Skip to the text

Articulus 13

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : IN TEMPORE AUTEM ILLO CONSURGET MICHAEL.

CONSEQUENTER inducitur finis omnium præhabitorum, in judicio et gloria resurgentium, perfecta quoque electorum victoria contra malignos. In tempore autem illo regnationis Antichristi, consurget Michael princeps magnus: de quo dicta sunt multa in expositione capituli decimi; qui stat pro filiis populi tui, id est pro populo Synagogæ: de quorum sanguine Daniel fuit, qui et pro illis specialiter sollicitus fuit.1 Hujus autem populi Michael fuerat princeps tempore veteris Testamenti, sicut nunc est princeps Ecclesiæ; et stetit pro eis coram Deo orando, et contra adversarios resistendo. Tempore quoque finalis tribulationis, prædicante atque Judæos convertente Elia, Michael stabit pro electis Judæis ac omnibus Christianis, eos tuendo per se et angelos sibi subministrantes, adversariis etiam tam dæmonibus quam Antichristianis fortiter resistendo: imo (ut aliqui dicunt) Christus interficiet Antichristum imperative seu auctoritative, Michael autem ministerialiter et exsecutive. Et veniet tempus tantæ tribulationis, quale non fuit ab eo tempore, ex quo gentes esse cæperunt, id est a principio mundi seu primorum parentum, usque ad tempus illud. Hoc idem ait Salvator apud Matthæum: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio usque modo, neque fiet;23 et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur.4

Ex quo ostenditur error Porphyrii, ista pro tempore Antiochi et de tribulatione per ipsum Judæis inflicta interpretantis, præsertim quum persecutio Judæorum a Nabuchodonosor rege fuerit major, quando et templum et civitas prorsus destructa sunt, totusque populus Juda translatus est, paucissimis demptis, nec fuit qui tunc resistere posset. Tempore autem Antiochi nullum contigit horum; imo tunc Judas et fratres ejus fortissime restiterunt, et cum lætitia prælia Israelis exercebant, incredibilesque triumphos sortiti sunt, quamvis vicissim valde graviter affligebantur. Denique tribulatio ista sub Antiocho, particularis fuit atque in modico populo Judæorum: quomodo ergo de ea diceretur, quod nunquam fuerit tribulatio tanta a principio mundi in toto hominum genere? Constat enim, quod aliquibus gentibus et urbibus graviora olim acciderint, etiam Chananæis ad ingressum filiorum Israel, ut apparet.

Insuper persecutio Antichristi erit durissima, quia ex omnibus tribulationibus præcedentibus conflabitur et constabit, easque virtualiter continebit. Passa est enim Ecclesia primo a tyrannis corpus necantibus, secundo ab hæreticis fidem impugnantibus, tertio a falsis fratribus mores subvertentibus: et tunc omnia ista adversa simul evenient. Antichristianorum enim aliqui, erunt principes gladio præliantes; aliqui, prædicatores fidem corrumpentes, perfidiamque docentes; alii, hypocritæ maledicti morum infectores.

Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro, id est omnes electi Judæi, quos Deus a se viderit prædestinatos. De libro autem vitæ dictum est plenius supra in locis distinctis. Hinc ait Apostolus: Quum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Ad prædicationem namque Eliæ et Enoch patefacta Antichristi nequitia, convertentur Judæi, quemadmodum per Malachiam Dominus contestatur: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres.

Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, id est defuncti, sepulti, in pulveremque quoad corpus redacti. Mortui autem dicuntur dormire, quoniam vivunt vita occulta ut dormientes, et quoniam ad vitam corporalem ac manifestam sunt suscitandi, et quia mors in multis dormitioni est similis. Ideo sequitur: evigilabunt, id est, corporaliter suscitabuntur, et corpore ac anima viventes parebunt. Sed quare non ait, Omnes qui dormiunt, etc.? quum dicat Salvator in Joanne: Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, scilicet Filii Dei; et Apostolus, Omnes (inquit) resurgemus; et, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Et respondendum, quod in Scripturis nomine multi, aliquando totalitas designatur, præsertim dum ad universitatem pertinentes sunt plurimi. Aliqui quoque respondent, quod propter pueros non baptizatos dicitur, Multi: qui licet sint resurrecturi, non tamen proprie evigilare dicuntur, quia habituri non sunt sensum pœnæ vel gloriæ. Vigilia autem est sensuum solutio. Alii in vitam æternam, id est ad obtinendum vitam gloriæ sempiternam, et plenam in anima ac corpore felicitatem, seu duplicem stolam, sicut electi; alii evigilabunt in opprobrium, id est ad sustinendum damnationis suæ confusionem, ut videant semper sui opprobrii amaritudinem per experientiam dolorosam. Hinc ait Salvator apud Matthæum: Ibunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam; et alibi: Procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

Ista mendax Porphyrius impie exponit de Judæis qui sub persecutione Antiochi ad eremum confugerunt, seque ibidem in speluncis et cavernis petrarum absconderunt, postque prævalente Juda et fratribus ejus, processerunt in publicum. Isti enim non evigilaverunt ad vitam æternam, nec in opprobrium sempiternum, sed postea obierunt. Rursus, quod dicitur, quosdam evigilasse ad vitam æternam, refert ad bonos qui legem custodierunt. Porro, quod dicitur, alios evigilasse in opprobrium, refert ad legis prævaricatores. Istud ex libro Machabæorum falsum ostenditur: nam om-

Joann. v, 28.

I Cor. xv, 51. Ibid. 22.

Matth. xxv, 46.

Joann. v, 29.

I Mach. III, 2, etc.

Dan. vii, 10.

Rom. xi, 25, 26.

Malach. iv, 5, 6. nes qui ita fugerunt, atque ad Judam Machabæum venerunt, legis fuerunt zelatores boni.

Præterea, de hac evigilatione futura sanctus Job ait in libro suo:5 Homo quum dormierit, non resurget; donec atteratur cœlum, non evigilabit. Itaque, quum cœlum atteretur, evigilabit. Et hoc esse de mente Job, elucescit ex eo quod denuo loquitur: Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, etc.6 Hinc Isaias loquitur: Vivent mortui tui, interfectique mei resurgent. Ad quod et applicari potest, quod rursus loquitur Isaias:7 Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere.8

Et subdit de dispari claritate Sanctorum, diversisque gradibus resurgentium electorum. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Universi electi, et qui in caritate ac gratia sunt, docti sunt unctione Spiritus Sancti, quantum ad salutem requiritur, et septem dona Spiritus Sancti habent secundum aliquem gradum, videlicet sapientiam, intellectum, scientiam, etc., secundum Thomam et Bonaventuram, ceterosque doctores communiter. Itaque docti nunc appellantur, qui simplici præditi sunt doctrina, et non eminent scientia; nec prædicando, sed exemplariter conversando alios instruunt; vel si eminenter edocti sunt, non tamen alios instruunt. Horum beatitudo, merces et gloria comparatur firmamenti splendori, qui non est lucis condensatæ, sed tenuis: quoniam gloria horum, ceteris paribus, minor est felicitate docentium, præsertim quoad præmium accidentale quod aureola nuncupatur, quæ non eis, sed doctoribus datur. Et qui ad justitiam, id est ad juste vivendum, erudiunt plurimos verbo et opere, exemplo et prædicatione seu scripto: quorum, ceteris paribus, majus est præmium; ideo claritati stellarum seu stellis, quarum condensata est claritas, comparantur. Sunt equidem quasi vasa luminis, undique profundentia lumen; et de omnium meritis, quos convertunt et instruunt, coronantur; suntque specialiter deiformes, quoniam (B. Dionysio teste) omnium divinarum perfectionum divinissima exstat perfectio, Dei cooperatorem esse in reductione animarum ad Creatorem. Absolute tamen loquendo, qui Deum plus diligit, melior est majorque in gratia; et major erit in gloria, quantum ad præmium essentiale, quod caritatis fervori, intentioni, seu magnitudini correspondet, secundum B. Augustini doctrinam.

B

Denique hoc loco scribit B. Hieronymus: Non sufficit scire sapientiam, nisi alios erudias; tacitusque sermo doctrinæ, alium non ædificans, mercedem muto ore recipere non potest. Cui concordat illud Ecclesiastici: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?9 Verumtamen non ita intelligendum est hoc, quasi omnes docti ad vocalem teneantur doctrinam seu prædicationem, præsertim quum juxta D. Dionysium, monachorum non sit purgare, illuminare et perficere, sed purgari, illuminari ac perfici. Hieronymus quoque fatetur, quod officium monachi sit lugere, non docere. Quod itaque dictum est, intelligi debet vel de his qui ex officio habent docere, vel de aliis in certo casu, vel de eruditione per exemplum et formam, et ut oratione apud Deum laborent pro aliorum illustratione. Postremo, quod omnes electi in caritate et gratia consistentes, sint aliquo modo docti, constat ex verbo Christi in Joanne protestantis: Erunt omnes docibiles Dei;10 omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

Sic ergo fulgebunt electi in perpetuas æternitates, participando ab incommutabili æternoque Deo perpetuam fixionem in cælo: ad quam præmii perceptione seu beatifica visione pertingent, quia per illam confirmantur in bono. Sed nonne videtur esse nugatio in eo quod ait, Perpetuas æternitates? Et respondendum, quod non. Fit enim ista additio ad distinguendum æternitatem creatam ac participatam, ab æternitate increata ac divina, quæ est ipsemet Deus æternus. Estque æternitas increata per carentiam inceptionis ac terminationis seu desitionis, hoc est a parte ante, et in post; æternitas vero creata, dicitur per carentiam desitionis. Et quoniam multi sunt æternitatem participantes, pluraliter ait, In perpetuas æternitates. Ex quibus etiam verbis clare confunditur hæresis Origenis, dicentis in regno cœlesti esse ruinam. Huic quoque comparationi Danielis concordat comparatio Pauli apostoli, dicentis ad Corinthios: Stella differt a stella in claritate;11 sic et resurrectio mortuorum.

Aliqui vero hoc loco, docentes qui verbo et doctrina supereminent aliis, comparant splendori firmamenti; ceteros inferiores, splendori stellarum. Sed præinducta expositio, in qua etiam Albertum secutus sum, aptior mihi videtur.

Tu autem, Daniel, claude sermones, id est, occultos inexpositosque relinque, et obscuritatibus ac ænigmatibus involve sermones istos propheticos tibi desuper revelatos, et signa librum istum prophetalem a te descriptum, id est, mysteria ejus describe, ac difficultatum signaculis muni seu tege. Divina quippe secreta non sunt omnibus revelanda, nec mystica sunt vulgaribus atque carnalibus proponenda. Hinc Christus turbis in parabolis loquebatur, discipulis vero seorsum cuncta exposuit.12 Propter quod in Matthæo dixit:13 Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis.14 Unde, secundum Dionysium, una ratio hujuscemodi involutionis mysteriorum Scripturæ est, ne malitiosi ac imperiti ea derideant; alia, ut studiosis ac bonis detur materia bonæ exercitationis. Propterea Isaias de sui obscuritate voluminis loquens: Erunt, inquit, vobis sermones libri istius quasi verba libri signati, quem si dederint nescienti litteras, dicentes, Lege, respondebit:15 Nescio litteras. Si autem dederint eum scienti litteras, et dixerint, Lege istum, respondebit: Non possum, signatus est enim. Joanni quoque in Apocalypsi16 ostenditur liber signatus sigillis septem. Itaque signa librum, et claude sermones usque ad tempus statutum17, id est, obscura relinque usque ad tempus præfinitum a Deo, hoc est, donec tempore Christi et evangelicæ prædicationis per illuminationem Spiritus Sancti mysteria Scripturarum pandantur ac impleantur. Hinc in Joanne Christus dixit Apostolis:18 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Et post resurrectionem aperuit discipulis sensum, ut intelligerent Scripturas.19 Ad quod designandum, scissum est velum templi tempore passionis, quia videlicet in Christi passione impleta sunt Prophetarum eloquia, et deinceps cœpit potissime velamen prophetalium verborum auferri.20

Pertransibunt plurimi, hunc librum aliquasque scripturas legendo, studendo, et percurrendo, et multiplex erit scientia, id est varia expositio et intelligentia Scripturarum, ac multiplex modus exponendi sensum eumdem, unoquoque abundante in suo sensu: in quo Scripturæ sanctæ fecunditas declaratur, et quod expositiones super eam frequentius iterarentur. Denique multiplices et diversarum proprietatum sunt visiones per quas est revelata Scriptura; et Spiritus Sanctus qui edidit eam, quamvis sit simplex in essentia, multiplex est tamen in efficacia, juxta illud Sapientiæ: Est enim in illa, scilicet sapientia, spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus.21

Et vidi ego Daniel visione sensibili in vigilia. Ista enim visio non fuit in somno, nec imaginaria tantum, ut patuit. Et ecce quasi duo alii stabant, id est angeli duo in forma virorum; unus hinc, id est ab una parte, super ripam fluminis Tigris, ubi facta est visio ista, ut dictum est supra, et alius inde ex altera parte fluminis, et ille fuit princeps Græcorum; qui autem stetit ad ripam Danieli propinquam, fuit princeps Persarum, in quorum terra Daniel fuit. Alius vero stetit versus terram cui præsidebat, secundum expositores. Di- cit quoque hoc loco Hieronymus, quod Daniel istos angelos non interrogat, nec putat sciscitatione condignos. In quibus verbis rursum sentire probatur, quod princeps Persarum princepsque Græcorum inter se præliantes, et quorum unus contra Gabrielem præliabatur, sint angeli mali :22 prout superius dictum est plenius, ubi ostensum est quid super hoc communius a doctoribus teneatur, videlicet quod fuerunt angeli boni.

Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis. Iste fuit Gabriel angelus, in specie viri albis induti, Danieli apparens, et stans super Tigrim, ad quem Daniel tanquam ad sibi familiariorem notioremque loquitur, quia et Michael ei commisit ut instrueret Danielem. Cur autem Gabriel super flumen stetit, et alii angeli super ripas? Responderi potest, quoniam Judæi pro quibus Gabriel præliabatur, in fluctibus tribulationum fuerunt captivi. Persæ autem et Græci tunc in propriis regionibus commorantes, in suis possessionibus quiescebant. Usquequo finis horum mirabilium ? id est, quamdiu mirabilia ista sub Antichristi persecutione futura durabunt ? et quanto tempore complebuntur ? Hoc Daniel scire optavit. Patientibus enim et compatientibus magnum solet esse solatium, scire quod in brevi adversitas finietur. Hinc Apostolus, ut omnem vitæ præsentis persecutionem doceret æquanimiter sustinendam, momentaneam vocat eamdem, respectu gloriæ quæ pro ea confertur, dicendo ad Corinthios : Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.23

Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stetit super aquas fluminis, scilicet Gabrielem : qui cur vir vocetur, et lineis indutus exstiterit, dictum est supra.24 Hujus responsionem audivit Propheta per modum qui subditur : Quumque levasset dexteram et sinistram suam in cœlum, eo modo quo angeli in assumptis corporibus membra dicuntur habere humana, non univoce, sicut homo, quia corpora ab eis non informantur, sed quoad similitudinem lineamentorum, vel quantum ad apparentiam ; et jurasset per Viventem in æternum, id est per Deum, qui solus vere proprieque æternus est, et æternaliter vivit, ac actualissima vita est. Itaque in corporis gestu, et vocis oraculo, ac juramento dictum suum confirmat, ejusque veritatem designat immobilem. Similiter in Apocalypsi ait Joannes : Angelus levavit manum ad cœlum, et juravit per Viventem in sæcula sæculorum. Quia in tempus25, id est per annum, et tempora, id est per annos duos, et dimidium temporis, id est per medium annum, hoc est tribus annis ac medio, durabit persecutio Antichristi. De hoc modo loquendi Hebræorum, verbique hujus intelligentia, ac temporis tanti mensura, et brevitate ultimæ persecutionis gravissimæ, dictum est plenius supra, ubi de Antichristo habetur : Tradentur sancti in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.26 Imaginationes autem Porphyrii, ista ad Antiochum referentis, doctores catholici, sequentes Hieronymum, et partim ex verbis Hieronymi, sufficientissime falsas ostendunt. Præterea, secundum Albertum, dextera significat dispositionem æternorum; sinistra, dispositionem temporalium rerum : quæ in cœlum elevantur, quando temporalia secundum cœlestia disponuntur.

Et quum completa fuerit dispersio manus, id est fortitudinis, virtuosæque actionis, populi sancti, id est fidelium, qui ab Antichristo exagitabuntur, et ad fugiendum inducentur, complebuntur universa hæc de Antichristo prædicta. Illius namque persecutionis ac dispersionis tempore terminato, Antichristus subito occidetur, eruntque præfata completa, et sanctis pax reddita, qui paulo ante in publico apparere non ausi fuerunt.

Et ego audivi verba hæc, et non intellexi plene cuncta quæ dicta sunt, videlicet quoad certas et singulas circumstantias personarum, temporum, nominum, locorum et negotiorum. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc, id est post Antichristi ruinam, et mirabilium prædictorum completionem? Quibus verbis ostendit, se velle scire terminum sæculi seu finem mundi determinate.27 Fuit enim vir desideriorum; et quanto in præsenti homo plus discit seu proficit, tanto plus inflammatur in eo affectus discendi, et amor sapientiæ ac virtutum: si tamen sit vir desideriorum, affectuosæque mentis et nobilis animi. Et ait: Vade, Daniel, id est, vitam tuam salubriter transige, et viam universæ carnis tempore suo ingredere, atque ad sanctos patres in limbum perge; interim quoque quod tibi incumbit, fac; quia clausi sunt, signatique sermones, id est, de ista materia non competit tibi aliquid determinatius revelari; sed sermones jam inchoati, obscuri manebunt, nec aperientur tibi plenarie usque ad præfinitum tempus, id est tempus divinitus præstitutum, quo complebuntur, et per ipsam rei evidentiam seu gestorum effectum patebunt. Sic et Christus Apostolis, finem mundi scire volentibus, ait in Actibus: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate.28 Quibus verbis (ut asserit Augustinus in libro de Civitate Dei) Christus repressit digitos omnium calculantium tempus durationis hujus mundi.

Consequenter tangit profectum electorum ex tribulatione pravorum. Eligentur, id est, divinitus ostendentur electi per patientiam in adversis, et præ aliis acceptabiles Deo erunt, et dealbabuntur, id est, penitus mundabuntur in camino adversitatis, et quasi ignis probabuntur, id est, per furorem tribulationis examinabuntur, an vere diligant Deum, multi prædestinati ad vitam: juxta illud Ecclesiastici, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis;29 et in Psalmo, Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum.30 Tobiæ quoque angelus dicit: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.31 Sic et in Judicum libro legitur: Dimisit Dominus gentes, scilicet Chananæos, ut in eis experiretur Israelem, an audiret mandata Dei, an non.32 Probat autem Deus electos, id est, probatos facit, non ut ipse agnoscat, sed ut ipsi sibi ipsis ac aliis salubriter innotescant, et per adversa discant ad Deum confugere, non extolli, nec in se ipsis confidere. Ideo orat Psalmista: Proba me, Domine, et tenta me.33 Et sanctus Job fassus est:34 Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit.

Et impie agent impii: sicut ait Apostolus: Homines mali proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.35 Et Ecclesiasticus locutus est: Peccator adjiciet ad peccandum.36 Sed et primo Regum David: In proverbio (inquit) dicitur, Ab impiis egredietur impietas.37 Ac in Apocalypsi quoque scriptum est: Qui in sordibus est, sordescat adhuc.38 Neque intelligent omnes impii intelligentia affectiva salubri, quamvis vicissim intelligentiam nudam habeant et informem, de qua Jacobus ait: Scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi. Scientia autem et sapientia, prout pertinent ad dona gratiæ gratis datæ, communia sunt electis ac reprobis;39 sed ut sunt dona Spiritus Sancti de numero septem donorum, non inveniuntur nisi in habentibus caritatem. Hinc Sapiens inducit: In malevolam animam non introibit sapientia.40 Et Apostolus dicit: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Porro docti unctione Spiritus Sancti, non solum instructione humana, intelligent mystica ac divina per donum intellectus, penetrando mysteria Scripturarum:41 quod Apostolis et Evangelistis, ceterisque sanctis doctoribus potissime competit.

Deinceps angelus explicat, a quo tempore sit inchoanda computatio durationis persecutionis Antichristi, videlicet trium annorum atque dimidii. Et a tempore quum ablatum fuerit juge sacrificium, id est ab eo tempore quo Antichristus, potestate jam adepta, et orbe sibi subjecto, interdixerit cultum Dei et Christi Filii ejus, sacrificiumque altaris cessaverit publice celebrari, atque continua laus Dei in Ecclesia: de quo sacrificio ait Apostolus ad Hebræos, Per ipsum, scilicet Christum, offeramus hostiam laudis Deo semper;42 et posita fuerit abominatio, id est Antichristi imago seu abominabile idolum ejus ante oculos omnium, ut Antichristum in sua imagine adorent; vel, Posita fuerit abominatio, id est, Antichristus exhibuerit se adorandum; in desolationem fidelium, qui inde permaxime affligentur ex zelo divini honoris ac fervore sancti amoris; dies mille ducenti nonaginta, qui faciunt annos tres cum dimidio. Ex quo sequi videtur, quod tres anni ac medius persecutionis Antichristi, inchoandi non sunt ab eo tempore quo incipiet quosdam sibi attrahere, seque ostendere; sed ab illo potius tempore quo tantæ erit potentiæ, quod sese adorandum præbebit, mundumque subjectum habebit. Ideo dici solet, quod annis sit tribus ac medio regnaturus.

Et subdit de tempore pœnitentiæ dando deceptis ab Antichristo: Beatus qui exspectat Dei clementiam, in vitaque manet, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque: qui ultra tres annos ac medium continent dies quadraginta quinque, qui lapsis dabuntur ad pœnitendum Antichristo occiso, et tunc Christi religio maxime vigebit ubique. Beatusque erit, qui cum Antichristo non periit, et cui Deus gratiam pœnitendi præstabit; qui autem deceptus non fuit in illis diebus, gloriam merebitur ampliorem. Nec intelligendum est istud, quasi omnes simpliciter Antichristo perempto sint converti; imo aliqui in sua persistent duritia, quum dicat in Evangelio Christus: Sicut fuit in diebus Noe:434445 edebant, bibebant, nubebant, donec venit diluvium, et tulit omnes; sic erit adventus Filii hominis. Unde quidam obstinatissimi, principe suo sublato, adhuc ad deliciandum se dabunt, de quibus ait Apostolus: Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, et non effugient.46 Postremo, certum non est an post dies illos quadraginta quinque Christus immediate ad judicium sit venturus. Et plures arbitrantur quod non statim post illos dies venturus sit judicare, quamvis Hieronymus dicat hoc loco: Beatus qui interfecto Antichristo, dies supra numerum præfinitum quadraginta quinque præstolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. Tamen quod ait, Quibus, posset referri ad beatos illos præstolantes, non ad dies præfixos, ita quod ad illorum pœnitentium gloriam sit venturus.

Tu autem, Daniel, vade ad tempus præfinitum, id est, vive et ambula, de peregrinatione hujus exsilii tendendo ad beatitudinem veram, et hoc, usque terminum vitæ tuæ tibi a Deo præfixum; et requiesces, quantum ad corpus in monumento, quantum ad animam cum patribus sanctis in limbo, et stabis in sorte tua, id est in parte, gradu, loco, et ordine beatitudinis tuæ, in fine dierum, id est in die novissimo, corpore suscitato, et animæ reunito. De quo die sanctus Job: Credo, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum.47

Denique Lyra refert hic, quod secundum Judæos, in penultima clausula hujus capituli ponitur tempus quo debent exspectare Messiam futurum; et quod accipiatur hic non dies usualis, sed annualis, prout ad Ezechielem Dominus loquitur, Diem pro anno dedi tibi:48 ita quod debent exspectare Messiam annis mille trecentis triginta quinque, incipiendo computationem annorum istorum a tempore quo positum est idolum in templo. Cujus dicti falsitas faciliter reprobatur, quia sive computatio hæc inchoetur a tempore quo Antiochus posuit idolum Jovis in templo, sive a tempore quo Adrianus imperator in loco templi statuam collocavit, quod fuit quinquagesimo circiter anno post Christi passionem, tempus istud jam exspiravit. Nunc etiam currit annus millesimus quadringentesimus quadragesimus.

Postremo, Hieronymus scribit hoc loco : Theodotion transtulit, Tu autem vade et requiesce, et resurges in ordine tuo in consummatione dierum. Quo verbo ostenditur, omnem hanc prophetiam vaticinium esse resurrectionis omnium mortuorum, quando et Propheta resurrecturus est; et frustra Porphyrium, quæ in typo Antiochi de Antichristo prædicta sunt, ad Antiochum velle referre. Cujus, scilicet Porphyrii, calumniis plenius responderunt Eusebius Cæsariensis, et Apollinaris Laodicenus, et ex parte disertissimus vir martyr Methodius : ad laudem, honorem, et gloriam Dei sublimis et benedicti.

Footnotes

  1. Dan. X, 13, 21. ↩

  2. IV Reg. XXV; ↩

  3. II Par. XXXVI. ↩

  4. Matth. XXIV, 21, 22. ↩

  5. Job xiv, 12. ↩

  6. Job xix, 25. ↩

  7. Is. ↩

  8. Is. xxvi, 19. ↩

  9. Eccli. xli, 17. ↩

  10. Joann. vi, 45. ↩

  11. I Cor. xv, 41, 42. ↩

  12. Marc. IV, 2; ↩

  13. Luc. VIII, 10. ↩

  14. Matth. VII, 6. ↩

  15. Is. XXIX, 11, 12. ↩

  16. Apoc. V, 1. ↩

  17. Dan. XII, 4. ↩

  18. Joann. XVI, 13. ↩

  19. Luc. XXIV, 45. ↩

  20. Matth. XXVII, 51. ↩

  21. Sap. VII, 22. ↩

  22. Dan. x, 13, 20. ↩

  23. II Cor. iv, 17. ↩

  24. * stabat Dan. x, 5. ↩

  25. Apoc. x, 5, 6. ↩

  26. Dan. vii, 25. ↩

  27. Dan. IX, 23. ↩

  28. Act. I, 7. ↩

  29. Eccli. XXVII, 6. ↩

  30. Ps. LXV, 10. ↩

  31. Tob. XII, 13. ↩

  32. Judic. III, 4. ↩

  33. Ps. XXV, 2. ↩

  34. Job XXIII, 10. ↩

  35. II Tim. III, 13. ↩

  36. Eccli. III, 29. ↩

  37. I Reg. XXIV, 14. ↩

  38. Apoc. XXII, 11. ↩

  39. Jacob. IV, 17. ↩

  40. Sap. I, 4. ↩

  41. I Cor. II, 14. ↩

  42. Hebr. xiii, 15. ↩

  43. Matth. xxiv, 37-39; ↩

  44. Luc. xvii, 26, 27; ↩

  45. Gen. vi, vii. ↩

  46. I Thess. v, 3. ↩

  47. Job xix, 25. ↩

  48. Ezech. iv, 6. ↩

Chapter 15 of 17