Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI: PROFECTIQUE INDE VENIMUS IN SOLITUDINEM.

PROSEQUITUR Moyses inchoatam historiam, specialiter nunc describens, a quarum gentium impugnatione prohibuerit Dominus filios Israel. Profectique inde, puta de Cadesbarne, secundo, videlicet post determinationem divinæ sententiæ quod per quadraginta annos in solitudine maneremus, venimus in solitudinem, id est in partem quamdam totius deserti illius, quod a diversis partibus suis, et a circumjacentibus locis, atque a quibusdam eventibus diversa nomina habet, quæ ducit ad mare Rubrum, id est ad aliquem ejus sinum: redierunt enim ad quædam loca in quibus ante fuerunt; sicut dixerat Dominus. Et circuivimus montem Seir longo tempore. Per montem Seir intelligitur territorium Idumææ, vel aliquis eminens mons in ea.

Dixitque Dominus ad me: Sufficit vobis circuisse montem istum, id est, satis diu in gyro montis istius deambulastis. Alloquitur autem Dominus Moysen in persona totius populi sibi commissi, et sic Moyses verba Dei retulit plebi. Ite contra aquilonem, id est versus plagam septentrionalem. In Idumæa autem est valde intensus calor solis tempore æstivali, ita quod habitatores terræ illius de die latere consueverunt in subterraneis ædibus, secundum Hieronymum. Et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum1 vestrorum filiorum Esau, qui habitant in A luceri magis quam ex caritate fraterna.

Seir: qui vocantur fratres filiorum Israel, quoniam Jacob et Esau fuerunt fratres gemelli uterini;2 et timebunt vos. Audierant enim Idumæi, qualiter Ægyptii erant propter filios Israel destructi, submersi, occisi: ideo timebant sibi imminere periculum, vel suspicabantur quod filii Israel intenderent terram eorum vastare aut possidere, vel bona eorum diripere. Forsitan etiam timuerunt eos, quoniam perceperunt quod Deus eorum pugnaret pro ipsis, cui nullus resistere posset.

Sed contra hæc duplex potest fieri objectio. Prima, quoniam in Numeris scriptum est, quod rex Edom negavit filiis Israel transitum per terram suam, propter quod declinaverunt ab eo.3 Quomodo ergo nunc dicitur, Transibitis per terminos fratrum vestrorum? Secunda, quia in eisdem Numeris legitur, quod rex Edom mandavit populo Israel: Non transibis per me, alioqui armatus occurram tibi.4 Statimque egressus est obviam cum infinita multitudine.

Ergo apparet quod Idumæi non timuerunt filios Israel. Verum ad hæc patet solutio ex dictis Numerorum. Certum est quoque, quod multi vadunt ad prælium contra eos quos aliqualiter timent, quum et in Job scriptum sit:5 Angustia vallabit impium, sicut regem qui paratur ad prælium. In expositione autem hujus voluminis est observandum, quod ait Gilbertus: In aliis libris exposita transcurrimus, ut his quæ non sunt exposita, immoremur.

Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos, id est, nec affectu, nec opere ineatis pugnam contra Idumæos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium: quia in possessionem Esau dedi montem Seir, id est, terram Idumææ montuosam dedi hereditarie ipsi Esau ac posteris ejus, propter merita patriarcharum Abrahæ avi Esau, et Isaac patris ejus. Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis. Ibant enim filii Israel vel juxta vel per Idumæam; sicque vendiderunt Idumæi eis cibaria cupiditate

Aquam emptam haurietis, id est, antequam hauriatis aquam ex puteis ipsorum, emetis eamdem. Aqua enim rara et cara est ibi. Ex hoc videtur, quod transierunt per terram ipsorum, saltem circa extrema terræ illius. Et bibetis. Sed cur Dominus dixit istud, quum filii Israel haberent quotidie manna? Respondetur, quod quando filii Israel potuerunt sibi de necessariis vitæ providere modo humano, hoc Dominus permisit, atque in isto indulsit imperfectioni ipsorum.

B

Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum, id est, gratiose adfuit tibi in cunctis. Præsertim autem sic adfuit justis, et gratiosius adfuit his, quibus Moyses ista locutus est, quam patribus eorum qui jam occubuerunt in eremo. Novit iter tuum, id est, processum tuum approbavit, et te in tuo custodivit itinere, consideravitque pie tuum progressum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos: non quod assidue aut quotidie ambulaverunt in ea tot annis, imo frequenter quieverunt multis diebus in certis locis; habitans tecum, id est in tabernaculo quod fuit in medio populi, in cordibus quoque bonorum, Dominus Deus tuus; et nihil tibi defuit. In libro Numerorum et Exodo leguntur interdum aqua indiguisse, sed et infra habetur, Afflixit te penuria:67 quomodo ergo nihil defuit eis? Et respondendum, quod sic nihil defuit eis finaliter, quia necessitatibus eorum Deus pie subvenit. Justis etiam manna sapuit ut volebant.

Quumque transissemus fratres nostros filios Esau, per viam campestrem venimus ad iter quod ducit in desertum Moab: quod totius deserti illius pars perhibetur, et a regno Moabitarum sibi vicino, desertum Moab vocatur. Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas. Non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. Ar fuit civitas metropolis in regione illa: idcirco per Ar, tota illa regio significatur, quam Dominus contulit filiis Lot, id est posteritati natæ ex Lot per filium ejus primogenitum nomine Moab, deditque terram hanc Moabitis meritis Lot patris eorum, vel etiam meritis Abrahæ, cum quo Lot propriam terram reliquit.8 Emim, id est homines sic vocati, quia terribiles erant adspectu :9 Emim quippe, secundum Glossam, interpretatur terribilis;1011 primi fuerunt habitatores ejus, hoc est, ante Moabitas habitabant in terra illa, populus magnus numero, et validus robore corporali, et tam excelsus statura, ut de Enacim stirpe quasi gigantes crederentur, id est, quantitate et robore similes erant filiis Enac seu Enacim gigantis, ita quod putabantur a multis nati ex illo gigante, de quo in Numerorum libro facta est mentio.12 Denique Moabitæ appellant eos Emim, id est terribiles, quoniam vultu, statura et robore erant terribiles.

In Seir autem, hoc est in Idumæa, prius habitaverunt Horræi: qui secundum quod legitur, ita vocati sunt, quia et ipsi enormitate corporis erant horribiles; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau: id est, posteritas Esau, auxiliante Deo, Horræos illos expugnavit, et terram eorum possedit; sicut fecit Israel in terra possessionis suæ. Si hoc exponitur de filiis Israel qui terram promissionis hereditaverunt, interfectis in ea Chananæis, sicut in libro Josue recitatur:13 dicendum, quod Moyses dixit hoc more prophetico, de futuro loquens per modum præteriti. Nam ipso vivente, filii Israel terram promissionis ingressi non sunt. Si vero intelligatur de tribubus Ruben et Gad atque dimidia tribu Manasse, quæ ante hujus libri conscriptionem obtinuerunt regna Sehon et Og, sic est historialis narratio. Porro, secundum Glossam, Seir est mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gabalena, ubi ante habitavit Chorræus, quem interfecit Chodorlahomor rex Elamitarum, ut in Genesi legitur:14 qui mons ab Esau piloso et hispido, nomen Seir, id est pilosi, accepit.

Surgentes ergo de solitudine Moab, ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. De quo torrente dictum est super illud Numerorum: Filii Israel fixerunt tentoria in solitudine quæ respicit Moab;15 inde venerunt ad torrentem Zared. Tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit: non quod tot annis fuerint in continuo motu aut directo progressu de uno illorum locorum ad alium locum, sed sæpe et diu quieverunt hinc inde, et terram Edom circuierunt; donec consumeretur omnis congregatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus. Postquam autem universi ceciderunt pugnatores in prima numeratione numerati, locutus est Dominus ad me, dicens: Tu cum populo tuo transibis, id est transire incipies, hodie, vel, Transibis hodie, id est in brevi seu tempore isto, terminos Moab, urbem nomine Ar: de qua jam dictum est, et circa illam pertransierunt Israelitæ, non per urbem illam; et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium, eadem ratione qua nec contra Moabitas. Non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon. Terra gigantum reputata est regio Ammonitarum; et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, populus magnus et multus et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum, utpote Ammonitarum, qui Dei auxilio illos vicisse censentur. Hevæos quoque qui habitabant in Haserim, id est in terra sic nuncupata, usque Gazam urbem Philistiim, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia, deleverunt eos.

Surgite et transite torrentem Arnon. Ista sunt verba Dei ad filios Israel, quibus jussit torrentem illum transire. De quo transitu dictum est circa illud Numerorum: Castrametati sunt contra Arnon. Siquidem Arnon terminus est Moab. Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon, etc.16 Ecce tradidi, id est, pro certo tradam, et dare decrevi, Sehon regem Hesebon in manu tua, etc. Hodie, id est de proximo, incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni cœlo, ut audito nomine tuo, paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur : hoc est, ita incipiam te, o popule Israel, exaltare, per hoc quod mea virtute tam repente ac facile vinces hunc regem, et deinde alios reges ac populos, quod universi habitatores orbis terrarum, audita fama tua, concipient timorem cordis ac formidinem corporis ex tua consideratione. Itaque non est sensus, quod ex sola dejectione Sehon aut Og tantum crevit fama filiorum Israel, sed crescere cœpit præcipue. Ideo apparentiam non habet opinio Rabbi Salomonis, qui (ut Lyra refert) ait quod in prælio Israelitarum contra Sehon et Og sol stetit, quemadmodum in prælio Josue; nec probabile est, quod Moyses tantum siluisset miraculum. Unde quod dictum est, Incipiam mittere terrorem tuum in populos qui habitant sub omni cœlo, per synecdochen atque hyperbolen dictum videtur.

Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth, id est loci sic dicti in eremo situati, ad Sehon regem Hesebon. Qualiter factum sit istud, in Numeris scriptum est atque expositum.17 Denique regna Sehon et Og non pertinebant ad terram promissionis, ut dictum est sæpe. Ideo Moyses primo obtulit eis pacem, et pacificum postulavit salvumque conductum ac transitum : quibus id agere renuentibus, meruerunt occidi. Noluitque Sehon nobis dare transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, id est, justo judicio eum reliquit, nec mentem ejus per gratiam emollivit, et obfirmaverat cor illius, non influendo malitiam, sed sponte conceptam non auferendo, quemadmodum cor Pharaonis legitur obdurasse;18 ita ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides factum. Quod ait, Ut traderetur, aliqui dicunt intelligendum consecutive, non causaliter. Sed quia malum pœnæ causaliter est a Deo, et Deus justo judicio illum ita reliquit, ut illam incurreret pœnam, scilicet interfectionem ab Israelitis, potest dici quod, Ut, tenetur hic causaliter. Cetera hujus capituli verba patent ex dictis Numerorum.19

Postremo, sicut litteralis, ita et spiritualis hujus capituli intellectus patet ex dictis in præallegatis libri Numerorum capitulis.

Footnotes

  1. Ps. xvii, 38. ↩

  2. Gen. xxv, 24, 25. ↩

  3. Num. xx, 21. ↩

  4. Ibid. 18, 20. ↩

  5. Job xv, 24. ↩

  6. Deut. vii, 3. ↩

  7. Exod. xvn, 1-3. ↩

  8. Gen. xix, 37. ↩

  9. Gen. xii, 4. ↩

  10. Deut. viii, 3. ↩

  11. Exod. xvii, 1-3. ↩

  12. Num. xiii, 34. ↩

  13. Josue vi, et seq. ↩

  14. Gen. xiv, 6. ↩

  15. Num. xxi, 11, 12. ↩

  16. Ibid. 13, 14. ↩

  17. Num. xxi, 21 et seq. ↩

  18. Exod. iv, 21; xi, 10. ↩

  19. Num. xxi, 21 et seq. ↩

Chapter 4 of 40