Articulus 21
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI : SI EXIERIS AD BELLUM CONTRA HOSTES TUOS.
HIC declaratur, qualiter et a quibus sit procedendum ad bellum, et qualiter pugnatores se circa pugnandos habere debuerint. Si tu, popule Israel, exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatum et currus, et majorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, hoc est, timere non debes carnali et mundano timore, quia Dominus Deus tuus tecum est, cui nullus potest resistere. Appropinquante autem jam prælio, id est, conflictu jam imminente, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum Israel conflicturum : Nolite cedere fugiendo, nec formidetis eos, quia Dominus pro vobis contra inimicos dimicabit, hoc est, virtutem prævalendi vobis præstabit, et illorum prosternet virtutem, dummodo confidatis in Domino, nec vestra peccata demereantur, et inducant oppositum. Duces quoque exercitus, videlicet millenarii ac tribuni et centuriones, seu illi qui singulis præerant tribubus, per singulas turmas particulares, quibus præerant singulatim, audiente exercitu totali, cujus turmæ illæ fuerant partes integrales, proclamabunt : Quis est homo qui ædificavit domum novam, hoc est habitationem seu ædem novam, quæ sit principale domicilium ejus, et non dedicavit eam? id est, sua inhabitatione nondum eam applicavit usui ob quem est constructa, hoc est, nondum in ea est commoratus. Unde alia habet translatio, Nondum initiavit eam : et forte, sicut templum consecrabatur cultui divino per adspersionem et alia, sic per aliquam solennitatem conviviorum aut rituum dedicabant novam domum jam factam ad commorandum in ipsa. Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam : quod miserabile esset, quod scilicet tanti laboris frustraretur effectu.
Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat, ita quod ipse et alii possent vesci fructibus ejus ? Vadat, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio, vineam illam faciendo communem : quod secundum quosdam fiebat quinto anno a plantatione, quoniam fructus quos protulit vinea in tribus primis annis, judicabantur immundi, ita quod nec edi poterant nec offerri, utpote nati ante consuetum tempus, quo solent vineæ fructificare. Idololatræ quoque talibus fructibus in suis (ut fertur) sacrificiis utebantur, tanquam insolitis novisque rebus. Porro fructus quarti anni Deo offerebantur totaliter, et quinto anno poterat de fructu vineæ oblatio atque comestio fieri. Alii, quos Magister in historiis sequitur, dicunt, quod publicatio vineæ sexto fiebat anno, ita quod quarto anno vindemiabatur Domino, quoniam totum hujus anni fructum detulit homo ad urbem cultus divini cum decima aliarum frugum secunda, ut ibi epularetur ex eis coram Domino. Quinto anno fiebat homo dominus vineæ, et eam sibi vindemiavit. Sexto anno et deinceps erat omnibus quasi communis, ita quod itinerantibus licuit pomaria vineasque intrare, et sufficienter refici inde, non autem aliquid extra ferre. Vindemiantes quoque non prohibebant occurrentibus, gustare de his quæ ad torcular portabant. Alia littera habet sic : Quis est homo qui plantavit vineam, et de novella ejus non bibit ? Quis est homo qui desponsavit uxorem, et non accepit eam per cohabitationem et maritalem amplexum ? Revertatur, ne moriatur in bello, et alius homo accipiat eam : imo ut alibi legitur, debuit uno anno cum conjuge sua lætari, antequam cogeretur ire ad bellum.1
Itaque hoc triplex genus virorum jussit lex reverti : Primo, quoniam specialiter erat miserabile, quod post tantos conatus, tamque ferventes affectus ad elaborata et concupita, non consequerentur optatum effectum. Secundo, quoniam tales viri solent tanto plus formidare de imminente sibi periculo, quanto intensius afficiuntur ad sua objecta et concupita. Præterea quæritur, cur isti reverti jubentur propter vitandum mortis periculum, quum eis jam ante sit dictum : Nolite metuere, quia Dominus dimicabit pro vobis. Respondetur, quod ex parte Dei non erat defectus victoriæ, nec erat timendum, sed ex hominum imperfectione, culpa et metu.
His dictis, duces addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus ex naturali dispositione, et corde pavido ex eventu aut superaddito vitio, ut qui ante congressum est audax, sed imminente periculo, dissolvitur corde ? Vadat et revertatur, ne pavere faciat corda fratrum suorum et commilitonum. Ex talium enim adspectu, verbis, factis, fuga, prostratione, consocii eorumdem solent terreri. Affectiones quippe unius, per oculorum adspectum faciliter derivantur ad alium. Quumque siluerint duces exercitus, particularium scilicet turmarum (dicitur tamen fuisse unus principalis dux totius exercitus), hoc est, quum præmemorata verba protulerint, et finem loquendi fecerint ; unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit, id est, quilibet ducum turmam sibi subjectam exhortabitur ad pugnandum, et eam ordinate disponet, quantum ad situm et ordinem : quia inordinata pluralitas, non est nisi hostium victima. Cuneus vero secundum quosdam, est proprie societas triangulariter situata, hoc est ordinata instar trianguli, ut facilius exercitum adversariorum possit intrare, atque ab invicem separare.
Consequenter in littera prolixe et plane describitur, qualiter filii Israel habere se debuerunt circa urbes expugnandas. Nam urbibus extra terram promissionis situatis debebant primo pacem offerre, non autem civitatibus in terra promissa locatis, quarum habitatores erant prorsus delendi, juxta frequenter præhabita: et clara est littera. Quid autem agendum erat circa urbes difficulter expugnabiles aut prorsus inexpugnabiles, subjungitur: Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potest, hoc est fructiferas arbores, nec securibus per circuitum debes vastare regionem, talia excidendo arbusta aut vineas, oliveta, ficeta, et consimilia, quæ omnia nomine arborum designantur; quoniam lignum est, et non homo, id est, arbores tales sunt ligna fructuosa, quæ tibi possunt prodesse tempore diuturnæ obsidionis, et item post urbis captionem, nec fugere queunt, neque resistere tibi, imo ex eis territorium opulentius est atque utilius tibi, sive ad inhabitandum, sive ad obtinendum ex eo tributum. Si qua autem ligna non sunt pomifera, id est fructifera: quoniam in Scripturis pomum pro quocumque arboreo sumitur fructu; sed agrestia et in ceteros usus apta, puta ad mechanica opera inde formanda, armaque bellica; succide et extrue machinam, donec capias civitatem quæ contra te dimicat, hoc est, talia ligna potes abscindere, et inde parare instrumenta ad urbis captionem proficua.
Circa hoc quæri potest, qualiter stare excusarique valeat, quod Eliseus propheta prænuntiavit regibus tribus, quorum unus exstitit Josaphat virtuosus, Universum lignum fructiferum succidetis.2 Ad quod quidam respondent, quod dum civitates expugnandæ, erant tam firmæ, quod populus Israel eas expugnare nequibat, poterant ligna talia eradicare, ne remanentia adversariis deservirent: sicque rex Josaphat et rex Joram recesserunt ab obsidione civitatis regis Moabitarum, succisis arboribus3 fructuosis terræ illius. Sed huic responsioni obviare videtur, quod loco præallegato Eliseus præmisit, loquens his regibus:4 Dominus tradet Moab in manus vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem munitam. Et subditur ibi de urbe metropoli: Circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.5 Idcirco dicendum videtur, quod ex dispensatione divina factum est illud in majorem Moabitarum punitionem, quoniam noluerunt regi Israel tributum solvere consuetum; vel littera hæc loquitur de arboribus regionum, quas filii Israel poterant acquirere ad inhabitandum: erant autem divinitus prohibiti a tali acquisitione terrarum Moab et Ammon, ut patuit supra.6
Spiritualiter, dum populo christiano imminet bellum contra invisibiles sive visibiles hostes, tyrannos, hæreticos, infideles, et viderint adversariorum numerum esse acie christiana majorem, non debent diffidere, nec immoderate metuere, sed Dominum invocare, et se ipsos exhibere dignos subsidiis Dei, per vitam idoneam, per contritionem, confessionem et satisfactionem, per cordialem in Deo fiduciam.7 Sacerdos quoque, id est prædicator sive prælatus, stabit ante aciem, hoc est, gregem sibi commissum verbo et opere ædificabit et admonebit, ut cum omni fiducia prælientur, nec vereantur timore dejiciente. Per hoc autem quod ædificatores domus, plantatoresque vineæ, et sponsi jubebantur redire, insinuatur, quod nec ad corporalia, neque ad spiritualia bella sint apti, qui inordinato et intenso ligantur affectu ad opes aut delicias suas, quas amittere nimis verentur. Similiter qui domum ædificavit, id est, se ipsum virtutibus reparare incepit, et nondum dedicavit eamdem, hoc est, ad profectum notabilem necdum devenit, non est adhuc bene dispositus ad magnarum certamina tentationum. Similiter nec is qui vineam plantavit, id est, mentem suam, aut gregem sibi creditum cœpit excolere, et ad caritatis profectum, quæ omnia facit esse communia, nondum perductus est. Non ergo se ingerant pugnis tentationum quousque profecerint, ne invisibiles hostes devorent fructus laborum suorum. Porro, qui desponderunt sibi uxores, id est voluptatum amatores, aut negotiis occupati mundanis, et formidolosi formidine sæculari atque carnali, sunt ad sacra bella prorsus inepti.
Præterea adversariis non impugnantibus Ecclesiam Dei, primo offerenda est pax, ut scilicet sponte convertantur ad fidem : quod si renuerint, sunt vastandi. Mulieribus vero et parvulis, hoc est, simplicibus et idiotis, de quorum conversione spes est, congruit parcere. Hæreticis vero ac perfidis infestantibus commune bonum Ecclesiæ, non est parcendum. Postremo, arbores fructuosæ non sunt excidendæ, quia si quid scientiæ et aptitudinis ad virtutes ac utile invenitur in philosophis ac consimilibus, redigendum est in obsequium fidei christianæ. Infructuosa vero et arida ligna, hoc est indurati et obstinati, delenda sunt.
Footnotes
Chapter 22 of 40