Articulus 7
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI: HÆC SUNT PRÆCEPTA ET CÆRIMONIÆ.
IN exordio hujus capituli tangitur triplex genus præceptorum veteris legis. Hoc primum est præceptum morale, quod est directe de actu justitiæ seu virtutis observando, vel de vitando ejus contrario. Nam tria prima præcepta pertinent ad latriam, secundum assignationem communem, quamvis primum magis proprie spectet ad fidem, quæ est omnium fundamentum virtutum. Alia septem ad justitiam pertinent. Secundum genus est, præceptum cærimoniale, quod multas species habet. Suntque præcepta cærimonialia, quædam determinatæ explicationes trium priorum Decalogi præceptorum: quoniam præcepta cærimonialia tradunt varium modum colendi Deum, per sacra et sacrificia ac sacramenta, observantiasque legales. Tertium est præceptum judiciale, quod in diversas dividitur species. Sunt autem judicialia præcepta, quædam statuta divina de modo observandi justitiam in mutuo convictu humano: ideo sunt determinatæ explicationes, et velut conclusiones septem præceptorum Decalogi concernentium proximos. De his dictum est copiose super Exodum ex scriptis Alexandri de Hales super tertium Sententiarum, et S. Thomæ in prima secundæ, atque Guillelmi Parisiensis libro de Fide et legibus.
Hæc sunt præcepta moralia et cærimonia, id est præcepta cærimonialia, atque judicia, id est judicialia jussa. De præceptis autem cærimonialibus et judicialibus, infra tractatur in diversis capitulis. Audi, Israel, Dominus Deus tuus, scilicet verus Deus, quem solum colis, aliis gentibus ad idololatriam lapsis, Deus unus est: quoniam deitas vera seu divina essentia diversificari non potest, nec multiplicari: quod et philosophi satis demonstrant, qui unam summam et primam omnium causam esse noverunt. Istud est primum præceptum Decalogi, quod et præcedenti capitulo est repetitum, et nunc quoque repetitur: quia ad præceptum principalissimum, quod statim subjungitur, necesse est scire aut credere, quod non sit nisi unus verus Deus, qui tam vere est trinus in Personis, quam vere unus in essentia.
Deinde principalissimum præceptum exprimitur. Diliges Dominum Deum tuum, id est, jubeo ut diligas, et diligere obligaris Dominum Deum tuum spirituali et infuso amore, ex toto corde tuo, id est toto intellectu, et intellectuali affectu seu voluntate, et ex tota anima tua, id est animali et sensitiva vi, cognitiva et affectiva, hoc est omni sensu exteriori ac interiori, sensitivoque appetitu, et ex tota fortitudine tua, id est etiam omni robore corporali, et omni vi practica, exteriorique potentia exsecutiva: quæ non sunt intelligenda, quasi actus dilectionis divinæ possit subjective formaliterque inesse intellectui appetitivo, potentiæ sensitivæ, aut viribus sensitivis, quum sic soli inhæreat voluntati, a qua et elicitive procedit; sed quod intellectus ac ceteræ vires, debeant regulari ac dirigi in omnibus actibus suis ad subserviendum divino amori, et sicut exigit caritas Dei, atque ut oportet seu expedit ad proficiendum in puro et supernaturali Dei amore. Itaque in præcepto amandi Deum, non exprimitur certa diligendi mensura, sed jubetur ut totis, corde, anima, et fortitudine diligatur, ad innuendum quod creatura non valeat Deum nimis diligere, imo nec tantum, quantum ipse ex propria bonitate amabilis est; et etiam quoniam prior dilexit nos, et propter universa beneficia ejus, ineffabilia quoque promissa, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec mens apprehendere valet.1
Præterea istud præceptum tripliciter potest intelligi et impleri. Primo, ut sic Deus ametur toto corde, etc., quod ejus caritati nil præponatur, nec aliquid tantum ametur ut ipse, imo necesse est ut appretiative ametur incomparabiliter plus quam reliqua omnia. Nec est aliquis in statu salutis et gratiæ, nisi sic stet, quod mallet propriam vitam et totum mundum amittere, quam peccando mortaliter offendere ac perdere Deum. Propter quod loquitur Augustinus: quod minima caritas plus diligit Deum, quam maxima cupiditas mundum, appretiative videlicet, non tamen intensive, monstrat quod quis intensive plus afficiatur creaturæ quam Creatori absque peccato mortali; alias vix aliquis videretur esse in caritate. Secundo exponitur et impletur sic, quod Deus diligatur toto corde, ita ut propter Deum et ejus amorem vitentur non solum illicita, id est peccata, præsertim mortalia, sed etiam licita quædam, quæ solent a divini amoris profectu et perfectione præcipue impedire, ut sunt cognati, uxor, et propriorum possessio, propriæque voluntatis libertas: sicque religiosi se ipsos et omnia relinquentes, nituntur præceptum istud implere.2 Tertio intelligitur et impletur sic, quod rationalis creatura indesinenter feratur in Deum, et absque interpolatione actualiter, secundum extremum posse suum stet Deo unita et intenta toto corde, tota anima seu natura, universisque viribus suis: et ita hoc præceptum non impletur nisi in patria.
Quumque caritas sit omnium virtutum et donorum finis, vertex, imperatrix ac domina, constat quod istud præceptum, etiam secundum primum et infimum modum suæ impletionis, sit finis ceterorum omnium præceptorum, quorum impletiones seu actus ordinare debemus ad Dei amorem, ejusque incrementum. Loquendo autem de isto præcepto juxta secundum modum suæ impletionis et expositionis, sic non solum cuncta præcepta, sed universa quoque evangelica consilia ordinantur in ipsum. Ideo namque cognati, uxor, divitiæ ac voluntas propria relinquuntur, quatenus homo liberatus et expeditus ab omnibus illis, toto corde feratur et afficiatur ad Deum, quotidie magis ac magis intense et pure. Porro, loquendo de isto præcepto secundum tertium modum implendi exponendique ipsum, sic universa præcepta, consilia, exercitia, imo et præfati duo modi implendi ipsum, finaliter referuntur ad ejus impletionem. Quum igitur præceptum istud sit finis in agendis, debet esse primum in intentione, juxta quod dicunt philosophi, quod finis in agibilibus habet rationem principii, videlicet quoniam primo cadit in apprehensione, et monet agentem ad procedendum in actum. Et ita quod est primum in intentione, est ultimum in exsecutione: sicut in arte medicinæ sanitas, quæ est finis, primo a medente intenditur, et ea adepta, quiescit. Itaque in omni actu et exercitio bono intendamus in Dei amore proficere, et caritas Dei nos excitet ad omne bonum agendum, imo et ad sustinendum libenter omne adversum. Deinde docetur, quam indelebiliter ac indesinenter sint verba hujus præcepti imprimenda memoriæ. Nam actus dilectionis ex prima apprehensione dilecti procedit.
Eruntque verba hæc de diligendo Dominum toto corde, quæ ego præcipio tibi hodie3, in corde tuo, id est in intellectu qui est locus intelligibilium specierum, et idem quod intellectiva memoria, secundum Philosophum tertio de Anima; et narrabis ea filiis tuis, id est domesticis et specialiter soboli tuæ, et his qui sub tua sunt cura; et meditaberis ea, sedens, id est exsistens, in domo tua, id est, in quocumque domicilio fueris, et ambulans in itinere, id est foris exsistens, et dormiens, id est ad dormiendum vadens et lectum ingrediens, sive in lecto jacens, mox ut fueris expergefactus, atque consurgens de strato, ut sic primitus quæras regnum Dei. Idcirco autem sunt taliter meditanda, quatenus ex tam assiduis eorum commemorationibus generetur in meditatione assidua, actualis dilectio Dei, et inflammatio in eadem.4 Denique quoniam dormientibus solent in somno occurrere ea quæ in vigilia diligentius cogitant, tractant, et operantur; ideo tam assidue et ferventer sunt ista in vigiliis meditanda, ut in somno quoque occurrant. Nam et teste Philosopho primo Ethicorum, Sapientes et virtuosi habent somnia puriora, et in somnis meliora phantasmata. Hinc in Ecclesiaste scriptum est:5 Multas curas sequuntur somnia. Præterea, constat quod hi qui tam assidue et ferventer tempore vigiliarum occupant se in meditatione et actu divinæ dilectionis, frequenter in somno sincerissime eriguntur mente ad Deum, per contemplationem, fervidumque amorem, ita ut ex sententia dicere queant illud in Canticis: Ego dormio, et cor meum vigilat.6
Verumtamen prætacta non sunt intelli-genda, quod homo teneatur aut possit in vita hac sine interruptione actualiter meditari verba divina, aut ea implere effectu, sed loco et tempore opportuno: estque conandum et exercitare se debet, ut quantum suæ fragilitati exstat possibile, meditetur et impleat ea semper in actu, non in habitu solum. Ideo autem Deus præcepit nobis ista tam ardua et perfecta, ut sciamus quo tendere et ad quid jugiter conari debemus. Semper quoque humiliemus nos vehementer, pensantes quantum distemus a plena exsecutione seu perfecta adimplensione istorum. Itaque in omni exteriori occupatione, locutione et labore, in omni loco et tempore assuescamus mentem nostram ad Deum erigere, et istud præceptum recolere; sicque ingemiscere, adspirare, ac affici ad divina, cœlestia et interna, præsertim ad Deum et superbeatissimam Trinitatem, et actualiter stare uniti cum Deo: quod non debet alicui impossibile apparere, quum multi sic afficiantur ad creaturam, ad aurum, ad vilem carnem, ut vix aliud valeant cogitare, atque in omni loco et actu illud occurrat memoriæ eorum.
Et ligabis ea quasi signum in manu tua, id est, operibus tuis ea semper associabis in exemplum ædificationis aliorum; eruntque et movebuntur inter oculos tuos, id est, præ oculis cordis jugiter habeas ea, ac si ante exteriores oculos tuos essent appensa; scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ, id est, ingrediens et egrediens habebis ea in corde. Verumtamen Judæi superficiem litteræ assequentes, istud sic intellexerunt, quod verba hæc essent scribenda in schedulis seu membranulis, sicque alliganda fronti ac brachiis, superiorique limini ac januis domus: quod et nunc usque quidam eorum observant, non solum de isto præcepto, sed et de toto Decalogo.
Quumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram promissam, pro qua juravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob, etc., cave diligenter ne obliviscaris Domini Dei tui, id est, vide ne opulentia et prosperitas terrena ac delicata refectio, fiant tibi occasio vitæ intimoratæ, et oblivionis Dei atque tumoris, sicut nonnulli qui de inopia et vili statu subito ad opulentiam et honorificentiam promoventur, solent status pristini oblivisci ac tumidi fieri. Dominum Deum tuum timebis filiali et casto vel saltem initiali timore, et ipsi soli servies, obediendo ejus præceptis, cultumque latriæ ei dumtaxat impendes; ac per nomen ejus jurabis: id est, nequaquam per falsos deos aut idola debes jurare, sed ratione exigente ut jures, jurabis cum debita reverentia per Deum verum formaliter aut æquivalenter: quia si juretur per aliquod sacrum, in quantum increata veritas aut majestas repræsentatur et relucet in illo, æquivalenter per Deum juratur. Itaque per hæc verba non datur jussio, imo neque licentia passim et sine condigna causa jurandi, sed sacrilega ac perfida prohibetur juratio.
Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti eum in loco Tentationis, videlicet in deserto frequenter, quum in Numeris Dominus dicat:7 Tentaverunt me jam per decem vices.8 Porro tentare, est verbis aut factis experimentum sumere de tentato, sive hoc fiat evidenter, ut quum aliquis se tentatorem fatetur; sive occulte et insidiose, seu interpretative, ut dum quis non intendit sumere experimentum de alio, aliquid tamen facit, quod non est ad aliud ordinabile, nisi ad sumendum experimentum de aliquo. Itaque homo dicitur Deum tentare verbis, dum aliquid postulat in oratione a Deo, quatenus exploret seu experiatur an Deus omnia sciat, aut possit, seu hoc aut illud velit; similiter factis tentat Deum, qui per ea quæ facit, intendit divinæ scientiæ aut potestatis vel voluntatis sumere experimentum; interpretative autem, qui etsi hoc non intendat, aliquid tamen agit, ad aliud nihil referibile aut utile, nisi ad experiendum scientiam, potestatem, voluntatemve Dei: ut si quis se committat divino auxilio sine necessitate aut utilitate, dum scilicet habet unde se possit juvare, et illud omittens, periculo se committit. Hinc, secundum Augustinum, Deum tentat, qui prætermittit facere quod in se est ad evadendum periculum. Ideo ait Glossa: Deum tentat, qui habens quod faciat, se absque ratione committit periculo, experiens an possit liberari a periculo. Hinc Salvator diabolo præcipitationem suggerenti objecit hanc auctoritatem: Non tentabis Dominum.9 Fuit enim descensus de pinnaculo templi paratus.10 Insuper quum experimentum sumere de bonitate, sapientia aut potentia Dei, procedat ex dubitatione aut ignorantia tentantis, vel eorum quibus vult manifestare, quod Deus omnia sciat et possit: idcirco Deum tentare ad hoc, quod ipse qui tentat, experiatur an Deus sciat possitque omnia, est peccatum; quia de hoc certi esse debemus: et est mortale peccatum ex genere, contrarium religioni seu latriæ, cujus est Deo reverentiam exhibere. De hac materia plenius scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione 97.
Quum interrogaverit te cras, id est in futuro, filius tuus, id est proles seu quæcumque persona tibi commissa, aut pro informatione confugiens ad te, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc et cærimoniæ atque judicia hæc? id est, cur ista sunt nobis præcepta? Dices ei: Servi eramus Pharaonis, id est, de Ægyptia servitute nos liberavit: quo facto, præcepit nobis ista in Sinai, ut obediendo ei in istis, possideamus terram promissam diu atque pacifice. Fecitque prodigia et signa magna et pessima, id est valde pœnalia seu valde mala, malitia pœnæ, non culpæ, quæ et judicio Ægyptiorum patientium plagas Dei, pessima erant. De tali malitia scriptum est: Vidit Deus quia conversi sunt Ninivitæ, et misertus est super malitiam quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit.11 Et Amos ait:12 Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit? In Isaia quoque Dominus protestatur:13 Ego Dominus faciens pacem, et creans malum. Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
B Ecce quod justorum salvatio est miseratio Dei. Nam et merita nostra, sunt Dei dona; et quidquid obsequii impendimus ei, tenemur. Estque pia dignatio Dei, quod obsequia nostra tam defectuosa, quæ et panno menstruatæ assimilantur, acceptat.14 Propter quod ait Salvator: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.15 Ex his compellimur nos ipsos in omnibus profunde ac omnifarie humiliare, nec unquam inaniter gloriari, quasi magni aliquid operati: imo Dominum cum omni humilitate et fervore jugiter exorare debemus, ut nostram qualemcumque servitutem pie acceptare dignetur, nosque misericorditer salvet, tueatur, et indesinenter gubernet.
Footnotes
Chapter 8 of 40