Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DUODECIMI: HÆC SUNT PRÆCEPTA ATQUE JUDICIA QUÆ FACERE DEBETIS.

MOYSES eadem repetendo, inserit aliqua nondum præhabita, sicut et in isto patebit capitulo. Hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis. Subvertite omnia loca, id est fana et aras Chananæorum. Non facietis ita Domino Deo vestro, id est, non immolabitis ei sacrificia vestra in locis diversis atque excelsis, sicut idololatræ immolant diis suis; sed ad locum quem elegerit Dominus, id est ad urbem in qua Deus voluerit tabernaculum suum locari, aut templum ædificari, venietis; et offeretis ibi in domo seu atrio Dei per manus sacerdotum, holocausta: quæ ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebantur, sic tamen, quod pellis fuerat sacerdotis: quam non habebat, sed comburebatur quando pro tota communitate holocaustum offerebatur; et victimas vestras, scilicet hostias pro peccato seu pacificas victimas, decimas et primitias manuum vestrarum, quæ erant præcipua quædam pecorum aut fructuum Deo offerenda, et vota, hoc est ea quæ ex promissione offerre tenemini, atque donaria, quæ sponte et ex supererogatione devota offeretis, primogenita boum et ovium. Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri, id est in urbe hujusmodi vel juxta atrium templi. Aliquorum enim sacrificiorum quædam partes cesserunt in offerentium esum, quas in tali oppido comederunt cum gratiarum actione, pensantes Deum judicem omnia intueri; et lætabimini in cunctis ad quæ miseritis manum.

Non facietis ibi, videlicet in terra promissionis, quæ nos hic, scilicet in campestribus Moab vel eremo, facimus, singuli quod sibi rectum videtur. Hoc non est intelligendum, quod pro libito suo ibi vivebant ut exleges, sed quod non erant adhuc ita adstricti ad observantiam legis in omnibus, sicut post in terra promissionis, quia nec circumcidebantur ibi, nec Pascha celebrabant quolibet anno. In diversis quoque locis (ut fertur) poterant ibi sacrificia sua offerre. Neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem, id est stabilem et hereditariam commorationem in terra promissionis: ideo ex divina dispensatione non erant adhuc ita obligati ad singula quæque legalia, ut postea quiete adepta. Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra quam Dominus daturus est vobis. Illuc omnia quæ præcipio conferetis, id est, ad locum cultus divini comportabitis sacrificia vestra, decimas atque primitias, puta ad urbem in qua fuerit tabernaculum Dei in terra promissionis; quod primo fuit situatum in Silo a tempore Josue usque ad Heli, deinde in Cariathiarim.1 Constructo autem templo a Salomone, tenebantur venire Jerusalem ad offerendum. De ista materia, et cur Dominus jussit sibi sacrificari solum in uno loco seu tabernaculo aut templo, dictum est diffuse super Exodum atque Leviticum.

Sin autem comedere volueris, id est, si optas carnibus vesci, et te esus carnium234 delectaverit delectatione ordinata, quæ ad debitum finem refertur, et per temperantiam regulatur; occide, per te aut per manum carnificis, animal esui aptum, et comede juxta benedictionem Domini Dei tui, id est secundum quod Deus contulit tibi necessaria victui, quam dedit tibi in urbibus tuis, id est in quacumque urbe fueris commoratus: quia non solum potes carnibus vesci in urbe ubi tabernaculum Domini est aut templum, sed ubicumque habitaveris; sive immundum fuerit animal, hoc est maculatum ac debile, ita quod non sit aptum offerri Deo, quamvis comedi possit. Aliqua namque animalia erant immunda quantum ad sacrificandum, non tamen quantum ad manducandum. Denique quoad sacrificandum seu immolandum, aliquid fuit immundum dupliciter: Primo, ex sua specie, ut equus, leo, canis, quæ nullo modo erant immolaticia. Nam immolaticia non erant de animalibus gressibilibus, nisi tres species, utpote bos, ovis et capra: intelligendo tamen per bovem, etiam vaccam et vitulum; et per ovem, etiam agnum atque arietem; per capram vero, etiam hircum. Secundo, aliquid fuit immundum quoad sacrificandum, non ex sua specie, sed ex accidentali defectu, qui macula nuncupatur, non macula velleris, sed macula deformitatis aut monstruositatis vel infirmitatis. Talia tamen poterant manducari, imo et alia quædam pecora nullo modo immolaticia. Sive mundum fuerit animal, hoc est integrum, id est non defectuosum in membro aliquo, et sine macula monstruositatis aut deformitatis, quod offerri licet, sicut capram et cervum, comedes, id est, animalia etiam immolaticia potes licite manducare absque hoc quod immolentur:5 secundum quod capra quæ est animal immolaticium, et cervus qui non est immolaticius, licite mactantur, coquuntur, eduntur, ita quod nihil de eis offertur; absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. Cur esum sanguinis, id est cibum ex sanguine confectum, Dominus prohibuerit Israelitis, super Leviticum dictum est.6

Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui: non quod vinum proprie manducetur, nisi forte cibo admisceatur; sed Comedere sumitur, prout includit potare; primogenita armentorum, id est boum, et pecorum tuorum, et omnia quæ voveris et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum, id est laborum seu fructuum; sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus, id est in urbe cultus divini et tabernaculi Dei; et lætaberis et reficieris, non dissolute et petulanter, sed spiritualiter coram Deo.

Circa hæc Glossa movet quæstionem, quam non solvit: Quærendum, inquiens, quomodo jubeat decimationes omnium fructuum, et primogenita omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum esset, quum eas Levitis dari præcepit. Hæc Glossa. Itaque quæstio est, qualiter istud intelligi debeat. Si enim solventes poterant cum sua sobole atque familia manducare decimas et primitiva, quæ Levitis ac sacerdotibus debebantur, hoc in damnum sacerdotum ac Levitarum vergebat. Ad hæc aliqui responderunt, textum hunc loqui de primogenitis animalium, quæ propter maculam non fuerunt apta offerri: propter quod redimebantur, atque in urbibus edebantur, et de eorum pretio emebantur animalia immolaticia in urbe tabernaculi seu templi, ex quibus tales comestiones fiebant ibidem. Sed huic solutioni objicitur, quod istud quoque fuisse sacerdotibus et Levitis derogativum et nocivum, eo quod pretium talis redemptionis pertineret ad eos de jure. Aliqui vero dicunt, textum hunc loqui de hostiis pacificis quæ spontanea devotione offerebantur, quarum carnes cesserunt in offerentium usus, præter armum dextrum atque pectusculum, quæ sacerdoti offerenti deputabantur. Sed huic responsioni obsistit, quod textus iste evidenter loquitur de decimis et primitivis, et de his quæ ex voto solvuntur, etc. De quibus omnibus generaliter ait, Comedes ea tu, et filius tuus et filia, etc. Hinc alii dicunt, quod filii Israel singulis annis de omnibus bonis suis separabant decimas ad opus Levitarum, primitias vero et primogenita ad opus sacerdotum. Postea iterum decimabant novem partes residuas, et hæc erat secunda decima, de qua hic agitur. Conveniebant enim de singulis civitatibus in Jerusalem ter in anno, videlicet in Pascha, Pentecoste et Scenopegia, secum portantes secundas decimas et secunda primogenita, et secundas primitias, et inde epulabantur in urbe divini cultus. Hanc expositionem Magister in historiis approbat, dicens eam esse Hebræorum traditionem. Verumtamen Lyra reprobare eam videtur, quia ut ait, ex Scriptura non habetur. Ad quod dicendum, quod multa vere dicuntur quæ in Scriptura canonica non habentur.

Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra, id est, ad præfatas epulationes invitabis Levitam, qui concivis est tuus, et qui tecum ascendit ad locum prædictum. Hoc in terra promissionis fuerat observandum. Levitæ equidem non habebant hereditatem: tamen ut fertur, non tenebantur ad hoc in terra aliena, in qua bona hereditaria non habebant. Quando dilataverit Dominus terminos tuos, ita quod longe ac late possederis terram tibi promissam, et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua; locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, id est, si urbs divini cultus fuerit multum distans a tua habitatione, occides de armentis et pecoribus quæ habueris, id est, occidere potes animalia esui apta secundum legem, et edere ea in urbibus tuis, etiam quamvis sint primitiva et sacerdotibus deputata, quia laboriosum fuisset a loco ita remoto ea perducere usque ad locum cultus divini. Sed in tali casu tenebantur in urbe divini cultus animalia ejusdem valoris emere, sacerdotibusque offerre. Mundus et immundus in commune vescentur, hoc est, tam mundi quam immundi secundum legem, qui ex tactu rei immundæ aut mortui erant immundi, licite vescebantur carnibus illis: immundi tamen, ab ingressu sacri loci prohibebantur. Hoc solum cave, ne sanguinem comedas. Sanguis enim eorum, scilicet animalium, pro anima est, id est, simile aliquid habet cum anima: quoniam sicut vita animalis dependet ex præsentia animæ, ita et ex inexsistentia sanguinis; et idcirco non debes animam, id est rem prætacto modo similem animæ, comedere cum carnibus; sed super terram fundes quasi aquam.

Quæ autem sanctificaveris et voveris Domino, id est animalia quæ promiseris Deo offerri, tolles, id est, tecum adduces, et venies ad locum quem elegerit Dominus. Talia namque animalia Deo sic deputata et obligata, nec in melius, nec in deterius poterant commutari, sicut in Levitico expositum est.7 Et offeres oblationes tuas, id est animalia Deo sic consecrata, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui, id est, carnes animalium talium occisorum, et aliquid de sanguine eorumdem, facies per manus sacerdotis super altare offerri, et de sanguine certas partes altaris liniri, prout super Leviticum frequenter et determinate expressum est. Sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris. Non quod offerens poterat totas carnes sic immolatas in suum redigere usum, quia sic nihil videretur obtulisse Domino, sed aliquam carnium partem, prout super Leviticum dictum est, et reliquæ partes fuerant sacerdotis obsequium exhibentis.

Consequenter in textu prohibetur Israelitis idololatria gentium, quarum terra fuit eis promissa, et specialiter ne instar idololatrarum illorum offerrent filios suos aut filias diis aut idolis, ad comburendum per ignem in idolorum honorem. Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino, id est ad gloriam Dei. Per hoc non prohibetur aliquid fieri ad cultum ac reverentiam Dei ultra debitum seu præceptum, sed ut nihil fiat contrarium divinis præceptis, juxta quem modum subjungitur: nec addas quidquam nec minuas: quia nihil corruptivum est sacræ Scripturæ addendum, nec divinis mandatis vere et sapienter intellectis quidquam addendum est aut subtrahendum quod eis contrarietur; attamen addi possunt rationabilia instituta atque consilia, et declarationes catholicæ, exhortationesque caritativæ.

Footnotes

  1. Josue xviii, 1. ↩

  2. Lev. xxvii. ↩

  3. III Reg. viii, 1-6. ↩

  4. 1 Reg. 1, 3; iv, 4; vii, 1. ↩

  5. * capream ↩

  6. Lev. vii, 26. ↩

  7. Lev. 16, 10. ↩

Chapter 14 of 40