Articulus 6
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI : VOCAVITQUE MOYSES OMNEM ISRAELEM.
NUNC incipit legislator legem in speciali resumere, atque ad ejus observantiam affectuosissime admonere; et a decem præceptis moralibus, quæ digniora sunt, incipit. Vocavitque Moyses omnem Israelem. Non enim potuit omnia verba hujus libri uno die proferre ad populum, sed vitans fastidium, quolibet die certam proposuit partem. Unde nunc volens ad particularia descendere, populum convocavit. Et dixit ad eum: Audi cærimonias atque judicia, quæ loquor ego in auribus vestris hodie. In libro isto idem sensus nunc sub iisdem, nunc sub aliis verbis frequenter exprimitur ad inculcandam hanc legem duris cordibus Judæorum. Dominus Deus noster pepigit nobiscum fædus in Horeb, id est, in monte Sinai legem contulit nobis, et pactum pacis, amicitiæ ac familiaritatis percussit nobiscum. Non cum patribus nostris iniit pactum. Scriptum est in Genesi:1 Dixit Deus ad Noe et ad filios ejus: Ecce ego statuam pactum meum vobiscum. Similiter alio loco libri ejusdem Dominus ait ad Abraham: Ponam fædus meum inter me et te. Tu ergo custodies pactum meum. Quomodo ergo nunc ait Moyses, Non cum patribus nostris iniit pactum? Sed ad hæc ac similia una responsio, quia cum illis Deus non iniit pactum, id est, observantiam hujus totius legis eis non jussit, nec legem hanc tradidit ipsis. Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis, id est palam et non per intermedium hominem, quia Decalogum protulit ad totum populum Israel immediate per angelum. Ego sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Audito enim Decalogo ex ore Dei per angelum, populus territus rogavit Moysen ut ipse ad Deum accederet, et verba ipsius audiret, denuntiaretque ea ipsis.2
Et ait: Ego Dominus Deus tuus, o Israel, cui solum latriæ cultum impendere debes. Ideo subditur: Non habebis deos alienos in conspectu meo. Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus æmulator, id est zelator justitiæ, et omnem iniquitatem detestans ac puniens, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, id est imitantibus vitia patrum.3 Denique, quamvis nemo possit Deum odire secundum se, videlicet in quantum est ipsa bonitatis essentia, et bonitas pura, tamen ratione sui effectus odiri potest ab impiis, in quantum prohibet ea quæ ipsi desiderant, et pœnam infligit. Et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus mandata mea. Verba hæc in Exodo sæpe exposita sunt. Præcepta autem Decalogi quæ hic repetuntur, Exodi etiam alio loco continentur, et diffuse exposita sunt: ideo non est immorandum. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, jurando per Deum aut alio modo sine necessaria aut rationabili causa; quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit, id est, ad confirmandum rem seu locutionem cassam, inanem, frivolam aut indignam, Deum in testem acceperit. O quam multi contra hoc agunt, et pessimam sibi consuetudinem faciunt!
Hæc verba, videlicet decem præcepta, locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis, voce magna, nihil addens amplius; et scripsit ea in tabulis lapideis quas tradidit mihi. Nam quia ad naturalem pertinent rationem, et universos concernunt, præstantioraque sunt, et ad ea reducuntur alia, voluit Dominus per se, hoc est per angelum in sua persona loquentem, non per hominem, primo mandare ea ad populum.
Et accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis: Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam, id est, per suos effectus quos in monte Sinai vidimus et audivimus, patefecit nobis omnipotentiam et eminentiam suam; et probavimus hodie per experientiam, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo, quum tamen humana fragilitas, præsertim hominum imperfectorum, non possit faciliter talem locutionem sufferre. Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? quasi dicant: Jam satis ostensa est nobis magnificentia Dei nostri per effectus prætactos, nec opus est ut amplius talia audiamus et inspiciamus: quid ergo necesse est, ut ex talium sensatione penitus prosternamur? Si enim ultra audierimus vocem Domini Dei nostri, id est vocem illam tubalem et magnificam, moriemur, id est, ferre non poterimus, sed ex nimia formidine, alteratione et sensuum læsione, prorsus deficiemus in corpore. Quid enim est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis sicut nos audivimus, et possit vivere? quasi dicant, Fragilis creatura humana sufferre non potest. Unde in Apocalypsi ait S. Joannes: Quum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus.4 Et Isaias: Corrui quum audirem, emarcuit cor meum.5 Daniel quoque: Domine, inquit, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.6
Quod quum audisset Dominus, id est, intra se cognovisset, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus, quæ locuti sunt tibi. Bene omnia sunt locuti. Quis det talem eos habere mentem ut timeant me? Hoc Dominus ait, non quasi impossibile sibi sit dare hominibus mentem hujusmodi, sed ad insinuandum humani arbitrii libertatem, et quod ipse quantum in se est, cupiat nostram salutem, et adjuvare paratus sit. Hinc in Isaia locutus est Dominus:7 Utinam attendisses mandata mea. Custodite ergo et facite ea quæ præcepit Dominus Deus vobis. Non declinabitis neque ad dextram, neque ad sinistram, id est ad nullum vitiosum extremum, inter quæ mediat virtus: nec ultra vires quid attentetis, nec citra vires pusillanimes sitis, remissi, aut tepidi; nec propter prospera sæculi obtinenda, nec propter adversa effugienda, recedatis a via justitiæ ac salutis.
Footnotes
Chapter 7 of 40