Articulus 14
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI TERTIIDECIMI: SI SURREXERIT IN MEDIO TUI PROPHETES.
QUANTUM præponenda sit vita gratiæ ac honorificentia veri Dei, vitæ naturæ et omni societati ac cognationi humanæ, atque prosperitati terrenæ, nunc declaratur. Si surrexerit, id est, in publicum prodierit, vel in actum processerit, in medio tui, hoc est in populo tuo, o Israel, prophetes: sive sit vere propheta per revelationem futurorum pure contingentium, sibi factam a Spiritu Sancto; sive sit pseudo, et aliqua futura hominibus incognita prædicens ex revelationibus dæmonum, qui multa ventura hominibus ignota prænoscunt, et vatibus suis revelant; aut qui somnium vidisse se dicat, id est oraculum aut visionem habuisse in somno, et prædixerit signum atque portentum, hoc est aliquod magnum vel mirabile esse futurum de proximo, vel in longinquo, et evenerit quod locutus est. Aliquando enim vera prædicunt, imo iniquissimi ac falsissimi spiritus interdum hominibus dicunt aliqua bona et honesta atque salubria, quatenus homines assuescant ad sibi credendum, sicque deinceps gravius eos fallant, insinuando aut persuadendo eis prava ac falsa. Et dixerit tibi, Eamus et sequamur deos alienos quos ignoras. Circa hoc scribit quidam: Ex hoc patet, quod revelatio sibi facta fuit per dæmones. Sed advertendum, quod etiam falsis prophetis atque idololatris, quandoque aliqua vera et vere futura revelantur a Deo per angelos propter commune bonum, ut constat de Balaam, ut in Numeris probatum est. Prophetia namque inter dona gratiæ gratis datæ computatur, quæ communia sunt bonis ac malis. Ideo si talis propheta persuadeat veris Dei cultoribus idololatriam, ex hoc non sequitur quod quæcumque revelatio sibi facta, sit ei per dæmonem ministrata: imo Balaam consuluit Madianitis, ut filios Israel per mulieres ad idololatriam concitarent, et tamen paulo ante habuit multas revelationes a Deo.
Non audies per consensum verba prophetæ illius aut somniatoris, quibus idololatriam consulit; si autem diceret aliqua vere salubria, sicut et Balaam, in illis esset audiendus. Quia tentat vos Dominus, id est, ad probationem et examinationem vestram sinit vobis talem pestiferam fieri suggestionem, ut palam sciat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra. Certum omnino est, invariabilem Deum omnia præcognoscentem, nil de novo agnoscere, nec ex humano eventu quidquam addiscere: idcirco quod ait, Ut palam sciat, exponendum est, ut ab aliis evidenter faciat sciri ad ipsorum ædificationem aut cautelam. His verbis simile est quod ad Galatas scribit Apostolus: Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.1 Nempe quidquid divinæ infallibili veritati contrariatur, respuendum est prorsus ac protinus. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete; mandata ejus custodite. Ipsi servietis, et ipsi adhærebitis. Propheta autem ille aut fi- ctor somniorum interficietur: quia ut infra habetur, fuerat lapidandus, et hoc lata contra eum sententia secundum juris processum.
Si tibi voluerit persuadere frater tuus, dicens: Eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu, id est, aliquis quantumcumque propinquus, familiaris aut carus attentaverit te ad idololatriam inclinare; non acquiescas ei, sed statim interficies. Primo tamen fuerat accusandus judicibus, et dijudicatus ab illis erat necandus. Oportebat quoque crimen probare, nisi reus id fateretur, aut evidentia facti esset pro testimonio: quibus completis, agendum erat quod subditur: Sit primum manus tua super eum, id est, primo incipias illum lapidare, et post te omnis populus mittat manum, id est, universi adstantes quibus hoc congruit, cooperentur tibi ad interfectionem illius. Lapidibus obrutus necabitur. Non parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum: quia bonum commune præferendum est bono personæ, præsertim vitæ iniquæ. Deus quoque incomparabiliter plus amandus est, quam quicumque propinquus. Ideo spiritualis dilectio, omni carnali ac naturali debet prævalere dilectioni: atque ut ait S. Chrysostomus, quamvis pium sit propriam dissimulare ac tolerare injuriam, impium tamen est Dei injuriam dissimulare, quam neque usque ad auditum sufferre debemus. Talis quoque rigor justitiæ expediebat aliorum saluti. Propter quod subditur: ut omnis Israel audiens talem impii lapidationem, timeat, et nequaquam ultra faciat quidpiam hujus rei simile.
Consequenter idem præcipitur de politia seu communitate cujuscumque oppidi. Si audieris in una urbium tuarum aliquos dicentes: Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt, Eamus et serviamus diis alienis, quos ignoratis: quære sollicite, et diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, statim percuties habitatores illius in ore gladii, et delebis eam, et omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora. Littera est prolixa ac plana. Siquidem sensus est, quod si communitas alicujus urbis ad idololatriam fuerit lapsa, mox alii Israelitæ urbem illam invadant, et habitatores ejus idololatras perimant usque ad pecora inclusive, ad majorem idololatriæ detestationem, quemadmodum pecus jubetur occidi cum suo concubitore:2 imo et tota supellex atque substantia talis oppidi comburantur, nec quisquam aliquid sibi de anathemate tali usurpet; ipsaque urbs funditus destruatur, nec postea reædificetur.
Ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, id est, rigorem suæ justitiæ non exerceat in populo Israel: quem rigorem exerceret in populo, si negligens esset, non implendo istud præceptum. Unde et filii Israel in pugna contra tribum Benjamin, bis sunt victi ista ex causa, quia videlicet non expugnaverunt urbem Lais, in qua filii Dan idolum Michæ colebant, ut in Judicum libro habetur. Vel, Ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, id est ab inflictione pœnæ quam interdum consuevit infligere toti communitati pro crimine alicujus urbis seu partis communitatis, in quantum omnes sunt unum corpus civile, prout alibi jam sæpe expositum est.34 Sic Phinees cessare fecit iram Dei a populo, quum coeuntes perfodisset. Per temporalem etiam hominum occisionem, eis propter ipsorum peccata inflictam, Deus est eis in posterum magis misericors.5 Et misereatur tui, multiplicetque te numero ac virtute: quasi dicat, Noli timere quod ex interfectione idololatrantium Israelitarum minuetur ac debilitabitur populus tuus, quia Dominus merito obedientiæ tuæ in illa occisione, augebit te numero personarum, donisque gratiarum;6 sicut juravit patribus tuis, quando audieris vocem Domini Dei tui, custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
Footnotes
Chapter 15 of 40