Articulus 2
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI PRIMI INTELLECTU.
MOYSES non Christum dumtaxat, sed et quemlibet designavit fidelem prælatum. Quemadmodum ergo Moyses, obitu suo instante, populum sibi commissum præ solito diligenter ac fervide admonuit et instruxit, de pervigili divinæ legis custodia, de beneficiis et mirabilibus Dei factis atque fiendis, de iniquitatibus et ingratitudinibus populi, et de justis judiciis Omnipotentis super justos ac reprobos in futurum; sic Dominus et Salvator ante diem festum Paschæ, sciens quia venit hora ejus qua transiret ad Patrem, convocatis et secum cœnantibus Apostolis, atque in eorum persona universis fidelibus, post cœnam fecit prolixum pulcherrimumque sermonem, in quo legem evangelicam, quam jam ante in monte tradiderat, explanavit, et plurima addidit, christianæque fidei docuit fundamenta, et ejus per mundum divulgationem, miraculis roborandam.1 In quo item sermone, Judæorum scelera ac dispersionem prædixit, beneficia Spiritus Sancti promisit, et de futuro statu
Ecclesiæ evidentissime ac copiosissime est locutus.
Moraliter, horum exemplo docentur animarum curam habentes, ut tota sollicitudine sibi commissos hortentur, informent, corripiant, et præcepta Dei eis proponant frequenter, quousque eorum cordibus efficaciter imprimantur. Districtionem quoque divini judicii, et tormenta inferni, cum omni fervore sermocinentur, ut saltem timore retrahantur a vitiis, qui boni honesti amore non afficiuntur virtutibus. Insuper, beneficia per Christum exhibita populo christiano ab Ecclesiæ primitivæ exordio, distincte replicent ac ferventer, et peccata eorum improperent eis cum discretione, exhortando semper eos ad pœnitentiam et emendam. Denique, sicut Moyses locutus est populo cuncta quæ Dominus jussit; sic prælatus et prædicator, omni carnali et mundano timore postposito, insinuare debet gregi dominico universa Dei atque Ecclesiæ sanctæ præcepta, et quidquid audientium necessarium est saluti. Verumtamen qui præest et docet, satagere debet, ut in primis et antequam instruat alios, interficiat reges Amorrhæorum, id est, vitia mundi, omnem ambitionem et fastum atque carnalitatem in semetipso, tenebrarumque principes sub suis conterat pedibus.
Insuper, sicut filiis Israel, mox ut legem in Sinai susceperunt, Dominus jussit ire ad terram promissionis, sic Christus quum in monte Thabor legem evangelicam dedisset, statim auditoribus suis præcepit, ut per divinorum exsecutionem præceptorum, ad cœlestem properarent hereditatem, hujusque sæculi pertransirent desertum, nil in hoc mundo inordinate amando, delectationesque sæculi aspernando.23 Amplius, sicut Moyses deprecatus est, Israeliticum populum merito numeroque augeri; sic unusquisque fidelis, præsertim prælatus et doctor, toto debet affectu Dominum jugiter exorare, ut plebs christiana in omni sanctitate et justitia, in potestate et multitudine copiosa excrescat assidue, et invisibilibus ac visibilibus suæ salutis prævaleat inimicis. Debent quoque prælati sibi assumere adjutores idoneos ad informandum ac dirigendum subjectos, nec se in exterioribus superflue occupare, ne a spiritualibus exercitiis impediantur; sed circa gregem commissum, intus purgandum ac servandum, semper intenti sint; sicque exteriorum dispositionem, quantum congrue fieri potest, suis committant officiatis.
Prætérea ex hoc textu docemur, quales sint ad prælaturas atque officia eligendi ac promovendi: videlicet qui vita, scientia, ætate et fama reputantur magis idonei, qui et in omni suo officio debent se juste habere, et sine personarum acceptione unumquemque judicare, corripere, castigare, neminem spernere, universos in Deo diligere, omnique passione exclusa, secundum verum justitiæ callem procedere. In difficilioribus vero ac periculosioribus causis ac casibus, ad suum debent superiorem cum humilitate habere recursum, nec transgredi terminos sibi præfixos. Principes demum et prælati superiores singulariter debent esse solliciti et intenti circa vicarios, officiatosque suos, instruendo ipsos qualiter habere se debent, et inquirendo an sicut tenentur, ita se habeant.4 Qui nisi juste habuerint se, admoneantur ut corrigant se: quod nisi fecerint, a suis stationibus expellantur, et eorum officia melioribus committantur. Sic etenim multi virtuosi et sancti reges, principes et prælati, leguntur fecisse. Quid autem per exploratores et facta eorum mystice designetur, in libro Numerorum est expressum.
Postremo, erudiamur ex isto capitulo, omnem inobedientiam evitare, diffidentiam fugere; nec contra Deum nec contra ejus vicarios murmuremus. Absit vero ut aliquis sic passionibus inflammetur, ut prorumpat in verba malitiæ et nequitiæ contra Deum, ne inter eos numeretur, de quibus per Prophetam Dominus conqueritur, dicens: Quoniam declinaverunt in me iniquitates. Nec quispiam dicat: Odit me Dominus, id est, reprobus sum et præscitus, et salvari non valeo. Acquiescat quoque unusquisque superioribus et correptoribus suis in omni salubri materia; nec in montem superbiæ ascendamus, neque ad montem præsidentiæ quis adspiret, ne dæmonum incidat manus. Verumtamen ad montem perfectionis pertingere enitamur, et vestigia Christi, qui est mons montium, imitemur, atque ad montem triumphantis Ecclesiæ adspiremus. Rogemusque Dominum, ut in nocte vitæ præsentis, id est in omni adversitate et tentatione, in omni ignorantia et errore, dignetur nobis iter salutis, lumen veritatis, splendorem justitiæ demonstrare per ignis columnam, hoc est per Spiritus Sancti gratiam ac virtutem: ipse quippe est ignis innocue ardens, peccata consumens, corda inflammans, et superessentialis dilectio; in die vero, id est in omni prosperitate et profectu, per columnam nubis, hoc est per veram discretionem, quæ dulciter mentem refrigerat et obumbrat contra indiscretum fervorem, contra passionum vitiorumque æstum: sicque Deo ductore via regia gradiamur, nec in prosperis inaniter gloriemur, aut in tumore alicujus arrogantiæ seducamur, aut per indiscretionem cadamus, nec in adversis dejiciamur per impatientiam aut errorem.
Postremo vitandum, ne quis contra doctrinam Scripturæ, aut contra suorum monita prælatorum, sponte se ingerat ad prælia tentationum, instructus armis propriæ præsumptionis, et confidens viribus suis: quia si fecerit, ab immundis spiritibus facillime elidetur, sicut solent apes prosterni: propter quod imperfectis non expedit tentationes optare. Qui autem in omni humilitate, caritate, discretione bene fundati sunt et armati in Domino, ita ut dicere queant, Persequar inimicos meos, etc., possunt eos sine periculo affectare.
Footnotes
Chapter 3 of 40