Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : ITAQUE CONVERSI, ASCENDIMUS PER ITER BASAN.

QUALITER filii Israel vicerunt Og regem Basan, nunc recitatur. Itaque conversi, id est, vertentes nos a regione Sehon, ad ingrediendum territorium regni Og, ascendimus per iter Basan, hoc est, per viam quæ ducit ad regnum ipsius Og regis, quæ regio Basan vocatur.1 Dicunt nonnulli, quod Moyses non misit ad Og pro transitu, quoniam Og exiit in occursum filiis Israel antequam regionem suam attingerent. Glossa vero testatur, quod Moyses non dignabatur legatos ad ipsum dirigere, forsitan propter ipsius superbiam et obdurationem. Hæc autem historia qualiter victus est Og, præhabita est atque exposita in Numeris.2

Solus quippe Og rex Basan restiterat, id est, superstes fuit, de stirpe gigantum in terra illa. Alibi tamen adhuc erant gigantes, videlicet in terra Chanaan. Unde in Numeris exploratores dixerunt :34 Ibi vidimus monstra quædam de genere giganteo, quibus comparati, quasi locustæ videbamur. Tamen (ut refert Lyra) Rabbi Salomon fabulatur, quod solus Og supererat de gigantibus quos Chodorlahomor cum suis associatis, in Genesi legitur occidisse, quorum manum dicit istum Og evasisse, et usque ad Moysis adventum vixisse. Sicque a tempore Abrahæ tunc usque, vixisset plusquam annos quadringentos: quod fabulosum videtur. Et monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath urbe filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor cubitos latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. Scriptura ista tam diligenter describit magnitudinem corporalem istius Og, non quod hujusmodi corporea moles magnæ sit appretiationis coram Deo, sed ut victoria filiorum Israel, qua illum cum suo prostraverunt exercitu, mirabilior innotescat ad gloriam Omnipotentis, qui contulit eam. Cubitus autem continet pedem cum medio. Aliqui tamen dicunt quod duos contineat pedes. Porro de magnitudine et robore hujus Og, Judæi aliqua fatua fabulantur, quæ Lyra refert et reprobat; sed recitatione indigna censentur. Deinde in littera enarratur, qualiter terra duorum istorum distributa sit duabus tribubus atque dimidiæ: quod totum in Numerorum codice habitum, expositumque est.

Precatusque sum Dominum in tempore illo, scilicet duobus regibus his prostratis, dicens: Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo, mihi videlicet Moysi, magnitudinem, id est majestatem, tuam, manumque fortissimam, id est operationem magnificam, quia per tam miraculosam dejectionem tantorum regum, exercituumque eorum, eo quod nullus filiorum Israel fuit læsus ab illis, monstravit Deus omnipotentiam suam. Transibo igitur et videbo terram hanc optimam, id est valde pulchram et uberem, trans Jordanem et montem istum egregium et Libanum qui continetur in terra illa. Istud fuit verbum cujusdam familiaritatis, et spiritualis fiduciæ, et æquivalenter fuit oratio: quasi dicat, Precor ut liceat mihi ingredi terram illam, et omnino confido quod exaudies me in hoc.

Expertus etenim Moyses tanta beneficia Dei, confidentiam sumpsit ad ampliora; et quamvis jam ante ad aquas Contradictionis audisset a Domino, quod terram illam ob suum peccatum non introiret, nunc tamen cœpit confidere, quod Dominus hoc dixisset non absolute definiendo, sed comminando.5 At vero per montem egregium, quidam intelligunt montem quemdam situm in termino terræ promissionis australi, in quo est ascensus Scorpionis, de quo in Josue legitur.6 Per Libanum vero, intelligunt montem sic dictum, in termino septentrionali ejusdem terræ locatum. Alii per montem, intelligunt montem in quo Abraham voluit ipsum Isaac immolare.7

Circa hunc passum Rabbi Paulus scribit satis catholice, dicens quod Moyses vir perfectus, non optabat tanto affectu terram promissionis corporalibus oculis intueri propter corporalem adspectum dumtaxat, aut propter terræ dispositionem, sed ex devotione quam habebat ad ea quæ in terra illa erant facta, aut fienda: quia jam ante, Abraham, Isaac, et Jacob habitaverunt ibidem, et Abraham voluit in monte Moria Isaac immolare, et habuerunt visiones multas in terra illa. Præviditque Moyses templum ædificandum in monte illo de lignis Libani, propter quod mentionem fecit de Libano, et scivit Christum in templo illo præsentandum ac prædicaturum: et quoniam scivit Christum per totam terram illam ambulaturum, prædicaturum, et miracula operaturum, optavit totam terram illam conspicere, quemadmodum multi Christiani nunc cupiunt et laborant eam inspicere ex devotione eorum quæ gesta sunt ibi.

Iratusque est mihi Dominus propter vos, hoc est propter peccatum quod occasione vestri incurri (ut præcedenti articulo expositum est), nec exaudivit me in hac oratione, quia etsi culpam illam mihi indulsit, non tamen hanc pœnam, sed dixit mihi: Sufficit tibi, id est, satis orasti pro hac re, quia non impetrabis eam, et sufficit tibi gratia mea in aliis atque remissio

II Cor. xii, 9. culpæ, nec tuæ saluti necessarium est terram illam intrare. Nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. Ascende cacumen Phasgæ, id est montis alti sic appellati:8 de quo in Numeris dictum est; et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem, austrumque et orientem, id est ad quatuor plagas et terminos terræ promissionis, et adspice. Qualiter autem et quando Moyses fecit hoc, et qualiter ex vertice montis illius vidit totam terram promissionis, ultimo hujus libri capitulo recitatur. Sed quæri potest, quomodo hic dicatur, Ascende cacumen Phasgæ, etc., quum in Numerorum volumine Dominus dicat, Ascende in montem istum Abarim. Et infra additur, In montem Nebo.9 Respondetur, quod ejusdem montis diversa sunt nomina, vel superior pars montis illius dicitur Phasga, imo et Nebo. Nec enim transibis Jordanem istum.10 Præcipe Josue, ut te defuncto, impleat quæ ei vivens jussisti, videlicet ut populum istum præcedat, regat, et introducat in terram promissionis. Qualiter autem Moyses Deo jubente fecerit ipsum Josue successorem suum in principatu, dictum est in Numeris.11 Et corrobora eum atque conforta, id est, verbo et exemplo exhortare eum ad constantiam, idoneamque sui officii exsecutionem, nec pusillanimis fiat timendo quod corruendo in aliquam culpam demerebitur introducere populum istum in terram promissam, sicut tu eo perfectior demeruisti; quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram: quasi dicat, Absolute affirmo quod faciet hoc, et præservabo eum a tali ruina. Mansimusque in valle, id est, ad tempus quievimus in valle montis præfati, contra fanum Phogor, id est ex opposito loci, in quo filiæ Madianitarum incitaverunt filios Israel ad cultum Beelphegor, juxta illud Numerorum: Madianitæ deceperunt vos per idolum Phogor.12 Initiatusque est Israel Beelphegor.

De spiritualitate hujus capituli, super librum Numerorum in præallegatis capitulis dictum est;13 atque ut dictum est sæpe, quod Moyses legislator Judæorum eos in terram promissionis nequivit inducere, præfiguravit, quod per observantiam veteris Testamenti, nemo valuit cœlorum ingredi regnum, nisi Christo pro humano genere satisfaciente, et suos electos in cœlestem patriam finaliter principaliterque promissam introducente: sicut et Jesus filius Nun, filios Israel in terram terrenæ induxit promissionis.

Footnotes

  1. Num. xxxii, 33. ↩

  2. Ibid. 33-35. ↩

  3. Ibid. xii, 34. ↩

  4. Gen. xiii, 5-7. ↩

  5. Num. xx, 12. ↩

  6. Josue xv, 3. ↩

  7. Gen. xxii, 2. ↩

  8. Num.xxiii, 14. ↩

  9. Deut. xxxiv, 1-4. ↩

  10. Num.xxvii, 12. ↩

  11. Ibid.xxvii, 18-23. ↩

  12. Num.xxv, 18 et 3. ↩

  13. Sensus spiritualis. ↩

Chapter 5 of 40