Skip to the text

Articulus 17

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTIDECIMI : OBSERVA MENSEM NOVARUM FRUGUM.

CÆRIMONIALIA quædam præcepta nunc repetuntur, puta de observandis festis legalibus, aliisque nonnullis: et primo fit mentio de solennitate paschali. Observa mensem novarum frugum, id est, adventum primi mensis anni considera: qui apud Hebræos dicitur Nisan, et apud Latinos Martius seu Aprilis, secundum modum et sensum frequenter præhabitum. Ab illo etenim mense inchoant annum Judæi: in quo mense secundum præinductas allegationes in terra promissionis fuit tunc inceptio messis, quamvis aliqui dicant, quod tunc nondum fuit ibi messium tempus, sed appropinquatio ad maturitatem, ita quod in quadam parte terræ illius aliquæ spicæ erant maturæ: quod nec textui, nec Glossæ, nec auctoritati Hieronymi, nec Magistri in historiis consonat, quia non solum hic, sed et alibi sæpe Scriptura vocat mensem illum, mensem novarum frugum seu messium. Siquidem in Levitico scriptum est: Quum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum primitias messis vestræ ad sacerdotem.1 Certumque est, quod illa oblatio fiebat in crastino Paschæ, secundum expositores concorditer. Et verni primum temporis, id est mensem præfatum, qui est primus mensis in vere, quod ver est prima pars anni juxta Hebræos; ut facias Phase Domino, id est, ad Dei honorem celebres Pascha.2

Immolabisque Phase Domino Deo tuo. Per immolationem Phase, intelligitur hic non ipsa paschalis agni oblatio, sed sacrificium quod ex alio Dei præcepto offerebatur azymorum diebus per totam Paschæ hebdomadam. Attamen quidam hic scribit, quod istud intelligatur de aliis sacrificiis, quæ offerebantur a personis singularibus ex devotione, quæ non cadebant sub determinato numero, quia in talibus cuilibet permittebatur suam facere voluntatem. Verumtamen istud non videtur idonee dictum, quum Dominus præceptive hic dicat: Immolabisque Phase. Atque in codice Numerorum istud sacrificium paschale jubetur, et quantum ad numerum rerum immolandarum determinatur, quum dicitur: Offeretis incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem, et hircum pro peccato, etc.; et subditur ibi: Ita facietis per singulos dies septem dierum.3 Sic itaque immolabis de ovibus et de bobus, in loco quem elegerit Dominus, id est in urbe cultus divini et in atrio templi.

Non comedes panem fermentatum. Septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, id est azymos panes: qui vocantur panes afflictionis, quia commemorabant et repræsentabant afflictionem filiorum Israel in Ægypto. Propter quod subditur: quoniam in pavore egressus es de Ægypto: quia et ipsi filii Israel nondum perfecti in fide, cum timore exierunt Ægyptum, cogentibus eos Ægyptiis ad exeundum velociter. Ægyptii quoque timebant plagari a Deo, dicentes: Omnes moriemur. Porro secundum Lyram, in Hebræo habetur, Quod subito vel festinanter egresssus es. Sed potius puto, verbum istud Hebraicum ad pavorem et festinationem esse æquivocum; et beatum Hieronymum aptius transtulisse, In pavore, quam si transtulisset, In festinatione: quia quod ait, In pavore, magis exprimit causam dicti præmissi quo dixit, Comedes afflictionis panem.

Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum. Hic per immolationem Phase designatur oblatio agni paschalis, qui offerebatur in urbe divini cultus, ubi tabernaculum Dei fuit, aut templum in quo nomen Domini, id est ipse Dominus, habitabat, non per circumscriptionem localem, sed per gratiosum ac specialem effectum, et qui colebatur ibidem per sacrificia et orationes; et poterat in qualibet domo urbis illius offerri, in qua erant personæ ad esum agni sufficientes. Expositioni hujus textus non immoror, quoniam super Exodum, Leviticum, Numerorumque librum, in diversis capitulis scripta sunt multa de ista materia et festivitatibus istis. Immolabisque Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto. Non quod de vespere exierunt Ægyptum: idcirco quod ait, Quando, intelligendum est, quo tempore, utpote mane sequente. Maneque consurgens, vades in tabernacula tua. Hoc dicitur de his, qui ex aliis urbibus venerunt ad civitatem divini cultus, in qua remanere tenebantur tota quintadecima die mensis primi, quæ dies fuit prima et celeberrima dies festi paschalis; et die sequente poterant redire ad propria. Qui tamen volebant, poterant ex devotione per totam hebdomadam festi manere ibidem: idcirco quod ait, Mane consurgens, etc., permissio et licentia est, non præceptum.

Sex diebus comedes azyma. In Exodo legitur: Septem diebus azyma comedetis. Quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque septimum: quo constat quod septem diebus azymos panes edere tenebantur. Cur ergo nunc dicitur, Sex diebus comedes azyma? Respondetur, quod numerus minor majorem non excludit, imo in majori includitur; et quia de septimo die Paschæ subjungitur, et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus servile. Septima namque dies, sicut et prima, celeberrima fuit, propter quod et in azymis panibus expendenda. Dicebaturque collecta Domini, vel quia in ea pariter reponebantur in receptaculis templi, ea quæ erant per dies illos festivos oblata in sacro loco, puta pecuniæ; vel quia tunc colligebantur eleemosynæ aliquæ in pauperum usus, aut simili ratione.

Sequitur de solennitate Pentecostes: Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, id est a tempore quo communiter cœperat messis in terra promissionis, quæ calida est et terræ nascentia cito maturat; non tamen in ipso die Paschæ opus metendi cœperunt. Et celebrabis diem festum Hebdomadarum, scilicet Pentecosten, qui septem hebdomadibus post primum Paschæ diem evolutis celebratur:4 de qua solennitate et hebdomadarum istarum numeratione dictum est plenius in Levitico et in Numeris, ubi et de sacrificiis ejusdem solennitatis tractatum est;5 oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres, id est, tale voluntarium et supererogationis sacrificium celebriter observabis, quod tunc fieri consuevit: vel, quoniam nullum sacrificium complacet Deo, nisi voluntarium et devotionale consistat, unumquodque sacrificium spontanea potest oblatio nuncupari; et epulaberis coram Domino Deo tuo, id est, cum spirituali jucunditate reficieris cum sobole atque familia tua, aliisque personis quæ exprimuntur in littera, in civitate cultus divini, in qua hac solennitate omnes conveniebant, nisi dispensative supportarentur, ut infra habetur.

Præterea, si quod dictum est, Septem hebdomadas numerabis a die qua falcem in segetem miseris, intelligatur de certa determinataque die, observari non potuisset ad litteram. Non enim universi in Israel cœperunt eodem die hoc agere. De spirituali autem intellectu non curant Hebræi. Ideo ait Hieronymus, quod neque ad litteram, neque secundum spiritum Judæi custodiunt hoc præceptum. Tunc enim, videlicet si ad litteram id servarent, non eodem tempore fieret Pentecoste, quoniam alii citius, alii tardius metunt, secundum situm regionum suarum. Hinc, ut in Scholastica fertur historia, quidam dixerunt, unumquemque agricolam a prima die missionis suæ quinquaginta dies computasse, atque in ea sibi ac suis epulum exhibuisse, ac diem egisse festivum, non Pentecosten legalem, sed celebritatem pro omnibus suis jam congregatis. Hæc quoque tangit Augustinus: Si ab universo, inquiens, populo hæc Pentecoste jussa est observari, numquid credendum est, Dominum præcepisse ut omnes una die mitterent falcem in messem? Si autem sibi quisque observat quinquagesimam istam, non est una populo universo festivitas ista. Illa vero est una, quæ computatur ab immolatione Paschæ usque ad diem datæ legis in Sina. Hæc Augustinus. Solennitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies.6 Locus iste in Levitico expositus est.

Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum coram Domino: hoc est, tu ipse cum sobole tua sexus masculini ter quolibet anno venies ad urbem, in qua tabernaculum Dei est, utpote in tribus solennitatibus memoratis. Verumtamen cum habitantibus multum remote ab urbe illa, dispensabatur, ita quod non nisi in Pascha, ibi apparere obligabantur: imo aliqui dicunt, quod indulgebatur eis, ut non nisi semel in triennio venirent in Pascha. Non apparebit ante Dominum vacuus, sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, juxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei: hoc est, in præfatis tribus festivitatibus unusquisque juxta suam facultatem aliquid offerat Deo in loco sacro, etiam ultra præcepta in lege, ex speciali devotione ad reverentiam festi, imo Dei in festo.

Sequitur de quibusdam præceptis judicialibus, quæ secundum Alexandrum et alios, sunt determinationes præceptorum moralium secundæ tabulæ, exprimentes modum servandi justitiam inter proximos in convictu civili. Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis: id est, tu popule Israel, provide, ut in porta cujuslibet urbis tuæ sedeant quotidie judices et magistri, ita ut ipsi judices sint etiam magistri, id est periti in lege, sciantque jura patriæ instituta, atque idonei sint instruere accedentes. Qui sedebant in porta, ut omnibus pateret ad eos liber accessus, et cito expedirentur: quod est contra judices, qui faciliter se absentant, nimiumque protrahunt juris sententiam, sicque labore, sumptu ac tædio proximos gravant: quod est contra jus naturæ atque divinum. Ut judicent populum justo judicio, tanquam ministri ac vicarii æternæ et increatæ Justitiæ, nec in alteram partem declinent, hoc est, nullo modo a rectitudine æquitatis ac veritatis recedant, nec unam partem præ alia palpent, nec nimis rigorosi, nec nimis remissi exsistant, sed per discretionem contemperent misericordiam atque justitiam.

Non accipies personam, ut privato amore aut odio movearis ad aliquem, sed causam sinceriter inspice. Nec munera. Hoc judicibus jubetur, ne imminente judicio, a partibus accipiant dona seorsum: per quod inter cetera mala inde sequentia, præstatur mala audacia ei qui contulit munus; et res illa speciem habet mali, mentemque judicis inficit, corrumpit, et inordinato flectit amore ad dantem. Cupiditas quoque per munera generatur aut fovetur, quæ facit rationem a medio virtutis recedere. Ideo subditur: quia munera excæcant oculos sapientum, qui scilicet ante munerum acceptionem fuerant sapientes, sed per munera seducuntur, et fiunt insipientes; et mutant verba justorum7, ita quod qui ante proferebant verba justitiæ, incipiunt loqui injuste, et falsa proferre judicia. Lingua enim est instrumentum intellectus speculativi, sicut manus practici; et qualis vir, talis et sermo; atque ut Christus disseruit, Ex abundantia cordis os loquitur.8 De hac materia dictum est plenius in libris Levi-tici et Exodi, et supra capitulo primo.9 Un-de Ecclesiasticus loquitur: Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum.10

Juste quod justum est, persequeris: id est, modus et medium prosequendi ac ex-sequendi justum negotium, bonum actum, justamque causam, debent esse ordinata atque legitima, ut secundum juris ordinem procedatur, et causa primo ponatur, ac utraque pars audiatur, examinenturque te-stes, ac veritas debite inquiratur, sicque tam judices quam partes juste se habeant in faciendo quod ad eorum pertinet unum-quemque. Ex qua auctoritate Thomas su-per quartum Sententiarum declarat, quod in sacris Ordinibus constituti, peccent mor-taliter exsequendo officia sua indigne, hoc est, exsistendo in mortali peccato. Grego-rius quoque: Injuste, inquit, quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiæ non virtutis amore, sed affectu temporalis præmii excitatur, et justitiam quam præ-tendit, vendere non veretur. Denique qui-cumque propria auctoritate injuriam suam aut suorum ulciscitur, aut passionate et impetuose procedit, aut rectam intentionem non habet, etiam si justam habeat causam, tamen quod justum est injuste exsequitur. Juste ergo, caritative, prudenter, quod ju-stum est prosequeris, ut vivas per gratiam in tempore, et per gloriam in æternitate: quia ut Salomon loquitur, Est via quæ vi-detur homini bona, sed novissima ejus du-cunt ad mortem.11

Non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. Idololatræ quippe, qui idola sua in locis coluerunt amœnis et in locis excelsis, ubi et venerea exercebant, consueverunt in talibus locis lucos arboresque plantare, quatenus in superstitionibus atque spurcitiis suis amplius delectarentur. Ideo jussit Dominus talia a locis sibi consecratis et a suis cul-toribus removeri. Quæ enim participatio luci ad tenebras? aut quæ conventio fideli cum infideli?12 aut quis consensus templo Dei cum idolis est? Nec facies tibi atque constitues statuam: quæ odit Dominus Deus tuus: id est, imaginem seu idolum tibi non formes nec erigas ad colendum, imo nec habeas, quia ab omni specie mali est abstinendum.13 Per hoc tamen imagines Ecclesiæ ac Sanctorum non reprobantur.

Præterea circa præhabita advertendum quod Josephus ait: Septem judices elige-bantur in civitatibus singulis, virtute ac studiis justitiæ exercitati, et unicuique eo-rum dabantur duo ministri de genere Le-vitarum. Testimonium mulierum non ad-mittebant propter levitatem earum, neque servorum propter animi ignobilitatem, ex qua faciliter quibant corrumpi timore aut lucro.

De spirituali hujus capituli intelligentia tot dicta sunt super tres libros præceden-tes, ut nil videatur addendum. Sed cavea-mus ne in conspectu Domini Dei nostri va-cui appareamus, id est, ne unquam otio locum demus, aut negligentiæ vel torpori, sed fructuose omne tempus expendere eni-tamur, nec distracta vanaque mente coram Deo aliquando stemus: imo unusquisque juxta dona sibi concessa, et juxta quod Deus paratus est eum juvare, studeat Deo offerre obsequium vitæ devotæ, sacrifi-cium laudis, orationes, meditationesque sanctas, et omnium observantiam præce-ptorum.1415

Footnotes

  1. Lev. xxiii, 10. ↩

  2. Exod. xii, 33. ↩

  3. Num. xxviii, 19, 22, 24. ↩

  4. Lev. xxiii, 15, 16. ↩

  5. Num. xxviii, 26. ↩

  6. Lev. xxiii, 24 et seq. Num, xxix. ↩

  7. Exod. xxiii, 8. ↩

  8. Matth. xu, 34. ↩

  9. Lev. xix, 15. ↩

  10. Eccl. xx, 31. ↩

  11. Prov. xiv, 12. ↩

  12. II Cor. vi, 14-16. ↩

  13. I Thess. v, 22. ↩

  14. Eccli. xx, 31. ↩

  15. Matth. xii, 34. ↩

Chapter 18 of 40