Articulus 16
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTIDECIMI : SEPTIMO ANNO FACIES REMISSIONEM.
NUNC specialiter inducuntur judicialia quædam præcepta, inter proximos observanda, ad convivendum caritative atque pacifice. Ut autem asserit Glossa, in hoc capitulo dilectio et pietas commendantur, ut proximis misereamur, et præmium præstolemur a Domino: tempore enim suo metemus non deficientes, si dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.1 Septimo anno facies remissionem, juxta sensum qui subditur: quæ remissio hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico, vel proximo, ac fratre suo, hoc est propinquo aut alio natione Judæo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini: quia in hoc septimo anno Dominus jussit creditoribus, debita Hebræis remittere. A peregrino et advena exiges, id est, ab extraneis qui non sunt natu Judæi, potes in illo anno, sicut et ante, exigere debita. Civem et propinquum repetendi non habes potestatem. Per quod quidam dicunt insinuari, quod a conversis ad Judaismum, non licuit debita exigi. Hujus præcepti causa assignatur, ne Judæi pauperes, ex impotentia persolvendi et exactione atque coarctatione ad persolvendum, de terra sua, in qua sola cultus Dei generaliter viguit, ad terras gentilium idololatrarum confugerent, et tali occasione ad idololatriam laberentur, secundum illud: Cum perverso perverteris.2 Propter quod David primo Regum clamavit ad Saul: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium;3 si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini, qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.
Denique Thomas in prima secundæ, quæstione 105, circa præceptum hoc scribit: Intentio legis erat assuefacere homines suis præceptis ad hoc, quod sibi invicem de facili in necessitatibus subvenirent, quia hoc maximum est amicitiæ fomentum: et hanc subveniendi facilitatem non solum statuit in his, quæ gratis et absolute donantur, sed in his quoque quæ mutuo conceduntur, quoniam talis subventio frequentior est, et pluribus necessaria. Hujusmodi autem subventionis facilitatem multipliciter instituit, quatenus faciles se præberent ad mutuum concedendum, ne ab hoc retraherentur anno remissionis appropinquante. Deinde instituit, quod anno septimo debita penitus remitterentur. Probabile etenim erat, quod hi qui commode reddere possent, ante annum septimum solverent, nec gratis mutuantem fraudarent. Si autem omnino impotentes essent ad reddendum, eadem ratione erat eis debitum remittendum ea dilectione, qua etiam erat eis de novo dandum, propter ipsorum indigentiam. Hæc Thomas.
Verumtamen quidam, quos Magister in historiis sequitur, dicunt, quod anno septimo non fiebat debitorum remissio, sed repetitionis dilatio, et in jubilæo ipsa remissio. Cui dicto consonare videtur quod scribit hic Rabbi Paulus, dicens: Licet Hebræi communiter dicant, quod anno septimo debita totaliter remittebantur, ita quod nec postea exigi poterant, hoc tamen non videtur consonum rationi. Sic enim si mutuasset aliquis alteri anno sexto, vel in termino ejus, non potuisset illud postea exigere: quod videtur contra justitiæ æquitatem. Nec dici potest, quod remissio ista intelligatur quantum ad impotentes solvere, ut postillator (videlicet Lyra) videtur dicere, tum quia Scriptura hæc loquitur indifferenter, tum quia ab impotente solvere non solum anno septimo, sed etiam aliis annis non fuit repetendum. Ideo al-ter videtur esse dicendum, videlicet quod anno septimo non licebat repetere debita, quoniam septimus annus, fuit annus remissionis terræ, in quo non licuit seminare, vindemiare, nec fructus terræ colligere, sed omnia quæ sponte nascebantur, erant communia, ut habetur in Levitico.4 Ideirco tunc debuit cessare exactio debitorum, cessante collectione fructuum atque reddituum; sed sabbato terræ, id est septimo anno transacto, quum jam poterant terras colere, et fructus suos unusquisque colligere, licuit repetere debita, et debitor reddere tenebatur, quum restitutio pertineat ad veram justitiam. Hæc Rabbi Paulus. Et quamvis hoc dictum videatur satis consonum rationi, non tamen textui neque doctoribus allegatis. Nec objectio Pauli tenet, quoniam Dominus promittit mutuanti, et septimo anno debitum remittenti, benedictionem ac præmium. Postremo, quod locus iste intelligendus est quantum ad pauperes, prout Lyra insinuat, satis (ut apparet) in textu innuitur, quia sic continet: Si unus de fratribus tuis ad paupertatem venerit, dabis ei mutuum, quo eum indigere perspexeris. Deinde subjungitur: Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas, Appropinquat annus remis-sionis, et avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei mutuum commodare. Quamvis autem ab impotente ad solvendum, non erat importune repetendum, non tamen oportuit ei remitti omnino ante septimum annum, sed poterat interim exspectari an fieret potens solvere: quo facto, debitum exigi poterat.
Sequitur: Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: id est, hoc jubeo, ut ita invicem succurratis, et vestra communicetis his, qui propria bona non habent, ut nemo de semine vestro opprimatur inopia, aut mendicare cogatur, ne scilicet tali occasione ad gentiles declinet vel idololatris obsequatur, aut furtum seu simile vitium incidat. Istud quoque tunc congrue jubebatur, quando cultoribus Dei temporalium abundantia promittebatur. Hinc etiam innotescit, quod temporalis prosperitas non fuit principale præmium observantiæ legis: alioqui Deus per se ipsum cunctis observatoribus legis, temporalem contulisset prosperitatem, quum ipse sit justus judex et liberalissimus præmiator. Hinc in Proverbiis Sapiens orat: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, ne forte satiatus illiciar ad negandum, aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei.5
Fænerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies*, id est, si legem plene servaveris, cunctis gentibus opulentior* eris. Sic Glossa exposuit. Vel tantis eris divitiis decoratus, quod poteris mutuando succurrere, non solum natione Hebræis, sed item gentilibus. Porro fœnerare seu fœnerari, est idem quod mutuare vel mutuari, aut ad usuram concedere sive accipere. Dicuntque aliqui probabiliter satis, quod fœnerare non sumitur hic pro concessione ad usuram, quæ licet erat Judæis permissa circa extraneos, non tamen licita fuit in se, sicut nec libellus repudii, ut infra magis dicetur : idcirco non poterat eis promitti pro mercede virtutis seu observantiæ legis : ideo fœnerare nunc sumitur pro accommodare. Unde secundum Lyram in Hebræo habetur, Vadiabis gentes multas, id est, vadia ab eis accipies, quia non tenebantur absque vadio accommodare. Verumtamen sicut jam tactum est, dici potest, quod non usura, sed opulentia eis promittitur. Qualiter autem permissum sit eis ad usuram accommodare extraneis, infra exponetur. Et quia non solum promittebatur eis excellentia divitiarum seu copia rerum, sed etiam principatus dominii, quod ad temporalem pertinet prosperitatem, subjungitur : Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur, hoc est nullus gentilis infidelisque princeps aut populus : quod tempore David et Salomonis præsertim impletum est.
Si unus de fratribus tuis, id est quæcumque persona natione Hebræa, aut etiam secundum quosdam, ad Judaismum conversa, ad paupertatem devenerit; non obdurabis cor tuum per crudelitatem et immisericordiam, nec contrahes manum per avaritiam, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris : nec hoc dimittes propter anni septimi appropinquationem, sicut in textu qui est planus, subjungitur.6 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ. Paulo ante jam dixit, Omnino indigens et mendicus non erit inter vos : quomodo ergo nunc ait, Non deerunt ? Sed illud dictum est, ut in sua paupertate non relinquantur ; istud vero, quod ex se inopes erunt et subsidiis indigentes, quorum unum alteri non contrariatur. Quum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus. Locus iste usque ad id, De primogenitis tuis, in Exodo litteraliter spiritualiterque expositus est.
De primogenitis tuis quæ nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Istud frequenter præhabitum est. Primogenita namque animalium immolaticiorum erant Domino offerenda, qui ea sibi sanctificavit, hoc est, immolanda dictavit, ab eo tempore, quo percussit omne primogenitum in Ægypto.78 Primogenita autem animalium non immolaticiorum redimebantur aut occidebantur, quia pro primogenito asini, ovis dabatur;9 primogenita canum interficiebantur. Non operaberis in primogenito bovis, id est, primogenita boum non applicabis usibus aut utilitatibus tuis ad tempus, antequam immolentur, et non tondebis primogenita ovium, sed cum lana sua offeres ea Deo. Similiter oves quæ pro primogenitis asinorum offerebantur, erant offerendæ cum lana:10 quia in Dei obsequio et in sacrificiis ejus nequaquam tenacia est monstranda, sed liberalitas exhibenda; ipsique sacerdotes, ad quos oblationes Dei pertinuerunt, sic indigebant lana pro vestitu, ut carne pro victu. In conspectu Domini Dei tui comedes ea, juxta expositionem superius introductam. Sin autem habuerit maculam, etc. Istud totum supra continetur, et ibi expositum est.11
Mystice, septimus annus remissionis, est omne tempus evangelicæ legis, in quo septem donis Spiritus Sancti replemur.12 Unde in Isaia loquitur Christus:13 Spiritus Domini super me, ut prædicarem annum placabilem Domino. In omni igitur tempore vitæ præsentis debemus remittere, quidquid injuriæ nobis fuerit irrogatum, non solum usque septies, sed usque septuagies septies, sumendo numerum finitum et determinatum pro indeterminato:14 et hoc maxime amicis, proximis, et fratribus nostris, videlicet Christifidelibus, qui de suo dolent excessu, et veniam deprecantur, atque ad emendandum et satisfaciendum exponunt se juxta Christi doctrinam, dicentis :1516 Si offers munus tuum ad altare, vade prius reconciliari fratri tuo, etc. Quibus dimitere debemus, quantum in nobis est, non solum culpam, sed et satisfactionem, seu pœnam excessus eorum in nos, quia annus remissionis est Domini, hoc est tempus legis evangelicæ, quam docuit Christus, qui jussit inimicos amari, talionisque legem evacuavit, et dixit : Si non remiseritis fratribus vestris, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.17 A peregrino et advena exiges : id est, ab his qui ab observantia præceptorum Christi extranei sunt, qui nec veniam petunt, nec emendationi exponunt se, debitam satisfactionem pro injuria tibi illata secundum ordinem juris exigere potes, imo et debes, dum caritas et bonum commune requirunt hoc : quod ex dilectione et zelo justitiæ, non ex rancore, passione, aut vitio est agendum, quatenus impius in sæculo hoc purgetur et reprimatur a vitiis, et decor servetur justitiæ, nec pax communis turbetur.
Omnino indigens et mendicus non erit inter vos : hoc est, si evangelicæ legi perfecte obedientes fueritis, spirituali opulentia vestræ animæ replebuntur, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.18 Sicque fœnerabit qui talis est, gentibus multis : quoniam charismata gratiæ ac doctrinæ sibi collata, aliis communicabit, a quibus tali communicatione juvari non indigebit. Hinc præstantissimus Archiapostolus exhortatur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.19 Insuper, tam virtuosus dominabitur nationibus plurimis, hoc est vitiis mortalibus, eorumque filiabus atque effectibus, et omni carnali homine dignior erit, atque idoneus plurimos gubernare, juxta quod Salomon testatur :20 Intelligens gubernacula possidebit. Denique, si Ecclesia Christo digne serviret, perfidis utique nationibus prævaleret.
Amplius, ex isto capitulo edocemur, quam proni et caritativi debeant esse Christiani ad mutuam subventionem in dando ac mutuando, quum lex Christi sit multo perfectior lege Moysis. Propter quod ait sanctus evangelista Joannes : Si quis viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo ?21 Hinc ait Salvator : Omni petenti te tribue, et mutuum date, nil inde sperantes. Quod nihilo22 minus cum discretione agendum est, opportunoque loco et tempore, dum rationabilis dictat causa, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed quia fraudari gratis timuerunt. Salomon quoque fatetur : Homo stultus plaudit manibus, quum spoponderit pro amico. Et rursus : Si spoponderis pro amico, curre, festina, suscita amicum tuum.232425
Postremo, omne primogenitum consecrandum est Domino, id est, quidquid in omni conversatione nostra virtuosius laudabiliusque consistit, adscribendum est pietati divinæ. In primogenito quoque bovis non est operandum, nec primogenita ovium sunt tondenda. Per boves quippe prælati, necnon prædicatores intelliguntur, qui verbo Dei et auctoritate concessa, audientium corda aperiunt gratiæ Dei, et ea fecundant : quorum primogenita sunt, qui statim seu primo ab ipsis conversi sunt, quibus non est statim utendum ad informationem aut præsidentiam aliorum, sed præstolandum quousque fuerint rite in omni virtute exercitati, ac desuper illustrati, ut vita, scientia, ac ætate idonei sint. Propter quod de eligendo in præsulem ait Apostolus : Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Primogenita ovium sunt, qui inter subditos præfulgent virtutibus, vel qui exemplis, verbis, aut precibus subditorum bonorum conversi sunt : qui non sunt tondendi, hoc est fructu suæ laudabilis vitæ privandi, vel per scandala aut per incauta præconia, vel per debitæ correptionis ac correctionis subtractionem. Tales namque novellæ plantæ faciliter scandalizantur, incautisque laudibus extolluntur; et nisi diligenter atque assidue informentur, castigentur ac dirigantur, cito exorbitant atque deficiunt. Ceterorum spiritualitates præallegatis capitulis sunt conscriptæ.
Footnotes
-
Galat. vi, 9, 10. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
1 Reg. xxvi, 19. ↩
-
Lev. xxv. ↩
-
Prov. xxx, 8, 9. ↩
-
Exod. x, 2-6. ↩
-
Lev. xxi, 20-22. ↩
-
Exod. xii, 2, 12; xxxiv, 19. ↩
-
Lev. xii, 13; xxxiv, 20. ↩
-
Deut. xxi, 20. ↩
-
Deut. xii, 12. ↩
-
Sensus mysticus. ↩
-
Is. lxi, 1, 2. ↩
-
Matth. xvi, 22. ↩
-
Matth. xviii, 22. ↩
-
Deut. xxiii, 20. ↩
-
Matth. vi, 15. ↩
-
1 Cor. 1, 7. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
Prov. 1, 5. ↩
-
1 Joann. III, 17. ↩
-
Luc. VI, 30, 35. ↩
-
Ibid. VI, 1, 3. ↩
-
Prov. XVII, 18. ↩
-
Eccli. XXIX, 10. ↩
Chapter 17 of 40