Articulus 18
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMIDECIMI : NON IMMOLABIS DOMINO DEO TUO BOVEM ET OVEM IN QUO EST MACULA. ET DE DIVISIONE JUDICIALIUM PRÆCEPTORUM.
AD intelligendum perfectius dicta atque dicenda, pensandum, quia in prima secundæ, quæstione 104, asserit S. Thomas: Quum lex sit quædam ars vitæ humanæ instituendæ ac ordinandæ, sicut in unaquaque arte est certa distinctio regularum artis, ita oportet in unaquaque lege esse certam præceptorum distinctionem: aliter enim ipsa confusio utilitatem legis auferret. Hinc præcepta judicialia veteris legis, per quæ homines ad invicem ordinabantur, distinctionem habent, secundum distinctionem ordinationis humanæ. Quadruplex autem ordo inveniri potest in populo. Unus superiorum ad subditos; alius subditorum ad invicem; tertius populi ad extraneos; quartus ad domesticos, sicut patris ad filium, mariti ad conjugem, et domini ad ministros. Et secundum hos quatuor ordines distinguuntur judicialia veteris legis præcepta. Dantur enim quædam præcepta de institutione principum ac judicum et officio eorumdem, et de reverentia eis exhibenda: et hæc est una pars judicialium præceptorum. Dantur etiam ibi quædam præcepta pertinentia ad concives ad invicem, videlicet circa emptiones, venditiones, pœnas atque judicia: et hæc est secunda pars judicialium præceptorum. Dantur quoque ibi præcepta pertinentia ad extraneos, puta de bellis et de susceptione peregrinorum ac advenarum: et hæc est tertia pars præceptorum illorum. Dantur item ibi præcepta ad domesticam conversationem spectantia, sicut de servis et filiis atque uxoribus: et ista est quarta pars judicialium præceptorum. Hæc Thomas.
Itaque in principio hujus capituli ponitur cærimoniale præceptum frequenter præhabitum, quod aliqui dicunt ad præcedens pertinere capitulum. Non immolabis Domino bovem et ovem, in quo est macula aut quidpiam vitii, id est nullum animal monstruosum, deforme ac languidum; quia abominatio est Domino Deo tuo. Animal tale secundum se non est abominabile Deo, qui nihil odit eorum quæ fecit, nec aliquid in suis creaturis proprie detestatur, nisi peccatum;1 sed abominabile est Deo, quod talia viliora sibi offerantur contra ejus præceptum, quum ei tanquam superdignissimo Creatori, ac munificentissimo Domino, meliora sint immolanda, in signum et protestationem ac reverentiam excellentiæ ac munificentiæ suæ. Propter quod mystice reprehenduntur aliqui Christiani, qui si habuerint aliquam prolem monstruosam, deformem, atque ad mundum prorsus inutilem, hanc offerunt vel potius exponunt Deo in claustro, non tamen ex vera devotione, sed magis ex cupiditate vel elatione. Sobolem vero sæculo aptam, non solum non offerunt Deo, imo potius a religionis ingressu impediunt, aut ingressam pro viribus retrahunt: idcirco ingrati sunt Deo ac impii.
Quumque reperti fuerint vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini, ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam et omnem militiam cœli, etc. Textus planus est et prolixus, sententialiterque præhabitus: quoniam sensus est, quod quæcumque persona ex Israel idololatriam fecerit aut alteri suggesserit, post inquisitionem seu cognitionem de hoc, ducenda sit ad portam civitatis in qua moratur, vel ad cujus forum ac fines pertinet, ut ibi per judices condemnetur. In ore, id est per attestationem, duorum aut trium testium peribit, id est, judicabitur morti, qui interficietur : quia ut dictum est, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. De cujus rei intellectu ac ratione, dictum est plenius in Numerorum libro. Nempe non quicumque sunt ad perhibendum testimonium admittendi.2 Testes quoque sunt diligenter examinandi. Circa hæc ait Glossa : Lex idololatriam maxime detestatur. Maximum enim scelus est, honorem Creatoris impendere creaturis : quod faciunt idololatræ et mali Christiani, qui licet per fidem in Ecclesia maneant, magis tamen inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per opera bona militare Deo.
Præterea advertendum quod in textu hoc dictum est, Ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cœli. Circa quod quæri potest, quid per militiam cœli intelligatur. De hoc Guillelmus Parisiensis scribit libro de Fide et legibus : Necesse habemus declarare quæ sit militia cœli, quam decepta coluit quondam antiquitas, et adhuc multæ nationes aquilonaris Barbariæ colunt. Quia igitur nomen militiæ, de cœlis vel stellis aut luminaribus valde improprie atque extranee acciperetur, consequens est ut accipiatur de substantiis spiritualibus. Non enim verisimile est, quod divinum cultum impenderint substantiis, quas pura ac mortua corpora crediderunt, et in quibus nil spiritualis virtutis esse opinarentur. Hæc ergo militia secundum illorum opinionem est, quemadmodum ex libris magicis ac maleficis evidenter apparet, multitudo spirituum. Posuerunt namque unicuique cœlorum spiritus proprios præsidentes, aut servientes, et inibi habitantes. Eodem modo posuerunt spiritus præsidentes circulis planetarum. De hac materia prosequitur ibi Guillelmus prolixe, et reprobat omnem idololatriam talem.
Verumtamen advertendum, quod per militiam cœli, multi idololatræ atque philosophi intellexerunt planetas et orbes ac stellas, duodecim quoque signa zodiaci. Nam et corpora cœlestia posuerunt animata, et intellectualis esse naturæ magis perfectæ quam homines : cujus opinionis fuerunt Plato et Aristoteles cum suis sequacibus. Unde et tertio de Anima, Aristoteles solem vocat patrem deorum ac virorum. Plato quoque in primo Timæi inducit summum Deum ad orbes, planetas ac stellas loquentem : O dii deorum, quorum pater et opifex ego ! Nam omnia illa dixerunt militare ac deservire primæ causæ, summoque enti, a quo dixerunt universum esse ac vivere derivari, ipsumque esse primum motorem in genere causæ finalis, ita quod omnes inferiores causæ cœlestes moverent et agerent propter ipsum finaliter, et moverentur ab eo, sicut amans et appetens movetur ab appetibili et amato. Porro Thomas in Summa contra gentiles affirmat, ad catholicæ fidei veritatem non attinere, sive corpora cœlestia dicantur animata, sive non. Nam et Augustinus hoc ipsum super Genesim ad litteram et in suo Enchiridio relinquit sub dubio. Rabbi Moyses quoque, et auctor libri de Causis, qui secundum Albertum fuit Judæus, et Judæi communiter, dicunt corpora cœlestia esse animata. Quidquid autem sentiatur de his, tamen sacræ repugnat Scripturæ, quod colantur et adorentur ut dii, quum et suo motu pandant se esse summi Dei ministros.
Deinceps docetur, quando et qualiter appendulum seu recurrendum fuit ad principem sacerdotum, seu supremum populi judicem. Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, id est, si videris quod judices causæ tuæ inter se non concordent, vel de veritate et æquitate dandi judicii exsistant ambigui, inter sanguinem et sanguinem, id est in judicando an effusio sanguinis, de qua habent judicare, sit punienda per mortem ejus qui sanguinem fudit, an non, eo quod una pars judicum sentit, quod effusio illa fuit homicidium voluntarium, alia, quod exstitit casuale, vel quoniam dubitant inde, eo quod ex propositis et probatis non queant sufficienter discernere quid sit verum; vel inter causam et causam, id est inter causam actoris et inter causam rei, ita quod una pars judicum justificat causam actoris, alia causam rei, ambigunt inde; lepram et non lepram, ita quod una pars judicum judicat infirmum esse leprosum, alia sentit oppositum. Hinc subditur: et judicum intra portas tuas videris verba variari, id est, ipsos judices qui sunt in porta urbis in qua habitas, vel ad cujus pertines tribunal, videris discorditer aut dubie loqui. Judices enim urbium judicabant tam intraneos quam extraneos pertinentes ad suos fines.
Surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus, id est ad urbem in qua templum est Domini. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, scilicet ad veros et legitimos sacerdotes, et ad judicem qui fuerit in illo tempore. Per judicem quidam intelligunt pontificem, alii judicem Israelitici populi sæcularem, sicut post Josue leguntur judices præfuisse præter pontifices. Quæresque ab eis definitivam de tua causa sententiam, adversario tuo contra te apparente, qui indicabunt tibi sententialiter judicii veritatem; et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, id est, eorum sententiæ acquiesces, et docuerint te juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum. Circa quod ait Glossa: Non dicitur tibi ut obedias, nisi docuerint te juxta legem. Sequerisque eorum sententiam, quia non potes ab illis appellare, quum nemo in populo tuo sit illis superior. Nec declinabis ad dexteram vel sinistram, id est ad nullum extremorum contrariantium veræ sententiæ judicum. Circa quod (ut refert Lyra) dicit glossa Hebraica: Etiam si dixerint tibi, quod dextera tua sit sinistra, vel econverso, talis sententia est tenenda: quod reprobat Lyra, quia sententia nullius hominis, cujuscumque sit auctoritatis, si contineat manifeste falsitatem sive errorem, servanda est. Quæ reprobatio vera est, si glossa illa Hebraica dicere velit, quod talis sententia sit tenenda ita ut ei mente consentiatur tanquam veræ et justæ.
Si autem vult dicere, quod est tenenda ita quod pœna aut damnum sententiæ debeat patienter tolerari ab innocente, qui non potest ad altiorem judicem in hoc mundo habere recursum, potest salvari. Nam et Gregorius ait, quod sive juste sive injuste liget pastor, sententia ejus timenda est gregi. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, id est pontificis judicio definitivo aut jussioni, ex decreto judicis morietur homo ille: nam propria inobedientia seu rebellione se ipsum spiritualiter perimit, et morte infernalis miseriæ perire meretur, atque secundum legem fuerat occidendus; et auferes malum de Israel, id est, talia peccata non dimittas inulta, et tantum transgressorem tolles ab aliis, ne vivendo diutius, inficiat alios; cunctusque populus Israel audiens talem iniqui punitionem, timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Circa hæc considerandum, quod in veteri Testamento ante tempora regum, et item post tempora regum, quandoque idem vir fuit judex seu princeps et pontifex, sicut Heli et postea Machabæi; sed tempore regum erant distinctæ personæ, et etiam tempore Judicum usque ad Heli. Dum itaque idem fuit summus sacerdos et judex, fiebat ad eumdem appellatio seu recursus in quacumque ardua causa in casibus præinductis. Quum autem officia illa erant per personas distincta, erat refugium ad pontificem in spiritualibus causis, ad judicem in temporalibus; in aliquibus vero pariter ad utrosque, quando videlicet causa determinari non quivit sine amborum consensu, ut in ædificatione reparationeque templi. Istud jus in Ecclesia est servandum, secundum Glossam. Hincque consuetudo exorta est, quod ab ecclesiastico judice ac prælato appellant ad dominum Papam, a quo secundum jura non appellatur, imo nec secundum sanctum Bernardum libro de Consideratione, ubi etiam ait, quod quam necessaria est hominibus illustratio solis, tam opportuna est Christianis appellatio talis. Hoc tamen
1 Reg. 1, 9, IV, 18. 1 Mach. x, 20. vehementer redarguit, quod in curia magis foventur appellantes, quam pars adversa. Denique in Ecclesia licita est appellatio, non solum dum judices inter se discordant aut dubitant, sed etiam si concordent. An vero sic fuit in veteri Testamento, non videtur ex textu evidenter elici posse. Josephus quoque ait: In appellationibus non licebat pontifici judicare sine propheta et senioribus loci quem elegerat Dominus. Glossa etiam loquitur: Sacerdotes Ecclesiæ instruuntur, ut ecclesiastica judicia secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste discernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, et ne suscipiendo personam mutent sententiam.
Consequenter Deus universa prænoscens, ac sciens filios Israel regem postulaturos, circa hoc instruit eos: Quum ingressus fueris, tu popule Israel, terram promissionis, et possederis eam, et dixeris, Constituam super me regem, per electionem seu alio modo, sicut habent omnes per circuitum nationes; eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit, id est, regem esse voluerit, sive ostendat hoc per revelationem, aut per signum sensibile sive miraculum, de medio fratrum tuorum, id est, qui sit de semine Israel et natione Judæus.3 Non poteris licite, id est non debes, alterius gentis hominem regem facere super te, qui non sit frater tuus cognatione ac religione. Non enim debebant aliquem infidelem atque idololatram, quamvis natione Hebræum, in regem eligere.
Circa hæc quærit Augustinus: Cur populus Israel Deo displicuit regem petendo, quum hic inveniatur esse permissum? Sed intelligendum est, non fuisse secundum voluntatem Dei, qui hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ut non fieret alienus. Lyra etiam scribit hic: Quod dicitur, Eum constitues in regem, non est præceptum, nec simplex concessio: quia sic populus Israel non peccasset regem petendo, cujus contrarium habetur primo Regum;4 sed est permissio, quæ est de malo minori. Bonum enim Israelitici populi consistebat in hoc, quod solus Deus regnaret super eos, quoniam erant peculiaris populus Dei. Verumtamen si importune regem habere vellent, permittebatur eis sub conditionibus: quarum prima est, quod esset de filiis Israel; secunda, quod non fieret simpliciter secundum voluntatem populi, sed per electionem Dei, quemadmodum factum est de Saule primo rege, deinde de David. Glossa etiam super illud, Constitues, ait: Permittit, non committit. Sed contra hæc argui potest, quoniam eum constituere super se regem, quem ad hoc Deus elegit, est simpliciter bonum; imo illud omittere, esset malum: ergo hoc fuit præceptum vel saltem concessio, et non malum. Insuper Deus præordinavit, quod de tribu Juda promoverentur in reges: quod et per Jacob patriarcham prædixit, Non auferetur sceptrum de Juda, etc.5 Ad hæc dicendum videtur, quod regem petere non fuit eis præceptum neque concessum, sed permissum; sed illum constituere regem, quem noverant ad hoc a Deo electum, fuit concessum eis, imo et jussum, quia hoc fuit divinæ voluntati ac præordinationi se conformare ac subjici.6 Itaque peccaverunt, dicendo ad Samuelem: Da nobis regem; sed bene fecerunt, suscipiendo Saulem in regem, postquam Samuel locutus est eis: Certe videtis quem elegit Dominus.78 Unde et primo Regum conscriptum est, quod filii Belial despexerunt eum, puta Saulem, et viri quorum Deus tetigerat corda, iverunt cum eo.9 Ad secundum dicendum, quod omnia cadunt sub providentia Dei, qui de malis hominum elicit multa bona. Unde quoniam noverat eos regem petituros, voluit potius de tribu Juda natos regnare, honorificans tribum illam regia dignitate, quia ex ea Christus fuerat nasciturus: sicque Deus præordinavit redimere genus humanum per Christi passionem, quoniam noverat primum hominem peccaturum.
Qualiter autem habere se debeat rex institutus, ad se et ad alios atque ad Deum, subjungitur. Quumque fuerit constitutus.
Constituebatur vero per unctionem. Nam Samuel unxit Saulem et David; Sadoc et Nathan, Salomonem; discipulus Elisei, Jehu filium Namsi. Non multiplicabit sibi equos ultra necessitatem, condecentiam, occurrentemve casum: quia si ingruebat necessitas ob patriæ defensionem, poterat sibi de auxiliis providere; nec reducet populum Israel in Ægyptum, ad habitandum ibidem, vel ad impugnandum et acquirendum territorium illud, quod ad terram promissionis non pertinebat, equitatus numero sublevatus, id est, extollens se, et confidens de multitudine equitum suorum, præsertim quum Dominus præceperit vobis, ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini, per quam scilicet egressi estis Ægyptum, id est, ut non redeatis in Ægyptum modis præfatis: non tamen prohibitum fuit posteris ex rationabili aut necessaria causa ingredi terram illam. Loquitur autem Moyses filiis Israel, non solum his quos in præsentia habuit, sed sub eorum persona etiam posteritati ipsorum. Non habebit licite uxores plurimas, id est nimium multas, ut habuit Salomon, quæ alliciant animam ejus, id est appetitum ejus ad carnalitatem immoderatum et ad femineas illas blanditias, quæ cor virile animumque constantem (quæ maxime requiruntur ad regem) enervant. Et quia hic additur, Quæ alliciant, præsertim prohibetur pluralitas alienigenarum uxorum, quæ animam regis fidelis poterant ad idololatriam trahere: secundum quod cor Salomonis in senio suo depravatum est multitudine talium mulierum, in tantum, quod coluit deos earum. Non autem prohibebatur regibus Israel quæcumque uxorum pluralitas, dummodo amore prolis, non desiderio voluptatis, acciperentur. Neque argenti et auri immensa, id est superflua, pondera, ne cupiditate et elatione infectus, relinquat justitiam. Poterant tamen reges Israel habere divitias multas, dummodo eas referrent ad debitum finem, et bene uterentur eisdem, nec eas tenaciter reservarent. Nam de Josaphat rege virtuoso habetur secundo Paralipomenon, quod factæ sunt ei divitiæ infinitæ. David quoque et Ezechias erant divites valde.
Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus. Δευτερονόμιον interpretatur secunda lex, sicut præhabitum est, id est repetitio legis semel descriptæ seu datæ. Quid ergo est Deuteronomium hujus legis, nisi liber iste, qui Deuteronomium nuncupatur, in quo tota lex summatim et breviter quodammodo continetur? Mox ergo ut fuerit in regem promotus, faciet sibi describi Deuteronomium istud in volumine, accipiens exemplar, id est librum et textum correctum, ex quo faciat sibi librum suum describi, a sacerdotibus Leviticæ stirpis, ad quorum officium spectat, scripturam legis divinæ ab omni inficiatione et corruptione inviolabiliter custodire; et habebit secum. Ut fertur, Hebræi dicunt, quod debuit habere Deuteronomium in duobus libris conscriptum, quorum unum semper haberet secum, et alium in repositorio thesaurorum suorum tanquam pretiosissimum clenodium conservaret. Legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, id est quotidie aliquam partem libri, dum congrue potest vacare, et quantum discretio dictat; ut discat timere Dominum Deum suum casto et sancto timore, vel si timet Deum, studeat in ejus timore, omnique virtute proficere. In Deuteronomio quippe fiunt ferventissimæ ac frequentissimæ exhortationes ad timorem Dei, reliquasque virtutes. Timor etiam Dei est specialiter necessarius regibus atque potentibus, quoniam magnam habent libertatem, facultatem et opportunitatem peccandi, a quarum abusione indigent per timorem Dei compesci ac refrenari, quoniam timor retrahit a peccato. Indigent etiam valde esse diligentes ac solliciti coram Deo, quia gravissimum judicium imminet eis, et pro multis daturi sunt rationem. Timor autem diligentiam ac sollicitudinem parit, juxta quod scriptum est :1011 Qui timet Dominum, nihil negligit.12 Et custodire verba et cærimonias ejus, id est, divina præcepta, moralia, judicialia, ac cærimonialia adimplere, et gubernare se ipsum ac subditos secundum divina mandata.
Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, id est, de accepta potestate et præsidentia non infletur, neque inaniter glorietur, nec subditos aspernetur, sed tanquam confratres eos adspiciat, sic tamen, ut auctoritate sua, dum ratio exigit, strenue utatur, et jura exerceat disciplinæ; ut tanto timoratior, humiliorque consistat, quo gravius onus sibi impositum est, et quo in majori versatur periculo, ampliorique gratia eget, atque ad tantorum hominum gubernationem condignam, se deprehendit magis insufficientem, nisi gratiosissime et indesinenter adjuvetur ac dirigatur a Deo : propter quod debet se Deo cum omni timore et humilitate subjicere. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Rectorem te posuerunt? noli extolli;13 esto in illis quasi unus ex ipsis.
Curam illorum habe, et ita considera. Denique dignitates et officia præsidentium sunt servitutes, quia ad subditorum ordinantur commoda ac profectum. Sunt etiam dona gratiæ gratis datæ, bonis et malis communia, quæ incomparabiliter minoris sunt bonitatis, quam dona gratiæ gratum facientis. Neque declinet in partem dexteram vel sinistram, id est, nec amore, nec odio, nec aliquo modo a rectitudine æquitatis aut medio rationis recedat, sed tanquam lex viva et animata justitia, immobili firmitate sapientiæ atque virtutibus, præsertim justitiæ, pietati atque prudentiæ, semper inhæreat. Rex namque est imago Dei in terra, et sicut sol stellis præfulget, sic rex præ subditis debet in omni virtute ac sapientia emicare, et verbo, incessu, fama, et opere cunctos ædificare. Propterea debet esse vir prorsus heroicus ac perfectus, prout de hoc in libro de Regimine principum plenius scribit Ægidius. Ut longo tempore regnet ipse et filius ejus super
Israel, id est, quatenus diu salubriter præ-sit populo Dei, et proprium filium ita in omni virtute instituat, quod et ipse filius postea præsideat fructuose ad Dei honorem, atque communem subditorum salutem. Sic præesse, est benedictio donumque Creatoris, et merces quædam virtuosæ conversationis : imo ob magnam regis perfectionem, sæpe conceditur posteris ejus per multas generationes in principatu succedere, sicut de David in libro Regum frequenter habetur, quod Dominus con-servavit regnum filiis ejus, ut daret ei lucernam in Jerusalem.14 Hinc in libro Proverbiorum scriptum est : Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.15 Et in Ecclesiastico :16 Principatus sensati stabilis erit.
Ecce sanctus Moyses sapientissime et compendiosissime hic describit, qualis debeat esse rex et quicumque princeps aut præsidens, ut scilicet pompam equitaturæ et aliarum vanitatum devitet, nec alienas invadat provincias, nec quærat divitiis ac ministris corroborari ad sæviendum in subditos, nec reducat populum in Ægypum, id est, nec verbo, nec exemplo, nec compulsione aut potestate retrahat subditos suos ad sæculi vanitatem, ad caliginem vitiorum, ad bella injusta; carnalitatem et omnem torum illegitimum vitet, avaritiam detestetur, nec amplius thesaurizet quam expedit pro defensione rei publicæ, pro ampliatione divini cultus, pro nuptiis suæ prolis, pro subsidio pauperum, pro sustentatione decenti suorum. Sit insuper studiosus, et omnem otiositatem abominetur ac ludos superfluos. Contra hæc Salomon graviter peccasse censetur, qui femora mulieribus inclinavit, quas ardentissimo ac vitiosissimo dilexit amore, gloriatusque est, quod in Jerusalem reliquit tantum de argento et auro, quantum reperit ibi de ære et ferro.1718
Præterea, ut inducta clarius pateant, advertendum, quid in prima secundæ, quæstione 105, Thomas disseruit : Populus, inquiens, ille sub speciali Dei cura regebatur. Ideo institutionem summi principis sibi Dominus reservavit: propter quod Moyses exoravit, Provideat Dominus hominem qui sit super hanc multitudinem;19 sicque ex Dei ordinatione institutus est Josue post Moysen. De [singulis] judicibus quoque post Josue legitur, quod Dominus suscitavit populo salvatorem. Ideo electionem regis populo non commisit. Denique quamvis monarchia seu regia præsidentia sit optimum regimen populi, si non corrumpatur, tamen propter magnam potestatem quæ regi conceditur, faciliter degenerat in tyrannidem, nisi perfecta virtus insit ei, cui talis potestas conceditur: quia non nisi virtuosi est, bene ferre bonas fortunas, ut dicitur decimo Ethicorum. Perfecta autem virtus invenitur in paucis. Judæi quoque crudeles erant et ad avaritiam proni, per quæ vitia homines maxime in tyrannidem ruunt: ideo Dominus non instituit eis a principio regem cum plena potestate, sed judicem et gubernatorem ad ipsorum custodiam; postea vero ad populi petitionem, quasi indignatus, eis regem concessit. Unde dixit ad Samuelem: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.20 Instituit tamen a principio circa regem instituendum, primo eligendi modum, in quo duo determinavit. Primum est, ut in ejus electione exspectarent judicium Dei. Secundum, ut non facerent regem virum alterius gentis, quoniam reges tales parum affici solent ad populum cui præficiuntur: propter quod parum curant de populo. Secundo instituit circa reges institutos, qualiter se habere deberent quantum ad se ipsos, videlicet ut non multiplicarent sibi currus et equos, neque uxores, nec immensas divitias, quia ex horum cupiditate principes ad tyrannidem declinant, justitiamque relinquunt. Ordinavit etiam qualiter se haberent ad Deum, ut scilicet semper legerent et cogitarent de lege divina, atque ut semper essent in Dei timore ac obedientia. Instituit quoque qualiter se haberent ad subditos, ut scilicet ad illos humiliter se haberent, nec ipsos superbe contemnerent, neque opprimerent, nec a justitia declinarent. Hæc Thomas.
Postremo circa id quod dictum est, Eum constitues regem, scribit Rabbi Paulus: Præceptum istud de institutione regis, non est permissive intelligendum, sed est simplex concessio cum conditionibus in littera scriptis: nec sequitur, si sit concessio, ergo filii Israel non peccassent regem petendo. Nam petierunt regem aliter quam fuit concessum. Nec ex hoc quod ille populus fuit peculiaris Dei, sequitur quod non deberet super se regem habere. Hæc Paulus. Sed ut patet ex dictis, prima pars hujus dicti est contra Augustinum et Glossam, et contra expositores communiter. Porro quod ait, non sequi, populum Israel non debuisse super se regem habere, quia erat Dei populus peculiaris, non solum est contra Lyram, sed etiam contra Thomam, sicut jam patuit, imo contra doctores catholicos generaliter, et contra ea quæ in libro Judicum recitantur: alias a principio Dominus eis regem dedisset. Advertendum tamen, quod Regum primo Rabbi Paulus affirmat, quod filii Israel peccaverunt, non regem petendo, sed quia petierunt regem qui eis præesset cum plenaria potestate, in tantum quod esset absolutus a legibus. Hoc autem nullam apparentiam habet, quod filii Israel talem sibi regem præfici postularint, imo nulla gens tam fatua est quæ talem regem cupiat, quum hoc non sit nisi velle habere tyrannum. Nam dato quod a legibus pure positivis, imperator aut rex dicatur aliquo modo absolutus, non tamen a legibus naturalibus ac divinis, a quibus filii Israel non voluerunt suum regem esse absolutum. De hac re, Domino concedente, in Regum volumine plenius dicam.21
Footnotes
-
Sap. xi, 25. ↩
-
Num, xxxv, 30. ↩
-
* numero ↩
-
1 Reg. xii, 17. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
1 Reg. xiii, 5. ↩
-
1 Reg. x, 21, 24; xvi, 1, 12. ↩
-
Ibid. x, 24. ↩
-
Ibid. 26, 27. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
Eccli. i, 27. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Eccli. xxxii, 1, 2. ↩
-
III Reg. xi, 36; xv, 4. ↩
-
Prov. xxix, 14. ↩
-
Eccli. x, 1. ↩
-
Eccli. xlvii, 21. ↩
-
III Reg. xi, 1-3. ↩
-
Num. xxvii, 16 st seq. ↩
-
1 Reg. viii, 7. ↩
-
Num. xxvii, 16 et seq. ↩
Chapter 19 of 40