Skip to the text

Articulus 8

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI: QUUM VERO INTRODUXERIT TE DOMINUS IN TERRAM.

DEUS omnipotens sponsus exstitit Synagogæ: ideo more sponsi zelotypi noluit illam in aliquo communicare adulteris gentibus, puta idololatris, quarum animæ erant dæmoniorum adulteræ; imo præcepit sponsæ suæ demoliri hujusmodi gentes, et ritum earum exstirpare, omnem quoque turpem et vitiosum eradicare affectum ex proprio corde, nec solum mala, sed et occasiones malorum seu spiritualium fornicationum, utpote pactum et amicitiam atque connubia idololatrarum abjicere. Hinc Moyses ex ore Dei præcepit: Quum vero introduxerit te Dominus in terram promissionis, quam possessurus ingredieris, et deleverit, id est, ad occidendum tibi subjecerit, gentes multas coram te in terra Chanaan habitantes, videlicet: Hethæum, et Gergesæum, et Amorrhæum, et Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te.1 Hoc dupliciter potest intelligi: Primo, quod septem gentes istæ simul sumptæ, excedebant filios Israel multum in multitudine suppositorum ac robore corporali. Secundo, quod unaquæque earum ita excessit Israelitas: et hoc secundo modo videtur intelligendum, quum infra dicatur ad filios Israel: Quum sitis omnibus populis pauciores. Præterea in Genesi legitur: Chanaan genuit Hethæum et Jebusæum et Amorrhæum, etc. Sicque per hæc nomina propria designantur nunc populi nati ex filiis Chanaan prænominatis.2 Glossa quoque testatur: Abrahæ promissum est quod decem gentes delerentur, tunc etenim decem erant; sed dum filii Israel transierunt Jordanem, jam tres gentes erant deletæ. Filii namque Lot deleverunt gigantes; filii Esau, Horræos;3 Cappadoces vero, Hevæos pro parte.

Percuties eas usque ad internecionem: ne tecum manendo, alliciant te ad suos errores. Jam quoque iniquitates gentium harum erant impletæ, et divino judicio meruerunt occidi, voluitque Deus per filios Israel exsecutionem hanc sui judicii fieri. Non inibis cum eis fœdus amicitiæ, nisi sponte vellent ad Judaismum converti; nec misereberis earum: quia hoc non fuisset vera misericordia, sed prava mollities et vitiosa remissio contraria Dei præcepto, velut si quis latronem morti adjudicatum velit eripere. Nec sociabis cum eis conjugia: quia per hoc soboles tua ad idololatriam traheretur, quemadmodum in libro Judicum docetur postea sæpe impletum. Aras eorum subvertite et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite, id est altaria, fana, et consimilia loca, in quibus idololatrias suas exercuerunt, quia populus sanctus es Domino Deo tuo, id est consecratus cultui veri Dei ad ipsius honorem, ideo debes cultus sacrilegos demoliri.

Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram, id est specialis et hereditarius ac devotus. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus4 est Dominus, id est, Deus gratiose applicuit se vobis non ob multitudinem vestram, et elegit vos, quum omnibus sitis populis pauciores. Quo constat, quam innumerabiles homines tunc fuerunt in mundo, quia et in populo Israel erant tot millia virorum, præter mulieres, pueros et puellas, imo et præter senes qui non computabantur inter bellatores, qui soli ab anno vicesimo usque ad sexagesimum numerabantur, secundum Josephum. Ex qua etiam consideratione perpenditur, quam innumerabilia sint millia angelicorum spirituum, imo et angelorum infimi chori, quum quilibet homo specialem habeat angelum sui custodem: atque secundum divinum Dionysium, unusquisque ordo seu chorus angelicorum spirituum, tanto plures in se habet angelos sanctos, quanto superior est. Sed quia dilexit vos Dominus, id est, sua præveniens æterna ac gratuita dilectio ad vos, ratio est quod vos elegit, et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris, id est, promissionem Patriarchis factam de introductione posterorum eorum in terram promissionis implevit, implereque voluit; eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis et de manu Pharaonis. Hoc, inquam, est causa seu ratio non æternæ electionis in Deo, sed temporalis gratiosæ separationis, qua filios Israel a ceteris gentibus segregavit, suoque cultui mancipavit.

Præterea, quamvis Deus dicatur hos filios Israel elegisse, non tamen omnes erant prædestinati: imo multi eorum postea in terra promissionis graviter peccaverunt et perierunt, sicut ex libro Judicum comprobatur, sed totum frequenter denominationes sortitur a parte. In Scripturis quoque interdum aliqui appellantur electi, quia ad temporalia bona ac privilegia quædam erant assumpti præ ceteris, quemadmodum Saul in libro Regum sæpe vocatur electus a Domino, vel Dei electus.5 Et in Psalmo habetur, Electos Israel impedivit.6 Denique, sicut Thomas scribit in prima parte Summæ suæ, quæstione 23:7 Prædestinatio est pars providentiæ, providentia vero est pars prudentiæ, prudentia autem est ratio intellectus, præceptiva ordinationis aliquorum in finem. Nullus demum ordinat aliquid in finem, nisi præexsistente voluntate finis, id est, nisi velit rem illam acquirere finem hujusmodi. Prædestinatio ergo aliquorum in vitam æternam, præsupponit et includit quod Deus velit eos adipisci salutem æternam: ad quod pertinent et concurrunt electio atque dilectio. Nam quod vult eis hoc bonum, procedit ex caritate; quod autem quibusdam hoc vult, et non omnibus, loquendo de voluntate consequente et absoluta, ad electionem est pertinens. Hinc prædestinati eliguntur. Hoc quoque pensandum, quod in nobis electio præcedit dilectionem. Eligimus enim quem diligamus; sed in Deo est econverso: quia voluntas nostra diligendo non causat bonum quod amat in alio, sed ex præexsistenti bono movetur ut diligat; sed Dei voluntas diligendo est causa bonitatis eorum quæ amat: sicque secundum ordinem rationis, electio præsupponit dilectionem in Deo.

Et scies per fidem, imo et per rationem naturalem, et per experientiam divinorum effectuum, quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis, id est omnipotens, et fidelis in promissis, et neminem in se sperantem decipiens; custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes; et reddens odientibus se debitam pœnam, ita ut disperdat eos, id est, diversimode perdat ac damnet, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. Hoc quidam dicunt intelligendum de Israelitis odientibus Deum, eo quod scriptum est secundo Machabæorum libro:

Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.8 Non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter exspectat, ut eas quum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat, ita et in nobis statuit, etc.9 Verum expositio ista non censetur idonea. Moyses enim hic loquitur de reprobis et æterna damnatione eorum. Præfata vero auctoritas libri Machabæorum, loquitur de electis quos Deus paternaliter in hac vita castigat. Nec absolute in omnibus verificatur, quod filii Israel transgressores ac vitiosi, fuerunt statim a Deo puniti, ut maxime patet de rege Manasse, et aliis qui multis annis fuerunt idololatræ.10 Frequenter etiam contigit, quod aliqui gentiles fuerunt propter sua facinora statim plagati, ut de multis martyrum persecutoribus patuit. Attamen tempore veteris Testamenti, ut patet ex libro Judicum, aliisque Scripturis, communiter ita fuit, quod filii Israel ad idololatriam corruentes, fuerunt cito a Deo correpti et flagellati. Itaque locus iste de odientibus Deum potest exponi, sive fuerant Hebræi, sive gentiles, ita quod aliqui tales in utroque populo fuerunt cito ac rigorose a Deo puniti ac condemnati; aliqui vero diutius tolerati, quorum aliqui tandem pœnituerunt, alii perseveraverunt in vitiis. Potest etiam dici, quod omnes odientes Deum ac reprobi protinus puniantur a Deo, quoniam respectu æternitatis omne tempus est tanquam momentum.11 Unde de impiis scriptum est: Subito defecerunt, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.12 Propter quod in libro Sapientiæ fatentur:13 Transierunt omnia illa tanquam umbra.

Custodi ergo præcepta atque judicia quæ ego mando tibi hodie, ut facias ea. Si custodieris ea, videlicet Dei præcepta, non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis, id est, prolis fecunditatem tribuet tibi ac tuis pecoribus. Istud tamen non fuit præmium principale, idcirco nec omnibus justis in veteri Testamento dabatur: imo quidam sanctissimi tunc in virginitate manserunt, ut Elias et Jeremias. Quidam etiam justi conjugati, steriles permanserunt. Tamen, ut habetur in Glossa, illi tam pauci fuerunt, quod comparatione aliorum quasi nulli fuisse videntur: quod autem modicum est, pro nihilo reputatur. Omnibus autem obedientibus Deo, dabatur spiritualis fecunditatis profectus. Auferet Dominus a te omnem languorem, et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti. Tunc enim communiter dabatur obedientibus Deo temporalis prosperitas et sanitas corporis, non tamen semper nec omnibus: quoniam Deus juxta secreta sapientiæ suæ judicia, diversimode in suis egit electis, quorum nonnulli tunc erant leprosi: sicut in Evangelio ait Salvator, quod multi leprosi erant in Israel sub Eliseo, et nullus eorum curatus est.14

Insuper et crabrones mittet Dominus in eos, id est in adversarios tuos, ut deleat eos atque disperdat, qui te fugerint. Crabrones sunt vermes nocivi et aculeatæ bestiolæ: per quos quidam intelligunt punctiones angustiæ ac timoris, quas Deus inimicis populi sui inflixit, quemadmodum in Josue libro Rahab fatetur: Pertimuimus valde, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum.15 Dabitque eos Dominus in conspectu tuo, donec deleat omnes. Verumtamen non fuerunt omnes Chananæi a filiis Israel interfecti: et hoc contigit ex defectu fidei ac virtutis Israelitarum. Non timebis eos, quia Dominus in medio tui est, Deus magnus, quia immensus, et terribilis. Ipse consumet nationes has paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter. Deus enim non dedit filiis Israel potestatem delendi omnes adversarios suos in terra promissionis simul ac subito, quia non erant tantæ multitudinis, quod poterant totam terram illam sufficienter implere populo, sicque terra pro magna parte in solitudinem fuisse redacta, et bestiæ feroces multiplicatæ fuissent ibidem. Sculptilia eorum combures. Non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt, id est, materias pretiosas idolorum non cupies, nec arripies neque convertes in usus tuos, sed in detestationem idololatriæ, eas despicies tanquam spurcitias.

Postremo, qualiter per septem gentes Chananæorum designentur septem peccata mortalia, quæ in primis expugnare jubemur, præhabitum est. Qualiter etiam ex isto capitulo doceamur prava vitare consortia et familiaritates iniquorum, scandalizationesque, et qualiter præconia ista Israeliticæ plebis queant excellenter applicari populo christiano, in præcedentium librorum expositionibus est expressum.

Footnotes

  1. Ibid. xv, 19-21. ↩

  2. Gen. x, 15-18. ↩

  3. Deut. u. ↩

  4. Deut. vii, 7. ↩

  5. 1 Reg. IX, 2. ↩

  6. Ps. LXXVII, 31. ↩

  7. Deut. ii. ↩

  8. 11 Mach. VI, 13-15. ↩

  9. II Mach. VI, 13-15. ↩

  10. IV Reg. XXI. ↩

  11. Ps. LXXII, 19. ↩

  12. Job XX, 5. ↩

  13. Sap. V, 9. ↩

  14. Luc. IV, 27. ↩

  15. Josue II, 11. ↩

Chapter 9 of 40