Articulus 12
ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI : EGO AUTEM AB ANNO PRIMO DARII MEDI.
PRÆSENS capitulum a B. Hieronymo, Scholastica historia, et Alberto, aliisque communiter Hieronymum assecutis, exponitur tanquam distinctam continens visionem a præcedenti, ita ut primum hujus capituli verbum, in persona Danielis sit dictum, et visio ista ostensa sit ante immediate præhabitam, scilicet primo anno Darii avunculi Cyri, quemadmodum in superiorum visionum descriptione factum esse jam patuit. Et de causa mutationis ordinis habitum est. Hinc ait Hieronymus : Porro, juxta Hebraicam veritatem, separata sunt quæ sequuntur (scilicet duo isti capituli, a capitulo duodecimo), et scripta ordine præpostero. Non enim sub Cyri anno tertio, sed sub Darii anno primo narrantur hæc.
Itaque Daniel in sua ait persona : Ego autem ab anno primo imperii Darii Medi, id est regis Medorum qui Babylonem destruxit, et Balthasar regem ejus occidit, secundum opinionem communem, stabam orationi intentus, ut confortaretur ipse in imperio et in vita, et corroboraretur regnum ipsius. Quidam vero putabant in isto ac sequenti capitulo, non contineri specialem visionem, sed prædictæ visionis prosecutionem et explanationem, ita ut verbum expositum, dicatur in persona Gabrielis, non Danielis : ut quia Gabriel obtulit preces Danielis Deo, hinc sicut Daniel stetit orando pro Dario ejusque regno, sic Gabriel idem se perhibet peregisse, quoniam orantis Danielis precem Deo obtulerat. Et hanc opinionem sequitur quidam, probans quod verbum præfatum non possit de Daniele exponi, eo quod verbum immediate præcedens sit Gabrielis, videlicet ultimum verbum capituli decimi; similiter verba immediate sequentia, huic verbo per conjunctionem copulativam adjecta, sint Gabrielis, non Danielis.
Sed ad istud sufficienter respondet Hieronymus, dicens : Consuetudinis est Prophetarum, repente personas introducere seu mutare, sine ulla præfatione verborum, ut est illud in Psalmo ubi orat Propheta, Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me : repente persona Dei introducitur respondentis, Intellectum tibi dabo, etc. Denique hujus exemplum evidentius etiam in oratione copulativis conjunctionibus continuata, habetur in Isaia, quum Propheta ibidem alloquitur Deum, Quum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis; moxque in persona Dei subjungitur, Misereamur impio : ad quod in persona Prophetæ vel Ecclesiæ, ex zelo justitiæ respondetur immediate, Et non discet facere justitiam, in terra sanctorum iniqua gessit. Ad quod Deus respondet ut judex, Et non videbit gloriam Domini : cui sententiæ applaudens Propheta, Domine (inquit) exaltetur manus tua, ut non videant. Ad quod Deus statim subjungit, Videant et confundantur zelantes populi : quibus verbis favens Prophe-
Ps. xxxi, 7.
Ibid. 8.
Is. xxvi, 9-11. ta, adjecit, Et ignis hostes tuos devoret. Hic autem modus loquendi, in Zacharia est frequens. Idcirco Scholastica dicit historia, quod hic sit metaplasmus, id est mutatio de persona una in aliam.
Itaque consequenter Gabriel loquitur Danieli : Et nunc, tempore hujus revelationis, veritatem annuntiabo tibi de regno ac regibus Persidis, pro qua re sollicite oras, præsertim amore Darii regis, qui te sic diligit et sublimavit, et de lacu leonum eduxit, atque pro te sollicitus fuit.1 Et ecce adhuc tres reges stabunt, regnando in Perside, post Darium et Cyrum : qui nunc pro eodem computantur, quia simul regnabant, et Cyrus Dario cessit, ut dictum est sæpe et pluries. Nec solum tres stabunt ibi, sed etiam quartus, sicut mox subditur : et quartus rex Persidis ditabitur opibus nimiis super omnes, qui ante eum in Perside regnaverunt. Primus istorum quatuor, secundum Hieronymum et eum sequentes, fuit Cambyses filius Cyri : qui Cambyses in libro Judith Nabuchodonosor appellatur. Secundus fuit Smerdes magus, qui filiam Cambysis duxit uxorem.2 Quo a septem magis occiso, regnavit Darius filius Hystaspis : qui Darius præfatam Cambysis filiam conjugem sumpsit, genuitque ex ea Xerxem filium, qui in Perside rex potentissimus atque ditissimus fuit, et contra Græciam innumerabilem duxit exercitum, eaque gessit quæ Græcorum memorant historiæ : succendit enim Athenas. Hinc sequitur : Et quum invaluerit iste rex Persidis quartus divitiis suis, per quas auxiliarios aggregavit, concitabit omnes, scilicet subjectos, et favere paratos, adversum regnum Græciæ : quod et vicit, et suo junxit imperio sub tributo.
Insuper, secundum Hieronymum, post hunc potentissimum Persidis regem, adhuc novem fuerunt usque ad Alexandrum Magnum : qui omittuntur hoc loco, quia non curavit spiritus prophetalis seu sermo propheticus ordinem historiæ prosequi, sed præclara quæque perstringere. Hinc secundum Albertum, isti quatuor tanquam principaliores ponuntur. Et rursus, quia præfatus Xerxes dedit Græcis occasionem præliandi contra Persas, idcirco post eum statim fit mentio de maximo rege Græcorum, Persarum victore, scilicet Alexandro. Quidam vero dicens se sequi Hebræos, affirmat quod quatuor regum Persidis de quibus nunc sermo, primus fuit Cyrus; secundus, Cambyses filius ejus; tertius, Assuerus Esther maritus; quartus, Darius Assueri istius filius, quem dicit ab Alexandro devictum.3 Sed contra hoc Hieronymus dicit aperte : Frustra quidam Darium quartum regem, qui ab Alexandro victus est, scripsit : qui non quartus, sed quartus-decimus post Cyrum Persarum rex fuit, quem septimo imperii sui anno superavit et occidit Alexander. Præterea æstimare non valeo, quod historiographi Persarum atque Medorum seu aliorum gentilium, ex quibus Hieronymus asserit se cepisse quæ scribit de regibus istis, tantum in descriptione rerum gestarum erraverint, ut scriberent in regno Persarum quatuordecim reges post Danielem seu Cyrum regnasse usque ad Alexandrum, si non nisi quatuor regnaverunt; nec apparentiam habet, quod novem regnasse confinxerint; nec imperium Persarum tot annis duravit sub quatuor regibus memoratis, quot annis chronicæ Persarum, quas sequuntur Hieronymus, Africanus, Beda, ceterique catholici, illud durasse testantur.
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. Hoc omnes de Alexandro Magno Macedone interpretantur, qui tempore Darii ultimi imperatoris ac regis Persarum atque Medorum se erigens, ac plurimas terras sibi subjiciens, tandem Darium superavit, et Indiam subjugavit, mirabilem habens in omnibus bellis prosperitatem, atque ad libitum prævalens. De qua re supra dicta sunt multa, quæ resumenda non reor.
Et quum steterit Alexander, id est, duodecim annis regnaverit, conteretur regnum ejus : quia triginta duorum exsistens annorum, secundum Hieronymum, in Babylone veneno interiit.45 Jolus enim pincerna ipsius eum infecit*, vino miscens venenum. Et dividetur in quatuor ventos cæli. Moriturus quippe imperium suum divisit in quatuor partes, quarum una fuit ad orientem, altera ad occidentem, tertia ad austrum, quarta ad aquilonem: ex quibus terræ plagis flant venti quatuor principales, ideo dicitur, In quatuor ventos cæli aerii. In Ægypto equidem, quæ est ad meridiem, regnavit Ptolemæus Lagi filius; in Macedonia, quæ est ad occidentem, frater Alexandri Philippus; in Syria et Babylone ac superioribus locis, quæ sunt ad orientem, Seleucus, qui et Nicanor vocatus est; in Asia et plagis vicinis, quæ sunt ad septentrionem, Antigonus. His verbis addidit Hieronymus: Hoc secundum totius orbis plagas dicimus, utpote non habito ad specialem locum respectu. Ceterum, qui in Judæa est, ad aquilonem Syriam, et ad meridiem habet Ægyptum. Secundum Albertum, quatuor plagæ terræ vocantur quatuor venti cæli, quia res hujus mundi, quasi vento huc illucque jactantur. Sed non in posteros ejus. Isti enim Alexandri successores non fuerunt ex eo progeniti; imo, secundum Hieronymum, fuerunt alieni ab eo, dempto Philippo fratre ipsius. Dicit quoque Hieronymus, quod Alexander non habuit liberos. Verumtamen sicut in vita Alexandri habetur, habuit prolem unam ex conjuge sua filia Darii regis Persarum, sed matrem cum prole occidit Jolus cum Cassandro sibi in his adsistente, videlicet interfectione Alexandri et interfectione conjugis suæ ac prolis. Neque secundum potentiam illius, id est, nullus regum istorum similis erit Alexandro in potestate, qua dominatus est Alexander potentissimus regum.*
Lacerabitur enim, id est dividetur, regnum ejus, scilicet Alexandri, etiam in exteros (seu externos), id est inferiores et obscuriores reges prædictis quatuor regibus. Alexandro quippe defuncto, regibus ab ipso constitutis eorumve posteris inter se præliantibus, plures ab Alexandri imperio seu monarchia se subtraxerunt, et reges sibi constituerunt, qui diademata suis imposuerunt capitibus. Nam Cappadocia, et Armenia, atque Bithynia, Bosphorus quoque ac aliæ provinciæ, a Macedonum recesserunt imperio, Alexandro defuncto. Sic ergo divisum est Alexandri regnum in exteros sive extraneos reges, exceptis his regibus præinductis. In istis atque sequentibus sequor Hieronymum, Scholasticam historiam et Albertum. Ideo non opus est ad singula allegationes inducere.
Et confortabitur rex austri. Hic determinatur de processu ac præliis duorum regnorum de prædictis quatuor regnis, utpote de regno Ægypti ac Syriæ: et de istis Gabriel loquitur Danieli, aliis duobus regnis omissis, quia hæc duo regna erant Judæis viciniora, et eis frequenter molesta fuerunt. Propositum autem Scripturæ veteris Testamenti fuit, non exterarum gentium historias texere, sed Judæorum, et aliorum secundum quod copulabantur Judæis sive in bono, sive in malo. Itaque angelus ait: Confortabitur rex austri, id est Ægypti, quæ ad meridiem est, scilicet Ptolemæus Lagi filius, qui primus post Alexandrum in Ægypto regnavit, pluresque insulas, regiones et urbes obtinuit, subjugavit, et suum dilatavit dominium: qui, secundum Hieronymum, prudentissimus atque ditissimus fuit. Porro, ab isto Ptolemæo sequentes reges Ægypti dicti sunt Ptolemæi: quorum primus fuit Ptolemæus Philadelphus filius Ptolemæi præfati, deinde Ptolemæus Evergetes, Ptolemæus Philopator, Ptolemæus Epiphanes.
Et de principibus ejus, id est filiis atque principibus a Ptolemæo Lagi filio descendentibus, prævalebit super eum, id est, unus illorum eo erit præclarior, potestate, opibus, gloria, scilicet Ptolemæus Philadelphus prædicti filius Ptolemæi, et post imperans in Ægypto, et dominabitur ditione, id est, grandi dominio fulcietur. Circa hunc locum scribit Hieronymus: Sub isto6
Philadelpho Septuaginta interpretes Alexandriæ Scripturam sanctam in Græcum dicuntur vertisse sermonem: qui Eleazaro pontifici multa Jerosolymam, et in templi donaria vasa transmisit. Tantæ narratur fuisse scientiæ, ut patrem suum in ea excederet. Narrant historiæ, habuisse eum ducenta millia peditum, viginti millia equitum, millia curruum, quadringentos elephantos, quos ex Æthiopia primus adduxit, naves longas mille quingentas, et alias mille ad cibaria militum deportanda. Insuper aliqui asserunt, quod tantus sapientiæ fuit amator, quod omnium gentium libros in sua bibliotheca congregavit. Unde libros legis Mosaicæ fecit transferri: et hoc, de consilio magistri sui Demetrii, ut aliqui dicunt. Multa enim dominatio ejus: quia (ut dictum est) patre suo fuit potentior.
Et post finem annorum, id est, aliquibus annis prælii evolutis, fœderabuntur præfatus Ptolemæus Philadelphus, et Antiochus Theos rex Syriæ; filiaque regis austri, scilicet Ptolemæi jam dicti regis Ægypti, quæ est versus plagam australem, veniet ad regem aquilonis, id est Antiochum Theos Syriæ, quæ est in parte aquilonari, facere amicitiam: quia a patre suo data est huic Antiocho uxor, ut bellum inter eos cessaret. Hinc Theodotion transtulit: Post annos illos commiscebuntur. Quod Ptolemæus ideo fecit, ut regnum Syriæ ad semen filiæ suæ, suos videlicet devolveretur nepotes. Et non obtinebit fortitudinem brachii: id est, robur ac regnum Syriæ et militum ejus hæc Ptolemæi filia, Antiochi uxor, non adipiscetur, secundum quod pater ejus speravit; nec stabit semen ejus, id est, filius quem ex Antiocho isto genuit, non stabit in regno Syriæ, nec diu in vita. Et quomodo fieret hoc, subditur:
Et tradetur ipsa, filia Philadelphi, uxor Antiochi; et qui adduxerunt eam de Ægypto in Syriam, adolescentes ejus milites ac nobiles, et qui confortabant eam in temporibus, id est Antiochus ejus maritus, qui eam ad tempus roboravit in reginam: hi omnes traditi sunt in mortem. Iste namque Antiochus quando filiam regis Ægypti sumpsit in conjugem, priorem suam uxorem repudiavit, et quasi ancillam concubinamque habuit. Postea victus ejus amore, accepit eam ad priorem gratiam atque honorem. Porro illa viri instabilitatem perpendens, metuensque ne denuo abjiceretur ab ipso, et ne filii quos ex eo habuit, regno Syriæ privarentur, devolvereturque regnum hoc ad filium viri sui, quem ex filia regis Ægypti genuit, per ministros suos virum suum occidit veneno, ejusque conjugem Ægyptiam cum filio suo tradidit quibusdam suis principibus occidendam. Postea filium suum majorem nomine Seleucum, cognomento Galericum, loco patris sui constituit regem. Sed istam occasionem filiæ regis Ægypti, prolisque ejus, frater suus, scilicet Ptolemæus Evergetes rex Ægypti post patrem suum Ptolemæum Philadelphum, ulcisci curavit, secundum quod subditur.
Et stabit de germine radicum ejus, id est de posteritate parentum filiæ Philadelphi, plantatio, id est germen seu filius, scilicet Ptolemæus Evergetes frater ipsius, imperans in Ægypto; et veniet cum exercitu valde ingenti, et ingredietur provinciam regis aquilonis, scilicet Syriam, quæ est in parte aquilonari seu septentrionali, et abutetur eis, id est Seleuco Galerico, et matre ipsius cum filio suo in Syria tunc regnante, quibus fertur abusus, quia opprobria intulit eis, crudeliterque subvertit: juxta quem modum Jeremias dicit, In tempore furoris tui abutere eis;7 et obtinebit, id est, sibi subjecit; et ut aliqui dicunt, ambos occidit: imo, secundum Hieronymum, Syriam cepit atque Ciliciam, superioresque partes trans flumen, et propemodum Asiam universam. Insuper deos eorum, puta Syrorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti captiva ducet in Ægyptum. Quum enim (ut tactum est) taliter prævaluisset, atque audisset in Ægypto seditionem oriri, spoliavit Syriam, tulitque secum ex ea vasa aurea et argentea pretiosa, deorum quoque simulacra
D duo millia et quingenta, ac quadraginta millia talentorum argenti. Ipse prævalebit adversus regem aquilonis, scilicet Ptolemæus Evergetes contra Seleucum Galericum Syriæ regem, ut patuit. Et intrabit in regnum Syriæ, illud undique pervagando, ut dictum est, rex austri, videlicet Ptolemæus præfatus, et revertetur ad terram suam, id est Ægyptum, Syria sic vastata.
Filii autem ejus, puta Seleuci Galerici, patre suo Galerico interfecto, provocabuntur ad pugnam contra regem Ægypti Ptolemæum Philopatorem, præfati Ptolemæi Evergetis filium ac successorem, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum, ut patris sui mortem in eum vindicent, a cujus patre pater eorum occisus est. Galericus quippe filios duos pueros dereliquit, qui adulti, ista fecerunt. Et veniet unus duorum fratrum istorum, videlicet Antiochus, qui dictus est Magnus, properans ad resistendum regi Ægypti, et inundans, id est impetu numeroque exercitus sui abundans : sicut de rege Assyriorum scriptum est in Isaia, Et ibit per Judæam, inundans et transiens usque ad collum;8 et revertetur Antiochus iste. Fuit enim ad tempus in Babylone, et interim frater ejus primogenitus tertio regni sui anno in Phrygia dolose occisus est : quo audito, frater ejus junior, scilicet iste Antiochus, sumpsit regnum et propere venit de Babylone. Et concitabitur, animo fervens ad pugnam, et congredietur cum robore ejus, id est, cum fortitudine sui exercitus, bellum inibit contra duces et populum Ptolemæi Philopatoris in Syria, quæ pro tunc quasi hereditarie tenebatur a rege Ægypti, hoc est, sicut et pater ejus Ptolemæus Evergetes eam in suam redegit potestatem. Et exaltabitur cornu ejus : quia prævaluit ducibus Ptolemæi, et Syriam recuperavit.
Et provocatus rex austri, id est, Ptolemæus Philopator rex Ægypti, animo inflammatus contra Antiochum Magnum, audita dejectione suorum, egredietur Ægyptum, et pugnabit adversus regem aquilonis, id est Antiochum istum Syriæ regem, et præparabit multitudinem nimiam, id est grandem valde exercitum. Hoc quippe fecit antequam iniit pugnam. Et dabitur multitudo in manu ejus, id est, magnum Antiochi exercitum superabit. Et capiet multitudinem, id est, multos de parte Antiochi in prælio captivabit, et exaltabitur cornu ejus, id est regia ejus potestas, obtento triumpho contra Antiochum, et dejiciet multa millia exercitus Antiochi quæ occidit in bello, sed non prævalebit contra Antiochum totaliter atque finaliter. Antiochum enim fugientem comprehendere nequivit. Hinc subditur :
Convertetur enim rex aquilonis : id est, Antiochus iste rex Syriæ post fugam rursus faciem suam direxit contra regem Ægypti ad impugnandum; et præparabit multitudinem multo majorem quam prius contra regem Ægypti, non Philopatorem, sed filium ejus Ptolemæum Epiphanem, patri in imperio succedentem, qui patre suo mortuo erat tunc quatuor annorum; et in fine temporum annorumque ad hoc prædefinitorum, videlicet post aliquot annos Philopatore defuncto, veniet iste Antiochus Magnus properans contra Ægyptum, cum exercitu maximo et opibus nimiis. Contraxit enim, secundum Hieronymum, incredibilem exercitum a superioribus Babylonis partibus, atque cum rege Macedonum Philippo iniit pactum ut se contra Ægypti regem juvaret, hac conditione quod unusquisque eorum urbes Ægypti superandas, suo imperio viciniores, haberet, suoque regno adjungeret : sicque cum multis venit divitiis. Ideo subditur : Et in temporibus illis multi consurgent cum isto Antiocho adversus regem austri, id est Ægypti, Ptolemæum Epiphanem.
Consequenter inserit quiddam, quod tunc contigit. Filii quoque prævaricatorum populi tui, id est Judæi transgressores filii transgressorum, extollentur, præsumptuose agendo, ut impleant visionem, id est, implere se jactent et æstiment prophe-
Is. xix, 19. tiam Isaiæ : In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus ad terminum ejus : quod ad litteram dictum est pro tempore Christi et Evangelii prædicationis conversis ad Salvatorem Ægyptiis. Porro inter se dimicantibus regibus Syriæ et Ægypti, Judæi inter se dividebantur, quibusdam eorum faventibus regi Syriæ, aliis regi Ægypti. Hac occasione Onias Judæorum sacerdos, assumptis multis Judæis, in Ægyptum fugit, quem rex Ægypti Ptolemæus Epiphanes cum honore suscepit : sicque Onias de regis consensu atque subsidio in Ægypto construxit templum et altare similia templo et altari Jerusalem, asserens se præinductum Isaiæ vaticinium adimplere. Et in hoc egit inique et contra legem, quæ prohibuit alibi fieri templum hostiasque offerri, nisi in urbe divinitus ad hoc præelecta, puta Jerusalem. Duravitque templum hoc annis ducentis quinquaginta, quousque a Vespasiano, repugnantibus Judæis Romano imperio, funditus est destructum una cum civitate in qua erat, quæ ab Onia, civitas Oniæ fuit vocata. Onia quoque in Ægypto manente, innumerabiles ad eum confugerunt Judæi. Et corruent : quia hoc faciendo peccaverunt, et postea templum, ut dictum est, fuit destructum.
Deut. xii, 13, 14.
15
Et veniet Antiochus Magnus rex aquilonis, videlicet Syriæ, et comportabit aggerem, per suos satellites implentes fossas munitionum, quas rex Ægypti adhibuit urbibus quas regi Syriæ abstulit; et capiet urbes munitissimas. Rex namque Ægypti plures Syriæ urbes abstulit regi ejus, quas Antiochus iste recuperavit. Rursus, Antiocho isto Magno obtinente ac habente Judæam, rex Ægypti misit ducem sui exercitus in Judæam, qui cepit eam, et optimates Antiochi inde ejecit. Et brachia austri, id est auxilia, militesque regis Ægypti, quos in urbibus Syriæ ac Judææ pro defensione terrarum illarum reliquit, non sustinebunt, id est, ferre non poterunt invasionem ac impetum Antiochi Magni, qui prædictum regis Ægypti ducem expulit de
A Judæa; et consurgent electi ejus, id est elegantiores pugnatores regis Ægyptii, ad resistendum Antiocho Magno, et non erit fortitudo eis hoc adimplendi.
Et veniens Antiochus ad urbes et terras has, faciet super eum, id est contra regem Ægypti, juxta placitum suum, prævalendo, ut dictum est, et non erit qui stet contra faciem ejus, id est, nullus ex parte regis Ægypti tunc poterit rebellare Antiocho. Et stabit in terra inclyta : id est, Judæam terrarum omnium (ut in Ezechie- Ezech. xx, 15. le dicitur) præcipuam, melle ac lacte manantem, a Deo electam, et ob cultum Dei in ea insignem, Antiochus tunc habebit. Nam et Judæi in Jerusalem eum honorifice susceperunt. Et consumetur in manu ejus. Aliqui hoc exponunt, quod Antiochus multa Judæis intulit mala sub Juda Machabæo ; sed ille non fuit iste Antiochus Magnus, sed filius ejus Antiochus Epiphanes. Aliqui vero exponunt : Consumetur, id est, præsidia regis Ægypti demolietur, et expellet ab ea, secundum quod dictum est. Hieronymus autem exponit : Consummabitur, id est, perficietur in manu ejus, quoniam templum ac populum Juda tunc honoravit.
Et ponet faciem suam, id est, Antiochus Magnus se vertet, ut veniat ad Ægyptum, ad tenendum universum regnum ejus, id est regis Ægypti. Acquisitis quippe de manu regis Ægypti Syria, Cilicia, ac Judæa, totum quoque Ægypti regnum obtinere optavit. Ambitio enim finem sibi non statuit. Et recta faciet cum eo, id est, sicut fecit sibi, sic restituet ei. Rex namque Ægypti abstulit sibi urbes, et sic vicem ei rependit. Sic quidam exponunt. Alii autem intelligunt, quod faciet secum recta, id est, fœdera pacis secum dolose inibit. Ideo subditur : Et filiam feminarum, id est filiam suam Cleopatram, de numero feminarum sexu atque lascivia seu moribus unam (et sic non est hic verborum superfluitas aliqua), dabit illi, id est Antiochus Magnus Ptolemæo Epiphani adhuc adolescenti in conjugem, ut evertat illum,
Ezech. xx, 15.
I Mach. III, IV. id est, regem Ægypti decipiat; vel, Evertat illud, id est, regnum Ægypti sibi subjiciat. Videns equidem se virtute armorum non posse de facili superare Ægyptum, filiam suam dedit regi Ægypti, ut sic tempore suo quasi amicus intraret Ægyptum, ac vinceret eam. Et non stabit consilium ejus, id est, non habebit effectum, nec illius erit regnum Ægypti. Rex enim Ægypti et principes dolum perceperunt. Cleopatra demum marito suo magis quam machinationibus patris sui favebat.
Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : quia videns se frustratum spe sua quoad Ægyptum, convertit se ad insulas Asiæ expugnandas, et multas ibidem devicit; et cessare faciet principem opprobrii sui : quod intelligitur de se ipso, quia propriæ confusionis suæ exstitit princeps; vel de principe suæ militiæ, per quem opprobria intulit atque promeruit. Impugnando autem has insulas Romanis confœderatas, causa fuit propriæ dejectionis. Nam insulæ istæ Romam miserunt; tuncque senatus Romanorum misit eis in adjutorium duos fratres legatos, videlicet Scipionem Nasicam, et Scipionem Africanum, qui Annibalem imperatorem Carthaginensium superavit; a quibus victus est Antiochus iste. Ideo subditur : et opprobrium ejus convertetur in eum : quia quod aliis intulit, passus est, juxta illud, Incidit in foveam quam fecit.9 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, id est, de Asia fugiens, ad Syriam conabatur redire, et impinget in adversarios sibi resistentes, et corruet, et non invenietur. Quum enim contra Elimæos pugnaret, cum omni suo exercitu deletus est, secundum Hieronymum. Quidam autem, scilicet Albertus, exponens hunc locum, dicit hic aliqua quæ de isto Antiocho verificari non queunt, sed de Antiocho Epiphane filio ejus, qui internorum viscerum mortuus est dolore, ut secundo Machabæorum habetur.10 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio.
Sed hic ait Hieronymus, Scholastica quoque eum sequens historia : Hucusque de historiæ ordine inter Porphyrium atque catholicos nulla contentio est. Sequentia autem in isto et sequenti capitulo, Porphyrius de Antiocho tantum exposuit, Catholici vero mixtim et partim de Antiocho typo Antichristi, et de ipso Antichristo, sicut patebit.
Itaque ait : Stabit in loco ejus, id est, Antiocho Magno succedet in regno, vilissimus, et indignus decore regio, id est Seleucus Philopator primogenitus ejus, iners, rudis et pavidus, qui nil dignum actibus patris sui ac regno Syriæ gessit; et in paucis11 diebus conteretur, id est, cito morietur, nec diu regnabit, et non in furore, nec in prælio : quia non in hostium furore aut bello peremptus est. Et stabit in loco ejus despectus, id est, sibi in regno succedet frater ejus Antiochus Epiphanes sive Illustris, quod idem est, qui primo fuit modicæ reputationis. Romani enim victo Antiocho Magno, horum duorum fratrum patre, susceperunt istum Antiochum obsidem, ne pater ejus a fidelitate recederet Romanorum : qui patris sui morte audita, venit a Roma in Syriam, ignorante senatu, ut aliqui dicunt; quidam tamen affirmant, quod de eorum venit licentia. Et non tribuetur ei honor regius. In principio enim vilipendebatur, præsertim in Syria, ab his qui Ptolemæo regi Ægypti favebant. Et veniet clam, id est occulte seu fraudulenter de Roma in Syriam, et obtinebit regnum Syriæ in fraudulentia, id est cum dolo.12 Nam primo se nequiter humiliavit instar Absalonis, attrahens sibi plebis favorem, simulans pietatem ac fidelitatem ad cives, audaciam vero in hostes. Et brachia pugnantis, id est robur exercitus seu milites Ptolemæi contra Antiochum hunc pugnantis, expugnabuntur a facie ejus, id est, ab exercitu et præsentia Antiochi superabuntur, et conterentur : multi enim eorum ab ipso sunt victi. Nunc vero est sermo non de Ptolemæo Epiphane, sed de filio ejus Ptolemæo Philometore, cujus duces contra Antiochum præliantes, primo ab ipso sunt victi.13 Quum enim Philometor adhuc puerulus esset, et duo ex ejus principibus regnum disponerent, Syriamque repeterent, quam Antiochus iste occupavit habuitque dolose, inter eos et Antiochum ortum est prælium, ipsique victi sunt. Insuper et dux fæderis, id est Ptolemæus Philometor filius Cleopatræ sororis Antiochi, cum quo tanquam nepote Antiochus simulavit amicitiæ fœdus, ab Antiocho est contritus, id est regno privatus. Antiochus quoque regnum Syriæ occupavit injuste, eo quod filium fratris sui verum heredem, regno Syriæ spoliavit: qui postea contra filium Antiochi prævaluit atque regnavit, ut primo Machabæorum habetur.
23 Et post amicitias cum eo, id est Ptolemæo Philometore, faciet dolum. Finxit enim se esse sollicitum pro suo nepote tanquam adolescente, et regnum ejus Ægyptium velle commodose disponere: sicque intravit Ægyptum, et crediderunt ei Ægyptii. Ideo subditur: Et ascendet in modico populo, id est, cum paucis intrabit
24
Ægyptum, et abundantes et uberes urbes Ægypti ingredietur ac superabit: quia nil mali suspicabantur de ipso. Et faciet quæ non fecerunt patres ejus, nec patres patrum ejus: quia nullus regum Syriæ, a quibus descendit, ita, ut ipse, vastavit Ægyptum. Rapinas et prædam et divitias eorum dissipabit, id est, Ægypti opes auferet, distrahet, secumque tollet; et contra firmissimas cogitationes, id est acutas adinventiones ac consultationes sapientium ac consulum regis Ægypti, inibit consilium. Callidissimus enim fuit iste Antiochus, et suis versutiis multos oppressit. Et hoc, usque ad tempus, id est, quamdiu Deus permiserit: et non diu, quia post pauca tempora fuit ab Ægypto per Romanos expulsus; imo nec diu regnavit.
25
Consequenter inducitur, quomodo Antiochus secundo invasit Ægyptum. Et concitabitur fortitudo ejus et cor ejus adversus regem austri, videlicet Ptolemæum, suæ sororis Cleopatræ filium, in exercitu magno quem congregavit. Et rex austri, id est Ptolemæus iste Philometor, provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis. Ptolemæus etenim iste, ducesque ejus cum fortissimis et plurimis auxiliatoribus se contra Antiochum præparaverunt. Et non stabunt, id est, duces seu auxiliatores aliqui non fideliter Ptolemæo adsistent, quia inibunt adversus eum, id est Ptolemæum dominum suum, consilia. Antiochus quippe in omnibus dolose se habens, et a nepotis sui exercitu maximo opprimi metuens, quosdam de parte Ptolemæi donis atque blanditiis traxit ad se, per quos triumphus Ptolemæi est impeditus. Ideo subditur: Et comedentes panem coram eo, id est aliqui de domesticis seu commensalibus vel familiaribus Ptolemæi, conterent eum, id est, fraudulenter impedient, et quosdam suorum occidi procurabunt; exercitusque ejus opprimetur fraudibus magis quam viribus Antiochi;14 et cadent interfecti ejus plurimi: quia multos de exercitu regis Ægypti occidit Antiochus.
26
Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, id est, cor Antiochi et Ptolemæi regis Ægypti, erit ad nocendum sibi invicem, et ad mensam unam mendacium loquentur. Antiochus namque cum Ptolemæo per intermedios quos attraxit, iniit pacem dolose, et in signum amicitiæ pariter comederunt; sed nullus eorum alteri favit, nec Ptolemæus avunculo (cujus expertus fuit fraudulentias) credidit: ideo verba mendosa invicem sunt locuti, quod scilicet unus alteri nil vellet nocere. Et non proficient Antiochus et ejus exercitus, quia Ptolemæum superare non potuerunt, sed a militibus Ptolemæi ejecti sunt. Vel, Non proficient reges isti, id est, nullus eorum poterit alterum totaliter vincere, quia adhuc finis, id est exitus hujus rei, in aliud tempus a Deo servatus est, ut quilibet eorum tempus sibi a Deo præfixum, impleret. Et revertetur Antiochus in terram suam, scilicet Syriam, cum multis opibus, quas ab Ægyptiis cepit. Et cor
27
28 ejus adversum testamentum sanctum, id est, intentio atque propositum cordis sui erit destruere cultum legis Moysis, ritumque veteris Testamenti; et faciet quod decrevit, videlicet multa mala in Jerusalem ac Judæa, prout in libro Machabæorum habetur. Et revertetur in terram suam, vastata Judæa.
Porro ad intelligentiam prædictorum conferunt, quæ scripta sunt primo Machabæorum, quo inter cetera legitur: Paratum est regnum in manu Antiochi, et cœpit regnare in terra Ægypti, ut regnaret super duo regna. Et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus ab eo; et accepit spolia terræ Ægypti. Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum, et ascendit ad Israel. Et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi; et intravit in sanctificationem, id est templum, cum superbia, et accepit altare aureum et candelabrum luminis, etc. Et sublatis omnibus, abiit in terram suam.15 Et fecit cædem magnam hominum.16
Statuto tempore quod sibi præfixit, id est post duos annos17, secundum Hieronymum, revertetur Antiochus a terra sua, et veniet ad austrum, id est ad regnum Ægypti, et non erit priori simile novissimum, id est, ultima ista impugnatio Ægypti ab Antiocho, non erit tam gravis sicut præcedens. Cujus ratio subditur: Et venient super eum trieres, id est naves Italicæ, et Romani in eis; et percutietur, id est, ab eis vincetur. Trieres dicuntur quasi triremes, id est naves tres ordines remorum habentes. Quum autem Antiochus Alexandriam Ægypti, in qua tunc duo fratres Ptolemæi Philometoris ac filii Cleopatræ erant, obsideret, advenerunt Romanorum legati, quibus Ægyptii tunc erant confederati. Popilius vero Marcus legatus Romanorum, inveniens Antiochum in littore stantem, dixit ad eum: Senatus populusque Romanus præcipiunt tibi, ab amicis suis recedere, et tuo regno esse contentum. Dumque inducias respondendi Antiochus peteret, Marcus circa eum fecit in sabulo circulum cum virga, et ait: Senatus populusque Romanus præcipiunt tibi, ne egrediaris hunc circulum donec respondeas. Territus ergo Antiochus, ait: Si sic visum est senatui ac populo Romano, recedendum est. Et abiit de Ægypto. Sicque percussus fuit, id est humiliatus, non interfectus.
Et revertetur de Ægypto versus Judæam, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, id est templum et legem cultumque Judæorum, volens in eos retorquere adversitatem sibi illatam, et faciet quæ concepit; reverteturque et cogitabit adversus eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii, id est Judæos testamenti veteris transgressores, quos etiam dicitur spoliasse. Et brachia ex eo stabunt, id est duces et auxiliarii ejus, per quos Judæam afflixit, et quosdam suorum in arce Jerusalem posuit: quæ primo Machabæorum clarius scripta sunt. Vel, Brachia ex eo stabunt, id est, aliqui de ejus progenie post eum regnabunt. Unde pro brachiis alia translatio habet, Semina. Et polluent sanctuarium fortitudinis, id est templum forte, in quo Dei virtus apparuit, et quod summæ potestatis Deo fuerat consecratum. Fecerunt namque in templo aras et loca scortantium. Et auferent juge sacrificium, quod quotidie offerebatur mane et vespere, prout supra commentum est plenius.18 Prohibuerunt enim duces Antiochi sacrificia legis Deo offerri, ut dicitur primo Machabæorum.19 Et dabunt abominationem in desolationem, id est idolum Jovis, quod Judæi velut abominationem spreverunt, et quod eos in desolationem perduxit. Hinc primo Machabæorum habetur:20 Ædificavit Antiochus abominandum idolum desolationis super altare. Et Mathathias pater Judæ Machabæi conqueritur: Sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt eam gentes.21
Et impii testamentum simulabunt fraudulenter: id est, quidam Judæi fingent se legem servare et Dei zelo moveri, et tamen gentibus se miscebunt, et cum eis contra Judæos venient, dicentes se impium nihil his machinari, sicque decipient bonos, prout primo Machabæorum de Alcimo legitur.22 Populus autem sciens Deum suum, id est, affectivam atque formatam Dei habens scientiam, legem obtinebit, et faciet opera virtuosa, adversariisque resistet, ut patet de Mathathia, et filiis ejus adjutoribusque ipsorum, prout primo Machabæorum plene narratur.23 Et docti in populo docebunt plurimos. Mathathias namque filiis suis pulcherrima tradidit documenta de servanda in adversis constantia et forti pro æquitate præliatione, atque custodia legis divinæ, sicut allegato capitulo continetur. Postea filii ejus populum docuerunt. Et ruent in gladio et in flamma, et in captivitate et in rapina dierum tribulationis illius, id est, quæ fient in illis diebus. Aliqui enim Judæorum pro legis custodia gladio cæsi sunt, quidam incensi, aliqui capti, nonnullique spoliati : quæ omnia in libris Machabæorum plenius sunt digesta. Scribitur equidem : Erant in triduo in Jerusalem octoginta millia ab Antiocho interfecti, quadraginta millia vincti, non minus venundati.24
Quumque corruerint ita Judæi, sublevabuntur auxilio parvulo, id est adjutorio Mathathiæ filiorumque ejus : non quod iidem numero qui mortui fuerunt, sint sublevati, sed quidam de plebe eadem, sicut in Psalmo habetur : Quum occideret
1 Mach. iii, 1, 2, 5. eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.25 De hoc auxilio scribitur primo libro Machabæorum : Surrexit Judas Machabæus pro patre suo, et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israel cum lætitia ; et persecutus est iniquos. Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Sæpe enim tam infideles Judæi, quam quidam gentilium, sub specie amicitiæ tentaverunt se illis miscere ad decipiendum.
Et de eruditis ruent. Nam Judas et fratres ejus in lege periti, omnes occisi sunt, multique de amicis eorum. Ut conflentur, id est, tribulationibus involvantur, ut solent electi Dei, secundum illud Sapientiæ : Tanquam aurum in fornace probavit illos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos ;26 et eligantur, id est, a Deo electi monstrentur, qui ait : Ego quos amo, arguo et castigo;27 et dealbentur, id est, per temporales tribulationes a vitio omni purgentur, quemadmodum per Zachariam Dominus protestatur de suis electis : Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum.2829 Quod in septem fratribus eorumque matre plenissime factum est, ut scribitur secundo Machabæorum.30 Usque ad tempus præfinitum, id est divinitus præfixum, istud durabit : quo finito, Deus finivit persecutionem Judæorum a gentibus, prout in libro Machabæorum describitur qualiter tempore Simonis fratris Judæ, reges contriti sint, et pax concessa Judæis.31 Quia adhuc aliud tempus erit perfectæ victoriæ in Christi adventu secundo; eritque aliud tempus gravioris tribulationis justorum ab Antichristo, cujus figura fuit Antiochus : et tunc ea quæ dicta sunt, plenius complebuntur.
Denique, sicut prætactum est, et S. Hieronymus asserit, ea quæ dicta sunt ab illo loco, Et stabit in loco ejus despectus et non tribuetur ei honor regius, doctores catholici usque ad finem capituli exposuerunt de Antichristo, et præliis ejus, persecutionibusque sanctorum sub ipso :32 ita quod sicut Isaias sub persona regis Babylonis loquitur de casu Luciferi, similiter Ezechiel de eodem sub persona regis Tyri, ita nunc tractat Propheta de Antichristo sub designatione Antiochi, qui fuit Antichristi figura ;3334 et persecutio Judæorum ab ipso, fuit figura futuræ persecutionis Christianorum ab Antichristo. Itaque Antichristus de abjecta et modica plebe Judæorum surrecturus, primo despectus et impotens apparebit ; sed dæmonis adjutorio variis seductionibus regna mundi adipiscetur.35
Brachia quoque Romani imperatoris sibi resistentis superabit, et pacem simulabit cum multis, suisque astutiis firmissimas aliorum cogitationes ad nihilum rediget. Et tanta ac talia faciet, qualia nullus prædecessorum ipsius; urbes et regna suæ subjiciet ditioni, atque in primis regem Ægypti victurus asseritur, et terras Christianorum depopulaturus. Hæc atque similia Hieronymus plenius tangit. Sed fateor, valde invite scribo quidquam de futuris Antichristi operibus et concernentibus ipsum, nisi quod ex Scripturis canonicis manifeste habetur: idcirco pertranseo.
Porro quæ sequuntur, quidam de solo Antichristo putant intelligenda: et verum videtur, quod multa eorum quæ sequuntur, non possunt de Antiocho exponi, nisi multum improprie. Porphyrius vero omnia de Antiocho interpretatur: cujus errorem B. Hieronymus clare multipliciterque ostendit. Et tamen, ut ait Hieronymus, etiam si omnia hæc de Antiocho exponerentur, quid ad nos? id est, non esset nostræ fidei contrarium. Non enim ex singulis capitibus, Christi adventum et Antichristi impietatem probamus. Sicut ergo hucusque, ita et consequenter Hieronymum sequar.
Et faciet rex juxta voluntatem suam: quia Antichristus ad tempus prosperabitur, et quasi ad libitum persequetur fideles. Antiochus quoque ad tempus fecit contra Judæos quæ voluit. Et elevabitur, per stultam ac infirmam superbiam, et magnificabitur adversus omnem deum. Et adversus Deum deorum loquetur magnifica. Hoc non videtur Antiocho convenire, qui Jovi diisque Græciæ deservivit: ad tempus tamen jussit omnibus sibi subditis legitima sua relinquere, et suum deum, scilicet Jovem adorare, seu alios quos colebat. Antichristo autem hæc convenire dicuntur, qui (teste Apostolo) extolletur supra omne quod dicitur deus aut colitur, ostensurus se tanquam sit Deus.36 Verumtamen quum Antichristus dicturus sit se esse Messiam in lege promissum, nequaquam apparet quod formaliter ac directe verum Deum negabit, ut fecit Antiochus, nec Deum Israel coli vetabit verbis apertis. Sed quia Christum Dei Unigenitum verumque Deum omnino negabit ac blasphemabit, vere nunc dicitur, quod contra Deum deorum, scilicet Christum regem regum et omnium creatorem, loquetur magnifica. Et dirigetur, id est, optatum sortietur effectum, dirigente et adjuvante diabolo, donec compleatur iracundia, id est, justa Dei ultio in eum descendat; vel, Iracundia, id est punitio qua Deus in præsenti suos per eum purgaverit: quod etiam Antiocho aliqualiter competit. Perpetrata est quippe definitio, id est, in Dei præscientia ita decretum est fieri. Dicit autem Hieronymus, quod ab hoc loco quo dicitur, Et faciet rex juxta voluntatem suam, Hebræi putant dictum de Antichristo: et (ut reor) Hieronymus loquitur de Hebræis ad fidem conversis.
Et Deum patrum suorum non reputabit. Hoc Antiocho non videtur competere, qui deos Græciæ coluit, sed Antichristo dupliciter. Primo, quod verum Deum non reputabit, quia etsi verbis eum fatebitur, opere tamen negabit et inhonorabit, quemadmodum de impiis dicit Apostolus:37 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Secundo, quia unigenitum Dei Filium Jesum Christum Deum Prophetarum ac Patriarcharum contemnet. Et erit in concupiscentiis feminarum.
Circa hoc ex verbis Hieronymi scribit Albertus: Istud in Hebræo ambigue positum est, unde Aquila verbum e verbo exprimens, transtulit: Super Deum patrum suorum non intelliget, et super concupiscentias feminarum. Quæ locutio dubia est, quia intelligi potest habere eum concupiscentiam feminarum, et non habere. Hoc namque quod dicitur, Non intelliget, referri potest ad utrumque, vel ad alterum tantum. Si ad utrumque, sensus est quod non curabit concupiscentias feminarum: et hoc Antichristo (ut fertur) conveniret, qui castimoniam simulabit, ut plures decipiat.3839 Si refertur ad alterum tantum, sensus est quod erit in concupiscentiis feminarum: quod Antiocho potissime competebat, de quo refert Hieronymus, quod luxuriosissimus fuit, et in tantum dedecus ac corruptelas regiæ dignitatis per stupra ac vitia carnis devenit, ut mimis quoque et scortis publice jungeretur, et libidinem suam populo præsente compleret. Itaque, secundum Hieronymum et Albertum, Antichristus putatur castus futurus. In Scholastica quoque fertur historia, quod istud, scilicet, In concupiscentiis feminarum, de solo Antiocho sit sumendum: nam Antichristus castus erit ob simulationem religionis. Verumtamen istud certum non arbitror, præsertim quum dicat S. Augustinus, quod primo simulabit castitatem, et adepta potestate, luxuriosus erit. In Apocalypsi quoque frequenter per bestiam designatur, in qua vita carnalis notatur. Sed et omnibus vitiis plenus erit. Et dato quod abstinebit ab opere, mente tamen libidinosus erit, ut æstimatur, sicque concupiscentia feminarum sibi conveniet.
Nec quemquam deorum curabit veraciter: quia nulli legi erit subjectus, sed dæmonis voluntati in omnibus; atque se ipsum pro Deo ab omnibus coli jubebit, prout Haymo, Beda, Berengarius, Albertus et alii, super Apocalypsim testantur. Præterea quo quis superior fuerit, eo minus curat de Deo: Antichristus autem superbissimus erit. Quia adversum universa consurget, totum mundum suæ volens subjicere ditioni, nec Deum timebit nec homines. Ista non videntur convenisse Antiocho Jovis cultori, ac Romanis subjecto.
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur. Maozim interpretatur, præsidii sui. Et secundum Albertum, non est nomen proprium alicujus dei, sed Hebræum compositum, ut sit sensus, quod illum adorabit a quo se habere putabit præsidium. Antichristus autem habebit diabolum præsidentem quem colet. Et tamen quomodo colet eum, an scilicet directe atque formaliter, an æquivalenter, non satis agnosco. Antiochus quoque deum præsidii sui, secundum suam æstimationem, utpote Jovem, venerabatur. Et deum quem ignoraverunt patres ejus, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis. Istud non censetur convenire Antiocho. Antichristus autem præsidem suum diabolum suo modo honoraturus est per externas istas divitias, eis secundum diaboli instinctum utendo. Patres autem Antichristi, secundum hanc expositionem, intelliguntur Judæi, de quorum semine orietur, quorum meliores hujuscemodi deum non coluerunt. Et faciet ut muniat Maozim, id est præsidium suum, vel locum quo suum præsidentem colet, cum deo alieno quem cognovit per approbationem, id est cum veneratione dæmonis sui: cum quo, ut dicitur, pacta inibit, familiaritatemque contrahet; et multiplicabit gloriam sibi ac suis in divitiis atque honoribus, et dabit eis potestatem in multis: Antichristus nempe satellites suos constituet principes terræ ac judices; et terram dividet gratuito, id est, gratis dabit sibi adhærentibus terras fidelium quas rapiet eis. Hinc ait Hieronymus: Antichristus multa deceptis munera largietur, et terram suo exercitui dividet; quosque terrore non quiverit, subjugabit avaritia.
Et in tempore præfinito, id est disposito divinitusque præviso, præliabitur adversus eum rex austri, id est Ægypti, qui in primis impugnabitur ab Antichristo, secundum Hieronymum, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis, id est Antichristus rex totius confusionis. Præterea, quia superius rex Syriæ dictus est rex aquilonis, per regem istum seu Antiochum significatus est Antichristus; per aquilonem quoque, mali et qui in vitiorum sunt frigore, exprimuntur, quorum Antichristus rex erit: qui tanquam tempestas contra adversarios veniet, id est cum impetu et terrore et grandi exercitu. Hinc sequitur: in curribus, et in equitibus, et in classe multa, id est in navibus pluribus bellicis. Navali equidem et equestri atque pedestri bello per se et suos impugnabit fideles, ut creditur. Et ingredietur terras diversarum regionum, et conteret habitatores earum, spiritualiter avertendo, vel corporaliter occidendo seu persequendo; et pertransiet, undique insatiabiliter sæviendo, tanquam avidissimus propriæ gloriæ appetitor. Quocontra loquitur Christus: Ego non quæro gloriam meam.40
Et intrabit in terram gloriosam, id est Judæam sive Ecclesiam, ubi Deus mirabilia perpetrando suam gloriam declaravit. Antichristus autem ingredietur Jerusalem, et in Judæa solium figet, cujus typus in Antiocho olim præcessit, et multæ urbes, gentes ac provinciæ corruent. Hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom et Moab, et principes seu terra principum filiorum Ammon. Secundum Hieronymum, Antichristus has terras relinquet intactas, quia illic sancti ad deserta confugient. Et Albertus: Hæ, inquit, regiones de Antichristo eripientur, non ex operibus justitiæ quæ fecerunt habitatores earum, sed quia ibi deserta latissima sunt, montiumque cavernæ, ad quæ sancti multi confugientes, ab Antichristi persecutionibus abscondentur. Harum itaque terrarum salvatio ita ex Dei misericordia fiet, quia sancti illuc aliquod habebunt refugium: quod (ut dicitur) fiet propter minus fortes, qui non auderent se Antichristo opponere. — Porphyrius præinducta de Antiocho interpretatur, quod undecimo regni sui anno rursus contra Ptolemæum regem Ægypti properare curavit: quo audito, Ptolemæus ad resistentiam se paravit. Sed non videtur convenire Antiocho istud: Hæ solæ salvabuntur, Edom, etc. Non enim Antiochus universas terras præter istas vastavit, quamvis dicat Porphyrius quod contra regem festinans Ægypti, præfatas provincias ex Judææ latere sitas pertransiit, ne alieno bello intentus, adversarium redderet fortiorem.
Et mittet manum suam in terras, quasdam per se et sibi conjunctos, alias per missos a se, invadendo; et terra Ægypti non effugiet: quia (ut dictum est) illud regnum erit de primis Antichristo subjiciendis. Ista dicuntur probabiliter magis quam assertive. Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti. Maximas enim colliget opes, ut eruat thesauris quos aliter subvertere nequiverit. Per Libyam quoque et Æthiopiam transibit, eas sibi subdendo. Ægyptus namque et Æthiopia et Libya designantur per tria cornua, quæ primitus ab Antichristo prædicta sunt evellenda:41 quod non convenit Antiocho, quamvis Porphyrius multa excogitet. Et fama turbabit eum ab oriente et aquilone, quum audierit sibi ab illis mundi plagis resistentiam præparari, et inde sibi imminere qui velint resistere; et veniet in fortitudine magna cum ingenti exercitu, ut conterat spiritualiter, et interficiat corporaliter plurimos sibi non consentientes.42
Et figet tabernaculum suum apadno. Apadno, verbum compositum est, interpretaturque solium suum. Nec est nomen proprium, sed commune, secundum Albertum. Ut sit sensus: Tabernaculum solii sui, in quo ut rex sedebit, figet inter maria, id est inter mare Mortuum ab oriente, et mare Mediterraneum seu Tyrrhenum vel Magnum, ab occidente. Figet enim in Jerusalem tabernaculum suum, quæ inter hæc maria sita est. Denique quidam dicit hoc loco, quod Apadno secundum Hieronymum, idem est quod Emmaus. Sed non videtur sic dicere S. Hieronymus; imo sic dicit: Figet tabernaculum suum in Apadno juxta Nicopolim, quæ prius Emmaus vocabatur, ubi Judææ montana incipiunt consurgere: ubi (ut dicitur) primo tabernaculum figet. Super montem inclytum et sanctum, id est montem Sion seu Oliveti: quorum uterque est mons sanctus ac inclytus propter præcipua opera Dei in eo.
Templum enim fuit in monte Sion: ubi et Christus prædicavit, miracula fecit, Cœnam ultimam celebravit, paracletum Spiritum Sanctum misit, ubi et evangelica lex primo ab Apostolis orsa est prædicari.4344 Sed et mons Oliveti frequenti Christi visitatione, ejusque prænobili ascensione sanctificatus cognoscitur.45 Et veniet usque ad summitatem ejus:46 quia ad utriusque montis altitudinem verticemque ascendet, ut scilicet in vertice montis Sion resideat, ostendens se tanquam sit Deus, et adoretur.47 A monte demum (ut dicitur) Oliveti dicet se ascensurum. Et nemo auxiliabitur ei, id est, nullo ei valente opem præbere, ibidem divinitus occidetur, sicut ait Apostolus ad Thessalonicenses:48 Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Et Isaias: Spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet impium.49 Ad quod allegat Hieronymus illud Isaiæ: Præcipitabit Dominus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super universas nationes.5051 Allegat autem aliam translationem, videlicet Septuaginta interpretum, ut opinor, quæ ad hoc clarius sonat, quum legitur: Præcipitabit Dominus in monte Sion faciem dominatoris tenebrarum super omnes gentes, et eum qui dominatur cunctis populis. Postremo, ista non convenire Antiocho, Hieronymus et eum sequentes efficaciter probant.
Exponit autem Hieronymus difficillimum istud capitulum valde prolixe, pulchre ac optime, multa venusta commemorans, quæ omisi. — In Scholastica vero historia fertur, quod Antichristo ascendente, et veniente ad locum unde Christus ascendit, vox audietur in aere, dicens, Morere; et statim fulminabitur.
Footnotes
-
Dan. vi. ↩
-
Judith 1, 5. ↩
-
Esther 1, 1; 11, 18. ↩
-
Esther i, 1; ii, 18. ↩
-
Judith i, 5. ↩
-
interfecit ↩
-
Jer. xviii, 23. ↩
-
Is. VIII, 8. ↩
-
Ps. vu, 16. ↩
-
II Mach. ix, 7 et seq. ↩
-
1 Mach. vii, 1-4. ↩
-
II Reg. xv, 2-6. ↩
-
Ps. vii, 16. ↩
-
1 Mach. vii, 1-4. ↩
-
1 Mach. i, 17, 19-25. ↩
-
1 Mach. 1, 22-29. ↩
-
1 Mach. 1, 30 et seq. ↩
-
Dan. viii, 11. ↩
-
1 Mach. 1, 47. ↩
-
Ibid. 57. ↩
-
1 Mach. ii, 12. ↩
-
1 Mach. vii, 15. ↩
-
1 Mach. n, 1 et seq. ↩
-
II Mach. v, 14. ↩
-
Ps. LXXVII, 34. ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Zach. xiii, 9. ↩
-
Zach. xlix, 49 et seq. ↩
-
II Mach. vii. ↩
-
I Mach. xiv. ↩
-
vers. 21. ↩
-
Ezech. xxviii, 11-19. ↩
-
Is. xiv, 4-21. ↩
-
Is. ii, 1 et seq. ↩
-
II Thess. II, 4. ↩
-
Tit. 1, 16. ↩
-
II Mach. VI, 2, 7. ↩
-
I Mach. 1, 43. ↩
-
Joann. VIII, 50. ↩
-
Dan. VII, 8. ↩
-
*multitudine* ↩
-
I Mach. IV, 36-38. ↩
-
Joann. X, 23 et seq. ↩
-
Luc. xix, 29; xxI, 37; ↩
-
Joann. viii, 1; ↩
-
Act. I, 9, 11, 12. ↩
-
II Thess. II, 4. ↩
-
Is. XI, 4. ↩
-
II Thess. ii, 8. ↩
-
Is. XXV, 7. ↩
Chapter 14 of 17