Articulus 5
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI: ET NUNC, ISRAEL, AUDI PRÆCEPTA.
HUCUSQUE sanctus Moyses præambula quædam præmisit, ad explanationem et observantiam legis deservientia, recitando varia beneficia Dei et eminentiam potentiæ ejus. Nunc incipit legis præcepta repetere, explanare, atque ad ejus custodiam diversis modis plebem hortari.
Et nunc, Israel, audi, hoc est, tu Israelitica plebs, sine dilatione ausculta auribus cordis et corporis, præcepta moralia ac cærimonialia, et judicia, hoc est mandata judicialia, quæ ego doceo te: ut faciens ea. Scientia enim præceptorum est practica: ideo ordinantur ad opus, quemadmodum et Aristoteles ait: Quid est virtus inquirimus, non ut sciamus, sed ut boni reddamur. Finis autem præceptorum affirmativorum est, facere ea; sed negativa præcepta dantur ad vitandum opera mala, nec immediate, sed ex consequenti ordinantur ad operationem. Porro, dum finis præceptorum dicitur opus seu operatio, per operationem seu factionem intelligenda est non solum exterior, sed item interior actio: imo principales actiones fidei, spei et caritatis, sunt actus interiores, videlicet credere, sperare, diligere. Similiter principales actus virtutum moralium sunt, passiones intrinsecus refrenare ac reformare. De virtutibus quoque intellectualibus et donis constat, quod actus eorum principales, sunt interiores. Vivas per gratiam, et etiam vivas vita naturæ longiori, quia lex vetus directe et evidenter promisit bona terrena, diuturnioremque vitam in corpore. Unde subjungitur: et ingrediens, possideas terram promissam, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. Verumtamen sub talibus promissis ac præmiis intelligenda sunt principaliter bona spiritualia et æterna atque cœlestia præmia, quum certum sit bona corporalia, temporalia et terrena, non esse spiritualium bonorum, virtuosorumque actuum sufficientia præmia, potissimum apud Deum, qui ultra condignum remunerat bona. Multi etiam sanctiores in veteri Testamento caruerunt talibus temporalibus præmiis, prosperitatibusque terrenis, imo graves ac varias persecutiones sunt passi, quemadmodum de Jeremia, Elia, aliisque patet Prophetis.12
Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Certum enim est, quod Scripturæ canonicæ nihil liceat addere vel auferre, textum mutando, vel tanquam ad textus substantiam pertinens. Unde et divus Dionysius ait: Non est audendum aliquid de superessentiali Deitate asserere, præter ea quæ nobis in sacris sunt scripta eloquiis. Idem primo libro loquitur Damascenus. Nihilo minus per modum expositionis, exhortationis et doctrinæ plurima addi possunt et addita sunt. Circa hoc ait Glossa: Per hæc verba Moyses docet normam æquitatis, et omnem hæresim percutit. Vetat enim rectæ doctrinæ aliquid pravæ intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere. Regia enim via est incedendum. Sic et S. Joannes in Apocalypsi ait: Si quis apposuerit ad hæc, apponet super eum Deus plagas scriptas in libro isto.3 Et si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitæ. Itaque Moyses prohibuit suis verbis aliquid addi aut subtrahi, non in quantum erant verba ipsius, sed quoniam erant verba Spiritus Sancti per ipsum loquentis.
Custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis, in memoria et effectu. Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor: quod consequenter exponitur. Quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri, id est, qualiter Deus peremit fratres vestros, qui ad suggestionem Madianitarum adoraverunt idolum Phogor: propter quod scelus percussi fuerunt de populo Israel viginti quatuor millia, ut in Numeris describitur.4 Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro per fidem et obedientiam, nec ad idololatriam declinastis, vivitis universi vita naturæ et gratiæ, usque in præsentem diem.
Scitis quod docuerim vos præcepta cærimonialia et judicialia, et justitias, hoc est præcepta Decalogi, quæ sunt directe de actibus justitiæ, atque ad naturalem pertinent rationem et legem, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: qui quamvis sit omnium Deus per creationem et universalem provisionem, electorum tamen est Deus tanto specialius, quanto se gratiosius habet ad eos, et quanto perfectius ab ipsis amatur ac colitur. Sic facietis ea in terra quam possessuri estis, et observabitis opere. Mandata enim sunt implenda juxta præcipientis intentionem, nec sufficit ad salutem, ea facere quantum ad substantiam operis, sed ex fide et caritate, intentioneque recta oportet ea servare. Hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, id est, in hoc consistit vera et salutaris sapientia vestra ac intelligentia inter gentes et coram hominibus, qui viderint vos in divinorum observantiis præceptorum fideles, ut audientes universi præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, id est, plebs ista Israelitica, Deum verum obedienter et integre colens, est veraciter sapiens, fortunatam et sapidam divinorum scientiam habens, et ea quæ Dei sunt, recte intelligens: sicque convertantur ad legem vestram. Hinc Job fatetur: Ecce cultus Dei, ipsa est sapientia;5 et recedere a malo, intelligentia. Gens magna, magnitudine spirituali per donorum abundantiam supernorum. Erant quoque magni numero, quia ut patuit, fuerunt ut stellæ plurimi.6
Nec est alia natio tam grandis. Infra legitur: Te elegit Dominus, etc., non quia cunctas gentes numero vincebatis, quum sitis omnibus populis pauciores.7 Idcirco quod ait, Non est alia natio tam grandis, exponendum est, quod illo in tempore non erat aliqua plebs tam digna et electa a Domino, ut Israeliticus populus, ex electissimis Patriarchis ac vatibus natus, divina lege instructus, variis gratiæ donis ornatus, quia ex ea Christus Dei Filius exstitit nasciturus. Quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris: hoc est, gentiles qui idola colunt seu falsos deos, non tam prompte aut salubriter exaudiuntur a diis suis, sicut nos exaudimur a vero Deo quem colimus; nec dii gentium tam potenter et miraculose suos valent cultores protegere ac juvare, sicut nos defendit ac adjuvat Deus noster. Hoc clarissime patuit in Ægyptiis, Amorrhæis, Madianitis, ac ceteris jam victis ab Israelitis. Quæ est enim alia gens sic inclyta, spirituali et vera nobilitate gratiæ ac virtutum, aut nata ex tot clarissimis Patriarchis, ut habeat cærimonias justaque judicia, hoc est cærimonialia et judicialia præcepta, et universam legem, quantum ad præcepta moralia et hortamenta ac documenta legis, quam ego proponam hodie, id est in tempore isto, in conspectu vestro , vobis præsentibus, et ante oculos cordis vestri?8 quasi dicat, Non est alia gens talis, sed tu sola es plebs tam electa et nobilitata a Deo. Ne ergo sis Deo ingrata, et ne tantam præclaritatem amittas.
Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, hoc est, cum spirituali sollicitudine præcave tibi ab omni peccato, et intus ac extra sis custoditus, ne in aliquo Deum offendas, sed coram eo semper sollicite ambula. Ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui, hoc est, divinorum præceptorum ac testimoniorum, quæ oculi tui interiores intellexerunt, nunquam immemor fias. Vel, Ne obliviscaris verborum, id est rerum significatarum, per verba videlicet signorum et prodigiorum beneficiorumque Dei, quæ corporaliter conspexisti. Possunt quoque per verba, intelligi mandata Decalogi, quæ Dominus in monte Sinai locutus est plebi. Unde in Exodo scriptum est: Cunctus populus videbat voces et lampades, et perterriti dixerunt:9 Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Atque post pauca dixit Dominus: Vos vidistis quod de cœlo locutus sim vobis. Sicque per visum designatur auditus. Visus namque inter sensus obtinet principatum: idcirco pro unoquoque sensu accipi potest. Et ne excidant de corde tuo per negligentiam, seu occupationem immoderatam in aliis. Verumtamen non oportet sine interpolatione ea actualiter reminisci, sed semper habitualiter debent inesse memoriæ, et actualiter omni tempore opportuno. Estque valde expediens ut assidue recolantur, quatenus secundum ea totam nostram conversationem regulemus ac dirigamus. Docebis filios ac nepotes tuos, hoc est sobolem ac familiam, posteritatemque tuam, verba præfata et diem quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, id est, omnibus his narrabis, quando et qualiter stetisti ad radices montis Sinai ante legis dationem, et ibi audisti Dominum loquentem ac dantem ipsum legis Decalogum, prout in Exodo legitur.1011
Et accessistis ad radices, hoc est pedem, montis Sinai, qui ardebat usque ad cœlum. Hoc hyperbolice dicitur, id est, valde alte ascendit ignis a cacumine montis illius.
Vel usque ad cœlum aereum, quod aqua diluvii occupavit. Erantque in eo tenebræ, hoc est fumositates et vapores obscuri, et nubes, quæ fuit densissima, et caligo, id est carentia luminis : quo constat quod ignis ille fuit fumosus, qui tamen habuit aliquid claritatis, et fuit in una parte montis claritas quædam. Hinc in Exodo legitur, Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo, quasi de fornace.12 Eratque mons omnis terribilis. De his et horum causis pertranseo, quia super Exodum hinc dictum est plenius.
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis : quia in illo igne montem operiente, angelus in Dei persona apparens, loquebatur ex loco eodem, sicut in igne rubi. Et recte Dominus, qui ignis consumens vocatur, in igne apparuit :13 nam et ignis sua agilitate, actualitate, calore, splendore, puritate et subtilitate, divinæ naturæ proprietates evidenter designat. Voluit quoque Deus per hujusmodi apparitionem et allocutionem terribilem, suæ majestatis timorem Judæis incutere. Unde demum in Exodo legitur : Jam advenerat dies tertius, et ecce cœperunt audiri tonitrua, et micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementis perstrepebat, et timuit populus.14 Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis, hoc est nullam sensibilem speciem ejus qui loquebatur. Quamvis enim angelus sic apparens, consuevit Moysi sensibiliter apparere in corpore assumpto, tamen pro tunc non ostendit filiis Israel angelus ille aliquam similitudinem corporalem : primo, ad insinuandum divinæ naturæ incircumscriptibilem immaterialitatem, atque purissimam simplicitatem ; secundo, ne ad imaginem Domini apparentis, filii Israel formarent sibi sculptile aliquod sive conflatile, sicque addiscerent idola colere, prout paulo post in textu exprimitur. Et ostendit vobis pactum suum, hoc est legem seu fœdus quod iniit vobiscum, ut essetis de cetero peculiaris populus ejus. Quod præcepit, ut faciatis, implendo quod lex jubet, et quod fœdus illud requirit ;15 et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis, hoc est decem præcepta, quæ primo per allocutionem proposuit, deinde in duabus lapideis tabulis scripsit.16
Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos cærimonias et judicia, quæ facere deberetis in terra quam possessuri estis. Quum enim filii Israel audissent Dominum decem præcepta terribiliter proponentem, timore concussi, locuti sunt Moysi : Loquere tu nobis, et non Dominus, ne moriamur. Atque extunc Dominus soli Moysi proposuit cærimonialia judicialiaque præcepta, ut ipse doceret ea filios Israel, sicut in Exodo legitur. Custodite ergo sollicite animas vestras ab omni divinorum præceptorum transgressione, præsertim ab interiori impuritate. Non vidistis aliquam similitudinem. Exprimitur ratio una prætacta, cur Dominus non apparuit populo in legis datione in aliqua corporali similitudine, scilicet : ne forte decepti errore idololatriæ, et putantes Deum in propria sua natura esse materialem, et corporalia lineamenta habentem, faciatis vobis sculptam similitudinem, id est corporale exemplar, ad cujus effigiem formentur idola quæ colantur, aut imaginem masculi vel feminæ, id est alicujus hominis. Itaque non faciatis similitudinem omnium jumentorum, id est, nullius jumenti similitudinem faciatis ad colendum, quæ sunt super terram, vel avium sub cœlo volantium, atque piscium qui sub terra morantur in aquis : quæ juxta ripas suas, inferiores sunt terra ne effluant. Verumtamen aquæ in mari, in locis remotis a ripa, superiores sunt terra, imo et montibus terræ, ut patet ex tractatu de Sphæra, pleniusque probavi super illud in Psalmo, Super montes stabunt aquæ.17
Ne forte, hoc est, etiam ideo nullam formam Dei vidistis, ne forte oculis elevatis ad cœlum, videas solem in die, et lunam et omnia astra cœli : non quod universa sidera sunt perceptibilia visu, sed distributio ista accommoda est omnibus visibilibus stellis; et errore deceptus, putans quod aliquid numinis sit in eis, adores ea et colas, quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt. Hoc Augustinus uno modo exponit sic, quod Deus creavit cœlestia corpora in cultum gentilium, non ita quod ideo fecit ea, quatenus ab idololatris colerentur, sed quia præscivit eos cultum illis exhibituros. Melius tamen exponitur, quod Deus creavit ea in ministerium, id est in usum atque obsequium activum, gentibus universis, ut scilicet cœlestia corpora suo motu, lumine et influentia ministrent hominibus, ac diversa commoda pariant eis, tempora distinguendo, juxta illud Genesis: Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, et illuminent terram.18 Hanc quoque expositionem tangit Augustinus. Itaque cœlestia corpora propter homines, et inferiora sunt eis: ideo non sunt ab hominibus adoranda neque colenda. Denique, numero electorum completo, cessabit motus cœli et influentia siderum consueta. Hinc ministerium quod impendunt hominibus, non est tale, quale quod angeli hominibus exhibent, et prælati subditis suis, quod est ministerium dignationis ac dignitatis. Idcirco ex his sumitur argumentum, quod corpora cœlestia non sint animata, quamvis Rabbi Moyses et alii multi aliter senserint. Hinc per Jeremiam Dominus loquitur:19 A signis cœli nolite metuere quæ timent gentes, quoniam leges populorum vanæ sunt.
Præterea pro eo quod nostra habet translatio, Quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus: alia littera continet, Quæ distribuit Dominus Deus cunctis gentibus. Sic quoque secundum Rabbi Paulum, in Hebræo habetur. Circa quod (ut recitat Rabbi Paulus) quidam Hebræi dixerunt, quod sicut Deus deputavit ad custodias singularum gentium singulos angelos, ut patet in Daniele de principe regni Persarum, et de principe regni Græcorum;20 sic singulis gentibus deputavit singula astra, quibus tales gentes cultum exhibuerunt. Insuper Rabbi Paulus hoc loco contradicit Lyræ, dicendo: Non videtur sufficiens ratio in proposito, quam postilator assignat hic, dicens: Si creaturæ humanæ non est latria impendenda, multo minus corporibus cœlestibus, quæ propter hominem facta sunt. Quocirca sciendum, quod Lyra compendiose et apte exponit hunc passum, nec valet reprobatio Rabbi Pauli. Quum enim finis sit dignior his quæ ordinantur in ipsum, et corpora cœlestia ordinentur in bonum hominis, quemadmodum elementa et mixta, certum est, quod si hominibus latria non debetur, ergo nec stellis nec orbibus. Unde ad insinuandum hoc ipsum, Moyses ait corpora cœlestia in ministerium gentium condita esse: per quod satis significavit, cœlestium corporum motum esse cessaturum, cessante hominum generatione. Nec obstat, si in Hebræo habeatur, Quæ distribuit: quoniam sensus redit in idem, videlicet quod corpora cœlestia usui commoditatique hominum sunt collata. Propter quod serviunt hominibus servitute inferioritatis, secundum quod Basilius et Damascenus istud exponunt.
Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti, id est gravissima servitute et tribulationum fervore, quibus serviebatis Ægyptiis, quibus et lateres coxistis in furnis; ut haberet populum hereditarium, id est ad hoc, ut vos sitis populus Dei peculiaris, ei inseparabiliter cohærendo per fidem et cultum, sicut hereditaria possessio firmiter possessori adhæret. Unde per Isaiam Dominus ait:21 Hereditas mea Israel. Iratusque est Dominus contra me propter sermones meos, hoc est propter culpam meam ad aquam Contradictionis, quam culpam incidi occasione murmurationum et seditionum vestrarum, juxta præhabita;22 et juravit ut non transirem Jordanem. Ante hæc non legitur Deus istud jurasse, sed quia Moyses nunc ita resumit, credendum est; et quia post primam Dei sententiam de hac re Moyses exoravit, ut posset terram promissionis intrare, ut præcedenti habetur capitulo, verisimile reor, quod Dominus denegando illam petitionem, juravit quod Moyses illuc non introiret.23 Hoc de se interposuit Moyses ad aliorum cautelam, ne peccando demererentur terræ promissæ ingressum. Ideo subdit: Cave ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, id est legis ac fœderis ejus seu præcepti, quo jussit se solum adorari, et omnem idololatriam declinari;24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator, id est acute et acriter puniens vitia, impiosque æterno injiciens igni. Deus item essentialiter caritas est, quæ igni assimilatur: ideo Deus omnem impietatem abominatur, et æquitatem zelatur. Propter quod subditur, Deus æmulator.
Si genueritis filios immediate, et nepotes mediate per filios, testes invoco cælum et terram, hoc est intellectuales rationalesque creaturas, et omnes Dei electos in cœlo ac terra morantes: sicque ponitur continens pro contento. Testari autem proprie non competit, nisi intellectualibus creaturis. Cito vos perituros cum vestra posteritate, si ad idololatriam cum posteris vestris lapsi fueritis. Quumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, hoc est, dum per veram contritionem invocaveris misericordiam Dei, exaudieris; si tamen toto corde quæsieris eum, id est integra fide intellectus, et fervida affectione voluntatis, totisque viribus, et tota tribulatione animæ tuæ, hoc est, cum omnimoda afflictione pœnitentialis doloris, et cum salubri tristitia ac bona formidine. Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, hoc est, præfata mala pœnalia ac culpabilia tibi contigerint. In tribulatione enim Deus præcipue pronus est misereri, et afflictis compati est paratus. Verumtamen cum perseverantia oportet eum sic quærere. Novissimo autem tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus, quia Deus misericors,
Dominus Deus tuus est. Non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis. Hoc accipi potest de finali ac generali Judæorum conversione circa sæculi finem, quia ut Apostolus protestatur: Quum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.25 Sicque Moyses verba hæc retulit ad diu post futuros, sub persona præsentium, quibus hæc loquebatur.
Interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te, ex die quo creavit Dominus Deus tuus hominem super terram, id est, gesta a principio mundi revolve, inquire et lege: gesta, inquam, a summo cæli usque ad summum ejus, id est in omni loco sub extremis cæli contento. Vel inquire ab omni creatura sub gyro cæli locata. Sic et in Evangelio legitur: Congregabuntur electi a summis cœlorum usque ad terminos eorum.26 Si facta est aliquando hujuscemodi res, aut unquam cognitum est, id est, an unquam contigit tam admirabile gratiosumque opus Dei circa aliquem populum, ut scilicet audiret populus alter quam tu vocem Domini loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti ipsum tibi loquentem de igne in Sinai. Attamen in Genesi legitur, quod Dominus vocavit et allocutus est Abraham de cœlo;27 sed hoc uni personæ, non toti populo, est concessum. Interroga quoque: Si, id est an, fecit Deus tam pie cum alia gente, ut ingrederetur Deus per suos ministros, angelos, et homines sanctos, et per effectus magnificos, et tolleret sibi gentem, hoc est, populum aliquem sibi misericorditer applicaret, de medio nationum incredularum, per tentationes, id est explorationes seu inquisitiones, quibus per verba quæritur aliquid, sicut Deus primo per Moysen a Pharaone per verba exegit, ut dimitteret filios Israel;28 et per signa minora seu particularia, ut erant conversio virgæ in colubrum, et reditio ejus in pristinam speciem;29 † et prodigia, id est generalia ac majora miracula, ut erant conversiones aquarum Ægyptiorum in sanguinem, et
D obscuritas illa palpabilis trium dierum in omni loco habitationis Ægyptiorum, sole suam lucem ab ipsis retrahente; atque portenta, ut erant reliquæ Ægyptiorum plagæ; per pugnam, qua Dominus pugnavit pro Israele contra Ægyptios, eorum primogenita occidendo, et ipsos submergendo in mari Rubro; et robustam manum, hoc est potestatem, extentumque brachium, id est operationem sublimem, supernaturalem, et evidentem; et horribiles visiones, quia, ut super Exodum dictum est, Deus in somnis dire ac sæpe perterrebat Ægyptios per phantasias et apparitiones horrendas. Propter quod Sapiens ait: Visiones illos turbaverunt.30 Et item: Tunc continuo visiones somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. Ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, quia per effectus cognoscitur causa, et non est alius præter eum.
De cœlo audire te fecit vocem suam, ut doceret te, quia de cacumine montis Sinai, qui usque ad cœlum aereum est porrectus; et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, hoc est, tibi exsistenti juxta pedem montis, monstravit ignem terribilem valde magnum in vertice montis ejusdem: qui tamen ignis, igni elementari quasi incomparabiliter minor fuit; quia dilexit patres tuos, hoc est, ex sua caritate et pietate hæc fecit, qua Patriarchas sanctos amavit, et propter merita quæ eis donavit, et elegit semen, id est posteritatem, eorum post eos. Sicque totum fuit pietas et gratia ejus, cujus tamen electio activa seu prædestinatio est æterna, sed per effectus monstratur in tempore. Elegit quoque semen Patriarcharum non totum, sed aliquos posterorum.
Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam, ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum. Hic agitur de urbibus refugii, ad quas confugerunt qui a casu vel ignorantia aliquem occiderunt;31 et de ista materia diffuse præhabitum est in Numeris. Ista est lex quam proposuit Moyses coram filiis Israel, hoc est, juxta Jordanem repetivit, sicut in Sinai eam recepit, ac populo insinuavit; textusque planus est. Hanc tamen legem infra magis in speciali resumit, atque hucusque eam in generali multipliciter commendavit.
Moraliter docemur ex toto præsenti capitulo, quam sollicite et ferventer debemus legem evangelicam adimplere, quam ipsemet Deus incarnatus in propria persona contulit nobis, in cujus observantia consistit universa salus, honorificentia ac gloria populi christiani coram Deo et universis electis. Et si plebs christiana legem sibi desuper oblatam, integre inviolabiliterque servaret, a cunctis gentibus magnificaretur, et prævaleret universis hostibus suis. Denique quamvis Moyses pro tempore suo ac decursu veteris Testamenti, vere gloriatus est, dicens, Non est alia natio tam grandis, etc.; itemque, Quæ est alia gens sic inclyta, etc.? tamen tempore evangelicæ legis evacuata est gloriatio illa, quoniam populus christianus incomparabiliter magis honorificatus, nobilitatus, universis gratiarum eminentiis decoratus est sub novi tempore Testamenti a Deo, quam antea Synagoga. Et in Sacramento vere præsentialiter adest nobis ac precibus nostris Dominus Deus noster, perfectioremque legem contulit nobis quam illis. Sed quanto plus ita est, tanto amplius debemus Deo grati exsistere, atque cum omni diligentia et custodia cordis ei jugiter deservire. Quod si reliquerimus eum, dispergemur per multitudinem vitiorum, et serviemus dæmonibus, creaturis magis quam Creatori, tanquam idolis adhærebimus; sed si toto corde et tota tribulatione animæ nostræ quæsierimus eum indesinenter, inveniemus. Postremo, quid per civitates refugii et alia in isto capitulo scripta designetur, in Numerorum libro et alibi est expressum.
Sensus moralis.
Footnotes
-
Jer. xxxvii. et xxxviii. ↩
-
III Reg. xix. ↩
-
Apoc. xxii, 18, 19. ↩
-
Num. xxv, 9. ↩
-
Job xxviii, 28. ↩
-
Deut. 1, 10. ↩
-
Deut. vii, 6, 7. ↩
-
* ante oculos vestros ↩
-
Exod. xx, 18, 19, 22. ↩
-
Exod. xix et xx. ↩
-
· ea ↩
-
Exod. xix, 18. ↩
-
Hebr. xu, 29. ↩
-
Ibid. xix, 16. ↩
-
faceretis ↩
-
Exod. xx; xxxi, 18; xxxiv, 28. ↩
-
Ps. ciii, 6. ↩
-
Gen. 1, 14, 15. ↩
-
Jer. x, 2. 3. ↩
-
Dan. x, 13, 20. ↩
-
Is. xix, 25. ↩
-
* vestros ↩
-
Gen. i, 14, 15. ↩
-
Hebr. xii, 29. ↩
-
Rom. xi, 25, 26. ↩
-
Matth. xxiv, 31. ↩
-
Gen. xxii, 11, 15. ↩
-
Exod. iv, 15. ↩
-
Exod. vii, 9. ↩
-
Sap. xviii, 19 et 17. ↩
-
Num. xxxv, 6, 11-15. ↩
Chapter 6 of 40