Articulus 9
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : OMNE MANDATUM QUOD EGO PRÆCIPIO.
HORTATUR Moyses populum sibi commissum ad divinorum observantiam mandatorum ex consideratione multiplicium beneficiorum populo præstitorum. Omne mandatum quod ego præcipio tibi hodie, id est in tempore isto, cave, id est caute adverte, vel Cave, hoc est custodi, et præserva te a transgressione, diligenter ut facias, illud implendo, ut possitis vivere. Et recordaberis, id est, reminisci debes, cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus per desertum quadraginta annis, ut affligeret te salubri afflictione, per cibi et potus simplicitatem ac parcitatem, et per labores viarum, atque tentaret, id est, per adversa illa saluberrima examinaret ac probaret, an vere fidelis et obediens esses Deo. Unde in Sapientiæ volumine scriptum est: Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos.1 Et nota fierent quæ in tuo animo versabantur: id est, ideo te afflixit et tentavit, ut interiora animæ tuæ innotescerent, non Deo, sed tibi ac aliis in exemplum vel in cautelam; utrum custodires mandata ejus, an non. In adversis enim ostenditur, an homo sit vere virtuosus, constans, timoratus, patiens, et Deo subjectus, quia in prosperis facile est Deo regratiari: propter quod de iniquo, dicitur Deo: Confitebitur tibi quum benefeceris ei.2 Hinc legitur in Ecclesiastico:3 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Ideo de inconstantibus ait Salvator: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.4 Hinc quoque angelus dixit Tobiæ: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.5 Denique est quædam tentatio quæ procedit ex ignorantia, et quædam quæ ad deceptionem tentati ordinatur, et nulla harum tentationum Dominus tentat, quum dicit apostolus Jacobus: Deus neminem tentat.6 Tentat vero Deus homines ex caritate et pia dispensatione, ut homo per tentationes se ipsum agnoscat, humiliet, mereatur, coronetur, et aliis in exemplum proponatur, atque ad Deum confugere assuescat; ideo quoque, ut per tentationes fiat in spirituali exercitio et conflictu expertus, probatus, et item idoneus consulere aliis. Propterea Ecclesiasticus asserit: Qui non est tentatus, quid scit?7 Vir in multis expertus, cogitabit multa.
Afflixit te penuria: quod valet ad delendum peccata præterita, et ad proficiendum in gratia. Nec huic contrarium est quod dictum est supra, Portavit te Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.8 Et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: hoc est, ante ingressum eremi hujus nunquam visus est talis cibus, nec alicui hominum datus; ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo9, id est, quod vita humana non solum sustentatur cibariis per homines coctis aut procuratis, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Dei, hoc est quacumque refectione quam Deus jusserit hominibus provenire aut dari, quoniam ipse solo verbo potest creare ac formare materiam refectionis. Vel in verbis his insinuatur, quod sicut homo ex visibili et invisibili, hoc est ex corpore et anima, constat, sic duplici refectione eget, videlicet corporali et spirituali: et spiritualis cibus est verbum Dei, sacra Scriptura, salubris doctrina, et quidquid Deus verbo suo infuderit animæ, ad ejus profectum et confortationem in Domino: imo juxta hunc sensum objecit Salvator auctoritatem hanc tentatori.
Vestimentum tuum quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit. Hoc fuit grande miraculum, quod infra quadraginta annos vestimenta illorum non fuerunt consumpta: et hoc misericors Dominus fecit, quia in solitudine non poterant vestimenta nova convenienter acquirere. Dicunt quoque quidam Catholici et Hebræi, quod vestimenta parvulorum creverunt, juxta incrementa ipsorum. Et pes tuus non est subtritus, hoc est, pedes vestri non sunt subtus ex terræ duræ calcatione triti aut læsi. Alia translatio habet, Nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt: sique pedes sotularibus manserunt muniti. Unde non videtur verum quod quidam dicit, beneficium istud non fuisse concessum, nisi bonis: imo sicut malorum vestimenta, ita et eorum calceamenta manserunt illæsa. En quadragesimus annus est ab exitu de Ægypto, vel a tempore reditus exploratorum in Cades, ut dictum est plenius in expositione primi capituli; ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus erudivit te per prospera et adversa, et per aliorum flagella, et per legis dationem, et per tuos doctores; ut custodias mandata Domini Dei tui, etc.
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarum, et fontium: quia in terra promissionis scaturiunt fontes, ex quibus profluunt rivi; in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi. Scriptum est in Genesi:10 Rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ. Itaque in visceribus terræ sunt diversi ventriculi seu receptacula, in quibus continetur aqua abundans, habens ortum primum ex Oceano per venas terræ se diffundente: et aquæ ita inclusæ, hic appellantur abyssi, ex quibus flumina manant. Terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur; terram olei ac mellis. Per hæc ubertas terræ promissionis significatur, in qua apes mellificant, et oliveta ex quibus oleum generatur, abundant. Ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium victui necessariarum abundantia perfrueris, id est uteris: nam solo Deo fruendum est. Frui autem frequenter pro Uti accipitur, ut dum ait Apostolus: Ita, frater, ego te fruar in Domino.11 Cujus lapides ferrum sunt, id est, ferro in soliditate aut valore æquiparantur; vel hoc ideo dicitur, quia in terris saxosis sunt ibi mineræ ferri; et de montibus ejus æris metalla fodiuntur. Super illud Job, Ferrum de terra tollitur, et lapis calore solutus, in æs vertitur, dicit Albertus: Ferrum juxta argentum proportionabiliter sumitur, et æs juxta aurum. Ferrum enim nascitur de argento fæculento et vivo, scabrosoque sulfure: a quibus si fæculentia et scabrositas auferantur, et maneat vis mineralis, frigiditate congelans humidum, valde depuratum efficitur argentum, et lapis calore solutus, in æs vertitur.12 Lapis, ut ait Hermes, dicitur omne quod non evaporat in igne, eo quod sola coagulatione (quæ generatio lapidis est) generatur. Estque regulariter verum, ut in libro Meteororum habetur, quod omne quod coagulatur ex humido frigido, solvitur calido sicco, sicut aurum, argentum, ferrum, æs, metallaque alia quæ in profundo terræ gignuntur. In prima enim generatione in lapide mixtum est æs, quod igne solvente liquescit ac depuratur.
Cave ne postquam satiatus fueris, habuerisque cunctarum rerum copiam, elevetur cor tuum, id est, vide ne opulentia rerum tibi dandarum, et copiosa refectio fiat tibi causa elationis, et non reminiscaris, id est, ita ut obliviscaris, Domini Dei tui, qui ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, id est igniti serpentes, quorum flatus incendit quos tetigit, et scorpio ac dipsas. Per scorpionem et dipsadem intelligitur multitudo et copia talium bestiarum, quæ hominibus sunt nocivæ, et tamen ab illarum læsionibus Deus populum suum miraculose protexit. Scorpio autem bestiola est vultu blandiens, et cauda pungens. Porro secundum Glossam, dipsas est semis aspis seu parvulus serpens, qui dicitur situla, quoniam perimit hominem siti quemcumque momorderit: estque tam parvus, ut dum calcatur, vix possit videri, cujus venenum occidit antequam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus, et dicitur situla per contrarium. Vas namque quod dicitur situla, aufert sitim; et bestiola illa mortiferam sitim infligit. Et postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui, ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea et robur manus meæ, hæc omnia mihi præstiterunt, hoc est, triumphum tuum et bona adepta nequaquam adscribas viribus tuis, sed auxilio Dei.
Moraliter recordari debemus assidue, qualiter Deus usque in horam hanc deduxit nos per desertum, id est per hoc sæculum nequam, donis gratiæ destitutum, ut affligeret nos:13 quia in sæculo isto quasi in valle lacrimarum atque exsilio positi sumus; et homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Specialiter vero per desertum designatur cœnobium sive religio, quæ ea quæ mundi sunt, deserit, et ab amatoribus mundi deseritur, in qua veri religiosi sunt positi, ut affligantur per opera pœnitentiæ et exercitia disciplinæ, per exercitationes quoque monasticas, ita ut dicere queant Deo:14 Quoniam propter te mortificamur tota die. Atque tentaret. Militia namque est vita hominis super terram, imo tentatio, ut alia habet translatio.15 Affligit nos quoque penuria, dum sponte castigamus corpora nostra per abstinentias atque jejunia. Dat etiam nobis manna cœleste, videlicet Eucharistiæ sacramentum. Vestimenta etiam nostra non deficiunt vetustate, dum ex temporis diuturnitate non tepescimus a spirituali fervore, nec virtutes et actus earum, quibus animæ vestiuntur, amittimus; nec pes noster atteritur, dum spiritualium profectuum progressus non decrescit, sed convalescit in nobis. Itaque recordemur et perpendamus, qualiter Dominus hucusque pie nos conservavit, et toleravit in vitiis nostris, atque a diversis liberavit periculis, quum tamen jam multi perierint, qui peccaverunt multo minus quam nos.
Insuper introduxit nos in terram rivorum, aquarum, et fontium, hoc est in militantem Ecclesiam, in sanctam religionem, in tranquillitatem internam, ubi sunt rivuli salubrium doctrinarum, fontes sapientiæ, utpote libri Scripturæ, et doctores catholici, gratiarumque aquæ. In campis autem Ecclesiæ, hoc est simplicibus sincerisque cordibus, et in montibus, id est contemplativis, erumpunt fluviorum abyssi, hoc est abundantiæ illuminationum cœlestium, quia cum simplicibus sermocinatio Dei. Est item Ecclesia terra frumenti, hordei, ac vinearum:16 quia Evangelicæ legis doctrina et veteris Testamenti Scriptura, ac spiritualis jucunditas in ipsa abundant; in qua sunt ficus, malogranata ac oliveta, hoc est refectiones virtutum, et delectationes operationum bonarum, oleum et mel, id est pietas et dulcor pacis internæ. Cujus lapides ferrum sunt, hoc est, fideles personæ, ex quibus constructa est Ecclesia, in soliditate fundatæ sunt, et per patientiam omnia æquanimiter sustinent. Unde ad Ezechielem Dominus ait:17 Ut adamantem et silicem posui te. Et de montibus ejus æris metalla fodiuntur. Qui enim sanctorum Patrum sapientiam et perfectionem considerat, exempla constantiæ, efficaciamque sermonis elicit inde. Monet demum nos istud capitulum, ne ex beneficiis Dei corporalibus aut spiritualibus extollamur, nec ita repleamur cibis aut potibus, ut a rigore interioris custodiæ relaxemur, nec obliviscamur Dei et metuendi ejus judicii.
Amplius, Deus per tentationes et adversitates, subtractionesque consolationis internæ, suos affligit electos, et ad extremum miseretur eisdem, relevando eos a talibus. Sicque per experientiam discant, quam fragiles, defectuosi, et infirmissimi sint ex se ipsis, et idcirco non dicant in corde suo: Fortitudo mea et robur manus meæ præstiterunt mihi bona quæ habeo; sed recolant auxilia Dei eis exhibita, et fateantur nihil virium in se esse, nisi ex Deo, qui ait per Osee: Perditio tua ex te; in me tantummodo auxilium tuum.18
Postremo, in sæculo isto sunt urentes serpentes, hoc est dæmones et libidinosi homines, qui flatu suo adurunt, quia in se ipsis sunt pleni ardore impietatis atque libidinis, et allocutionibus suis suggestionibusque lascivis alios vitiose inflammant. Sunt etiam in sæculo isto scorpiones, hoc est simulatores et callidi adulatores, et duplices corde, qui facie blandiuntur, et verbis prætendunt favorem, sed cauda pungunt, quia nocent occulte et fallunt, juxta illud Jeremiæ, Sagitta vulnerans, lingua eorum. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.19 Dipsades vero sunt spiritus avaritiæ, et dæmon ambitionis, ac vanæ gloriæ instigator, qui occultissime mentes inficiunt siti, hoc est desiderio pessimo terrenorum, appetitu honoris, et motu gloriationis inanis, ita ut vix deprehendant quam dire ac penetrative lædantur, nec sentiant suum interitum: idcirco maxime indigemus auxilio Spiritus Sancti præservari, curari, defendi a vulneribus ac vitiis istis, jugiterque orare debemus, ut sic eripiamur ab eis.20
Footnotes
-
Sap. III, 5, 6. ↩
-
Ps. XLVIII, 19. ↩
-
Eccli. XXVII, 6. ↩
-
Luc. VIII, 13. ↩
-
Tob. XII, 13. ↩
-
Jacob. I, 13. ↩
-
Eccli. XXXIV, 9. ↩
-
Deut. I, 31; II, 7. ↩
-
Matth. IV, 4. ↩
-
Gen. vii, 11. ↩
-
Philem. 20. ↩
-
Job xxviii, 2. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Ps. xlii, 22. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
Prov. iii, 32. ↩
-
Ezech. iii, 9. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
Chapter 10 of 40