Articulus 15
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : FILII ESTOTE DOMINI DEI VESTRI. ET DE MULTITUDINE PRÆCEPTORUM VETERIS LEGIS. ATQUE DE CAUSA MULTITUDINIS HUJUS.
DE numero ac multitudine præceptorum Mosaicæ legis, S. Thomas allegat Rabbi Moysen, protestantem quod tot erant præcepta in lege, quot sunt dies in anno, vel quot sunt ossa in homine. Verumtamen Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus videtur sentire, quod erant multo plura. Sic etenim ait: Si quæratur ad quid tanta numerositas mandatorum data sit populo Hebræorum, videlicet sexcenta et tredecim, quum constet numerum virtutum longe minorem esse (certum est enim declaratione verissima numerum virtutum quadragenarium non posse excedere): ad quod respondemus, tres causas fuisse multitudinis mandatorum. Prima fuit ruditas et imperitia populi, qui generalibus præceptis satis erudiri non potuit. Ideo sicut parvulum filium nutrit pater fractionibus et minutiis panum, sic Dominus populum illum multis particularibus erudivit præceptis. Secunda causa fuit, ut per tam multa præcepta Deus faceret populum suum ab idololatris omnino differre. Lex etenim pro magna parte intendit ad eliminandum omnem idololatriæ ritum ac speciem, præsertim in universis mandatis, quæ prima facie videntur inutilia et absurda. Tertia, ut Judæi haberent sufficiens materiam se occupandi in lege sua, et non haberent occasionem occupandi se in libris gentium aliarum, ne in errores et superstitiones legi contrariantes dilaberentur: quod multa diligentia ac discretione observatum est apud Hebræos multis temporibus, ita quod sapientia legis contenti, libros aliarum gentium declinarent. Unde nec philosophiæ operam dare illis temporibus ausi sunt, donec commixti sunt inter gentes, videlicet inter Babylonios seu Chaldæos et Arabes: quæ duæ gentes philosophiæ disciplinas ac studia maxime provexerunt, et adhuc ampliare atque provehere non desistunt, quanquam ea Ægyptii inceperint, et Græci studiosissime ac magnifice prosecuti sint. Postquam vero Judæi Babyloniis gentique Arabum sunt admixti, immiscuerunt se philosophiæ studiisque illorum, et inciderunt errores ipsorum, nescientes ea quæ in lege sua scripta sunt defendere contra disputationes illorum, maxime postquam regnum Sarracenorum diffusum est super ipsorum Hebræorum habitationes. Exinde enim æternitatem mundi et aliorum philosophorum errores secuti sunt, ita quod pauci manserunt veri Judæi, videlicet qui non in aliqua parte Sarracenorum et philosophorum erroribus consenserunt. Hæc Guillelmus.
Quocirca quæri potest, qualiter computatio mandatorum secundum Guillelmum, computationi eorum secundum Rabbi Moysen valcat concordari. Ad quod responsionem certam in promptu non video, nisi forte diversimode accipiantur nomina mandati atque præcepti. Sicut enim prætactum est, quidam inter mandata et præcepta distinguunt, ita quod mandata non obligant nec obligabant Judæos tam absolute sicut præcepta; sed inter præcepta et consilia seu documenta, medio modo habebant se. Potuit ergo esse, quod Guillelmus hæc duo pro eodem accipiat, sicque multa plura dicat esse præcepta seu mandata legis, quam Rabbi Moyses. Quum ergo sint tot et tanta legis præcepta, merito dixit gloriosissimus princeps Apostolorum : Cur tentatis imponere onus super cervicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus?1 Hæc præmisi, quia ex hoc loco incipit Moyses præcepta legis cærimonialia et judicialia magis particulariter prosequi.
Filii estote Domini Dei vestri, id est, non solum servi, sed etiam filii adoptivi esse satagite veri Dei, per filialem ad ipsum caritatem sinceram, et per divinæ perfectionis imitationem, quemadmodum in Evangelio ait Salvator : Diligite inimicos vestros, et mutuum date nihil inde sperantes, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Non vos incidetis, hoc est, non vulnerabitis vosmetipsos, ut per hoc exaudiamini a me, prout tertio Regum de sacerdotibus Baal habetur : Clamabant voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine.2 Vel quod ait, Non vos incidetis, refertur ad sequentia, nec facietis calvitium super mortuo, hoc est, ex immoderato mœrore de morte carorum, non lædetis vos aliqua vulneratione, nec extrahetis capillos : quia cultores veri Dei, qui fidem habent et spem vitæ melioris, beatæ ac æternalis, non decet sic flere propter temporalem suorum obitum propinquorum.3 Propter quod ait Apostolus : Nolumus vos contristari de dormientibus, sicut et ceteri qui spem non habent. Taliter autem lugere, eorum est qui de resurrectione vitaque meliore desperant. Hinc ait Glossa : Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Hæretici quoque capillos tondent, et mortuis consecrant. Istud ergo Dominus jussit, ne populus suus assimilaretur idololatris. De isto dictum est plenius super Leviticum.
Sequitur de distinctione et munditia ciborum secundum legem :4 quibus videlicet animalibus gressibilibus, quibus etiam avibus, et quibus piscibus vesci licuerit sis Judæis, et quibus non. De qua materia et rationibus horum litteralibus ac spiritualibus, diffuse tractatum est in Levitico, ubi de his ex scriptis Alexandri de Hales, S. Thomæ, et Guillelmi Parisiensis, ac aliorum, multa sunt introducta : ideo non sunt repetenda, sed nomina quædam sunt hic exponenda, quæ non sunt expressa ibidem. Hoc est animal quod comedere debetis. Hic ponitur singulare pro plurali, ut sit sensus : Hæc sunt animalia, quorum carnibus vesci vobis est licitum. Bovem et ovem et capram, et cervum. De proprietatibus bovis et ovis et capræ, super Leviticum dictum est. Cervus est animal velox, cornibus armatum, lutum et spineta transiliens saltu, et a læsione cornibus se defendit. Quum senuerit, vi narium serpentem extrahit de caverna, quem vivum deglutit, cujus veneno æstuans, ad fontem accelerat : quo hausto, venenum ejicit, et pilis vetustatis abjectis, rejuvenescit. Per quem bene homo spiritualis et contemplativus signatur, qui fervore affectuum festinat ad patriam, cornibusque armatur, quibus læsionibus tentatoris resistit, de quibus cantatur : Exaltabuntur cornua justi : quæ sunt virtutes ejus. Præsertim discretio atque constantia transcendit quæque terrena. Quumque senuerit corpore, renovatur in anima, extrahitque aspidem de caverna, dum peccatorem ad confitendum inducit, cujus quum peccata audierit, ad fontem misericordiæ properat, et veniam impetrat pœnitenti.
Et capream, bubalum. Bubalus est animal ferox et valde robustum, quod domari non potest, nisi ferreo aculeo naribus ejus infixo, quo circumfertur; habetque frontem validissimis cornibus circumseptam. Nigri aut fulvi coloris est, et paucos ac raros habet pilos. Per quem spiritualis pugnator accipitur, qui animatus in Domino, protestatur : Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant.5 Tragelaphum. Tragelaphus alio nomine dicitur hircocervus, quia partim est similis hirco, partimque cervo. Per quem homo proficiens designatur, qui adhuc passionibus impugnatur, et tamen ut cervus ad altiora virtutum ac sapientiæ fluenta accelerat.67 Pygargum. Pygargus secundum quosdam est avis quædam, a pyge, quod interpretatur depressum, et argos, quod est onus, quia fortassis parvæ est quantitatis; vel a pyge, id est nates, [et argos, quod est album]. Videtur tamen nunc potius sumi pro animali gressibili, quoniam infra fit de avibus mentio, et animalia gressibilia, non volatilia, pariter exprimuntur. Orygem. Oryx sumitur nunc pro animali quodam, quod etsi immundum sit ad sacrificandum, non tamen ad comedendum. Per quod possunt intelligi boni fideles, qui licet ad vitam religiosam inepti sint, attamen in via mandatorum salubriter ambulant. Camelopardalim. Camelopardalis, quamvis sit pardus maculis albis adspersus, collo tamen similis est equo, pedibus autem bubalis, capite vero camelo, et in Æthiopia nascitur. Per quam designantur quidam electi, qui ex gratia speciali diversorum statuum perfectiones sortiti sunt, quum tamen unius sint status atque vocationis. Deinde inter aves immundas ponitur ipon vel icon*, et est avis de genere vulturis, parva, et albi coloris.8*
Peregrino qui intra portas tuas est, da ut comedat, et vende ei. Per peregrinum intelligitur quæcumque persona gentilis, non conversa ad Judaismum, cui licebat comedere aves secundum legem immundas, quia ad cærimonialia legis non tenebatur. Quia tu populus sanctus Domini Dei tui es, hoc est, divino cultui specialiter mancipatus: propter quod obligaris ad multa, ad quæ alii non tenentur. Non coques hædum in lacte matris suæ.9 De expositione hujus præcepti, multa sunt introducta in Exodo, secundum Augustinum et Thomam ac alios.10 Quibus nunc addo, quod libro de Fide et legibus scribit Guillelmus Parisiensis: Ad distinguendum populum suum a consuetudine idololatrarum, Dominus ei præcepit: Non coques hædum in lacte matris suæ. In natura enim sua nihil habet immunditiæ hædus, nec lac caprinum; nec contrariatur corporis sanitati. Cur ergo utriusque comestio prohibetur? Hœdus namque et lac, sunt cibi mundi ac liciti juxta legem. Præterea hujusmodi cibus non est adeo delicatus, ut igitur prohibetur. Amplius, cur magis prohibuit hoc de hœdo, quam de agno aut vitulo? Ideo constat ex omnibus his, Deum voluisse aliquam consuetudinem idololatriæ per hæc a suo populo removere: cujus validum signum est, quod prohibitio ista tam frequenter exprimitur, quia habetur vulgo in Exodo atque in Deuteronomio. Hæc Guillelmus Parisiensis. Circa cujus verba sciendum, quod quamvis Scriptura non exprimat istud, nisi de hœdo, tamen secundum aliquos magnos intelligitur etiam de carnibus aliorum animalium quæ lacte aluntur, non autem de avibus, quia non lacte, sed de ovi materia nutriuntur. Istud, sicut supra Exodum scripsi, dicunt Magister in historiis et Andreas.
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis.11 Istud totum usque ibi, Anno tertio separabis aliam decimam, etc., scriptum atque expositum est supra. Anno tertio separabis aliam decimam, id est, a ceteris tuis bonis abstrahes decimam distinctam ab illa quæ debetur Levitis, atque ab illa, de qua fiebat epulatio in oppido cultus divini. Et ideo ait, Tertio anno, quoniam unus annus interpositus fuit, in quo non fiebat decimatio ista. Et repones eam intra januas tuas, hoc est in aliqua domo tua. Venietque Levites, qui aliam partem non habet nisi decimam istam, et etiam aliam quæ omni anno fiebat, nec possessionem tecum hereditariam, nisi ad habitandum atque ad pecora nutrienda, et peregrinus, præsertim ad Judaismum conversus, atque pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, id est quæcumque pauperes miserabilesque personæ; et comedent in domo tua, vel secum portabunt aliquam partem, quam eis contuleris; et saturabuntur, id est, ad sufficientiam, non ad gulam, reficientur. Hæc vocabatur decima pauperum, quam Deus sic jussit reponi et communicari, ne inopes Hebræi aut Levitæ compellerentur mendicare, quod infra vetatur;12 aut ministrare gentilibus sive idololatris, sicque cum illis comedere, et idolothyta sumere, atque ex consequenti in idololatriam labi, quemadmodum in Judicum volumine legitur contigisse Levitæ, utpote Jonathæ filio Gersam filii Moysis.13 Hanc igitur pietatis legem adimple, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, hoc est virium operativarum, id est, in spiritualibus ac temporalibus rebus det tibi gratiosam multiplicationem.14 Siquidem opera misericordiæ non solum in futuro, sed etiam in præsenti remunerantur a Domino remuneratione multiplici; et qui operibus pietatis liberaliter sunt intenti, tam in spiritualibus quam in temporalibus benedicuntur a Domino: quibus fiet a Deo, sicut faciunt proximis suis, sicut ait Salvator:15 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Itemque: Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.16 Postremo, secundum Glossam, Historiamque scholasticam, non licuit Judæis de hac pauperum decima aliquid in proprios convertere usus.
Footnotes
Chapter 16 of 40