Skip to the text

Articulus 10

ENARRATIO CAPITULI NONI: IN ANNO PRIMO DARII FILII ASSUERI, DE SEMINE MEDORUM.

NUNC visio scribitur, quæ secundum rem gestam et ordinem libri istius octava est, ut ex Scholastica probatur historia. In anno primo Darii filii Assueri.

Secundum Hieronymum et doctores communiter, iste non fuit Darius sub quo ædificatum est templum, ut in Aggæo Zachariaque legitur;12 nec ille quem Alexander Magnus dejecit:3 quia uterque illorum fuit post istum.4 Sed iste est de quo dictum est supra; qui regnum Chaldæorum vicit, ad Medosque transtulit, fuitque filius Assueri, non illius sub quo Esther historia contigit, sed ejus qui alio nomine dictus est Astyages.56 De semine Medorum. Medus enim fuit hic Darius natione. Qui imperavit super regnum Chaldæorum, scilicet Babyloniæ, quod sibi subjecit et suo junxit imperio. Fuit quoque primus qui de semine regum Medorum Chaldæis imperavit, quum Balthasar regem Babylonis stravisset.

Anno uno, id est primo, regni ejus: Judæi autem per unum intelligere solent primum; ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo numero factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni: id est, hoc sermo divinus per Jeremiam prædixit, quod Jerusalem tot annis maneret templo privata ac desolata. Scriptum est enim in Jeremia de hac:7 Quum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad terram vestram. Sed quum Jeremias non scripserit nisi unum librum, cur pluraliter ait, In libris? Et respondendum, quod in sanctis Scripturis, etiam epistolæ libri vocantur, ut patet quarto Regum, ubi legitur rex Babylonis misisse libros ad Ezechiam. Jeremias autem de tempore isto etiam in sua prophetavit epistola, quam misit Judæis in Babylonem.89 Si autem Daniel conscius cœlestium secretorum, legit scripta Jeremiæ, quanto magis debemus nos pusilli sacræ Scripturæ libris studere, tantique vatis exemplo, desiderio intelligendi Scripturas accendi?10 Unde inducit Ecclesiasticus: Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit.11

Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, id est, mentis adspectum et intellectum ad Deum erexi attente orando, sed et faciem corporalem versus locum templi Jerusalem verti: ut dictum est supra. Denique Deum omnium vocat Deum suum, propter singularem cultum, dilectionem, fiduciamque, quas habebat in Deo, et ob præcipua beneficia sibi a Deo concessa. Rogare mentaliter cum fervore, et deprecari vocaliter cum vigore, in jejunio et sacco et cinere, id est, corpus meum jejuniis affligendo, sacco seu cilicio operiendo ac induendo et cinere adspergendo: ut non solum verbis, sed et factis orarem, interiori quoque affectui exterior corresponderet effectus; et quia humilitate maxime juvatur oratio, juxta illud Ecclesiastici, Oratio humiliantis se, nubes penetrabit. Usus autem sacci et adspersio cineris, signa sunt humilitatis et arma pœnitentis, imo et incitamenta humiliandi se ipsum: ideo in sacco et cinere exoravit. Quantum vero jejunium valeat, constat ex eo quod Christus in Evangelio nequissimum genus dæmonum asserit non posse expelli, nisi in oratione atque jejunio. Hinc quoque apud Tobiam angelus Raphael protestatur: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Præterea ita Daniel se afflixit, humiliavit et effudit propter populi peccata magis quam sua.

Sed cur Daniel, sciens tempus liberationis divinitus promissum jam imminere, et quasi in proximo adesse, oravit pro liberatione hac populi sui? Ad quod respondet Hieronymus, quod sic oravit, ne securitas negligentiam, et negligentia pareret Dei offensam. Orat ergo, ut quod Deus per suam promisit clementiam, per ejus impleat preces. Denique in Genesi legimus centum viginti annos pœnitentiæ constitutos ante diluvium: et quia tanto tempore, id est centum annis, noluerunt agere pœnitentiam, nequaquam exspectavit ut viginti alii anni complerentur, sed infert ante, quod postea fuerat comminatus inferre. Oravit etiam Daniel, ut per orationem suam Deus gratiam suam multiplicaret in populo; et rursus, quia sciebat quod Deus frequenter sic aliqua spondet ac asserit se daturum sive facturum, ut nihilo minus velit pro hoc rogari. Sic et Christus, instante passione, pro corporis sui glorificatione, et nominis sui clarificatione per mundum, oravit : Pater, clarifica Filium tuum.12

Et oravi ad Dominum Deum meum. Oratio enim, secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo. Et confessus sum, confessione laudis divinæ, et confessione propriæ (vel potius populi Israel) culpæ.

Justus autem in principio accusator est sui, ut ait Scriptura.13 Et dixi : Obsecro, id est, per sacrum quid rogo, vel propter tuam bonitatem, caritatem, clementiam,

Domine Deus magne, cujus magnitudinis (id est perfectionis et gloriæ) non est finis, et terribilis in peccatores ingratos, qui pro uno temporali ac brevi peccato pœnam infligis æternam, cujus incomprehensibilia sunt judicia, qui terribilis es in consiliis super filios hominum, in cujus manus incidere est horrendum;14151617 custodiens pactum quod cum patribus nostris pepigisti, scilicet fœdus miserendi pœnitentibus ac pandi promissum, et misericordiam, id est pietatis tuæ gratiosos effectus, diligentibus te :18 sicut ait Psalmista, Custodit Dominus omnes diligentes se. Etenim amatores suos Deus amabilissime inspicit, exaudit, ac gratiis implet, juxta illud Ecclesiastici :19 Oculi Domini in diligentes se. Et custodientibus mandata tua. Tantum enim Deum diligimus, quantum ejus jussionibus obedimus.20 Signum namque dilectionis, est exhibitio operis. Et Salvator in Joanne : Si quis (inquit) diligit me, sermonem meum servabit. Ideo in prima sua epistola ait Joannes :21 Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Nullus ergo fallat se ipsum, de Dei dilectione sibi ianiter blandiendo. Amicorum est eadem velle et nolle.

Peccavimus in nos, iniquitatem fecimus in proximos, impie egimus contra Deum.22 Vel, Peccavimus per venialia, iniquitatem fecimus per mortalia, impie egimus per consuetudinem vitiosam et obdurationem in vitiis. Et recessimus per mentis aversionem, et declinavimus per operum obliquitatem, a mandatis tuis moralibus, ac judiciis, id est mandatis judicialibus : per quæ inter proximos servabatur ordo justitiæ, sicut per mandata cærimonialia servabatur modus et ordo justitiæ in cultu divino, prout Thomas in prima secundæ ostendit. Non obedivimus servis tuis Prophetis. Ista loquitur Daniel non in sua, sed in populi sui persona, sicut de tribus pueris dictum est plenius in expositione capituli tertii. Qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris,... omnique populo terræ Judææ. Unde per Jeremiam Dominus ait frequenter : Misi ad vos omnes servos meos Prophetas, et non audistis me.23

Tibi, Domine, justitia competit, inest, et adscribatur, quoniam juste egisti, nos puniendo. Nobis autem confusio faciei interioris in conscientia ex remorsu ejus contra peccata quibus subjecta est; confusio quoque faciei exterioris, quia ab inimicis nostris confundimur, et coram te verecundari habemus ob scelera nostra : sicut loquitur Esdras :24 Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum. Sic et secundo Paralipomenon libro dicit Manasses : Non sum dignus videre altitudinem cœli præ multitudine iniquitatum mearum.25 Hinc et Baruch ait :

Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc.26 Discamus ergo et nos vitia nostra non excusare, sed humillime recognoscere ac fateri, graviter accusare, et debite castigare, Deumque in omnibus collaudare. Sicut est hodie viro Juda, id est natis de tribu

Juda seu exsistentibus de regno ejus, et habitatoribus Jerusalem et omni Israel, id est, qui ibi aliquando habitaverunt. Hujus enim orationis tempore fuit Jerusalem dissipata. Unde subjungitur : his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos, etc. Quidam enim in locis propinquis Danieli seu Judææ, quidam in locis remotis dispersi fuerunt.

Tibi, Domine, misericordia competit ex natura, et propitiatio in effectu, quia et citra condignum punis, et omni veraciter pœnitenti ignoscis. Postquam Deo adscripsit justitiam tanquam judici summo, nunc ei adscribit clementiam, ut tanquam patrem ad parcendum inclinet.27 Porro, oratio qua Deum ferventer laudamus, et nos ipsos toto corde humiliter accusamus, efficacissima est ad impetrandum quod petit, dicente Psalmista: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.28 Sicque Daniel nunc precatur, et eumdem sensum frequenter resumit, ut moris est loquentibus ex affectu. Talis namque oratio hujuscemodi repetitione affectum renovat et accendit. Non audivimus interiori auditu vocem Dei, ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos Prophetas. Lex per Moysen data est originaliter; sed per Prophetas posita fertur, tanquam per hortatores proponentes sua prædicatione eam in audientium cordibus hominum. Prophetæ quoque nonnulli in libris suis scripserunt multa eorum quæ in libris Moysis scripta sunt.2930 Et stillavit, id est, instar stillicidiorum paulatim, non in toto simul, venit, super nos maledictio, id est pœnarum inflictio, et gratiæ spoliatio, et detestatio qua Deus nos abominatus est, quæ scripta est in libro legis Moysis, id est in Deuteronomio: ubi prænuntiantur mala transgressoribus legis parata, et transgredientes legem maledicuntur, custodientesque eam benedicuntur. Quomodo autem Deus paulatim punivit duas tribus cum dimidia ac decem, ut converterentur, et tandem impœnitentes ac obstinatos prorsus evulserit, patet in libris Regum et Paralipomenon.31 Dicit quoque, Stillavit, ad innuendum quod omnis pœna vitæ præsentis, ad futuram pœnam, est sicut stilla ad mare.

Et statuit, id est, opere implevit ac posuit, sermones suos comminatorios, quos locutus est super nos, pœnas nostras prænuntiando per vates. Malum magnum, quale nunquam fuit sub omni cœlo, secundum quod factum est in Jerusalem. Aliqui putant tantam fuisse calamitatem et tribulationem Judæorum in Jerusalem tempore Sedeciæ, quod nunquam fuerat ante similis super terram. Aliqui vero32 putant verbum istud per hyperbolen dictum, ad insinuandum incredibilem magnitudinem mali illius. Alii putant istud verificari propter templi combustionem, ita quod secundum eos ante non accidit tale malum. Hinc in Threnis ait Jerusalem seu populus Juda: Attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus.33 Jeremias quoque atque Ezechiel idem dicunt quod nunc Daniel scribit, scilicet quod tale malum nunquam acciderit. Et non rogavimus faciem tuam, id est pietatis tuæ adspectum. Istud dicitur in persona induratorum. Ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus, id est, diligenter attenderemus, veritatem et justitiam tuam, seu legem et veram tuam doctrinam.

Et vigilavit, id est diligenter intentus fuit, Dominus super malitiam vitiorum nostrorum, illa pensando ad ulciscendum, et adduxit eam super nos, id est, nobis eam imputavit, et nos propter eam punivit: sicut ubertim ait per Ezechielem, Vias vestras ponam in caput vestrum;34 et in Jeremia, Vigilabo super verbo meo, ut faciam illud.35 Vel: Vigilavit Dominus super malitiam pœnæ, de qua dicit Jonas, Misertus est Dominus super malitiam quam locutus est ut faceret eis, et non fecit;3637 et adduxit eam super nos, quemadmodum in Threnis Jerusalem ait: Vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus;38 convolutæ sunt et impositæ collo meo, videlicet per inflictionem pœnarum. Justus Dominus Deus noster in omnibus quæ fecit. Ita et nos, quantumcumque a Deo castigemur, patientes simus, gratiasque agamus, et Deum in omnibus semper laudemus, confitentes quod multo graviora meruimus, et quod infinitæ pietatis sit ejus, quod in præsenti nos punit, ne æternaliter pereamus.39

Insuper post confessionem humillimam, ponit devotissimam precem. Qui enim pec-

Exod. xiv; iii, 19. cata sua humiliter confitetur, veniam orando meretur. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, id est omnipotenti tua virtute, et per opera miraculosa : ut patet in Exodo, ubi et Dominus ait, Non dimittet populum nisi in manu forti. Consuetudo autem fuit Judæis, in orationibus suis commemorare beneficia patribus præstita, præsertim liberationem ex Ægypto, ut ex hoc fiduciam sibi in Deo augerent, et Deum ad exaudiendum inducerent : quia qui de acceptis beneficiis gratus est, majoribus dignum se exhibet. Et sicut beneficii dati oblivio, est ingratitudinis pars maxima, secundum Senecam ; sic ejusdem recognitio, est gratitudinis pars præclara. Et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, id est, per mirabilia illa in Ægypto peracta, et circa patres in mari Rubro ac eremo, deinde in terra promissionis, fecisti tibi nomen gloriosum et famam præcipuam, quia per illa hominibus innotuisti, et tuam potentiam ostendisti.

Is. LXIII, 14.

Hinc Isaias dicit Deo : Sic eduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.

Exod. IX, 16.

Et in Exodo Deus loquitur Pharaoni : Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. Peccavimus peccatis omissionis, iniquitatem fecimus in omnem justitiam tuam, id est contra justitiam tuam perfectam, vel contra justitiam legis naturalis et divinæ seu scriptæ, et contra justitiam præceptorum triplicium, scilicet moralium, judicialium, cærimonialium : quemadmodum in Isaia habetur : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.

Is. XXIV, 5.

Avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et a monte sancto tuo. Ira Dei et furor ejus, non sunt passiones aut turbationes ejus, qui cum invariabili tranquillitate judicat cuncta : sed per similitudinem, ira Dei dicitur justa punitio minus aspera ; furor autem, punitio valde dura : ita quod Deus per modum irati et furentis se habet in vin-

Sap. XII, 18. dicando. Unde tradendo urbem suam electam Jerusalem in manus hostiles, quasi iratus apparuit ; sed templum suum illis tradendo, per modum furentis se habuit. Orat itaque Daniel has punitiones cessare, urbemque et templum reædificari. Vel per montem intelligit regnum et sacerdotium, quia in monte Sion erat regis palatium et templum. Petit ergo regno ac sacerdotio misereri. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, quas imitati sumus, Jerusalem et populus tuus in opprobrio sunt omnibus per circuitum nostrum. Filii sæpe propter peccata parentum ad corporales pœnas affligi dicuntur, quia secundum corpus sunt aliquid parentum, et descenderunt ab eis. De hoc super Jeremiam et alibi plenius dixi.

Exaudi orationem servi tui mentalem, et preces ejus vocales : quia ex uno affectu multa verba formantur. Et ostende faciem tuam, id est pietatis tuæ respectum et opem, super sanctuarium tuum quod desertum est, id est templum a Chaldæis combustum, ut reparetur, propter temetipsum, id est ob tuam bonitatem, liberalitatem, dilectionem, misericordiamque immensam, et propter tui ipsius gloriam ac honorem.

Deus meus, inclina aurem tuam, et audi; aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram. Loquitur de Deo immateriali et simplici, quasi de homine, qui quando oratur, applicat aurem et aperit oculos. In Deo autem aures et oculi spiritualiter sunt, et idem consistunt, videlicet scientia ejus, qua omnia intra se cernit ac noscit. Sicque aurem metaphorice loquendo inclinat et oculos aperit, quando per effectum misericordiæ suæ ostendit se noscere vota et preces ac indigentias nostras. Loquitur autem Daniel blande et affectuose ac devotissime valde : ejusque modum orandi discere ac sectari debemus, nos ipsos in omnibus humiliando, ardenter optando, fiducialiter vicibus repetitis precando, ac Dei in omnibus gloriam finaliter intendendo. Et civitatem super quam invoca- tum est nomen tuum, id est, Jerusalem propitius respice ut instauretur, quam ad tuum cultum specialiter elegisti, et pro cujus conservatione servi tui te singulariter invocaverunt. Neque enim in justificationibus nostris, id est, non confidendo in propriis meritis, prosternimus, id est, humiliter seu prostrati offerimus, preces nostras ante faciem tuam, id est tuæ pietatis adspectui, seu præsentiæ tuæ omnia intuenti. Porro justificationes dicuntur observationes præceptorum, de quibus in Psalmo toties dicitur, Doce me justificationes tuas:40 his enim formaliter justificamur. Nam et præcepta sunt de actibus justitiæ. Sed in miserationibus tuis multis, id est, fiducialiter innitendo misericordiæ tuæ immensæ. Miseratio autem Dei (secundum quod dicit actum miserentis, ignoscentis vel subvenientis) in Deo est una ac simplex, sed pluraliter designatur ob varios ejus effectus et modos quibus Deus suis auxiliatur clementer.

Hanc sanctissimi Danielis formam et humilitatem sectemur orando, et propriam vilitatem, defectuositatem ac pravitatem, atque in omne malum infelicissimam proclivitatem sapienter, profunde, jugiterque pensando. Nam et hoc affectu loquitur pius rex Josaphat secundo Paralipomenon libro: Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.41 Denique, etsi interdum justus in suis confidens sit meritis, et oret cum Ezechia, Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto:42 non tamen hoc agat sistendo in eis, vel quasi ex se ipso habeat ea; sed merita sua consideret, esseque fateatur Dei dona, et sic totum refundat in Deum, et speret humiliter quod qui gratiose ac pie largitus est merita ista, etiam alia bona pro quibus petitur, largietur: per unum donum dans aliud ei qui gratus est, non errat, nec præsumptuosus est. Hinc et in Isaiia scriptum est: Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei?43 Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.

Exaudi, Domine; placare, Domine, id est, debitas pœnas dimittendo, et ea quibus te offendimus remittendo; attende per effectus exhibitionem, et fac. Ecce quam affectuosissime deprecatur, et quoties eumdem sensum aliis verbis resumit, ut ardore amoris quasi Deo prævaleat, quem noverat sola caritate potissime superari, secundum quod dixit ad Moysen: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos.44 Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, id est, ob tuam bonitatem, et propter tui ipsius gloriam ac honorem festina implere quod precor. Beatus qui ex sincera conscientiæ bonæ fiducia, fervidoque ad Deum amore, Deum omnium, suum potest Deum tam specialiter nominare. Quia nomen tuum invocatum est, id est, tu ipse exoratus es a me, aliisque tuis electis, super civitatem Jerusalem, ut reædificetur, et super populum tuum Israel, ut ad propria reducatur.

Quumque adhuc loquerer verba jam scripta Deo, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel. Quo homo viator perfectior fuerit, eo peccata sua etiam venialia amplius pensat, exaggerat, accusat, dolet et punit. Daniel autem sine venialibus non vixit peccatis: ideo primo se ipsum coram Deo humiliat et accusat. Aliqui tamen dicunt, quod dicendo, Confiterer peccata mea, insinuat peccata populi sui: quæ dicit sua, quia cum aliis pœnam pro eis luit, scilicet captivitatem. Sed quia subjungit, Et peccata populi mei Israel, videtur de propriis quoque culpis confessus. Et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, eas Deo humiliter cum prostratione corporis offerendo, pro monte sancto Dei mei, id est pro monte Sion, ut scilicet in eo templum rursus construeretur.

Adhuc loquente me in oratione mea. In quo efficacia orationis justorum innuitur, præsertim quando ex ardentissimo orant affectu, quod antequam finiant verba, Deus preces eorum exaudit, quemadmodum ait per Isaiam: Adhuc illis loquentibus, dicam, Ecce adsum.45 Ecce vir Gabriel, qui in specie viri apparuit, et ratione virtutis, non sexus, vir appellatur. Unde, ut refert Albertus, scriptum est in libro qui dicitur Phædon: Socrates moriens dixit amicis: Ibimus ad deos, ad illos optimos viros. Quem videram in visione imaginaria a principio, scilicet visionis præteritæ præcedenti capitulo scriptæ, cito volans, id est, celerrime me accedens. Sicque volatus angeli agilitatem virtutis, promptitudinemque exsequendi divina præcepta designat. Et forte vidit eum de cœlo descendere. Hæc autem visio in vigilia fuit, atque ad oculum exteriorem. Hinc in Isaia habetur: Velavit ad me unus de Serahim.46 Tetigit me, tactu virtutis ac luminis influentia, vel etiam corporali attactu per corpus ab ipso assumptum, in quo mihi sensibiliter adstitit, loquebatur ac videbatur: quemadmodum in Actibus legitur angelus adstitisse Petro apostolo, percussoque latere ejus, excitasse eumdem.47 Tetigit autem Prophetam, qui pene totus ab exterioribus abstractus jacuerat, et præ fervore desideriorum sanctorum, corpore debilitabatur ac affligebatur, ut eum confortaret, consolaretur, et ad angelicam præsentiam attendendam familiariter admoneret. In tempore sacrificii vespertini: quia secundum Hieronymum, Danielis oratio a sacrificio matutino usque ad sacrificium vespertinum duravit. Ideo Dei in se flexit clementiam, non propter multitudinem verborum, sed ob continuationem affectuum. Sic et legitur, quod ipse Josue cecidit pronus in terram coram Domino usque ad vesperam, et tunc angelus ei apparuit.48 Sic enim scripsit Jacobus:49 Multum valet oratio justi assidua.

22 Et docuit me de his pro quibus oravi, intus illuminando; et locutus est mihi vivæ vocis oraculo, dixitque: Daniel, nunc egressus sum de loco in quo, antequam huc venirem, fui, seu de regni cœlestis palatio, vel ab invisibilitate ad hanc visibilem apparitionem, vel a contemplationis secreto ad publicum istud mutuæ collocutionis. Dicuntur autem angeli egredi a facie Dei, quando destinantur ad viatores: non quod a Dei contemplatione descendant, aut elongentur a Deo, sed quia ad eos qui peregrinantur, et a beatifica longe sunt visione, descendunt. Ut docerem te quæ discere concupisti de pertinentibus ad liberationem populi tui, et intelligeres ea per intelligentiam claram, de quibus nunc fluctuas ac varie opinaris.

Ab exordio precum tuarum istarum egressus est sermo: id est, statim ex quo pro hac re Deum rogare cœpisti, ab ipso Deo processit et mihi revelatus est sermo, seu sententia de tua exauditione, instructione, populique reductione, et plena ejus fienda per Christum liberatione. An autem angelus Gabriel acceperit illuminationem istam immediate a Deo, vel mediate per angelum aliquem superiorem, in textu non explicatur, et de hoc aliqui diversimode opinantur. Ego autem veni ut indicarem tibi.

Quamvis Deus per se ipsum omnia possit agere, implere, ac gubernare; ut tamen bonitatem suam copiosius creaturis communicet, et ordinem in cunctis observet, voluit ecclesiasticam hierarchiam per angelicam edocere. Quia vir desideriorum es, id est excellenter affectuosus ac fervens ad cognoscendum divina, ad præsciendum futura Christi mysteria, ad Dei promovendum honorem, ad proximorum salutem, ad templi et Terræ sanctæ recuperationem: et ardor ac copia desideriorum istorum ex serenissima ac fortissima Dei atque proximi caritate procedit. Aliqui autem sunt naturaliter valde affectuosi, sicut et ingeniosi. Et sicut tales sunt pessimi et fiunt pravissimi, quando juste a Deo relicti, afficiuntur ad delicias carnales, ad divitias temporales, honores humanos, tunc enim intentissime afficiuntur ad talia; sic optimi effici solent, quando misericorditer caritate ac gratia decorati, ad Deum atque divina afficiuntur: tunc enim vehementer ad ea afficiuntur seu inflammantur, zeloque caritatis ac æquitatis, et divini honoris, proximorumque salutis desiderio maxime succenduntur. Vel, Vir desideriorum es tu, id est Deo ac angelis dilectus atque amabilis. Tu ergo, animadverte sermonem, quem tibi dico et dicam, et intellige visionem, quid scilicet visio qua tibi appareo, prætendat, quid signet, quo ordinetur.

Et subdit de summa temporis usque ad consolationem perfectam per Christum, et primum ejus adventum ac passionem; infra quam etiam asserit esse futurum id quod Daniel postulavit, videlicet reædificationem civitatis ac templi, reductionemque populi. Itaque substantia visionis subjungitur: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Horum verborum expositioni tanto diligentius insistendum, quo difficiliora, altiora, sententiosioraque sunt, et ad convincendam Judæorum perfidiam fortiora.

De horum autem expositione verborum, doctores ecclesiastici ante Hieronymum et interim diversimode conscripserunt. Hieronymus autem circa expositionem hujus difficillimi passus, nihil aut quasi nihil de proprio scribit aut asserit, sed eorum qui ipsum præcesserunt, recitat positiones: primo Africani, secundo Eusebii Cæsariensis, tertio Apollinaris Laodiceni, quarto Clementis viri excellentissimi atque presbyteri Ecclesiæ Alexandrinæ, quinto Origenis in quinto Stromatum libro, sexto Tertulliani, septimo Hebræorum, scilicet Judæorum conversorum ad fidem.50 Hæc beatus Hieronymus prolixe prosequitur, et verba ejus in propria forma decreveram scribere: sed quia in eis prolixitas magna est, et quasdam positionum istarum ipsemet breviter tollit, positionum quoque probabiliorum in Scholastica historia multum compendiose continetur sententia, ex verbis Hieronymi sumpta ac breviata; idcirco quo tædium prolixitasque vitentur, ad Scholasticam me converto historiam.

Aliqua tamen sunt præmittenda, in quibus omnes concordant expositores præcipui, tam catholici quam Hebræi, quod scilicet in Scripturis veteris Testamenti, ad quas pertinet liber iste, hebdomada dupliciter sumitur: Primo, pro hebdomada dierum, quæ continet septem dies, ut quum in Levitico jubentur numerari septem hebdomadæ, quæ faciunt dies quadraginta novem, et die quinquagesimo festum Pentecostes præcipitur celebrari.51 Et ita nullus expositorum hic sumit hebdomadas. Sic enim quæ hic prædicuntur futura, fuissent infra annum cum medio adimpleta. Secundo accipitur pro hebdomada annorum, ita quod una hebdomada est tempus septem annorum, ut dum in Levitico dicuntur numerandæ septem hebdomades annorum, quæ faciunt annos quadraginta novem, et annus proxime sequens, scilicet quinquagesimus, appellatur jubilæus, utpotte remissionis.52 Et ita omnes expositores hic sumunt. — Verumtamen Lyra dicit, quod quidam acceperint hoc loco hebdomadam seu septenam pro hebdomada jubilæorum, quarum quælibet continet annos quinquaginta; alii pro hebdomada centenariorum, quarum quælibet continet centum annos. De his opinionibus alibi nihil legi, nec aliqui authentici dicunt sic, sed forte quidam ac vani scioli, contentione et disceptatione verborum ac novitate gaudentes. Lyra quoque satis reprobat eas, et facillime reprobantur, quia secundum eas nondum esset Jerusalem et templum ædificata post reditum a Babylone, nec sacrificium esset oblatum, nec hostiæ defecissent legales, eo quod tempus hebdomadarum talium nondum completum sit. Nec sacra Scriptura alicubi alibi sic sumit hebdomadas.

Præterea intuendum, quod duplex ponitur annus, puta solaris, et lunaris, qui anno solari brevior est undecim diebus. Quia ergo in littera hebdomades istæ ab-

B

C

D breviatæ vocantur, Africanus et Beda, Scholastica quoque historia et Albertus Magnus ac Glossa, et communiter doctores Ecclesiæ Bedam sequentes, hoc loco per hebdomadas annorum intelligunt annos lunares : ita quod hebdomades septuaginta faciunt annos quadringentos nonaginta lunares, qui faciunt annos solares quadringentos septuaginta quinque. — Sed contra hæc arguit quidam, quoniam Africanus et Beda moti sunt ex hoc, quia (ut dicunt) Hebræi computant per annos lunares; item, quia in textu isti anni dicuntur abbreviati : et ultra assumit, quod salva reverentia Bedæ, utrumque dictum ejus falsum videtur. Nam Hebræi, ut dicit et probat, computant per annos solares : et in Hebræo non habetur, Abbreviatæ, prout sonat in diminutionem; sed ibi habetur, ut asserit, Præscisæ, prout notat temporis determinationem, nec majus, nec minus. Ipse ergo exponit de annis solaribus.

Sed nequaquam reor Africanum, quem Hieronymus vocat doctissimum, et venerabilem Bedam sine rationabili causa asseruisse, quod Hebræi computent per annos lunares : et si Hieronymus hoc falsum putasset, non arbitror quod recitando sententiam Africani, inde conticuisset. Nec dubium reor, quin Africanus et Beda, sicut Hieronymus, de hac re cum Hebræis contulerint, et ab eis quæ dixerunt, didicerint. Albertus quoque non mediocriter diligens fuit scire facta ac dogmata Judæorum, tam theologica quam philosophica, sicut legentibus scripta ejus certissime constat. — Porro, quod Judæi a luna computent tempora, probatur per illud quod in Ecclesiastico legitur :53 Luna ostensio temporis, et signum ævi; mensis, secundum nomen est ejus. Puto ergo verum quod Beda ait, Hebræos computare per annos lunares, eo sensu quo Beda id dicit, quamvis non eo modo fortassis, quo prædictus reprobat eum. Non enim Beda affirmat, quod regulariter in omnibus per istos computent annos. Denique Albertus aperte hic ait, quod hoc loco non sint computandi anni solares, ut aliqui putant, sed lunares quibus Hebræi utuntur. Præterea, sicut aliquando utuntur hebdomada dierum, aliquando hebdomada annorum; sic forte interdum utuntur annis solaribus, interdum lunaribus. Et forsitan Beda dicere voluit, quod expositores seu conversi Hebræi, hoc loco computent per annos lunares. Postremo, quidam etiam tempore isto legis evangelicæ, utuntur annis lunaribus in quibusdam negotiis.

Insuper, quod præfatus dicit secundum dictum Bedæ et Africani falsum, non videtur consulte aut congrue dictum : quia (ut dicit) in Hebræo non habetur, Abbreviatæ, ut notat diminutionem, sed, Præscisæ, ut dicit determinationem seu certam taxationem. Primo, quia sæpissime in expositionibus Prophetarum inveni, quod iste dixit in Hebræo aliter haberi, quam in translatione Hieronymi : et tamen expositionem Hieronymi diligenter considerans, inveni quod secundum Hieronymum dictio Hebraica sit æquivoca, et utrumque, interdumque plura, significans. Ita in præsenti contingere posset. Secundo : nam dato quod in Hebræo haberetur, Præscisæ, tamen non oportet hoc interpretari, ut dicit determinationem; imo hoc ad utrumque potest referri. Quod enim abbreviatur, dici potest præscisum comparatione longioris. Tertio, quia ut dicit iste præfatus, secundum Rabbi Salomonem, in Hebræo habetur, Scissæ : et nonne scissio magis vel tantumdem ad diminutionem, sicut ad determinationem, est pertinens? Nam et secundo Regum scribitur rex filiorum Ammon præscidisse vestimenta servorum David :54 sicque vestes illorum erant præscisæ, id est abbreviatæ, non taxatæ ad numerum.

Postremo, præfatus, ut ipsemet recitat circa hunc locum, quando primo hunc passum exposuit, incepit computationem istarum hebdomadarum annorum solarium a vicesimo anno Artaxerxis regis, qui misit Nehemiam ad instaurationem civitatis ac murorum Jerusalem;55 finitque eas in anno quarto post Christi passionem. Postea autem expositio ista sibi non placuit, quia secundum eam Mardochæus fuisset ducentorum quinquaginta novem annorum, quando ab Assuero rege est exaltatus.56 Ideo positionem hanc corrigens, incipit computationem temporis hujus, ab eo tempore quo egressus est sermo a Deo ad Jeremiam, et deinde ab Jeremia, de reditu populi a Babylone, et per consequens de reædificatione Jerusalem ac templi in ea. Hic autem sermo habetur Jeremiæ vicesimo nono capitulo, ubi legitur Dominus dicere : Quum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo et reducam vos ad locum istum.57 Incipit ergo computationem hanc a quinto anno regni Sedeciæ regis, quia præallegatum verbum asserit dictum circa finem quarti anni Sedeciæ. — Verum ista computatio videtur minus apta quam prima, præsertim quum dicat quod computatio hæc debeat inchoari a primo verbo, ex revelatione Domini procedente de reditu populi in Jerusalem, et civitatis ac templi reparatione. Nam secundum hoc potius inchoanda videretur computatio ista a tempore Isaiæ, quo ipse Isaias, diu ante Jeremiam, de hac re apertissime ac diffuse prædixit. Frequenter enim loquitur inde. Isaiæ quadragesimo quinto etiam Dominus ad litteram loquens de Cyro rege prædixit : Ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus.58

His ergo præmissis, exponenda est littera, sequendo Bedam, Glossam, Scholasticam historiam, et Albertum, aliosque doctores authenticos. Septuaginta hebdomades abbreviatæ, scilicet annorum lunarium, qui faciunt annos lunares quadringentos nonaginta, ut dictum est. Et dicuntur hebdomadæ istæ abbreviatæ, non numero, quod pauciores sint, sed quantitate, quia annus lunaris brevior est solari undecim diebus. Sunt divinitus præordinatæ ac futuræ prænuntiatæ, super populum tuum Judaicum : qui tuus est sanguine et affectu, et propter peccata sua non meretur dici populus Dei, sed tuus : sicut ad Moysen Dominus dixit, quum filii Israel vitulum adorassent, Descende, peccavit populus tuus ;59 et super urbem sanctam tuam Jerusalem : ut scilicet infra istud fiant quæ subsequuntur, quæ ad populi tui pertinent liberationem. Ideo subditur : Ut consummetur prævaricatio consummatione consumptionis, id est, terminetur seu finiatur. Quod quantum ad satisfactionem, pro originali peccato accipi potest : sicque Christus sua passione illud, quantum in se fuit, consumpsit. Et finem accipiat peccatum actuale, quod merito passionis Christi deletum est. De quo Baptista prædixit : Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi;60 et Dominus per Isaiam, Propter scelus populi mei percussi eum ;61 et, Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.62 Et deleatur per Christum iniquitas omnis quæcumque sit illa, quantum est ex sufficientia meriti Christi, cujus virtute dimittuntur peccata in sacramentis, et per contritionem ac fidem Salvatoris. Unde de Christo legitur in Apocalypsi : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo;63 et Petrus in prima sua epistola, Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum.64 Et adducatur per Christum justitia sempiterna, id est perfecta et sine fine mansura evangelicæ legis perfectio, cui lex alia non succedat, et cujus justitia inchoatur in via, et completur in patria, in qua caritatis præceptum plene impletur. Vel, Justitia sempiterna, quoniam Christus per viam justitiæ genus humanum redemit, pro culpa luendo pœnam, non per solam potentiam. Et impleatur visio et prophetia, videlicet quidquid de Christo ejusque mysteriis fuit prædictum. Unde in Joanne habetur :65 Lex per Moysen data est, veritas per Jesum Christum facta est. Et iterum scriptum est : Jesus sciens quia jam consummata sunt omnia, ut consummaretur scriptura, dixit, Sitio; et quum accepisset acetum, dixit, Consummatum est.66

Et ungatur Sanctus Sanctorum, id est, Christus secundum assumptam humanitatem plenitudine gratiæ ac divinorum charismatum impleatur in ipsa Verbi incarnatione et animæ Christi creatione. De qua unctione ait Psalmista : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.6768 Petrus quoque in Actibus : Jesum unxit Deus Spiritu Sancto et virtute. Et Christus per Isaiam :69 Spiritus, inquit, Domini super me, eo quod unxerit me. Porro Christus secundum divinitatem est Sanctus Sanctorum, per essentiam sanctus, et Sanctos principaliter mundans atque sanctificans ; secundum humanitatem quoque antonomastice sanctus, et solus sanctior universis, per quem et cujus merito, ut sic, quasi instrumentaliter sanctificamur. De quo ait Apostolus ad Corinthios :70 Factus est nobis a Deo sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio.

Ista ergo impleta sunt infra septuaginta hebdomades dictas, videlicet circa finem earum, secundum modum quem angelus consequenter expressit. In verbis namque sequentibus ponitur quasi expositio revelationis inductæ. Et in eis angelus per partes exsequitur quod dixit in summa, ostendens quod ipse Christus fuerat venturus, passurus ac prædicaturus.

Scito ergo et animadverte diligenter, quod subditur de intellectu hebdomadarum et quando incipiant, scilicet : Ab exitu, id est prolatione, sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, id est a vicesimo anno Artaxerxis regis Medorum, quando rex iste Deo inspirante dedit Nehemiæ licentiam eundi ac construendi Jerusalem, usque ad Christum ducem, id est regem Messiam. De quo Dominus ait per Isaiam : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.71 Et Michæas : Et tu, Bethlehem, etc., ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Porro quod ait, Usque ad Christum ducem, refert (secundum Albertum et alios) ad illud tempus quo Christus cœpit se ducem populi declarare, scilicet ad tempus Baptismi, in quo et Patris voce, et Spiritus Sancti descensu super eum, dux populi est ostensus.72 Hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt, id est hebdomades sexaginta novem : et sic remanet una hebdomada de septuaginta, de qua infra fit mentio. Septuaginta enim hebdomades, quas angelus primo simul expressit, nunc in tres partes divisit, scilicet in septem, et sexaginta duas, et unam, quia in his partibus specialia facta sunt opera, ut subditur.

Et rursum ædificabitur platea et muri, scilicet Jerusalem, pro qua oras : per plateam intelligendo ejus plateas, sicut frequenter ponitur singulare pro plurali. Et istud exprimit angelus, ad ostendendum quod fiet in primis septem hebdomadibus prædictarum septuaginta hebdomadarum. Propter quod jam septem a sexaginta duabus divisit. In angustia temporis, id est in magna tribulatione temporis hujus : quia, ut patet in Esdra seu Nehemia, Judæi reædificantes Jerusalem, a nationibus et vicinis plurimum infestabantur, ita quod una manu tenebant gladios, alia operabantur.7374

Et post hebdomades sexaginta duas simul et post septem de quibus jam dictum est, quæ præmittuntur in computo istarum sexaginta duarum, id est post hebdomades sexaginta novem, puta in ultima, scilicet hebdomada septuagesima, occidetur Christus a Judæis incredulis.75 De quibus ait in Psalmo : Circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me ; foderunt manus meas et pedes meos. Et non erit ejus populus per prædestinationem et gratiam, qui eum negaturus est, id est Judæi, qui coram Pilato dixerunt, Non habemus regem nisi Cæsarem ; et iterum, Tolle, tolle, crucifige eum ;767778 itemque, Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Istud tamen non universaliter de omnibus illis valet intelligi, sed de induratis ac reprobis qui non pœnituerunt. Aliqui vero pœnituerunt : de quibus et Christus ante passionem prædixit in Joanne : Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.79 Imo in

Actibus Apostolorum scribitur, quod etiam multa turba sacerdotum obediebat fidei.80 Et civitatem Jerusalem, et sanctuarium, id est templum, dissipabit, id est destruet, populus Romanus cum duce secum venturo, videlicet Tito seu Vespasiano. Istud fuit post præfatas hebdomades; sed additur, quia in ultionem occisionis Christi inflicta est pœna ista Judæis. Et finis ejus, id est Jerusalem et templi seu Judææ ac populi ejus, erit vastitas per Romanos inducta. Et post finem belli Romanorum contra Judæos hos, erit statuta, id est a Deo præfinita, ac in æternum ratificata, desolatio Judæorum.

Deinceps redit ad ultimam hebdomadam prædictarum, scilicet septuagesimam; et quid in ea futurum sit, pandit. Siquidem occasione mortis Christi, exierat tempus seu durationem ac terminos septuaginta hebdomadarum, prænuntiando pœnam pro morte Christi inflictam. Ideo revertitur ostendere quid in ultima hebdomada fieri amplius debeat. Confirmabit autem Christus pactum, id est evangelicam legem novumque gratiæ testamentum, multis, de quibus dixit:81 Ego scio quos elegerim. Et rite ait, Multis, non, Omnibus, quamvis, quantum in se fuerit, omnibus illud firmaverit: quia non omnes illud recipere voluerunt, sicut Joannes inducit, In propria venit, et sui eum non receperunt.82 Quotquot autem receperunt eum, illis confirmavit hoc pactum non solum sufficienter, sed etiam efficienter ac consummate, ad eorum salutem. Hebdomada una, id est in ultima ac septuagesima hebdomada: in qua primo per se ipsum multa et magna, solique Deo possibilia egit miracula, ad novi Testamenti confirmationem spectantia; deinde per discipulos suos partim ante passionem suam, plenius autem post eam, innumerabilia ac potentissima fecit miracula. De hoc Christi pacto scriptum est in Jeremia:83 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum.

Et in dimidio hebdomadis hujus ultimæ, deficiet hostia et sacrificium, id est, legales oblationes cessaverunt, quantum ad obligationem efficaciamque merendi: nam in Christi passione suam amiserunt virtutem, et ipse in Cœna novissima Sacramentum evangelicæ legis instituendo, finem imposuit hostiis legis, quæ fuerunt figuræ et umbræ passionis mysteriorumque Christi. Figura autem et umbra cessant, dum advenit veritas. Post publicationem demum Evangelii, sacrificia ac cetera cærimonialia legis fuerunt non solum mortua, sed et mortifera atque illicita, sicut super quartum Sententiarum doctores concorditer scribunt.

Christus autem passus est in dimidio hujus hebdomadæ ultimæ, id est in quarto anno ipsius. Tribus enim annis cum dimidio circiter anno prædicavit: quo peracto, occisus est; tuncque in dimidio hebdomadæ hujus defecit oblatio legis. Verumtamen quidam dicunt Christum passum in dimidio hujus hebdomadæ, id est circa finem primæ medietatis ipsius, ita quod alia pars hujus hebdomadæ, scilicet tres anni cum medio, post passionem residua fuit ac fluxit: in qua missus est Spiritus Sanctus; et Christus per suam resurrectionem, frequentem apparitionem, ascensionem, Paracleti missionem, Apostolorum prædicationem, evangelicam legem firmavit ac dilatavit. Alii dicunt, quod passus sit in dimidio hujus hebdomadæ, id est in ultima ejus medietate circa finem, ita quod in passione fuit ista hebdomada terminata. Unde in Scholastica historia legitur: Tres anni et dimidius hujus hebdomadis novissimæ præterierant, quando baptizatus est Dominus; et in dimidio ejusdem hebdomadæ residuo, circa finem hujus residui deficiet hostia et sacrificium, id est, veniente veritate cessabunt umbræ.

Et erit in templo abominatio desolationis: id est, in sacrificiis ac ritibus templi post Christi occisionem erit abominabilis desolatio, ipsaque sacrificiorum oblatio erit sacrilega, detestabilis, abominataque Deo; nec erit in templo post Evangelii promulgationem cultus verus Dei, sed potius ludus diaboli. Aliqui autem per abominationem desolationis, intelligunt statuam Adriani imperatoris, quam ipse jussit poni in loco templi, et quo steterat arca. Sed hoc fuit in templo a Romanis destructo, nec infra hebdomades istas illud contigit, juxta computationem præmissam. Denique hanc scripturam Christus allegat in Matthæo, ubi ait: Quum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto; qui legit, intelligat. Quod quidam de statua Adriani exponunt; alii, de imagine Cæsaris quam Pilatus collocavit in templo; nonnulli de Antichristo, qui secundum Apostolum in templo Dei sedebit, ostendens se tanquam sit Deus. Et usque ad consummationem generationis ac status vitæ præsentis, et finem sæculi, id est usque ad tempus proximum fini mundi, perseverabit desolatio, id est captivitas ac derelictio Judæorum: super quos (ut ait Apostolus) pervenit ira Dei usque in finem. Et Psalmista: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos; fiat habitatio eorum deserta: quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Porro circa finem sæculi convertentur ad prædicationem Eliæ, quia (ut Christus testatur) Elias quum venerit, restituet omnia, prout apud Malachiam plenius legitur. Et Apostolus ad Romanos: Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. De hoc demum clarissime legitur in Osee: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim;84 et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum (id est Messiam, secundum omnes expositores), et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.

Præterea tempus prædictarum hebdomadarum fuisse in Christi passione impletum, Beda ostendit per annos regum et monarcharum qui a tempore vicesimi anni Artaxerxis regis usque ad octavumdecimum imperii Tiberii Cæsaris, quando passus est Christus, fuerunt: ita quod secundum Bedam et eum sequentes, a prætacto anno Artaxerxis, Persæ et Medi tenuerunt imperium annis centum decem et octo, deinde Græci annis trecentis, reliquum temporis sub Romano computatur imperio. Tertullianus autem in libro quem scripsit contra Judæos, et Hebræi quidam ad fidem conversi, incipiunt numerare istas hebdomadas a primo anno Darii, de quo in principio hujus capituli legitur, id est a tempore quo Danieli visio ista ostensa est: sicque per exitum sermonis de reædificatione Jerusalem, intelligunt horam qua Gabriel Danieli denuntiavit sententiam hanc esse a Deo egressam ac revelatam. Verumtamen, sicut Beda et Africanus in principio numerationis hebdomadarum harum conveniunt, incipiendo a vicesimo anno Artaxerxis; et in fine discordant, quoniam Africanus extendit septuaginta hebdomadas solum usque ad quintumdecimum annum imperii Tiberii, quando baptizatus est Dominus, Beda vero usque ad tempus passionis, ut patuit: similiter Tertullianus et Hebræi in principio suæ numerationis conveniunt, sicut jam dictum est; sed in terminatione discordant, quia Tertullianus extendit septuaginta hebdomadas usque ad captivitatem Judæorum per Romanos, Hebræi autem usque ad ultimam destructionem Jerusalem ab Adriano imperatore, qui etiam Judæos de terra promissionis penitus expulit. — Fuerunt quoque qui computationem istam a reditu de Babylonica captivitate exorsi sunt, quidam vero a tempore destructionis primi templi.

Sed quocumque horum modorum sumatur, habemus ex his certissimum argumentum contra Judæos, quod Messias jam venit, et impleta sit visio ac prophetia; quod item Christus in primo suo adventu venit in paupertate, ut judicaretur et occideretur, et quod Judæi ob Christi negatio-

Matth. xxiv, 15.

II Thess. n, 4.85

I Thess. n, 16.86

Ps. LXVIII, 25-27.

Matth. XVII, 11.

Malach. IV, 5, 6.

Rom. XI, 25, 26.

Osee II, 4, 5. nem et occisionem sint in hac gravissima captivitate.

Sed et Rabbi Samuel in epistola sua ad Rabbi Isaac, ex verbis his Danielis pulcherrime probat Christum venisse, inter cetera dicens: Amplius videtur etiam, domine mi, Danielis prophetia quæ scribitur nono capitulo, completa esse, ubi sic dicit: Postquam consummatæ fuerint sexaginta duæ hebdomadæ, occidetur Christus; et veniet populus cum principe venturo, destruetque civitatem et domum, et consummabit eam; et consumetur sacrificium, et erit consummata destructio desolationis perpetuæ. Et non est, domine mi, dubium, quin destructio perpetuæ desolationis sit ista captivitas, in qua jam sumus. Nam jam sunt mille anni, et aperte dicit Dominus per Prophetam, quod erit desolatio perpetua propter occisionem Christi, sicut est desolatio nostra post occisionem Christi. Non comminatus est desolationem perpetuam, nisi post occisionem Christi. Et si voluerimus dicere, quod ante occisionem Christi fuerimus in desolatione, respondent nobis Christiani, quod ante illam mortem non fuit desolatio nisi septuaginta annis, et post hoc fuimus reducti in terram promissionis, et fuimus apud Deum in gratia et honore. Certe, domine mi, non video evasionem contra populum: quia de facto probatur nobis, quod postquam a reædificatione templi fuerunt completæ septuaginta hebdomadæ, supple, annorum, quæ sunt anni abbreviati, tunc fuit Jesus occisus a patribus nostris, et postea venit dux, scilicet Titus, et populus, scilicet Romani, et fecerunt nobis secundum prophetiam istam. Hodie sunt mille anni, et sic in ira Dei sumus, et tamen in ipso speramus. Et si dicimus, quod Christus nondum venit, sed cito sit venturus, et habebimus terram promissionis, et reædificabimus civitatem, et habebimus gratiam Dei et honorem in terra nostra, et ista desolatio sit temporalis et non perpetua: respondent nobis Christiani, quod adhuc manebit occisio Christi, et adventus Titi et populi Romani, et desolatio pejor quam ista in qua modo sumus, quia jam sunt mille anni. Heu! mi domine non est excusatio seu evasio consona.

Hæc in præfata epistola, in qua per alia plura ex lege et Prophetis evidenter probantur Christi mysteria. Unde quia ex hoc vaticinio Danielis, Judæi tempore Christi, ejus adventum non pensaverunt, increpat eos, dicens Pharisæis:87 Faciem cœli judicare nostis, signa autem temporum non potestis? Postremo, quam irrationabilis, vana et stulta sit expositio quorumdam infidelium Judæorum, evadere quærentium argumenta de adventu Christi ex isto capitulo sumpta, constat ex eo quod Lyra hic recitat, qualiter Rabbi Salomon (quem Hebræi moderni pro præcipuo habent doctore) litteram istam exponens, per Christum ducem primo intelligit Cyrum regem; secundo per Christum ducem occisum, intelligit Agrippam regem Judææ: et alia multa hic dicit, quæ Lyra sufficienter repellit.

Footnotes

  1. Zach. I, 1. ↩

  2. Agg. I, 1; ↩

  3. Dan. vi, 10. ↩

  4. 1 Mach. I, 1. ↩

  5. Esther i, 1. ↩

  6. Dan. v, 31. ↩

  7. Jer. xxix, 10. ↩

  8. IV Reg. xx, 12; ↩

  9. Is. xxxix, 1. ↩

  10. Baruch vi, 2. ↩

  11. Eccli. xxxix, 1. ↩

  12. Joann. XVII, 1. ↩

  13. Prov. XVIII, 17. ↩

  14. Hebr. X, 31. ↩

  15. Ps. LXV, 5. ↩

  16. Rom. XI, 33. ↩

  17. Ps. CXLIV, 3. ↩

  18. Ps. CXLIV, 20. ↩

  19. Eccli. XXXIV, 15. ↩

  20. Joann. XIV, 23. ↩

  21. I Joann. III, 18. ↩

  22. Dan. III, 29, 30. ↩

  23. Jer. VII, 25, 26; XXV, 4; XXIX, 19; etc. ↩

  24. I Esdr. IX, 6. ↩

  25. Oratio Manassæ. ↩

  26. Baruch. I, 15; II, 6. ↩

  27. IVReg. xxv. ↩

  28. Ps. xvii, 4. ↩

  29. Ezech. v, 9. ↩

  30. Jer. xix, 3. ↩

  31. Joann. 1, 17. ↩

  32. II Par. xxxv, 14-21. ↩

  33. Thren. 1, 12. ↩

  34. Joann. ix, 10; xvi, 43; xxii, 31. ↩

  35. Jer. 1, 12. ↩

  36. Jonæ iii, 10. ↩

  37. Deut. xxviii. ↩

  38. Thren. 1, 14. ↩

  39. IVReg. xvii; ↩

  40. Ps. cxviii, 12, 26, etc. ↩

  41. II Par. xx, 12. ↩

  42. IV Reg. xx, 3. ↩

  43. Is. l, 10. ↩

  44. Exod. xxxii, 10. ↩

  45. Is. LXV, 24; LVIII, 9. ↩

  46. Is. VI, 6. ↩

  47. Act. XII, 7. ↩

  48. Josue VII, 6, 10. ↩

  49. Jacob. V, 16. ↩

  50. * eruditis-simi ↩

  51. Lev. xxiii, 15, 16. ↩

  52. Lev. xxv, 8, 10. ↩

  53. Eccl. xliii, 6, 8. ↩

  54. II Reg. x, 4. ↩

  55. II Esdr. II, 1-8. ↩

  56. Esther viii, 2. ↩

  57. Jer. xxix, 10. ↩

  58. Is. XLV, 13. ↩

  59. Exod. xxxii, 7. ↩

  60. Joann. I, 29. ↩

  61. Is. LIII, 8. ↩

  62. Ibid. 6. ↩

  63. Apoc. I, 5. ↩

  64. 1 Petr. II, 24. ↩

  65. Joann. I, 17. ↩

  66. Joann. XIX, 28, 30. ↩

  67. Ps. XLIV, 8. ↩

  68. Act. x, 38. ↩

  69. Is. LXI, 1. ↩

  70. 1 Cor. I, 30. ↩

  71. Is. LV, 4. ↩

  72. Matth. III, 16, 17. ↩

  73. 1 Esdr. IV; ↩

  74. II Esdr. IV, VI. ↩

  75. 26 Ps. XXI, 17. ↩

  76. Joann. XIX, 15. ↩

  77. Ibidem. ↩

  78. Matth. XXVII, 25. ↩

  79. Joann. VIII, 28. ↩

  80. Act. vi, 7. ↩

  81. Joann. XIII, 18. ↩

  82. Joann. I, 11, 12. ↩

  83. Jer. XXXI, 31. ↩

  84. Osee III, 4, 5. ↩

  85. II Thess. ii, 4. ↩

  86. I Thess. ii, 16. ↩

  87. Matth. xvi, 4. ↩

Chapter 12 of 17