Articulus 19
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVIDECIMI : NON HABEBUNT SACERDOTES ET LEVITÆ, ETC.
IN exordio hujus capituli quædam cærimonialia ad religionem spectantia recoluntur, deinde diversæ superstitiones prohibentur; et omnia ista præhabita sunt, ideirco pertranseundum. Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, id est de stirpe Levitica, partem et hereditatem, id est hereditariam portionem, cum reliquo populo Israel. Dominus enim ipse est hereditas eorum, id est, ea quæ Deo immolantur, ipsis sunt deputata pro sustentatione et hereditaria parte. Hoc erit judicium sacerdotum, id est præceptum sacerdotes concernens, a populo, et ab his qui offerunt victimas, etc. Dabunt sacerdoti armum et ventriculum: id est, si offerentur animalia, sacerdotes qui immolant ea, habebunt has partes animalis oblati, videlicet armum, id est humerum seu scapulam, ac ventriculum, id est pectusculum, ut quidam exponunt.1 Vel si per ventriculum intelligendum est aliud, sic hic additur aliquid sacerdotibus dandum, antea non expressum. Verumtamen istud non est accipiendum de quocumque animali oblato, quia de holocaustis non habuit sacerdos nisi pellem; de animali vero quod pro peccato communitatis comburebatur, nihil cessit in usum sacerdotis.23 Intellectus hujus loci, in Exodo et super Leviticum in pluribus patet locis. Glossa autem hic ait: In veteri ac novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est eis inhiare.4 Non enim oportet ut qui semper adstare debet divino officio, inhiet lucro terreno, cui Deus hereditas est. Quid ergo illi deesse potest, qui cuncta habentem habet?
Primitias frumenti, vini et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione, dabunt filii Israel sacerdoti. Non quod omnes dederunt eidem sacerdoti, sed sacerdotibus in Jerusalem habitantibus apportabatur, et dabatur pars eis deputata. Sacerdotibus vero per tribus Israel hinc inde dispersis dabant ipsæ tribus, et unaquæque tribus sacerdotibus in sua sorte manentibus. Nec solum de rebus his expressis, sed et de aliis rebus, cibis, fructibus et animalibus dabantur primitiæ, prout in diversis locis expositum est.5 Ipsum enim elegit Dominus de cunctis tribubus tuis, ut ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum. Istud non ponitur hic specialiter de summo sacerdote, sed ponitur hic singulare pro plurali: ut sit sensus, quod Deus elegit sacerdotes, eorumque posteros ex stirpe Levi præ ceteris tribubus, ut sibi in templo ministrarent per omne tempus veteris Testamenti.
Si exierit Levites ex una urbium tuarum, etc. Levitis assignatæ erant urbes diversæ ad habitandum per totum Israeliticum populum, sicut supra inductum est, et in Numerorum libro, in Josue quoque habetur: tamen ut dicitur hic, dum aliquis Levitarum extra urbem divini cultus commorantium, ex devotione optavit manere in urbe illa, fuerat admittendus ad habitandum ac ministrandum ibidem. Unde subjungitur, desiderans videre locum quem elegerit Dominus, ministrabit in nomine Domini Dei sui, id est, officium Leviticale exercebit ibi, sicut omnes fratres ejus Levitæ, id est sicut ceteri Levitæ in eadem urbe manentes. Partem ciborum eamdem accipiet quam et ceteri, id est, pro suo ministerio habebit similem portionem de oblationibus ac decimis cum ceteris Levitis ministrantibus ibi, excepto6 eo, id est ultra et præter hoc, quod in urbe sua, in qua antea mansit, ex paterna ei successione debetur. Sacerdotes etenim ac Levitæ in propriis urbibus et circa habebant domos et pecora ac pascua pro eisdem: quæ relinquebant posteris suis. Talia autem consueverunt Levitæ vendere, qui sic in Jerusalem habitare optabant. Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Exceptis venditionibus suis.
Deinde diversæ superstitiones prohibentur cultoribus veri Dei Israelitis, quæ et nunc cunctis Christianis vetantur districte. Quando ingressus fueris terram promissionis, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium; nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem. Aliqui idololatræ prolem suam trahebant per ignem, putantes eam per hoc purgari, piari et consecrari diis quos coluerunt: quod et Achaz fecisse legitur suo filio, quarto Regum:7 et hoc prohibetur hic populo Israel. Aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria. Nec sit maleficus, neque incantator, nec qui pythones consulat, neque divinos, et quærat a mortuis veritatem.8
De vitiis et superstitionibus istis dictum est diffuse super Leviticum et alibi. Maleficus autem intelligi potest, qui sobolem offert dæmonibus, aut per invocationes facit dæmones in aliqua visibili apparere effigie. Incantator vero, qui præstigiosis apparitionibus decipit homines, faciens apparere quod non est. Pythones aut pythonissæ dicuntur, per quorum os dæmones in eorum ventribus seu cordibus habitantes, loquuntur, propter quod ventriloqui nuncupantur; vel qui mortuum faciunt apparere, ut legitur primo Regum de pythonissa, quæ Samuelem dicitur suscitasse:9 et ita vocati sunt a Pythone, id est Apolline, quem deum divinationis esse credebant. Divini quoque dicuntur, qui sibi usurpant quod Dei est, videlicet futurorum contingentium præcognitionem ac denuntiationem, aut talia se præscire asserunt ex revelatione divina, quum tamen ex dæmonum revelatione loquantur. Porro a mortuis quærere veritatem, est carminibus aut sacrificiis mortuum evocare ad inquirendum incognita, quum tamen in talibus non mortuus, sed potius dæmon in specie mortui videatur atque respondeat. Qualiter ista superstitiosa possint contingere, et qualiter observanda vel non observanda sint somnia, jam ante in diversis tractatum est locis, videlicet super Genesim, ubi tractatur de somniis Pharaonis, eunuchorumque ejus, et super Exodum, ubi de maleficis agitur Pharaonis et signis ipsorum, et super Leviticum.101112
Deinde Dominus ostendit, cur non fuerit populo suo necessarium præfatis superstitionibus uti, ad cognoscendum futura seu abdita aut supernaturalia, de quibus fideles indigent informari, qui ad supernaturalem beatitudinem sunt creati, et contra invisibiles hostes confligunt. Omnia hæc abominatur Dominus, et propter istius modi scelera delebit eos. Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo. Prophetam de gente tua, id est de Israelitica stirpe, et de fratribus tuis, sicut me, id est similem mei in natura, imo et in gratia prophetali, ita quod vere erit inspiratus a Deo, quamvis non in tanta excellentia, suscitabit tibi Dominus: quem audies, id est, ab ipso inquires atque percipies, quid agere, scire, aut credere debeas, ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb: quia dum Deus dedit filiis Israel decem præcepta, loquendo per angelum, et apparendo per ignem, filii Israel territi dixerunt ad Moysen: Non loquatur nobis Dominus, ne moriamur;13 sed loquere tu nobis, et audiemus. Per hunc Prophetam quidam intelligunt Josue, qui Moyse defuncto, prophetico spiritu floruit, angelum vidit, et per se atque per Eleazarum sacerdotem a Domino supernaturaliter est instructus, populumque direxit. Alii per Prophetam istum indeterminate intelligunt quemcumque Prophetam sanctum, quem Deus post
Moysen opportuno tempore suscitavit ad populum instruendum: sicque ponitur singulare pro plurali, quoniam successive vel etiam quandoque simul suscitavit Dominus post Moysen multos Prophetas, ut partim patet in libro Judicum, deinde magis in libro Regum. Hinc loquitur Isaias: Nonne a Deo suo populus veritatem inquiret? quasi dicat, Imo: ideo addit, Ad legem magis et ad Prophetas, supple, est recurrendum.
Judic. vi, 8.
I Reg. III, 20; II Reg. VII, 4.14
Is. vii, 19, 20.
Et ait Dominus mihi: Bene omnia nunc prætacta, sunt locuti, in Horeb. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui. Istud multi exponunt de eodem Propheta, seu eisdem, de quibus nunc facta est mentio. Unde et Glossa ait: Licet historialiter de Prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Israel repleti sunt Spiritu Dei; melius tamen de Domino Prophetarum accipitur, de quo turbæ: Hic est, inquiunt, vere Propheta qui venturus est in mundum. Glossa quoque interlinearis exponit sic: Prophetam, videlicet Christum, suscitabo eis de medio fratrum suorum, id est de semine David, similem tui, qui non venit legem solvere, sed adimplere. Ponamque verba mea in ore ejus. Ideo Christus professus est: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me Patris. Itemque: me ipso facio nihil; sed sicut me docuit Pater, sic loquor. Loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Qui autem verba ejus audire noluerit, ego ultor exsistam. Nam ideo usque in præsens pervenit in illos ira Dei, quoniam Christum suscipere contempserunt.1516
Joann. vi, 14.
Matth. v, 17.
Joann. vii, 16.
Ibid. vii, 28.
I Thess. vi, 16.
Ps. LXVIII, 25.
Joann. xiv, 28, 31.
Unde prædixit Psalmista: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. Hæc autem dicunt de Christo secundum naturam ejus humanam servilem assumptam, secundum quam minor est Patre, secundum quam dixit: Pater major me est, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Itaque ex isto tam singulari adjuncto satis insinuatur, quod de Christo prædicta sunt hæc: et hoc fateri oportet, quoniam sacratissimus princeps
A Apostolorum hanc auctoritatem allegat de Christo prædictam, in Actis loquens: Moyses dixit: Prophetam suscitabit vobis Dominus, etc. Similiter alio Actuum capite S. Stephanus ait: Hic est Moyses qui dixit filiis Israel: Prophetam vobis Deus suscitabit. Christus quoque in Evangelio incredulis loquens Judæis: Si crederetis, inquit, Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
Act. III, 22.
Ibid. vii, 37.
Joann. v, 46.
Denique circa hæc scribit Rabbi Paulus satis catholice, dicens: Aliter intelligendum est, quod primo hic dicitur, Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus; et quod secundo dicitur, Prophetam suscitabo eis, etc. Primum enim intelligitur de Josue, aliisque Prophetis sequentibus; secundum vero, tantum de Christo. Cujus diversitatis ratio sumitur ex continuatione utriusque verbi prædicti, ad ea quæ statim ante dicuntur. Intelligentia namque dictorum, ex causis dicendi sumenda est, secundum Augustinum. In primo enim loco intendit Moyses inducere populum, ut futura contingentia et consimilia non quærerent ab ariolis et divinis, promittens quod a Deo possent cognoscere talia per Prophetam seu revelationem divinam; et consequenter addit aliud quodammodo simile, dicens: Ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, id est, non solum providebit tibi Dominus de Propheta revelante tibi futura contingentia et occulta, sed et quod amplius est, providebit tibi de Propheta, qui absque terrore conturbante docebit te legem divinam; quod de solo Christo verificatur, qui aliam dedit legem quam Moyses. De isto Rabbi Paulus scribit prolixe, atque (ut tactum est) satis catholice. Tamen si bene pensetur, verbis his Moysis primo loco prolatis beatissimus Petrus adjungit in Actis verba, quæ hic annectuntur verbis istis secundo loco pronuntiatis: quo argui potest, quod utrumque ad eumdem pertineat.
Consequenter reprobantur pseudoprophetæ. Propheta autem qui arrogantia de-
Act. III, 22, 23. pravatus: quod potest intelligi, tam de eo qui aliquando fuit verus propheta et bonus, sed tempore procedente subversus est, et priori gratia spoliatus, fingit sibi adhuc adesse gratiam prophetalem desiderio vanæ gloriæ aut honoris: ideo subditur, voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi, ut diceret, id est, præsumpserit loqui quasi inspiratus et jussus a me. Potest quoque intelligi de alio propheta, qui nunquam fuit verus propheta, et tamen arroganter sibi assumit nomen officiumque prophetæ, qualis fuit Ananias propheta de Gabaon, de quo legitur in Jeremia;17 Achab quoque et Sedecias, de quibus in eodem dicitur.18 Aut ex nomine alienorum deorum: hoc est, si quis attentaverit vaticinari in nomine idolorum aut falsorum deorum, tanquam cultor et propheta illorum, sicut tertio Regum leguntur fuisse prophetæ Baal;19 interficiatur tanquam idololatra ac seductor. A solo etenim vero Deo est gratia prophetalis simpliciter dicta. Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere, id est vere cognoscere, et a falsis vaticiniis discernere, verbum quod locutus est Dominus per verum Prophetam, seu Propheta ex Dei inspiratione? Hoc habebis signum discretivum, id est argumentum: Quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, id est, nomine Dei finxerit se prædixisse, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus.
Contra hoc objici potest, quoniam Ezechiam mox prædixit Isaias moriturum, et Jonas Niniven subvertendam, et tamen nullum illorum evenit.2021 Supra dictum est, quod interdum falsi prophetæ aliqua vera prædicunt. Rursus per Jeremiam Dominus contestatur: Repente loquar adversus regnum et gentem, ut destruam illam;22 si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod locutus sum, ut facerem ei. Ad hæc respondetur, quod duplex est prophetia: Una prædestinationis, qua scilicet Propheta verus aliquid præcognoscit atque prænuntiat, secundum quod infallibiliter cadit in providentia ac præscientia Dei, et tanquam præsentialiter a Deo conspicitur: et ista prophetia semper impletur. Alia est prophetia comminationis, qua aliquid revelatur Prophetæ secundum ordinem suum ad causas creatas, voluntarias, ac proximas: secundum quarum dispositionem ac ordinem tale quid est futurum; tamen quoniam causæ illæ mutabiles sunt, potest non evenire. Unde et talis prophetia intelligi datur cum conditione implicita, utpote nisi homines se emendent, seu causæ effectus prænuntiati mutentur. Verumtamen veri Prophetæ in prophetiis suis comminatoriis quandoque non exprimunt talem conditionem. Postea tamen, vel etiam ante, ex divina revelatione, conditionem talem cognoscunt, et eam aliquando postea manifestant, secundum quod Deus revelavit sanctis Isaiæ et Jonæ, cur, quod prædixerant, non implebatur.23 Vel causa talis panditur generaliter ac aperte per imitationem causarum prophetati effectus, quemadmodum pœnitentia Ninivitarum innotuit universis, per quam patuit, cur prophetatio Jonæ non implebatur. Rursus falsorum prophetarum error atque præsumptio deprehenditur tam ex doctrina, quam ex vita ipsorum, ut si quid sanæ fidei aut determinationi Ecclesiæ contrarium doceant, aut prophetent, vel impie conversentur. Raro etenim pravis hominibus conceditur gratia prophetiæ, quanquam interdum sit factum. Hinc ait Salvator: Attendite vobis a falsis prophetis, a fructibus eorum cognoscetis eos.2425
Insuper inter hæc verorum et pseudoprophetarum vaticinia subtilius potest discerni. Moyses autem rudi populo loquens, superficialiter pertransivit, et quoddam probabile signum discernendi edocuit. Itaque prophetiæ pseudoprophetarum non sunt nisi de his quæ aliquo modo naturaliter queant prænosci, sive ex longa experientia, vel ex causarum cognitione, vel ex his quæ realiter jam sunt; et si futura pure contingentia, et omnem naturalem cognitionem transcendentia, dæmones aut pseudoprophetæ prædicere usurpent, mentiuntur, aut conjecturaliter ac cum formidine de opposito inde loquuntur, ita quod verba eorum in omnem eventum trahi possunt ac flecti; vel ex revelatione angelorum sanctorum, qui ex certis causis juxta æternæ Sapientiæ constitutum, interdum aliqua talia malignis revelant spiritibus et eorum ministris: et tunc non sunt proprie dæmonum prophetiæ aut vaticinia pseudo; sed de his solus Deus veritates prænuntiat et revelat, et ejus Prophetæ inde cum certitudine vaticinantur.
Itaque a præfatis superstitionibus et vanitatibus quæ ipsarum reliquiæ sunt, prorsus abstineamus, curiositatem vitemus, nec in supervacuis occupemur; potiusque conemur proprios defectus et excessus debite intueri, deplangere ac vitare, quam futura et abdita ad salutem non requisita dignoscere.
Postremo, quod in isto capitulo scriptum est, Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo, satagamus implere, quum et Salvator hortetur:26 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Ad minus enim oportet ab omni macula culpæ mortalis esse purgatum, et in via mandatorum sincerum: sicque de perfectione sufficientiæ, non supererogationis aut eminentiæ, istud exponitur, quantum ad omnes. Religiosi vero ad consiliorum perfectionem, et caritatis specialem profectum tendere obligantur. Episcopi autem debent in omni virtute esse perfecti. Porro, omnium nostrum est coram Deo sollicite ambulare, atque in virtutibus crescere, quum non proficere, sit deficere;27 nec possit diu vitare mortalia, qui coram Deo custoditus ac timoratus non fuerit, quum tam variis modis tentemur, tamque fragilissimi simus.
Footnotes
-
Exod. xxix, 26-28. ↩
-
Ibid. iv, 11, 12, 21; vi, 30. ↩
-
Lev. vii, 8. ↩
-
Lev. vii, 31 et seq. ↩
-
Num. xviii, 8 et seq. ↩
-
Num. xxxv, 2-8. Josue xxi. ↩
-
IV Reg. xvi, 3. ↩
-
Lev. xix, 26, 28, 31; xx, 6. ↩
-
I Reg. xxviii, 7 et seq. ↩
-
Lev. ubi supra. ↩
-
Exod. vii, viii. ↩
-
Gen. xli, xi. ↩
-
Exod. xx, 19. ↩
-
Is. viii, 19, 20. ↩
-
I Thess. ii, 16. ↩
-
I Thess. viii, 28. ↩
-
Jer. xxviii. ↩
-
Jer. xxix, 21 et seq. ↩
-
III Reg. xviii, 19. ↩
-
Jonæ III, 4. ↩
-
IV Reg.xx, 1. ↩
-
Jer. xviii, 7, 8. ↩
-
IV Reg.xx, 5. Jonæ IV, 11. ↩
-
Matth.vii, 15, 16. ↩
-
Matth. vii, 15, 16. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
Chapter 20 of 40