Articulus 20
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI NONIDECIMI: QUUM DISPERDIDERIT DOMINUS DEUS TUUS GENTES.
NUNC repetuntur, quæ de civitatibus refugii et homicidio involuntario seu casuali dicta sunt in Exodo et in Numeris.12 Quum disperdiderit Dominus gentes, quarum tibi traditurus est terram, habitaverisque in ea, tres civitates separabis tibi, id est, seorsum ab aliis urbibus deputabis, ut sint urbes refugii, sternens diligenter viam, id est, complanabis itinera ad pergendum, ut fiat quod subditur: et in tres œqualiter partes totam terræ tuæ provinciam, scilicet terram promissionis, divides non materiali, sed intellectuali divisione, sicut zodiacus dividitur in duodecim signa, et orbis seu cœlum in duo hemisphæria; et in qualibet harum trium partium terræ ita divisæ, eliges unam urbem, quæ sit civitas fugitivorum; ut habeat e vicino, hoc est de propinquo, qui propter homicidium casuale et excusabile, profugus est de loco suæ nativitatis aut mansionis, præsertim de homicidii loco, quo possit evadere. Qualiter autem Moyses constituit tres civitates refugii in terra duarum ac mediæ tribuum, dictum est supra.3 Porro, qualiter sunt tres civitates ad hoc assignatæ in terra promissionis, et quæ fuerint illæ, Josue scripsit.4 Deinde in littera exemplificatur de homicidio casuali, ut si quis cum proximo suo pergat ad silvam ut ligna abscindat, etc. Quum autem dilataverit Dominus terminos tuos. Hic additur quod in præcedentibus libris non habetur, videlicet ut præter tres civitates refugii nunc prætactas, in terra promissa adderentur simili modo adhuc aliæ tres refugii urbes, quando obtinuissent filii Israel universam terram eis promissam: quod qualiter sit impletum, nec in libro Josue, nec alibi in Scriptura canonica invenitur; creditur tamen factum tempore David aut Salomonis, etc. Sicque in toto erant novem civitates refugii, tres in terra duarum semisque tribuum, et sex in terra promissionis. Si quis autem odio habens proximum suum. Hic jubetur quod voluntarius homicida nullibi tutum habeat locum, et si ad aliquam refugii urbem confugerit, non salvetur ibidem, sed tradatur cognatis occisi ad occidendum, dum juridice fuerit comprobatum quod malitiose illum occidit. De his, quia præhabita sunt, textusque planus est, pertranseo.
Non assumes et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, hoc est, agros seu terras aliorum non usurpabis, nec addes agris tuis extendendo metas agrorum aut pratorum tuorum, sed infra limites a patribus tuis positos permane. Solent autem in agris poni saxa aut consimilia pro indicio finis agri, et tale saxum aut signum nullus debet sibi attrahere, aut alibi ponere, sed in suo relinquere loco, nisi forte per emptionem justam quis agros suos dilatet. Hinc in Proverbiis habetur:5 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit, hoc est, propter unius testimonium nullus adjudicabitur morti aut damno;6 sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Hoc supra expositum est. Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis, stabunt ambo quorum causa est, hoc est, tam testis ille quam is quem accusat; vel ambo, id est, accusatus a teste illo, et pars adversa accusati, pro qua parte testis ille fert testimonium: stabunt, inquam, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum. Quumque sacerdotes et judices diligentissime perscrutantes, hoc est, examinantes testem illum, an sit infamis, et de loco ac tempore aliisque negotiis ac circumstantiis negotii, de quo testatur, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, hoc est mendosum testimonium; reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, id est, ad talem pœnam eum obligabunt et adjudicabunt, qualem incurrisset is contra quem testabatur, si fuisset per sufficientes testes convictus, quoniam pœnam talionis incurrit hujusmodi testis. Ideo subditur: Non misereberis ejus miseratione seu compassione inordinata, et nimium molli, contraria æquitati. Compatiendum equidem ei est, quoad malum culpæ, et est orandum pro ipso; sed malum pœnæ, videlicet debita castigatio infligenda est ei. Unde subjungitur: sed animam pro anima, id est, animalem corporalemque vitam pro animali vita exiges, ut tali vita privetur, qui voluit falso testimonio perimere alium. Similiter oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges: de qua pœna et talione dictum est plenius in Exodo.7
Præterea, sicut litteralis, ita et spiritualis hujus capituli sensus in præallegatis capitulis est inductus.8 Aliqua tamen adduntur hic, quæ breviter moralizantur. In omnibus namque prætactis ternarius commendatur, ut superbeatissimæ Trinitatis mysterium insinuetur. Novem vero civitates refugii designant novem ordines angelorum, ad quorum societatem universi fideles, vel [si] in sæculo isto se peccasse fatentur, pœnitendo adspirant, et bene vivendo pertingere cupiunt, quatenus invisibilium hostium acies, et cuncta evadant pericula.
Qui percusserit proximum nesciens, hoc est, qui sine proposito scandalizaverit alium; vel qui putans alium verbo correptionis et exhortationis curare a culpa, læserit illum, acrius quam oportet loquendo, vel quia ille tam imperfectus est, quod exhortationes et increpationes non suscipit, quum tamen iste ex caritate loquatur, et probetur exisse cum illo in silvam ad ligna cædenda. Silva est hoc sæculum nequam, in quo bestiæ, hoc est homines bestiales, passionumque strepitus commorantur. Ligna autem sunt homines, et arida ligna sunt impii; ligna autem viridia, justi. Porro ligna præcidere, est homines a conversatione mundana abstrahere, atque ad religionis ingressum, seu pœnitentiæ viam inducere. Securis vero, est sermo prædicationis. Ferrum securis, est reprehensio rigorosa, quæ tunc manum corripientis effugit et alium perimit, dum quis per inconsiderationem aut iram, seu alterius passionis immoderantiam aliqualem, tam acute et aspere alium reprehendit, quod ex hoc magis tentatur, indignatur, murmurat, dijudicat, aut in rancorem dilabitur, vel desperat. Tunc correptor, quamvis incaute habuerit se, a mortali tamen est excusandus, imo si exigente rei publicæ bono ex auctoritate sui officii ita loquatur, totaliter excusatur.
Denique per hoc quod Dominus jussit adhuc addi tres urbes refugii, dilatatis terminis Israelis, est figuratum quod quanto in Ecclesia amplius multiplicantur qui credunt, tanto plus necesse est multiplicari culparum remedia, ecclesias, cœnobia, sacramenta, suffragia. Ex odio demum occidit proximum, qui illo vidente aut sciente, facit mortale peccatum, aut qui provocat ipsum ad vitia; sed absque culpa alium, qui juste et irreprehensibiliter habet se, et tamen alii instar Scribarum ac Pharisæorum ex sua malitia scandalizantur de illo. Non assumes et transferes terminos proximi tui, id est, leges et regulas tibi præfixas non violes, nec aliquid statui tuo contrarium aggrediaris, neque in his quæ tibi commissa non sunt, te intromittas, nec in alienam messem extendas falcem; sed quæ præcepit tibi [Deus] cogita ac perfice semper.9
Footnotes
Chapter 21 of 40