Articulus 10
CAPITULI NONI : IN ANNO PRIMO DARII FILII ASSUERI, DE SEMINE MEDORUM. scribitur, quæ secundum et ordinem libriistius ex Scholastica probar hiprimo Darii filii Aueri.
Secundum Hieronymum et doctores communiter, iste non fuit Darius sub quo ædificatum est templum, ut in Aggæo Zachariaque legitur;12 nec ille quem Alexan-3
Ista et cetera quæ transilio, ex dictis in isto capitulo atque articulo clarissime patent, nec dicta, denuo sunt promenda.
Et post regnum eorum, id est finito dominio quatuor regum succedentium Alexandro, quibus ipse suum divisit imperium, quum creverint iniquitates: tunc enim ambitio, prælia, invidia, dolus et plurima vitia simul exorta sunt, sicut primo libro Machabæorum habetur;4 consurget rex impudens facie, puta Antiochus, nullum habens pudorem laudabilem, quia de nullo vitio verecundabatur; fuitque ex uno illorum quatuor natus, videlicet ex Seleuco Asiæ rege; et intelligens propositiones: quia astutus fuit et sapiens ad faciendum mala per calliditates vulpinas. Et roborabitur fortitudo ejus, quam habuit in se et suo exercitu adversus adversarios suos quibus prævaluit, sed non in viribus suis, id est, non ex ipso erit tanta virtus victoriæ, sed permissione divina: quoniam Deus justo judicio permisit iniquos superari ab ipso, quemadmodum per Isaiam Dominus ait de rege Assyriorum:5 In manu ejus indignatio mea; et supra quam credi potest, universa vastabit in terra Israel et Ægypto, et prosperabitur in malis, et faciet quæ concepit.
Et robustos et populum sanctorum interficiet secundum voluntatem suam: multos enim justos in Judæa fecit occidi, ut in libris scribitur Machabæorum;6 et dirigetur dolus in manu ejus, id est, fraudulenta cordis sui machinatio optatum habebit effectum, per opera impia finem adipiscens intentum, Deo juste id permittente.7 De hoc primo Machabæorum habetur, quomodo suos dolose miserit in Jerusalem ac Judæam, et per eos occidit quamplures; et incredibile apparebat, quod Antiochus, quum esset Romæ obses, ad tantam perveniret potentiam.8 Et cor suum magnificabit. Nam superbissimus fuit, juxta illud Machabæorum: Existimavit Antiochus rex præ superbia terram quidem ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum se deducturum propter mentis elationem.9 Et in copia omnium rerum occidet plurimos.10 Ad tempus enim fuit prædives et pecuniosus, largaque manu dedit suis stipendia, per quos occidit quamplures, ut patet in libro Machabæorum.11 Et contra principem principum consurget, id est contra verum Deum omnium dominatorem, cujus cultum prohibuit; et sine manu conteretur, id est, letaliter plagabitur, non quidem ab homine, sed a Deo, qui propter superbiam Antiochi eum collisit. Unde primo Machabæorum, ipse vexatione edoctus testatur: Nunc reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem; cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista, et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.12 Secundo autem libro Machabæorum habetur: Deus percussit eum insanabili et invisibili plaga: ut enim finivit hunc sermonem (scilicet contra Judæos quibus minabatur), apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta, ita ut de corpore impii vermes scaturirent.13
Et visio vespere et mane quæ dicta est, id est visio ista præfata, dierum processu protrahenda, temporumque successu implenda, vera est. Tu ergo visionem signa, id est, nota seu scribe, vel sigilla seu scriptam claude, ut ad posterorum utilitatem permaneat; quia post multos dies erit, id est implebitur. Multi enim anni ante totalem ejus impletionem fluxerunt.
Et ego Daniel langui et ægrotavi per dies plurimos: in quo visionis magnitudo notatur. Ex quo contigit, quod præ suspensione mentis ad consideranda divina secreta, et ex apparitione præfulgida angelorum sanctorum, ex pavore quoque et admiratione, et ex dolore quod populo Israel tot mala imminerent, corporalis natura in Daniele totaliter immutata est, et concidit vehementer, ac destituta est viribus, ita quod cito reparari nequivit. Et secundum Albertum, necesse est ut corpus relictum ab anima, concidat. Unde in hoc casu (secundum eumdem) verum est quod ad Corinthios ait Apostolus:14 Quum infirmor, tunc fortior sum. In talibus namque delectatur homo et concupiscit, et nihilo minus deficit, juxta illud in Psalmo:15 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Quumque surrexissem ab infirmitate, faciebam opera regis mihi commissa, ut Deo et homini satisfacerem, ac debita solverem: implens quod ait in Evangelio Christus: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari; et quæ sunt Dei, Deo. Stupebam ad visionem, id est, de his quæ in ea mihi apparuerunt et dicta sunt, etiam postea diu ex memoria admirabar, et non erat qui interpretaretur, id est, singula mihi exponeret determinate, videlicet quoad nomina regum, distinctionesque temporum, ut Hieronymus et Glossa hic dicunt.16 Vel, Non erat qui interpretaretur tam publica interpretatione, ut aliæ visiones expositæ sunt, ut exponit Albertus. Ex quo patet, secundum Lyram, quod Spiritus Sanctus non semper revelat Prophetis sensum plenarium visionis, sed solum quantum expediens est pro loco et tempore ac personis propter quas fit revelatio. Ideo Prophetæ non tam clare scripserunt Christi mysteria de futuro, sicut Evangelistæ scribentes historiam de præterito.
Aliqui quoque litteram hanc ab illo loco, Et post regnum eorum, quum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, exponunt de Antichristo, qui ad omne malum impudentissimus erit:17 et quomodo littera possit applicari ad hoc, ex dictis facillimum reor. Porro, quum aliquid scribitur de aliquo non solum ut est persona seu res quædam, sed ut est typus alterius; tunc quod ad litteram de illa persona seu re scribitur, etiam litteraliter, imo litteralius ac principalius de illo exponitur, cujus persona seu res illa exstat figura: et ita dicunt ista ad litteram de Antiocho scripta, in quantum fuit Antichristi figura.
Postremo, circa verbum illud quod Daniel ait, Quumque surrexissem, faciebam opera regis, oritur mihi dubitatio quædam, de quo scilicet rege id dicat:18 an scilicet de rege Medorum, an de rege Babylonis. Videtur enim quod de rege Medorum non possit intelligi, quia (ut dictum est in expositione principii capituli sexti) Daniel fuit in Babylone usque ad interfectionem Balthasar regis Babylonis;19 et Babylone destructa, Darius rex Medorum tulit secum Danielem in Mediam. Ergo tempore visionis istius jam scriptæ, Daniel nondum fuit officialis Darii regis Medorum, quum visio ista sit facta vivente Balthasar rege, et tertio anno regni ejus, ut in principio hujus capituli continetur. Videtur quoque quod de rege Babylonis, scilicet Balthasar, non queat intelligi: quia, ut dictum est, regio Elam in qua Daniel vidit hæc, fuit sub rege Medorum. Hanc quæstionem non legi ab aliquo motam neque solutam, nec ex verbis eorum quos legi, certam video solutionem elici posse, nec pro præsenti certa occurrit solutio: idcirco responsionem jam differo, quia cordis mei conjecturas pro firma veritate promere non præsumo. Veram solutionem Deus scientiarum Dominus revelare dignetur.
Footnotes
-
Zach. 1, 1. 1. ↩
-
Agg. 1, 1; ↩
-
Mach. 1, 1. ↩
-
1 Mach. 1, 10. ↩
-
Is. x, 5. ↩
-
1 Mach. 1, 25, 39, 63-66; ↩
-
1 Mach. 1, 30 et seq. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
II Mach. v, 21. ↩
-
II Mach. xiv, 12-14; VI, VII. ↩
-
1 Mach. III, 28-30. ↩
-
1 Mach. VI, 12, 13. ↩
-
II Mach. IX, 5, 9. ↩
-
II Cor. XII, 10. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Matth. XXII, 21. ↩
-
vers. 23. ↩
-
vers. 27. ↩
-
Dan. VI, 2. ↩
Chapter 11 of 17