Articulus 11
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : IN TEMPORE ILLO DIXIT DOMINUS AD ME : DOLA TIBI DUAS TABULAS LAPIDEAS.
CARITAS, misericordia, et beneficia Dei ad populum Israel, adhuc declarantur in isto capitulo. In tempore illo, quum videlicet impetrassem a Domino remissionem adorationis aurei vituli, dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores, quas projiciendo fregisti, fuerunt, et ascende ad me in montem.1 Istud in Exodo expositum est. Porro, primæ duæ tabulæ fuerunt angelico obsequio præparatæ, secundas vero Moyses præparavit, vel suis, vel artificum manibus. Faciesque arcam ligneam, prout in Exodo habetur, quam Moyse jubente fecit Beseleel : et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his, quas ante confregisti, utpote decem præcepta. Circa hoc oritur quæstio, quia, secundum Augustinum et Glossam, Moyses dictante Domino, scripsit propriis manibus decem præcepta in tabulis istis secundis, quæ in primis tabulis scripta fuerunt a Deo per angelum. Unde in Exodo habetur : Dixit Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc. Et subditur ibi : Et scripsit Moyses in tabulis verba fœderis decem. Quomodo Dominus ait nunc, Scribam in tabulis ? Ad hoc Augustinus respondit, quod Dominus scripsit ea auctoritative, quia ea præcepit scribi, Moyses vero exsecutive. Porro, cur primæ duæ tabulæ, quas Dominus noverat confringendas, fuerunt divinitus præparatæ atque inscriptæ, secundæ autem quæ erant mansuræ, erant ab homine præparatæ et scriptæ, super Exodum dictum est. Ponesque eas, utpote tabulas Decalogum continentes, in arca, in qua etiam fuit manna, et virga Aaron, quæ floruit, ut ad Hebræos asseritur, et dictum est super Exodum.2
Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan. Istud non fuit factum immediate post prædicta de arca et tabulis, imo nec immediate post recessum a Sinai, sed postea diu.34 Nam subditur : in Mosera, ubi Aaron mortuus est ac sepultus. Inde venerunt in Gadgad. Præterea difficilis quæstio nascitur : Quomodo nunc dicatur Aaron mortuus ac sepultus in Mosera, quum in Numeris legatur mortuus ac sepultus in monte Hor. Sed ad hoc diligenter responsum est in expositione præallegati Numerorum capituli.5
Eo tempore separavi tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. Quidam expositores referunt istud ad tempus post mortem Aaron, et post egressum de mansionibus jam prætactis, ita quod factum sit quadragesimo anno post exitum de Ægypto. Propter quod quærunt, quomodo separatio ista Levitarum dicatur tunc facta, quum jam ante fuerit facta, ante recessum a Sinai. Unde Lyra hic scribit, quod expositores nostri dubitationes has parum aut nihil tangunt : ideo recitat ac sequitur responsionem Rabbi Salomonis, dicentis quod dum filii Israel in primo congressu victi fuissent a rege Arad, ut in Numeris describitur, territi cœperunt in Ægyptum reverti. Propter quod Levitæ insecuti sunt eos, et quibusdam illorum occisis, ceteros reducerunt. Sicque meruerunt secundo separari ab aliis, et Domino applicari.
Sed istud videtur esse confictio quædam, nec in Scripturis auctoritatem sortitur, nec apparentiam habet, imo Scripturæ sacræ non consonat.67 Cur enim fuissent Levitæ secundo separati ab aliis, et deputati cultui Dei, quum hactenus mansissent sic separati, consecratique Domino a tempore primæ separationis ac consecrationis eorum factæ in Sinai, nec aliquid novi in hac eorum separatione factum legatur ? Denique alio Numerorum loco sic legitur :
Quum audisset rex Arad venisse Israel, pugnavit contra eum, et victor exsistens, duxit ex eo prædam.89 At Israel voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. Exaudivit Dominus preces Israel. Ecce ibi nil dicitur de reditione eorum in Ægyptum, sed evidenter innuitur, quod semel victi, statim confugerunt ad Dominum, et petierunt ejus auxilium. Refert etiam Lyra super præallegata verba Numerorum, quod præda quam duxit rex Arad ex populo Israel, non fuit nisi una ancilla : quod quamvis sit incertum aut falsum, tamen inde fit consequens, quod pro tam modica re, filii Israel non cœperunt ex timore regredi ad Ægyptum. Melius ergo dicendum, quod locus iste intelligendus sit de prima Levitarum separatione facta in Sinai, et quod Moyses in recitatione horum non servat historiæ ordinem, sicut nec in prætactæ motionis castrorum descriptione, nec præcedenti capitulo in quibusdam, ut patuit. Unde quod ait, Eo tempore separavi tribum Levi, referendum est ad id, quod ante præmisit de arca et tabulis. Quod etiam constat ex eo quod subditur, Ego autem steti in monte sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice : quod certum est contigisse ante recessum a Sinai, quando jejunavit secundo pro remissione idololatriæ populi, et pro recuperatione Decalogi, ut videre est in Exodo.
Et nunc, Israel, quid Dominus Deus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum filiali timore, et ambules in viis, hoc est præceptis ejus, quæ ducunt ad veram salutem, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, custodiasque mandata Domini ac cærimonias ejus ?10 quasi dicat, Pro tantis beneficiis suis Dominus non quærit commodum suum, sed tuam salutem quæ in ejus cultu consistit. En Domini Dei tui cœlum est, et cœlum cœli, id est universi orbes cœlestes. Et potest per cœlum intelligi firmamentum ; per cœlum cœli, thronus majestatis æternæ, et mansio civium supernorum, videlicet cœlum empyreum, cujus cognitio sola fide habetur : et per excellentiam cœlum vocatur, quod juxta Damascenum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, quoniam claudit, ambit et continet universa. Appellatur quoque empyreum, id est igneum, non ab ardore, sed a splendore. Hæc omnia Dei sunt jure creationis et gubernationis, ac summi dominii. Terra et omnia quæ in eis sunt; et tamen patribus tuis conglutinatus, id est amorose ac tenaciter unitus, est Dominus, videlicet Patriarchis, et amavit eos per prædestinationem æternam, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. Electio Dei æterna est, sed ratione sui effectus, quandoque ex tempore facta asseritur. Ex his commendatur ineffabilis dignatio ac miseratio Dei ad homines illos, ac munificentia ejus, qui quum nostrorum nequaquam bonorum indigeat, tam gratuite, amorose ac liberaliter prævenit, visitat et applicat homines sibi.11 Propter quod divinus Dionysius dixit, quod amor Dei non reliquit eum sine germine esse. Nam et bonum ex sua natura diffusivum est sui.
Circumcidite igitur præputium cordis vestri, hoc est, quidquid culpabiliter superfluum est in mentibus vestris, videlicet intellectu et voluntate, abjicite, hoc est omnes cogitationes illicitas, et affectiones iniquas, imo et negligentias et errores ; et cervicem vestram ne induretis amplius, hoc est, omnem elationis tumorem et rebellionem, atque incorrigibilitatem vitate; quia Dominus Deus vester, ipse est Deus deorum, id est Sanctorum et eorum qui aliis præsunt, qui aliquid divinarum pro-
D prietatum ac perfectionum participant; et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, quem polus, tellus, pontusque contremunt, et ipsa numina perhorrescunt: ideo serviendum ac obediendum est ei cum omni puritate, reverentia, ac tremore; qui personam non accipit, quia unicuique reddit juxta merita sua, sicut et princeps Apostolorum testatur: In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi;12 nec munera, quia omnia sunt ipsius, qui in se ipso dives est, et plenus divitiis propriis et immensis, quia in ipso est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium perfecta et infinita possessio. Facit judicium pupillo et viduæ, amat peregrinum, et dat ei victum et vestitum. Quamvis enim cunctis hominibus faciat justum judicium, et injuriatorum injurias ulciscatur, specialiter tamen pronus est miserabilibus ac desolatis personis succurrere, et judicare pro eis, atque injurias eis illatas acrius vindicat. Et vos ergo amate peregrinos, ipsis specialiter pios et caritativos vos exhibendo, atque in hoc Patrem misericordiarum sequendo; quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti: ideo melius scitis, qualiter disposita sint corda peregrinorum, et quod faciliter contristentur desolataque fiant, si ab indigenis dure tractentur: et propria infirmitas ac passio debent hominem provocare ad condolendum, subveniendumque indigentibus ac infirmis. Ipse Dominus est laus tua, hoc est objectum laudis tuæ, quoniam Deum jugiter debes laudare. Est etiam Deus causa laudis tuæ, quia si quid virtuositatis ac laudabilitatis in te est, ab ipso donatum est.13 In animabus septuaginta descenderunt patres tui, videlicet Jacob et filii ejus, in Ægyptum:14 quod qualiter intelligendum sit, dictum est in Genesi et Exodo.
Postremo, moralia hujus capituli documenta, exhortationesque fervidas ac devotas unusquisque nostrum debet sibimet applicare, et intra se dicere:1516 Quid Dominus Deus petit a te, nisi ut timeas eum, et ambules in viis ejus? Viæ etenim Domini viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.1718 Et diligas eum, ac servias ei in toto corde tuo, id est cum omni diligentia intellectualis considerationis atque spontaneæ affectionis; et in tota anima tua, hoc est cum ceterarum virium tuarum usu, custodia, reformatione. Consideremus quoque, qualiter patribus nostris sanctis Apostolis conglutinatus est Dominus, etiam excellentius quam Prophetis ac Patriarchis, et semen eorum, videlicet populum christianum, elegit. Ideo circumcidere debemus præputia cordis nostri, imo omnes vires animæ membraque corporis, quatenus sicut ait Salvator, membra scandalizantia abscindamus19, hoc est, omnem abusum et omnem actum illicitum tollamus a membris et sensibus, ceterisque potentiis, et exhibeamus ea arma justitiæ Deo.20 Monet demum nos passus iste, ut Deum, cui proprium est misereri ac parcere, in operibus misericordiæ spiritualibus ac corporalibus imitemur, omni quo possumus modo, præsertim circa infirmas, desolatas, afflictas miserabilesque personas.21
Footnotes
-
Exod. xxxiv, 1. ↩
-
Hebr. ix, 4. ↩
-
Ibid. xxxii, 15, 16. ↩
-
Ibid. xxxiv, 27, 28. ↩
-
Num. xx, 25-29. ↩
-
Exod. xxv, 21. ↩
-
Ibid. xxv, 10. ↩
-
Num. xxi, 1. ↩
-
Num. xxi, 1-3. ↩
-
Exod. xxxii, 30; xxxiv, 28. ↩
-
Ps. xv, 2. ↩
-
Act. x, 34, 35. ↩
-
Gen. XLVI, 27. ↩
-
Exod. 1, 5. ↩
-
Deut. VI, 2. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Prov. 17. ↩
-
Prov. iii, 17. ↩
-
Matth. v, 29, 30. ↩
-
Rom. VI, 13. ↩
-
Exod. i, 5. ↩
Chapter 12 of 40