Articulus 22
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI PRIMI : QUANDO INVENTUM FUERIT IN TERRA, QUAM DOMINUS DEUS TUUS DATURUS EST TIBI, HOMINIS CADAVER OCCISI.
QUID agendum sit in homicidio, cujus auctor nescitur, et circa uxores earumque proles, et circa reos, nunc declaratur. Quando inventum fuerit in terra promissa, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, utpote homicida : si autem certa signa in cadavere illo paterent, quod homo occisus esset a bestia, non oporteret forsitan fieri quæ sequuntur ; egredientur majores natu et judices tui, id est principes populi seu tribus, in cujus sorte invenitur defunctus, et metientur a loco cadaveris spatia singularum per circuitum civitatum : de quibus incertum est, quæ earum plus distet a loco illo, non aliarum de quibus constat quod amplius distent; et quam viciniorem loco cadaveris ceteris esse perspexerint, id est, mensurando cognoverint, tollent seniores civitatis illius vitulam de armento. Hæc autem mensuratio non erat necessaria, quando ad oculum certissime patuit, quæ urbs esset vicinior. Quæ vitula non traxit jugum, nec terram scidit vomere. De cujus autem armento aut sumptu sumebatur hæc vitula, textus non exprimit, et forsitan accipiebatur de sumptu communi, aut de armento supremæ urbis vicinioris. Et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ nunquam arata est, nec sementem recepit, et cædent in ea cervices vitulæ, accedentque sacerdotes ejusdem urbis, aut in tribu illa morantes : accedent, inquam, ad ipsum interfectum, id est occisum, ut videant, an omnia ibi rite agantur, et an aliquid de causa et genere homicidii valeat conjici.
Et venient majores natu civitatis illius, lavabuntque majores natu urbis propinquioris, manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est, hoc est mactata, et dicent : Manus nostræ non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt directe nec indirecte : quia (ut aliqui dicunt) jurabant quod homicidium illud non accidisset per eorum negligentiam aut consensum, quia (ut infra tangetur) juraverunt quod non erant negligentes circa viarum custodiam. Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel, id est, effusionem sanguinis hujus occisi non imputes populo tuo, aut alicui personæ ex eo qui innocens est ab effusione sanguinis hujus. Interdum enim pro scelere commisso ab uno, plures punebantur a Deo, prout sæpe expositum est. Potuit autem esse, quod ille occisus fuerit nequam et impius, vel occisus ab aliquo quem volebat occidere, cui licuit vim vi repellere, cum appositione inculpatæ tutelæ. Dicitur tamen innocens sanguis, quia ab ejus effusione fuerant innocentes, qui manus suas laverunt, ut dictum est. Vel scriptura hæc loquitur de occiso absque suo demerito, utpote vitiose. Et auferetur ab eis reatus sanguinis, id est, populus non punietur a Deo propter homicidium illud.
Circa hæc scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 105: Ratio litteralis hujus mandati fuit, ut Rabbi Moyses dicit, quia frequenter interfector est de civitate propinquiori. Unde occisio vitulæ fiebat ad explorandum homicidium occultum. Quod fiebat per tria: Primo, per hoc quod seniores civitatis jurabant se nihil prætermisisse in viarum custodia. Secundum est, quoniam ille cujus erat vitula, damnificabatur in animalis occisione: ut si prius manifestaretur homicidium, vitula non occideretur. Tertium, quod locus, in quo vitula occidebatur, mansit incultus. Hinc ad vitandum utrumque damnum, homines civitatis de facili manifestarent homicidam, si scirent. Et raro poterat esse, quin aliqua verba aut signa super hoc præcesserint. Vel hoc fiebat ad terrorem, in homicidii detestationem. Per occisionem namque vitulæ, quæ est animal utile ac robustum, præcipue antequam laboret sub jugo, significabatur quod quicumque homicidium perpetrasset, quamvis utilis esset ac fortis, occideretur etiam morte crudeli: quod per concisionem cervicis vitulæ notabatur; et quod tanquam vilis ac impius a consortio hominum esset abjiciendus: quod figurabatur per hoc, quod vitula occidebatur in valle aspera atque inculta, et quod carnes ejus relinquebantur ibi in putredinem convertendæ.
Si circa prædicta quæratur, quid vitula meruit, ut propter incertum homicidium occideretur: respondendum, quod occidebatur non ob suum demeritum, sed in detestationem commissi facinoris, et ad significandum prætacta. Nempe quum facta sint irrationabilia propter hominem, utendum est eis ad hominum utilitatem.
Sequitur lex alia. Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam. Quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem, in qua capta est; sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam, qui occisi sunt morte corporali aut civili, uno mense: per quod pietas edocetur, ne qua persona post suorum mortem parentum statim ad voluptatem se donet; et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. Istud intelligendum est de muliere volente ad Judaismum converti, et post ejus conversionem: fuitque magis permissio, quam præceptio aut concessio. Nec est intelligendum de mulieribus aut puellis alienigenis, pertinentibus ad terram promissionis, a quarum connubio prohibebantur Judæi, ut supra patuit. Per abjectionem demum propriarum vestium, in quibus fuerat capta, et capillorum capitis abrasionem, abscissionemque unguium, designabatur perpetua idololatriæ ac infidelitatis abjectio.1 Dicit etiam Magister in historiis, quod per mulierem intelligitur virgo, sive jam nupta: quod non videtur intelligendum de nupta, adhuc maritum habente, sed potius vidua, nisi forte maritus recusaverit converti ad Dei cultum. Sin autem postea non sederit in animo tuo, id est, displicuerit tibi, dimittes eam liberam. Hoc quoque permissio est, prout infra plenius referetur, qualiter licuit uxorem dimittere. Fuit autem sine pretio dimittenda. Nec vendere poteris, quia facta est tecum una caro, et quodammodo compar: ideo non est tractanda tanquam ancilla; nec opprimere per potentiam, duram ei imponendo servitutem, quia humiliasti eam, ea utendo ut conjuge: in quo usu uxor instar patientis et subjecti se habet.
Si habuerit homo duas uxores: quod in veteri lege concessum fuit ex dispensatione divina, quia tunc paucitas erat populi Deum verum colentis, et cultus Dei per carnalem propagationem conservabatur in plebe illa; unam dilectam, et alteram odiosam, etc. Littera plana est, quia in tali casu non potest filium dilectæ præferre filio odiosæ, si filius odiosæ sit primogenitus viri illius qui primogenito suo debuit cuncta dare duplicia. Circa quod ait Glossa: Hoc ad litteram servandum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, aut odium, sed naturam. Verumtamen istud judiciale præceptum non est necessario in evangelica lege servandum, quamvis possit ab aliquo auctoritatem habente institui ac servari. Quemadmodum autem filius non primogenitus non debet ex amore patris sui ad se, vel ad matrem suam, primogenito præponi nec primogenitus ex odio sui aut matris suæ, suo jure privari; sic nullus filiorum est ex carnali et inordinato amore fovendus in vitiis. Ideo subditur: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, id est, qui ad adultam ætatem perductus, fiat talis, qui non audiat patris et matris suæ imperium in his, in quibus ei possunt præcipere, et coercitus, id est correptus frequenter, et per blanda ac aspera seu per comminationes admonitus, obedire contempserit; apprehendent eum, quum viderint eum incorrigibilem factum, et ducent ad majores et ad portam judicii, dicentes: Filius noster protervus et contumax est, etc. Lapidibus obruet eum populus civitatis, et morietur: sicut in textu qui planus est, describitur ac jubetur. Expedit enim tam impio filio sic puniri, quam tam scelerate diutius vivere. Quamvis enim parentes quamdam habeant potestatem et auctoritatem super filios suos, præsertim non emancipatos, et quamdiu sub eorum permanent virga, non tamen tam magnam, ut peccantibus possint mortem aut mutilationem infligere propria auctoritate, nisi forte aliunde sint judices eorumdem.
Quando peccaverit, id est, peccando commiserit, homo crimen, quod morte plectendum est, et adjudicatus morti per judices legitime, appensus fuerit in patibulo; non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, id est dire punitus, et opprobrio confusionique datus a Deo volente aut permittente, omnis qui pendet in ligno: quia mors talis opprobriosa et dura est valde. Sumitur autem in lege maledictio interdum pro opprobrio aut tormento, secundum illud: Maledictus qui non reliquerit semen in Israel. Itaque suspensus, eodem est die a patibulo deponendus: cujus subjungitur ratio, quia maledictus a Deo est, id est sufficienter punitus a Deo per judices ejus vicarios, per hoc quod ita suspensus est, nec oportet eum in hac vita magis puniri per longiorem in patibulo pensionem. Itaque ista auctoritas non derogat Christo, qui (ut ait Apostolus) propter nos factus est maledictum, ut nos a maledicto legis redimeret.2 Sumitur enim hic maledictum pro pœna peccati ex peccato secuta, sicut et mors quandoque vocatur peccatum: hoc modo manus vocatur scriptura manu formata, et loquela dicitur lingua. Christus quippe ignominiosissimam pro nobis pertulit mortem.
Præterea mystice quando prælati viderint quempiam ex credito eis grege spiritualiter interfectum, scandalizatum, deceptum, causam inquirere debent, atque ad expiandum ad Christi passionem recurrere, ac Dominum pro venia exorare, deceptum quoque pro posse reducere.3 Si egressus fueris ad pugnam, id est, si in conflictu contra adversarios fidei vel ecclesiasticæ unitatis seu individuæ caritatis, converteris aliquem ad fidem catholicam, conversationemve virtuosam, et videris mulierem pulchram, id est animam summæ Trinitatis imagine insignitam, et volueris eam tuo spiritui quasi sponsam unire per sanctam dilectionem; introduces eam in domum tuam, id est ad incorporationem Ecclesiæ: quæ sedebit suorum deplorans peccata, et pristina vestimenta, videlicet opera mala, habitus vitiosos, consuetudines pravas abjiciet, capillos quoque, id est cogitationes superfluas, prorsus deponet, circumcidetque ungues, id est operationum superfluitates; et sic fecundabis eamdem ac declarabis sponsam, inducendo eam ad devotionem virtuososque actus. Quæ si postea displicuerit tibi, propter ipsius transgressionem, non mox violentanda est, aut penitus opprimenda, seu vendenda diabolo, sed suæ libertati relinquenda ad tempus, ut resipiscat. Si habuerit homo duas uxores. Per hominem istum intelligitur Dei Unigenitus incarnatus, qui duas habuit conjuges, quarum una facta est ei odiosa, videlicet Synagoga; altera, puta Ecclesia ex gentilitate conversa, facta est ei cara. Attamen primogenitum Synagogæ, hoc est sanctos Apostolos, nequaquam postposuit filiis Ecclesiæ, imo dedit illis primitias Spiritus, et super omnem terram principes eos constituit, nec aliud decuit ejus justitiam atque clementiam.45
Ex isto item capitulo edocemur, quam gravissime peccent filii contumaces, rebelles, luxuriosi, gulosi, qui suos contemnunt parentes, aut convitia inferunt ipsis. Similiter qui matri suæ sanctæ Ecclesiæ et prælatis non parent, sed rebelles consistunt, non pensantes quod quasi peccatum ariolandi sit repugnare, et tanquam scelus idololatriæ acquiescere nolle.6 Idcirco sunt lapidandi, id est, durissimis increpationibus et acerrimis disciplinis plectendi. Quando peccaverit homo, et pro suo excessu fuerit excommunicatus, suspensus, seclusus, eodem die est deponendus de hujusmodi cruce, quia per superiores suos et bonos viros ad emendationem, satisfactionem, obedientiamque hortandus est ac reducendus ad ecclesiasticam communionem pro posse.
Postremo super illud, Maledictus a Deo est qui pendet in ligno, asserit Lyra in Hebræo haberi, Vilificatio Dei est suspensio. Circa quod Rabbi Salomon ait: Quum homo sit ad Dei imaginem factus, in Dei dehonorationem quodammodo redundaret, si diu maneret suspensus. Sed Rabbi Paulus affirmat in Hebræo haberi, Maledictio Dei est suspensio: ad quod assignatur duplex ratio ab Hebræis: una, quæ tacta est; alia, quoniam nullus suspendebatur in ligno, nisi idololatra aut blasphemus: ideo si maneret diu suspensus, daretur hominibus occasio loquendi de idololatria aut blasphemia illa, quæ peccata tam abominabilia erant, quod Deus noluit ea nominari, sicut de quibusdam vitiis ait Apostolus: Nec nominentur in vobis.
Footnotes
Chapter 23 of 40