Articulus 10
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI NONI : AUDI, ISRAEL : TU TRANSGREDIERIS HODIE JORDANEM.
ADHUC legislator volens populum sibi commissum, Deo efficere gratum, devotum, et jugiter obedientem, ac contra futura tentamenta ac peccata armare, recolit beneficia Dei exhibenda atque exhibita, et maleficia seu vitia plebis. Audi, Israel : Tu transgredieris hodie, hoc est in brevi, seu tempore isto, Jordanem, ut possideas, id est, voluntati tuæ traditas habeas ad occidendum, nationes maximas, scilicet septem gentes præfatas, populum magnum atque sublimem, filios Enacim, puta gigantes, quos ipse vidisti. Aliqui enim ex filiis Israel, scilicet Josue et Caleb, eos viderunt, et ab illis duobus alii Israelitæ audierunt famam illorum. Scies ergo hodie, quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te per angelum suum, et per potestatis suæ effectum atque subsidium. Ne dicas in corde tuo, quum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem, quum propter iniquitates suas istæ deletæ sint nationes, hoc est in proximo occidendæ ;1 et ut compleret Dominus verbum suum, id est ea quæ Patriarchis promisit de danda hac terra posteritati ipsorum. Istæ sunt duæ causæ, ob quas nationes illæ vitiosissimæ fuerunt deletæ, videlicet propter eorum facinora, et propter divinæ promissionis impletionem. Cur autem promisit Deus filiis Israel dare terram illam egregiam, nisi quia de populo Israel incarnari, atque in terra illa humanæ redemptionis mysteria exercere elegit ac statuit? Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus dederit, hoc est dare decreverit, terram hanc optimam, quum durissimæ cervicis sis populus, id est ad inobedientiam et superbiam pronus, et difficulter ad virtutes flexibilis. Propter quod ait Dominus per Isaiam : Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ænea.2 Itaque per cervicem intelligitur mens, ad quam pertinet Deo humiliter inclinari ac subdi, et quæ instar cervicis nunc inclinat, nunc erigit se.
Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum in solitudine. Frequenter enim peccaverunt in eremo, etiam antequam venerunt ad Sinai. Dicitur autem invariabilis et supertranquillissimus Deus ad iracundiam provocari, non per passionis commotionem, sed quantum ad effectus similitudinem, dum propter vitia hominum exercet rigorem justitiæ in tantum, quod furor ei attribuatur. Verumtamen ista et subsequentia dicuntur ad populum istum, non quod isti personaliter hæc egerunt, sed patres eorum, qui ob suos excessus ita fuerunt prostrati. Est autem consuetudo, loqui de populo aliquo, quasi de uno aggregative, cui secundum diversas partes suas diversa conveniunt. Et ex eo die quo egressus es de Ægypto, usque ad locum istum, semper adversus Dominum contendisti. Non est hoc intelligendum, quod indesinenter omni die et hora tot annorum, contra Deum contentiose locuti sint, imo interdum bene se habuerunt. Siquidem in Exodo respondisse leguntur : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus.3 Et libro eodem habetur, quod obtulerunt munera Domino mente devota.4 Itaque, quod dicuntur contendisse contra Dominum semper, intelligendum est, quod omni tempore orta occasione alicujus notabilis adversitatis, contra Deum et Moysen irreverenter locuti sunt. Nam et antequam transierunt per fundum maris Rubri, visis Ægyptiis, contumaciter et irrisorie dixerunt ad Moysen:5 Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine; prout in Exodo scriptum est.
Nam et in Horeb provocasti eum, id est circa pedem montis Sinai vitulum aureum adorando; et iratus, delere te voluit, dicens: Dimitte me, ut irascatur furor meus et deleam eos;6 quando ascendi in montem, imo ante formationem vituli illius ascenderat Moyses illuc, eoque exsistente in vertice montis, populus idololatravit, ut in Exodo describitur.7 Porro recitatio ista hic iterata de Moysis jejunio, et tabularum inscriptione, ac consimilibus, diffusius in Exodo est conscripta atque exposita. Deditque mihi duas tabulas. Quumque vidissem vos peccasse Domino Deo vestro, de monte descendi, et projeci tabulas de manibus meis, confregique eas. Et procidi ante Dominum quadraginta diebus et noctibus.
In Incendio quoque et in Tentatione et in sepulcris Concupiscentiæ provocastis Dominum. Hic tanguntur tria loca, in quibus peccaverunt. Primus fuit, quando egressi de Sinai, murmuraverunt propter laborem itineris.8 Propter quod ignis Domini devoravit extremam partem castrorum, ut in Numeris recitatur. Secundus locus fuit ad aquas Contradictionis, ubi tentaverunt Deum, dicentes: Estne Dominus in nobis an non?9 Tertius fuit in sepulcris Concupiscentiæ, ubi propter vitiosum affectum edendi carnes, plagati et sepulti sunt multi, sicut in libro Numerorum exprimitur.10 Attamen locus ille parum aut nihil differt a primo loco præfato. Et quando misit vos de Cadesbarne: id est, tunc quoque graviter Dominum offendistis, quando exsistentibus vobis in Cades, misit, id est ire vos jussit, ad ingrediendum terram promissionis; dicens per me et Caleb ac Josue: Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis. Tuncque territi ex verbis decem exploratorum, dixistis: Utinam pereamus! Et rursus: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum;11 ut in Numeris scribitur. Et contempsistis imperium Domini Dei vestri, nec credidistis ei; sed semper fuistis rebelles, id est ad inobedientiam proni, quando aliquid vestræ voluntati contrarium vobis præcepi.
Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac quadraginta noctibus. Hic non servatur historiæ ordo. Ista enim prostratio non fuit12 post peccata populi, quæ contigerunt in locis nunc dictis, nec post recessum a monte. Nec facta est pro impetranda remissione peccatorum istorum, quæ post recessum a Sinai contigerunt, sed fuit in monte illo ante recessum filiorum Israel ab eodem: idcirco Moyses nunc redit ad describendum plenius, quod ante explicationem peccatorum istorum post recessum a monte factorum, cœpit describere, ut patet in textu hujus capituli, quem propter facilitatem suæ intelligentiæ transilivi. Nempe jam dixit: Projeci tabulas de manibus meis, et procidi ante Dominum quadraginta diebus et quadraginta noctibus; sed formam orationis tunc fusæ non repetivit. Idcirco hic eam repetit, dicens: Jacui coram Domino. Et orans, dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti. Recordare servorum tuorum, Abraham, Isaac, et Jacob.13 Ne adspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum, etc., sicut habetur in textu qui planus est. Denique, quod ista sit illa oratio, quam obtulit Deo pro remissione idololatriæ, quam filii Israel commiserunt circa vitulum aureum, certum est intuenti diligenter omnia verba orationis istius cum circumstantiis suis, et etiam verba orationis quam pro eadem remissione legitur Deo fudisse. Quum enim in monte audisset a Domino idololatriam plebis jam factam, mox istam fudit orationem ante descensum suum de monte.
Verumtamen advertendum, quia (ut refert Lyra) Hebræi dicunt Moysen in monte Sinai fecisse tres quadragesimas, id est, ter jejunasse quadraginta diebus, ita quod nihil refectionis sumpsit in eis. Prima fuit, quando ascendit in montem ut acciperet primas tabulas, quas confregit. Secunda, quando post fabricationem vituli ascendit in montem ad impetrandum remissionem illius peccati.14 Tertia, quando Dominus placatus orationibus Moysis, dixit ei: Præcide duas tabulas lapideas instar priorum, quemadmodum in Exodo narratur.15 Ubi et dicitur: Fuit ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes;16 panem non comedit, et aquam non bibit.
Sed dictum hoc Hebræorum non videtur verum, quoniam (sicut probatum est) ista prostratio et oratio Moysis, quæ in isto capitulo ponitur ultima, quam Hebræi dicunt fuisse tertiam quadragesimam ejus, fuit pro impetratione remissionis idololatriæ populi: et illa fuit quadragesima Moysis secunda, sicut dictum est. Sicque videtur fuisse eadem quadragena dierum, in qua Moyses deprecatus est Dominum pro remissione illius facinoris, et pro exoratione seu inscriptione secundarum tabularum: et istud tenent communiter doctores catholici, quanquam Andreas super Leviticum, sequatur prætactam Hebræorum opinionem. Denique in Exodo non fit mentio nisi de duabus Moysis quadragenis; et quamvis in Exodo legatur Moyses ascendisse in montem pro impetranda prædicti sceleris venia, non tamen legitur ibi, quod tunc mansit in monte quadraginta diebus, sicut in Exodo fertur ibi tam diu mansisse, quando primas erat tabulas accepturus;17 et similiter in eodem quando tabulas secundas accepit.
Quamvis autem Lyra non multum approbet unam harum opinionum præ alia, nihilo minus dicit, quod motivum Catholicorum assumit falsum, quando dicunt quod a primo ascensu Moysis ad accipendum tabulas primas, a quo incipit prima quadragena, usque ad diem expiationis, in quo descendit Moyses secundas tabulas portans, non inveniuntur tres quadragenæ. Et hoc reprobat Lyra. Quocirca sciendum, quod reprobatio sua procedit secundum opinionem suam, qua tenet quod per primum mensem, cujus quintodecimo die filii Israel exierunt Ægyptum, intelligendus sit Martius. Doctores autem catholici, eo magis authentici, per mensem illum intelligunt Aprilem: ideo illa reprobatio non est fortis. Super Exodum quoque declaravi, quod Magister in historiis de hac re doctius ac resolutius scribit quam Lyra, atque ex verbis Magistri et dictis Rabbi Pauli ibi inductis evidens est, quod Hebræi raro incipiunt primum mensem suum, quem nominant Nisan, computare a primo die Martii nostri, quoniam ipsi computant menses secundum lunationes:18 et tamen Lyra, reprobando præfatum Catholicorum motivum, sic computat primum mensem Hebræorum quasi integer fuerit ante inceptionem nostri Aprilis: quod quum raro contingat, probabilius reputatur nec sic fuisse quando egressi sunt filii Israel de
Ægypto.
Footnotes
-
* impietates ↩
-
Is. XLVIII, 4. ↩
-
Exod. xix, 8. ↩
-
Exod. xxxv. 21. ↩
-
Exod. xiv, 11. ↩
-
Exod. xxxii, 10. ↩
-
Ibid. 1-6. ↩
-
Num. xi, 1. ↩
-
Exod. xvii, 7. ↩
-
Num. xi, 4 et seq. ↩
-
Num. xiv, 3, 4. ↩
-
Exod. xxiv, 18; xxxi, 18. ↩
-
Exod. xxxii, 11-13. ↩
-
Ibid. xxxii, 30, 31. ↩
-
Exod. xxxiv, 1. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Exod. xxiv, 18; xxxiv, 28. ↩
-
Exod. xii, 2. ↩
Chapter 11 of 40