Articulus 12
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI : AMA ITAQUE DOMINUM DEUM TUUM.
SICUT ait Salvator: Ex abundantia cordis os loquitur.12 Ideo sanctus Moyses divini honoris zelo accensus, atque fraternæ dilectionis crediti sibi gregis affectu mirabiliter inflammatus, non cessat populum suum hortari, ac variis modis ad divinæ observantiam legis inducere. Præterea, Dei beneficia recolendo, divina promissa replicando, nunc prospera pollicendo, nunc adversa minando, jam Dei omnipotentiam, justitiam, majestatem, pietatem, amabilitatem fervide declarando, idcirco eamdem sententiam frequenter resumit, nunc sub eisdem, nunc sub aliis verbis, ut tandem cordibus duris indelebiliter imprimatur. Unde quasi concludens ex præinductis, effatur : Ama itaque Dominum Deum tuum puro et irreflexo amore, ad quem omnia alia ordinantur præcepta, propter quod dicit Glossa : Omnia mandata legis in dilectione Dei consummantur. Et observa præcepta ejus, et cærimonias, et judicia, juxta sensum frequenter præhabitum, atque mandata. Quamvis præcepta et mandata communiter pro eodem sumantur, hic tamen insinuatur distinctio aliqua inter ea. Hieronymus quoque inter ea distinguit, dicendo quod præcepta dicuntur, quæ obligant absolute ; mandata vero non ita simpliciter, sed quasi medio modo se habent inter consilia et præcepta. Nihilo minus in hoc loco possunt per præcepta intelligi, jussa legis naturalis ; per mandata, ipse Decalogus. Hæc ergo observa omni tempore quo vixeris in hoc mundo, perseverando in bonis usque ad finem. Porro præcepta negativa obligant semper, et ad semper : ideo indesinenter observanda sunt omni hora, quoniam prohibent vitia quæ incessabiliter sunt vitanda. Sed affirmativa præcepta obligant semper, sed non ad semper: obligant enim pro loco et tempore opportuno, quia præcipiunt fieri bona quæ congruo loco aptoque tempore cum ceteris circumstantiis sunt agenda; nec possumus actualiter sine interpolatione virtuosis actibus esse intenti.
Cognoscite hodie, id est, sapienter pensate, quæ ignorant filii vestri, qui tempore exitus ab Ægypto nondum fuerunt nati seu adultæ ætatis, vel qui necdum usum rationis sortiti sunt, qui non viderunt corporalibus oculis disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium, id est rigorosas punitiones quas inflixit Ægyptiis, quas pueri isti necdum noverunt, vel non ita distincte ac perfecte, ut hi qui corporaliter ea viderunt. Quamvis etenim auditus sit sensus disciplinæ seu eruditionis, cognitio tamen visus est certior cognitione auditus, ac plurium rerum proprietates ac differentias nobis ostendit.3 Viderunt item oculi vestri, quæ Pharaoni regi et universæ terræ ejus, vobisque quæ fecerit, id est ea quæ Dominus fecit vobis, in solitudine, in qua multa beneficia contulit vobis, et patres vestros propter peccata eorum prostravit, donec veniretis ad hunc locum, et quæ fecit Dathan atque Abiron filiis Eliab, quos terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, id est tentoriis et papilionibus, prout in Numeris expositum est. Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit. Non simpliciter omnia, sed omnia illa magnifica, quæ vobis et inter vos fecit, quæ tamen intellectualibus oculis non satis intuebantur, ut infra habetur: Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis Dominus fecit, et non dedit vobis Dominus cor intelligens et oculos videntes usque in præsentem diem.45
Terra enim ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Ægypti de qua existi. Istud secundum quosdam inducitur, ad insinuandum quod terra Chanaan non fuit tam bona et fructifera ac abundans ut terra Ægypti. Unde quod subditur, ubi jacto semine in hortorum morem, aquæ ducuntur irriguæ, sic exponunt, quod terra Ægypti facili labore fecundatur atque fructificat, quoniam ex diversis meatibus ac fluviis Nili rigatur. Leviter quoque paratur ad seminandum, quemadmodum fit in hortis. Sed montuosa est, id est montibus plena, et campestris, videlicet arabilibus vallibus, de cœlo aereo exspectans pluvias, quia ex imbrium irrigatione fit fertilis: sicque ex pluviarum defectu aut importunitate potest ejus fructificatio impediri; quam Dominus Deus tuus semper invisit, id est, per pluviarum irrigua visitat, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus, id est, omni tempore opportuno Deus inspicit eam ad fecundandam congruis pluviis, nisi propter crimina inhabitantium eam aliter accidat.
Hanc expositionem reprobat Lyra hic, dicens quod expositio ista non videtur consonare Scripturæ in multis locis, quæ describit terram promissionis fluentem lacte et melle, bonisque omnibus abundantem.6 Ideo aliter exponunt Hebræi, sic: Non est sicut terra Ægypti: quasi dicerent, Multo melior est quam illa; et subditur ratio, Ubi, videlicet in terra Ægypti, jacto semine in hortorum morem, aquæ ducuntur irriguæ: quia ad fecundandum eam non sufficit pluvia et ros, sed requiritur ut aquæ cum magno labore deducantur de fluvio Nili per alveos, ut fieri solet in hortis, in quorum cultura major labor requiritur quam in terra campestri. Hæc Lyra. Porro Rabbi Paulus contra hæc scribit, affirmans quod terra Ægypti sit fertilior ac melior quam terra promissionis: quod probat ex hoc, quod tempore Abrahæ fuit in terra promissa fames, similiter tempore Isaac, propter quod Abraham intravit Ægyptum, et Isaac Palæstinam. Dicit quoque quod expositio quam Lyra adscribit Hebræis, sit Rabbi Salomonis solius; addit etiam, quod terra Ægypti comparatur paradiso in Scripturis.
Quid horum verius sit, certum non habeo: imo recordor, quod Lyra alibi scribit, Ægyptum esse et fuisse fertiliorem terra promissionis; asserit quoque se hoc audisse ab eis qui utramque viderunt. Argumentum autem Rabbi Pauli parum concludit. Nam quamvis certis temporibus fuerit caristia in terra promissionis, ex hoc tamen non sequitur, quin terra illa communiter et ex sua natura exstat fertilis valde. Verumtamen Scripturis consonum magis esse apparet, quod terra promissa fuit fertilior. Nam et in Ezechiele vocatur omnium terrarum præcipua, et inter omnes terras egregia. De qua jam supra dictum est: Dominus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarum et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi; terram frumenti, hordei, et vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur; terram olei ac mellis, in qua absque penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfueris.78 Amplius, Moyses (ut apparet) ad hoc introducit hæc verba de terra promissionis, ut populum saltem timore inopiæ inducat ad obedientiam Dei, eo quod ubertas terræ illius dependeat ex pluviarum descensu, quem propter peccata hominum Dominus retrahit terræ illi. Unde subjungitur:
Hanc expositionem reprobat Lyra hic, dicens quod expositio ista non videtur consonare Scripturæ in multis locis, quæ describit terram promissionis fluentem lacte et melle, bonisque omnibus abundantem. Ideo aliter exponunt Hebræi, sic: Non est sicut terra Ægypti: quasi dicerent, Multo melior est quam illa; et subditur ratio, Ubi, videlicet in terra Ægypti, jacto semine in hortorum morem, aquæ ducuntur irriguæ: quia ad fecundandum eam non sufficit pluvia et ros, sed requiritur ut aquæ cum magno labore deducantur de fluvio Nili per alveos, ut fieri solet in hortis, in quorum cultura major labor requiritur quam in terra campestri. Hæc Lyra. Porro Rabbi Paulus contra hæc scribit, affirmans quod terra Ægypti sit fertilior ac melior quam terra promissionis: quod probat ex hoc, quod tempore Abrahæ fuit
Si ergo obedieritis mandatis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, dabit pluviam terræ vestræ temporaneam, puta in vere, ad nutriendum semina jacta, et serotinam, in æstate, ut grana ingrossentur; ut colligatis frumentum et vinum et oleum, ut ipsi comedatis et saturemini, id est, sufficienter, non gulose reficiamini. Cavete, ne forte decipiatur cor vestrum, recedatisque a Domino, ac serviatis diis alienis, iratusque Dominus claudat cœlum, id est, influxum cœli ac aeris suspendat a vobis, ex quo influxu imbres descendunt. Ponite hæc verba mea in cordibus vestris, etc. Sensus istius passus patet ex dictis in expositione superiorum, ubi et quodam loco verba ista habentur. Ut multiplicentur dies tui in terra, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eis, id est eorum posteritati, quamdiu cœlum imminet terræ, id est, usque ad finem mundi, in quo cœlum cessabit terræ imminere per influentiam virtutis ac luminis, sicut nunc imminet ei. Itaque istud non est intelligendum, quasi nunquam cessatura sit habitatio aut generatio hominum in orbe terrarum, quum utriusque Testamenti Scripturæ evidenter dicant contrarium. Vel quod ait, Quamdiu cœlum imminet terræ, est per hyperbolen dictum. Estque intelligendum sub conditione, videlicet nisi filii Israel peccando ponerent obicem. Nam Deus quantum in se erat, ad hoc contulit Israelitis hanc terram, ut eam jugiter possiderent : et si Christum suscepissent ac debite coluissent, eam non perdidissent.
Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, quod est inter Ægyptum et Chanaan : estque desertum illud terminus terræ promissionis versus meridiem ; et a Libano, id est monte sic dicto, qui terminat terram promissam versus aquilonem ; et a flumine magno Euphrate, quod est ejusdem terræ terminus ad orientem, usque ad mare Occidentale, quod Tyrrhenum ac Mediterraneum nuncupatur, et est terminus terræ hujus ad occidentem. Verumtamen universam hanc terram non obtinuerunt, nisi tempore David ac Salomonis. En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :910 id est, benedictionem promittendo, allicere volo vos ad bene vivendum, et maledictionem comminando ac prænuntiando, cupio vos terrere, ne male agatis. Isti namque sunt duo modi trahendi homines ad virtutes, et retrahendi a vitiis, utpote bona ac prospera promittendo obedientibus, adversa vero et afflictiones rebellibus. Quum vero introduxerit te Dominus in terram promissam, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim : id est, sex tribus stabunt super montem illum ad imprecandum bona obedientibus Deo ;11 maledictionem super montem Hebal : id est, super montem sic dictum, aliæ sex tribus stabunt ad imprecandum mala transgressoribus legis. Sacerdotes vero et Levitæ juncti erant utrique senario tribuum. Qualiter autem factum sit istud, infra plene describitur.
Juxta spiritualitatem, patres et seniores plura cognoscere debent quam filii eorum ac subditi, qualiter scilicet Deus omnipotens per gloriosos Apostolos gentilitatem expugnavit, et persecutores Ecclesiæ fecit deficere, per magnalia et manum robustam, brachiumque extentum.12 Denique terra quam sumus ingressi, videlicet Ecclesia, non est sicut terra Ægypti, id est, ecclesiæ malignantium, conventiculis hæreticorum, huicque sæculo nequam non assimilatur : quia non jacet in infimis, nec mundi hujus voluptatibus irrigatur, nec temporalibus inhiat congregandis ; sed montuosa est, per contemplationem divinorum et sublimitatem virtutum, per ecclesiasticas potestates et religiosorum sacra cœnobia ; et campestris, per vitam activam et veram sinceritatem ; de cælo exspectans pluviam, quæ a Fonte totius gratiæ ac virtutum jugiter petit fecundari, atque supernis charismatibus inundari ; quam Deus nunquam relinquit, sed semper misericorditer intuetur. Obedientibus quoque sibi dat temporaneam pluviam, id est subventionem et illuminationem gratiosam in tempore tentationis, et in exordio conversionis ; atque serotinam, id est proficiendi efficaciam ac finem salubrem seu gloriam in futuro. Hinc ad Hebræos monet Apostolus :13 Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. De hujus pluviæ concessione ait Psalmista :14 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuæ. Osee quoque: Veniet, inquit, quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. Omnis locus quem calcaverit pes A vester, vester erit. Pes animæ, est ejus affectio, quæ si fuerit spiritualis et solida, omne terrenum et proprium corpus habebit sibi subjecta.
Footnotes
Chapter 13 of 40