Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : ANNO TERTIO REGNI CYRI REGIS PERSARUM.
HOC loco describitur nona visio Danielis: quam Hieronymus secundum Hebraicam veritatem, dicit distinctam ab ea quæ duobus sequentibus capitulis ponitur; imo aliter verum non videtur, quod in hoc libro scriptæ essent decem visiones Danielis, quod tamen doctores Hieronymum sequentes, communiter dicunt. Verumtamen Lyra dicit, sibi videri quod non sit a sequenti visione distincta, sed una cum illa : et tamen in expositione secundi capituli asserit, in hoc volumine decem visiones Danielis esse contentas.
- Anno tertio regni Cyri regis Persarum. Iste est Cyrus nepos Darii, de quo in præcedentibus dictum est, quod simul vicerunt Chaldæos et Babylonem sunt demoliti; simul quoque regnasse dicuntur, sed Cyrus Dario tanquam seniori atque avunculo cessit, ita quod anni quibus regnavit Cyrus, sub ipso Dario computantur : cui Cyrus successit in regno, et ex tunc, scilicet post mortem Darii, incipit computari numerus annorum imperii Cyri, cujus tertio anno ostensa est visio ista. Et istud ex Scholastica historia sumpsi : qua et quadam glossa ipsius multum adjutus sum in explanatione hujus prophetiæ. Regnum autem Persarum ac Medorum pro tempore isto unum fuit, ut dictum est. Iste est Cyrus, de quo scriptum est in Isaia : Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ei gentes, et dorsa regum vertam.1 Verbum revelatum est, id est, sermo propheticus dictus atque expositus est, vel res significata per verbum, declarata est, Danieli cognomento Balthasar. Primum enim ejus nomen fuerat Daniel, sed a principe eunuchorum regis Babylonis, vocatus est Balthasar.2 Et verbum verum est hoc, quia divinum et veritatis expressivum, et fortitudo magna, id est, magna vis latet in verbo hoc prophetali; ipsumque verbum forte quid fuit, eo modo quo sermo dicitur potens. Intellexitque verbum, quid scilicet significaret :3 et hoc angelica revelatione cognovit, non humana industria.
Intelligentia enim, id est intellectualis notitia, est opus, id est res necessaria ac principalis, in visione prophetica tam sensibili quam imaginaria, ad hoc quod debeat dici prophetica : imo aliter non esset prophetica. Propter quod Pharao videns in somno boves et spicas per visionem ministerio angelico in ipso formatam, et significationem formarum illarum non intelligens, propheta non fuit, sed Joseph, qui visionem illam exposuit.4 Simile est de Nabuchodonosor rege, qui statuam vidit, et de Balthasar rege, qui vidit articulos manus scribentis.56 Caiphas quoque, qui a Joanne scribitur prophetasse de Christo, quia expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, propheta non fuit :7 quoniam sensum verborum istorum, secundum quem prophetica sunt, non intellexit. Denique quod opus secundum hanc expositionem accipi possit, hinc constat, quia in Luca, ubi nostra translatio habet, Porro unum est necessarium, Augustinus utitur littera ista, Unum est opus, id est necessarium, ut exponit.8
- In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus. Luctus iste præcessit visionem hic scriptam, et dispositivus fuit ad eam : nam, ut ex littera trahitur, per tria, puta luctum, orationem, jejunium, disposuit et aptavit se ad obtinendam hanc visionem. Ut autem Scholastica docet historia, luctus iste incepit primo die primi mensis tertii anni imperii Cyri. Hebdomada quoque non sumitur hic pro hebdomada annorum, scilicet tempore septem annorum, ut præcedenti capitulo, sed pro hebdomada dierum, quæ continet dies septem. Insuper Daniel tot luxit diebus, non penitus indesinenter, sed valde frequenter, quia vir desideriorum seu affectuosissimus fuit;9 nec dubium quin multo diutius in luctu mansisset, nisi statim vel cito post dies hos luctus suus divinitus consolatus fuisset, ita quod causa lugendi fuit sibi ablata. Samuel luxit Saulem usque ad diem suæ mortis, quoniam causa plangendi permansit.10
Cur vero Daniel ita se ipsum luctu atque jejunio afflixerit, dicunt expositores communiter, quod populi sui deplanxit peccata, captivitatem atque miseriam. Sed ista etiam præcedenti capitulo legitur deplorasse :11 imo quoniam præcedenti visione certificatus fuit ab angelo de relaxatione ac reditu captivitatis populi sui, non apparet quod modo propter captivitatem hanc ita se afflixisset, nisi specialis occurisset ratio fletus. Itaque in Scholastica historia causa hujus fletus ac abstinentiæ Danielis plenarie edocetur, quum dicitur : Primo anno Darii, Daniel intelligens imminere septuagesimum annum captivitatis populi sui tunc liberandi, oravit Dominum ut Darius et Cyrus tunc liberarent populum suum, scilicet populum Judæorum. Et data est Danieli divinitus sententia seu responsio de danda licentia redeundi, quam Gabriel Danieli denuntiavit visione præhabita. Et ex tunc Darius disponebat de liberatione ac licentia danda Hebræis; sed morte præventus, non implevit. Cyrus vero primo anno regni sui dedit illis eamdem libertatem quam habebant indigenæ, et licentiam redeundi ad propria. Ipsi vero quia fere omnes nati erant in Chaldæa, et possessiones ibi habebant, eligebant manere in terra nativitatis suæ. Pauci vero qui ascendere disponebant in Judæam, pigri erant et morosi, etiam usque ad tertium annum Cyri. Quod attendens Daniel, vehementiori affligebatur dolore quam prius, et oravit Dominum ut qui prius dederat regibus animum liberandi, daret et populo animum redeundi. Factum est ergo tertio anno Cyri regis, primo mense, primo die mensis, orsus est jejunare.
Panem desiderabilem, id est lauta cibaria, non comedi : panis quippe in Scriptura quemlibet cibum designat; et caro et vinum non introierunt in os meum : in quo rigor abstinentiæ tam in cibo quam in potu ostenditur. Caro autem quia inter cibaria humano corpori est similior, est etiam delectabilior, secundum Albertum. Porro secundum Glossam, tribus hebdomadibus jejunavit propter mysterium Trinitatis, et quoniam populus Israel contra tria peccavit, videlicet contra naturam, rationem et gratiam. Iterum dicit Glossa : cibis delicatis abstinuit : quod nobis multo magis faciendum est tempore jejunii. Qui enim illicitis usi sunt, abstinere debent a licitis. Hieronymus quoque : Hoc, inquit, docemur exemplo, tempore jejunii a cibis delicatioribus abstinere, nec carnes comedere, nec vinum bibere, nec unguenta quærere. Unde subjungitur : sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. Persis autem et Medis consuetudo fuit, secundum Hieronymum, unguentis uti pro balneis, scilicet pro refrigerio contra intemperiem caumatis. Aliqui demum hic dicunt, quod eo ipso quo Scriptura hæc dicit, quod Daniel ab istis, scilicet carnibus, vino et balneis, tribus septimanis abstinuit, insinuatur, quod aliis temporibus utebatur, et quod in senectute non tantam tenuit austeritatem in victu, sicut in juventute, quando bibebat solum aquam et manducavit legumina, ut jam dictum est.12 Daniel namque tempore isto fuit tantæ potentiæ, quod faciliter habere potuit cibos lege nequaquam prohibitos; nec tanta austeritas est servanda in senectute, quando corpus est debilitatum et passiones edomitæ, sicut in juventute, dum vigent passiones.
Die autem vicesima quarta mensis primi, id est Aprilis, oratione jejunioque completis, sub tertio anno imperii Cyri, eram juxta fluvium magnum qui est Tigris. Sic enim vocatur ob velocitatem et impetum sui cursus, a tigride quæ est bestia velocissime currens. Estque fluvius iste, unus de quatuor fluminibus paradisi, vadens contra Assyrios, ut in Genesi habetur.13 Et levavi oculos meos exteriores et interiores, et vidi quod sequitur. Elevatione autem oculorum opus est, ut mystica cernere valeamus, secundum Hieronymum. Qui etiam ait : Et Ezechiel juxta flumen Chobar vidit visionem magnam ;14 et Christo atque Baptistæ juxta fluenta Jordanis aperti sunt cœli.1516 Cujus mystica ratio est, quoniam inundantia aquæ, divinorum copiam charismatum signat. Eis autem revelantur divina, ac panduntur cœlestia, qui plenitudine gratiæ decorantur.
Et ecce vir unus, id est angelus in forma viri apparens, virtutibus virens, in- dutus lineis ad monstrandum puritatem innocentiamque naturæ angelicæ, nunquam labe peccati fœdatæ. Linum enim est album, et lucis æternæ imago, competitque electis, juxta illud Apocalypsis :17 Qui vicerit, vestietur vestimentis albis. Et renes ejus accincti auro obryzo, id est, auream zonam habuit circa lumbos. Sic Joannes in Apocalypsi angelum sibi in persona Christi apparentem, dicit præcinctum zona aurea ad mamillas.18 Aurum autem obryzum, est aurum mundissimum; et secundum Albertum dicitur obryzum, quasi obrude, quia videlicet in sua prima puritate consistit.19 Secundum alios vero, obrizon dicitur ab ob, et radio, radians, quia propter suam radiationem sic nominatur: quo designatur fervor amoris, quo angeli Deo indissolubiliter copulantur, vel pura eorum sapientia, qua Deo adhærent. Per aurum namque, utrumque istorum exprimitur, ut quum in Apocalypsi dicitur:20 Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum. Porro renes sunt loca delectationum. Per renes ergo aureo cingulo cinctos, intelliguntur concupiscentiarum victores, qui omnem delectationem suam in Dei sapientia atque amore constituunt. Unde ad innuendum quod tales mereantur ab angelis visitari, eosque contemplari, angelus circa lumbos aureo balteo cinctus apparuit.
Et corpus ejus quasi chrysolithus. Chrysolithus, secundum Hieronymum, est unus de duodecim lapidibus pretiosis, estque marini seu cœlestis coloris, aureas habens scintillas. Per tale itaque corpus datur intelligi, quod sicut cœlum, in quo sunt stellæ instar auri micantes, movetur et non informatur ab angelico spiritu; sic corpus quod angelus assumit, movetur quidem, sed non informatur ab eo. Quidam tamen per chrysolithum, propter similitudinem ejus cum mari in colore, intelligunt amaritudinem captivorum. Nam Septuaginta, pro chrysolitho interpretati sunt, Mare. Sic et Ezechielis primo habetur de animalibus: Adspectus eorum quasi visio maris.21 Magis autem videtur per chrysolithum seu marinum colorem, ratione claritatis ac diaphaneitatis, ostendi puritas corporis ab angelo assumpti, quia aeria solent assumere corpora utique munda. Sed si angelus lineis erat indutus, quomodo corporis ejus color seu dispositio vel materia apparebat, nisi forte ob linei indumenti subtilissimam tenuitatem ?
Et facies ejus sicut species fulguris, id est, flammea apparebat ut fulgur : in quo terror et ira contra inimicos Dei ostenditur, vel excellentia gloriæ angelorum, et quam terribiles sint adversariis veritatis. Sic et in Matthæo de angelo legitur : Erat adspectus ejus sicut fulgur, vestimenta autem ejus sicut nix. Et oculi ejus ut lampas ardens. In quo fervor amoris, claritasque notitiæ in beatifica angelorum visione, insinuantur, vel ut scintillantibus oculis zeli sui ardorem significet.22 In Apocalypsi quoque habetur : Oculi ejus ut flamma ignis.23 Et brachia ejus et quæ deorsum erant in corpore isto, usque ad pedes inclusive, scilicet crura, quasi species æris candentis in dispositione fuerunt. Per brachia, fortitudo angelica, adjutoriumque quod nobis impendunt, innuitur; per ea autem quæ deorsum et pedes, agilitas mobilitatis et efficacia processus in actibus angelorum exprimitur. Hæc vero in similitudine æris candentis apparuerunt, ut magnitudo fortitudinis, mobilitatis, et activitatis insinuetur in angelis, per quæ adversarios possunt domare atque terrere, quemadmodum ferrum omnia domat, et suo candore quandoque perterret, quemadmodum in armatis. Hinc et Ezechiel inducit : Scintillæ quasi adspectus æris candentis.24
Et vox sermonum ejus, ut vox multitudinis. Circa quod dicit Albertus : Multi enim angeli venerunt cum eo ad consolationem Prophetæ, et unus pro omnibus loquebatur. Sic enim in circuitu Elisei, visi sunt angeli multi.25 Per sonoritatem autem et multiformitatem vocis angelicæ, significatur efficacia eorum promptissima in loquendo et instruendo de divinis secretis, terror quoque ipsorum in æmulos Dei. Sic et in Apocalypsi conscriptum est: Vox ejus sicut vox aquarum multarum. Ezechiel quoque ait: Audivi sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei; quum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus castrorum.26 Denique generaliter loquendo, in tam inconsueta nobis manerie angeli sancti apparent hominibus, ut eis reverentialem timorem incutiant, humilitatemque augeant, et quanta sit excellentia eorum supra nos in donis naturæ, gratiæ et gloriæ, manifestent. Et quoniam angeli apparent hominibus per corpora assumpta, ut de occultis eos familiariter instruant;27 idcirco per proprietates corporis assumpti, spirituales proprietates angeli figurantur.
Vidi autem ego Daniel solus visionem, id est rem visam, scilicet angelum taliter apparentem. Visio autem interdum significat actum videntis, interdum rem visui præsentatam, interdum revelationem, quandoque ipsam specierum apparitionem. Ex hoc insuper verbo videtur, quod solus Daniel viderit angelum, sicut et paulo post subditur. Unde Hieronymus dicit hic: Et Paulus apostolus simile quid in Actibus Apostolorum passus est, ut ceteris non cernentibus, solus visionem adspiceret, quando videlicet ivit Damascum. Scriptum est enim: Viri qui comitabantur eum, stabant stupefacti, vocem quidem audientes, neminem autem videntes.28 Vocem utique Pauli audierunt, non Christi loquentis cum Paulo, secundum quod Paulus postea testatur: Qui mecum erant, vocem ejus non audierunt qui loquebatur mecum.2930 Veruntamen quidam ait hoc loco, quod solus Daniel vidit hanc visionem perfecte, quia non solum vidit angelum apparentem, sed et loquentem intellexit. Alii qui erant cum Daniele, solum viderunt angelum: ideo dicuntur visionem hanc non vidisse, quoniam angelum loquentem non audierunt, nec intellexerunt quæ Danieli revelabantur. Sed textui atque Hieronymo amplius consonat, quod angelum non viderunt: et ita Scholastica historia atque Albertus sentire videntur. In potestate autem angelorum est, ut corpora quæ assumunt, immutent visum unius, non alterius, quamvis adsit: quemadmodum erit in potestate animarum beatarum post resurrectionem communem; imo et nunc sic est in earum potestate, quæ corporibus suis jam glorificatis denuo sunt unitæ.
Porro viri qui erant mecum, non viderunt. Ecce aperte dicit, quod visionem hanc, scilicet angelicam apparitionem, non viderunt, quia nec digni fuerunt. Sed terror nimius irruit super eos. Ex quo apparet, quod aliqua signa angelicæ perceperunt præsentiæ, ut fulgorem, aut aliquid tale. Nam et Paulus fatetur, quod qui secum tendebant, lumen viderunt. Humana autem fragilitas talia sine ingenti alteratione atque formidine sustinere non solet. Et fugerunt in absconditum: quia et male sibi conscii erant. Semper autem præsumit sæva perturbata conscientia, ut dicitur in libro Sapientiæ.31 Timuerunt itaque, aliquid adversitatis sibi esse accidereve*. Istud tamen etiam bonis solet accidere, sicut in homilia refert Gregorius, moriente quadam femina sancta angelos introiisse, quos quidam viderunt, alii non viderunt, sed omnes uno simul timore prostrati sunt.*
Ego autem relictus solus, tanquam constantior ceteris, vidi visionem grandem hanc: quia in se erat res magna quæ apparebat, et magnificenter se demonstrabat; magna quoque significavit hæc visio, ut patebit. Et non remansit in me fortitudo corporalis, corpore videlicet destituto ex magnitudine terroris, admirationis et contemplationis; sed et species mea immutata est in me, pristino colore in pallorem converso, et vultu contracto ex sanguinis refluxu ad cor, sicut in debilitatis ac territis cernimus; et emarcui, nec habui quidquam virium: ita quod ex prædictis causis stupidus impotensque effectus sum. De causis autem tantæ alterationis in corpore ex animæ apprehensione, passione et affectione, superius plura memini dicta :32 idcirco pertranseo.3334 Et audivi vocem sermonum ejus, quos dixit ad me; et audiens jacebam consternatus super faciem meam : quasi præ debilitate stare non valens, et forte etiam ut angelum adoraret, ut moris erat in veteri Testamento; et vultus meus hærebat terræ : quia et vox illa angelica auxit timorem, nec tam terribile objectum audebat, nec sine timore adhuc valebat adspicere, sicut de Moyse scriptum est : Abscondit faciem suam, et non audebat respicere contra Dominum, id est angelum sibi in persona Dei in rubo apparentem.35 Alibi quoque filii Israel dicunt ad Moysen :36 Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
Et ecce manus tetigit me, id est, angelus per manum corporis a se assumpti, suo me tactu confortavit : nam et talis attactus, signum fuit familiaritatis atque amoris. Hinc dicit Hieronymus : In hominis figura videtur angelus, et humanam ad Prophetam jacentem mittit manum, ut sui generis corpus adspiciens, non formidet. Et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum : sicque paulatim confortavit Prophetam. A distanti enim in distans transitur per medium, secundum Dionysium, et ex imperfecto ad perfectionem gradatim, secundum Philosophum. Et sic Daniel quasi quadrupes stetit. In genibus, secundum Albertum, est virtus gressiva, sicut in pedibus virtus fulcitiva.
Et dixit ad me : Daniel, vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo, id est super pedes erectus. Cur autem Daniel vir desideriorum vocetur, præcedenti articulo dictum est.37 Hieronymus vero hic dicit: Congruenter vir desideriorum vocatur, qui instantia precum et afflictione corporis, juniorumque duritia cupit scire ventura, et Dei secreta cognoscere. Pro viro desideriorum Symmachus transtulit, Vir desiderabilis. Omnis enim sanctus habens in se animæ pulchritudinem, amatur a Domino. Nunc enim missus sum ad te : ideo debes confortari atque advertere, non timere. Quumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens : quia paulatim vires collegit, et membra adhuc frigida erant ac tremula, quia nondum sanguis rediit plene ad ea.
Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quoniam adest amicus, non nocitor; quia ex die primo trium hebdomadarum quibus jejunasti, quo posuisti cor tuum ad intelligendum divina secreta atque futura, ad quorum intelligentiam te per exteriora exercitia virtuosa disposuisti : posuisti, inquam, cor tuum, ut te affligeres in conspectu Dei tui per abstinentiam, lacrimas, preces, vigilias : quæ etiam ceteris paribus, senioribus laboriosiora noscuntur; exaudita sunt verba tua, ita quod statim Deus decrevit te exaudire, idque mihi denuntiavit, et ego veni propter sermones tuos : id est, quia Deum tam ardenter precatus es, veni ut tibi nuntiem quod oratio tua sit exaudita, ita quod Deus dabit jam populo tuo animum redeundi ad terram promissionis.
C Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, scilicet tribus hebdomadibus quibus orasti. Hic locum sortitur quæstio, quam super secundum Sententiarum et in prima parte Thomas inducit, An inter angelos sit pugna ratione custodiæ. Et respondet, quod prædictum verbum Danieli dictum, Hieronymus exponit de angelo malo, regno Persarum prælato, Gregorius de angelo bono. Denique ista sunt verba Thomæ : Sicut unicuique homini datur ad exercitium unus angelus bonus, alius malus, ita singulis gentibus duo spiritus præponuntur, unus bonus et alter malus. Sed in hoc non est minor dubitatio. Constat enim, quod angelus Danieli loquens, erat bonus. Quomodo enim tam efficaciter sibi restitisset angelus malus, nisi causam justam habuisset? Et si justam habuit causam, multo magis impossibile erat resistentiam illam per bonum angelum fieri. Ideo dicendum cum Gregorio, ait Thomas, quod uterque angelus bonus fuit. Hæc autem pugna sic intelligenda est, secundum Gregorium : Quum judicia Dei sint abyssus multa, profunditatem eorum angeli sancti non semper intelligunt, nisi in quantum eis divinitus revelatur.38 Unde nec semper sciunt, quid unicuique genti vel homini debeatur, secundum dispositionem divinam, nisi per revelationem divinam. Contingit autem quandoque, quod in diversis gentibus inveniantur diversa merita, secundum quorum diversitatem videtur quod una gens alteri subesse debeat, vel ab ejus dominio liberari, sicut tunc erat in populo Judæorum : quoniam Danielis oratio, quantum in se erat, liberationem eorum promeruit; sed peccata populi hujus, et etiam utilitas ejus quam fecit in regno Persarum, dum per eos Dei notitia diffundebatur, et aliqui convertebantur, erant in contrarium. Et quia unusquisque angelus secundum suum officium, ad examen divinæ justitiæ refert merita sibi subditorum; ideo relatio contrariorum meritorum sive causarum per angelos facta, exspectantes divinam sententiam, pugna angelorum vocatur : quorum concordia est in perceptione illuminationis divinæ, qua de divina voluntate instruuntur. Hoc enim concorditer volunt, quod Deum velle percipiunt. Idcirco absolute loquendo, est inter eos concordia. Itaque Thomas tenet Gregorium. Hieronymus tamen hoc loco loquitur non assertive, sed opinative ac sobrie, dicendo, Videtur, et, Forsan.
Et ecce Michael unus de principibus primis, id est unus præcipuorum spirituum tertii ordinis angelorum : qui ordo Principatus vocatur, estque summus chorus in infima hierarchia angelica. Principum autem (secundum Albertum) est, principatum dirigere, ut secundum leges justitiæ populum regant, ac justa decernant. Venit in adjutorium meum, simul orando mecum pro causa tua. Fuit enim princeps totius Synagogæ, et omnium scilicet Judæorum ubicumque manentium : ideo omnium commodum procuravit, et ea quæ pro liberatione ac reditu eorum facere poterant, simul cum Gabriele coram Deo allegavit.
Et ego remansi ibi, id est coram Deo, juxta principem Persarum, id est angelum præsidentem regno Persarum. Angeli autem qui regnis præsunt, seu toti alicui populo, sunt de ordine Principatuum, secundum doctores. Et si princeps iste dicatur angelus sanctus, non est difficile quod Gabriel apud Deum juxta eum permanserit; si vero dicatur angelus malus, ita apud eum mansit coram Deo, quomodo in Job dicitur Satan adfuisse inter filios Dei coram eo.39 Omnes enim boni malique spiritus, in Dei præsentia sunt. Mansit autem Gabriel apud principem Persarum tot diebus, ne orationes Danielis privarentur effectu, et ut causas pro liberatione populi Juda Deo offerret : et hæc causa est, quod Gabriel tam diu distulit venire ad Danielem, quia divinam exspectavit sententiam, et ut Propheta diu rogando, flendo ac abstinendo, amplius mereretur divinitus exaudiri. Veni autem nunc, cognita Dei sententia de populi tui negotiis, ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, id est in consummatione sæculi, secundum Hieronymum. Ideo sequitur : quoniam adhuc visio in dies protelatur, id est, impletio ejus adhuc diutius differtur. Quo constat quod venit ad instruendum Danielem non solum de reditu Judæorum in sua sub Cyro, et de his quæ ante Christi adventum peracta sunt, vel in illo; sed de his quoque quæ in Antichristi tempore fient, sicut sequentibus patebit capitulis.
Quumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, tam altissimis, arduis et secretis, dejeci vultum meum in terram, tanquam ad intellectum angelicorum verborum deficiens, et vultus ejus splendorem ferre vix valens, (et de populi sui peccato confusus, propriam quoque fragilitatem respectu angelicæ sublimitatis magis perpendens atquehumilians,) et tacui. Sic quoque Lucæ ultimo scriptum est de sanctis mulieribus ad Christi sepulcrum pergentibus: Ecce duo viri adstiterunt juxta illas in veste fulgenti;40 quum timerent autem, et declinarent vultum in terram, etc. Ideo demum Daniel vultum dejecit in terram, quia verebatur ne forte angelus diceret populo suo plura adversa postmodum esse ventura.
Et ecce quasi similitudo filii hominis, id est Gabriel in specie hominis juvenilique forma apparens, tetigit labia mea, tactu suo ea perficiens ad loquendum divina: quemadmodum angelus loquitur Isaiæ, Ecce tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua;41 et aperiens os meum, locutus sum, sumpta fiducia ex tam familiari applicatione angeli ad me, et dixi ad eum qui stabat contra me, scilicet Gabrielem: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium: id est, ex tam gloriosa tua apparitione sic tremefactus sum et dejectus, quod juncturæ membrorum a pristina cohæsione ac firmitate defecerunt, ex subtractione sanguinis atque spirituum concurrentium ad cor ex passione timoris:42 sicut superius clarius dixi. Et quomodo poterit servus domini mei, scilicet ego homo infirmus, loqui cum domino meo?43 Sic et Paulus circumfulgente se luce cœlesti, cecidit pronus in terram. Nihil enim in me remansit virium: sicut expositum est. Sed et halitus meus intercluditur, ut præ angustia spiritus spirare vix queam: ut accidit his qui in excessivis affectionibus positi sunt.
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, id est angelus in similitudine hominis adstans. Sic ait et Jeremias:44 Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum. Et confortavit me, et dixit: Noli timere, vir desideriorum; pax tibi; confortare spiritu, et esto robustus corpore.45 Idem dicit Josue. Bonorum quippe angelorum, secundum Antonium, est timorem expellere, et consolationem infundere. Quumque loqueretur mecum hujusmodi verba bona ac consolatoria, convalui, cessante timore, et sanguine ad propria receptacula refluente, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me, ut jam ad usum rationis sim potens: quem immoderatæ passiones impediunt, juxta illud Job, Neque enim possum metuens respondere. Anima vero quiescendo fit prudens.46
Et dixit: Numquid scis quare venerim ad te consolandum et certificandum de exauditione precum tuarum, et instruendum de futuris? quasi dicat: Ex præhabitis verbis meis id scire vales. Et nunc revertar ad eum qui me misit: a quo, loco non disto; sed ad locum revertar quo steti coram eo in aliis actibus pro tua prece ac populo tuo intentus, quam sint actus quibus nunc circa te versor, et ad illos actus repetendos regredior. Albertus exponit, Revertar ad intima contemplationis; et alii, Revertar in conspectu Dei. Sed a Dei contemplatione et Dei conspectu angeli nunquam recedunt, sed in diversis locis diversos efficiunt actus. Ut prælier adversus principem Persarum (de quo dictum jam est), ne suis allegationibus preces tuas impediat. Quomodo autem hoc prælium sit intelligendum, nunc patuit. Est enim demonstratio diversorum meritorum gentium quibus angeli præsunt, propter quæ diversa gentibus illis deberi videntur. Quum enim egrederer, desuper veniendo ad te, apparuit princeps Græcorum veniens, id est angelus regno Macedonum seu Græciæ præsidens: qui et ipse venit, ut coram Deo præliaretur contra principem Persarum atque Medorum, allegando causas ob quas regnum Medorum esset Græcis subdendum.
Verumtamen annuntiabo tibi, antequam recedam a te, scilicet interim quod princeps Persarum et princeps Græcorum inter se dimicant, secundum Hieronymum, quod expressum est in scriptura veritatis, de his quæ concernunt desiderium tuum ac statum populi tui: quæ subsequentibus recitantur capitulis. Præterea per scripturam veritatis, Albertus intelligit præordinationem divinam, per cujus insinuationem totum horum principum angelorumque prælium ad concordiam revocatur. Dicitur autem scriptura veritatis, quia nec fallit nec fallitur. Similiter Lyra per scripturam veritatis, intelligit præscientiam Dei angelo revelatam. Revelatio autem est quædam impressio divinæ scientiæ. Denique istos sequendo, dici potest quod sicut in Deo ponitur liber vitæ, qui est ipsa prædestinatio Dei, seu tenax et firma memoria sive notitia in mente divina eorum quos Deus salvare decrevit, ita in Deo ponitur scriptura veritatis. Verumtamen, quia secundum doctores, liber vitæ in Deo metaphorice dicitur, sicut etiam Thomas in prima parte, quæstione 24, ostendit, videtur quod scriptura veritatis non proprie dicatur præordinatio seu præscientia Dei, sed metaphorice potius. Ideo per scripturam veritatis, proprie intelligendam reor Scripturam canonicam veteris Testamenti, potissime Prophetarum, in quibus ante hoc tempus collocutionis Gabrielis cum Daniele, scripta erant de quibus nunc mentio. Siquidem de liberatione ac reditu Judæorum ad propria, de finali judicio, de Antichristi adventu, et aliis multis, multa in Isaia, et quædam in Jeremia ac Ezechiele habentur; et ista Danieli per angelum distincte ac clare ostensa, partimque particularius revelata sunt, quam in præfatis habeantur Prophetis.
Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester, id est princeps Synagogæ, secundum Hieronymum: qua repulsa, imo qua Deum repellente, factus est princeps Ecclesiæ. Sed mirum videtur, quod Gabriel nullum dicit esse suum adjutorem in omnibus his Synagogæ promotionem concernentibus, nisi Michaelem, quum quarto Regum dicat Eliseus, ostensis puero suo aciebus angelis: Plures nobiscum sunt, quam cum illis, scilicet Syris. Amplius autem, nonne et angeli singulis Judæis ad custodiam deputati, pro singulorum orabant profectu?47 Sed et princeps Græcorum eo ipso quo restitit principi Persarum, contra quem Gabriel præliabatur, nonne Gabrielem videtur juvisse? Forte hæc quæstio ex verbis Alberti aliqualiter solvitur. Ait nempe hoc loco: Multos in acie sua ducit signifer Michael, qui omnes decertant pro nobis. Hoc significatum est in Apocalypsi, ubi habetur: Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone.48 Sicque quod ait, Nisi Michael, intelligendum esset per inclusionem agminis sui, velut si princeps terrenus contra aliquem pugnaturus assereret: Nemo est adjutor meus, nisi rex Franciæ. Præterea, secundum Dionysium, nullus angelorum quidpiam agere usquam attentat, nisi quod sibi divinæ legis præfixione injungitur. Ideo Gabrielem nemo adjuvit in istis formaliter ac directe, nisi cui ex præstitutione divina id fuit injunctum, ut Michael, juxta sensum a sancto Gabriele intentum: in cujus verbi intellectu plenario hebetudinem intelligentiæ meæ fateor caligare.
Postremo, ex commento Alberti adjicio, quod glossa quædam mystica super illud hujus capituli verbum, Caro et vinum non introierunt in os meum, dicit quod scilicet caro corpus est Christi, et vinum sanguis ipsius, quibus destitutus, deficit homo.49 Et videtur innuere, quod tempore luctus ab his abstinendum sit; tempus autem luctus, est tempus pœnitentiæ. Hoc etiam videtur Augustinus velle, qui dicit quod corpus Domini sumere non debet, nisi confortatus bona conscientia. De novo vero pœnitens, non est confortatus bona conscientia. De novo autem pœnitentem vocamus, contritum et non confessum, et qui non satisfecit. Et hoc videtur velle magister Hugo de S. Victore, qui dicit: Audacter dico, quia etsi contritus sit et non confessus, Christi corpus sumere non debet. Contra hoc videtur esse, quod quando contritus est, culpa tota remissa est, juxta Ezechielis censuram: Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor.50 Contritus ergo dignus est vita æterna, ergo et communione. Dicendum quod contritus et non confessus, dignus est communione, dummodo non contemptus religionis, sed necessitas impedimenti rationabilis sit causa dilatæ confessionis. Et ad verbum Augustini dicendum, quod confortationis causam habet et bonam conscientiam, qui conscientiam peccati mortalis non habet. Et quod dicit magister Hugo, de eo intelligitur qui non habet propositum confitendi. Hæc Albertus.
Footnotes
-
Is. XLV, 1. ↩
-
Dan. I, 7. ↩
-
*sermonem* ↩
-
Gen. XLI. ↩
-
Dan. v, 5. ↩
-
Dan. II, 31. ↩
-
Joann. XI, 49, 50. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Dan. IX, 23. ↩
-
I Reg. XV, 35. ↩
-
Dan. IX, 4 et seq. ↩
-
Dan. 1, 12. ↩
-
Gen. 11, 14. ↩
-
Ezech. 1, 1. ↩
-
Joann. 1, 32. ↩
-
Luc. 11, 21; ↩
-
Apoc. III, 5. ↩
-
Apoc. I, 13. ↩
-
Aliis obrizum, quasi Ophirizum, dictum videtur. ↩
-
Apoc. III, 18. ↩
-
Ezech. I, 16. ↩
-
Matth. XXVIII, 3. ↩
-
Apoc. I, 14; XIX, 12. ↩
-
Ezech. I, 7. ↩
-
IV Reg. VI, 17. ↩
-
Ezech. 1, 24. ↩
-
Apoc. 1, 15. ↩
-
Act. ix, 7. ↩
-
Act. xxii, 9. ↩
-
Ibid. xxii, 9. ↩
-
Sap. xvii, 10. ↩
-
Dan. v, 6. ↩
-
Ezech. i, 24. ↩
-
Apoc. i, 15. ↩
-
Exod. III, 6. ↩
-
Exod. XX, 19. ↩
-
Dan. IX, 23. ↩
-
Ps. xxxv, 7. ↩
-
Job 1, 6; 11, 1. ↩
-
Luc. xxiv, 4, 5. ↩
-
Is. vi, 7. ↩
-
Dan. v, 6. ↩
-
Act. ix, 3, 4. ↩
-
Jer. i, 9. ↩
-
Josue i, 6. ↩
-
Job ix, 35. ↩
-
IV Reg. vi, 16. ↩
-
Apoc. xii, 7. ↩
-
vers. 3. ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
Chapter 13 of 17