Articulus 23
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SECUNDI :1 NON VIDEBIS BOVEM FRATRIS TUI.
QUAM enormis, rudis ac evidens fuerit error et hæresis dicentium veterem legem datam a principe tenebrarum essentialiter malo, constat luce clarius ex isto capitulo, in quo tot pietatis præcepta ponuntur. Volens itaque Dominus populum suum mutuo esse benevolum atque beneficum, ait: Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem, et præteribis, id est, si videris quodcumque jumentum proximi tui esse in mala periculosaque via, non pertransibis tanquam non curans, sed reduces illud fratri tuo; et si non est propinquus frater tuus, id est, si is ad quem pertinet tale jumentum, non est consanguineus tuus, duces in domum tuam jumenta illius errantia, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, id est natione et religione Judæus.2 Quod si non quæsierit ea, inventor tamen debet quod factum est publicare, et cujus sint jumenta inquirere. Quod si nec sic poterit scire cujus sint, potest ea in pios convertere usus, reservareque sibi quantum apud se consumpserunt. Similiter facies de asino, vestimento, et de omni re fratris tui quæ perierit, id est, perdita fuerit, si inveneris eam: ideo subditur, Si inveneris eam, ne negligas, id est, jacere aut errare non sinas, quasi alienam, id est quasi nil ad te pertinentem. Circa hæc dicit Thomas in prima secundæ, quæstione 105: Lex instituit ut usus rerum, quantum ad aliqua, esset communis patriæ, et quantum ad curam, ut patet ex his verbis, et quantum ad fructum quodammodo, ut quod quis ingressus alterius vineam, comederet ad sufficientiam uvas, et quod pauperibus relinquerentur obliti in agro manipuli, etc.
Denique, hic per fratrem non solum intelligitur Judæus seu proximus amicus, sed etiam inimicus. Scriptum est enim in Exodo: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.34 Itemque: Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Hinc subditur: Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies subvenire; sed sublevabis cum eo, id est, proximum tuum juvabis ad levandum jumentum lapsum. Vel si dominus jumenti desit, solus pro posse leva pecus cum onere suo. Si autem pecoribus et possessionibus inimici, ista erant pietatis et dilectionis opera impendenda, imo et ipsi inimico, cujus damna sic vitabantur: constat non fuisse legis intentionem ut inimici odirentur, quantum ad id quod sunt, sed quoad malum culpæ ipsorum. Porro, secundum Glossam, hæc præcepta etiam nunc ex benignitate naturæ servanda sunt.
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea. Abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. Hujus præcepti varias causas ponit Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus. Prima est congruentia ipsius naturæ, ut quos natura sexu discreverat, discerneret et vestitus. Secunda, ut auferretur opportunitas latibulis turpitudinum. Posset enim vir intrare ad mulierem sub habitu muliebri, et econtra. Tertia est exterminatio sacrorum Martis ac Veneris, quia in sacris Martis, feminæ non solum vestiebantur vestitu virorum, sed etiam armabantur, ad ostendendum quod Mars sit deus belli et dator victoriæ. Porro in sacris Veneris viri effeminabantur, exercentes sacra Veneris in vestitu femineo. Quarta, quoniam usus muliebrium vestium parit viris memoriam imaginationemque mulierum, et ita inflammat libidinem, et econtra; aliasque varias causas assignat. Verum, ut tangit Augustinus, alia habet translatio, Non erunt vasa viri super mulierem, et per vasa intelligit arma: sicque usus armorum prohibetur hic feminis, quoniam non sunt communiter aptæ ad prælium, et propter causas prætactas. Unde et Glossa: Contra naturam, inquit, est, virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos. Nam et Apostolus ait:5 Vir si comam nutriat, ignominia est illi.
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, non tenebis matrem cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. Circa hoc scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Ut Dominus Judaicum populum ad crudelitatem pronum, ad misericordiam revocaret, voluit eos ad misericordiam exercere etiam circa bruta, prohibens aliqua fieri circa illa quæ ad crudelitatem quamdam pertinere videntur: ideo prohibuit ne coqueretur hœdus in lacte matris, et quod non alligaretur os bovi trituranti, et quod non detineretur avis cum pullis seu filiis suis.67 Istud quoque Rabbi Moyses dicit, et multi expositores.
Verumtamen Guillelmus libro præallegato istud reprobat, dicens: Quidam ridiculose et pueriliter dixit, præceptum hoc esse causa pietatis, ne mater avicula filios perdens, et simul occisa nimis affligeretur, in quo credidit Deum insinuare filiis Israel quam misericordes circa homines esse deberent. Dicimus ergo, quod illud bonum non est tantum, nec Deo tam placitum, ut tanta mercede remuneretur ab eo, quanta observantia legis tenetur. Quis enim audiens pro dimissione unius aviculæ tantum promittere præmium Deum, quantum pro totius observantia legis, risum contineat? Amplius, magis parcendum erat filiis, si pietas ibi locum haberet, quum filii nec sibi nec aliis possint consulere, et adhuc matre indigerent, ipsa vero non indigeret illis: sicque majori crudelitate tenentur et occiduntur filii in isto casu, quam mater. Non dubites igitur sapientissimum Deum per hoc mandatum voluisse damnare aliquam idololatriam, aut aliquid simile ei. Quemadmodum enim malefici observabant et explorabant coitus animalium aliquorum, ut eadem hora interficerent ea, et de eorum pulvere seu corporibus darent his, quos volebant suæ ardore libidinis inflammare, credentes eorum corpora vel pulverem hanc inflammandi virtutem habere, si eadem hora coitus interficerentur; sic credebant de ave pullis incubante, si ea incubandi hora caperetur, quod scilicet posset præstare fecunditatem et fortunam in filiis nutriendis. Et hoc scimus ex multis similitudinibus, quas legimus in libris maleficorum. Voluit ergo Deus hoc removere a cordibus populi ipsum colentis, quatenus ab ipso solo sperarent multiplicationem, fecunditatemque sobolis. Præterea observatores auguriorum, faustam et fortunatam reputabant inventionem nidorum cum matre et ovis seu filiis, et ideo ea non esse ab invicem separanda. Quod si ea dissiparent aut separarent ab invicem, bonam fortunam amitterent, et domos suas esse dissipandas cognoscerent; seque esse passuros in se ipsis aut filiis suis, quod facerent illis, videlicet avi aut ovis seu pullis ipsius. Ideo voluit Deus hoc reprobare, et bonum quod augures speraverunt ex conservatione matris et pullorum, posuit in divisione illorum ab invicem. Hæc Guillelmus.
Verum has duas causas tangit etiam Thomas, cujus prima ratio non est reputanda ridiculosa aut puerilis, sed vera et magistralis. Quamvis enim dimissio aviculæ non sit in se res magna, tamen in quantum ex obedientia Dei procedit, et pietatis exercitatio quædam est, complacet Deo, et meritoria fuit boni prætacti, imo et vitæ æternæ, sicut in evangelica lege omnis actio ex caritate procedens, quantumlibet modica. Præterea pulli sine matre diu vivere non valebant sicut econtra: idcirco fuit decentius dimittere matrem, quam pullos, præsertim quum mater amore pullorum incubaret eisdem.
Quum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum. In Palæstina namque, cujus pars est Judæa, fiebant domus superius planæ, ita quod super tecta sedebant ad conferendum et solatiandum, et poterant cadere deambulando superius, nisi per circuitum tecti fuisset elevatio quædam structuræ a ruina præservans: quæ elevatio hic murus vocatur. Ne effundatur sanguis in domo tua, id est, ne aliquis cadens de tecto, se lædat, et exspiret, et labente alio, sis reus mortis illius, non observando præceptum hoc, nec præcavendo periculum modo prætacto. Quemadmodum enim in culpa est qui perpetrat malum, ita qui non impedit, nec præcavet illud pro posse et sicut tenetur.
Non seres vineam tuam altero semine. In Levitico legitur, Agrum tuum non seres diverso semine:8 quod ibi expositum est. Hic vero specialiter jubetur, ne ager vineæ seminetur granis tritici, hordei, aut alio semine: cujus subjungitur ratio, ne et sementis quam sevisti, id est, ne fructus seminis in terram projecti, et quæ nascuntur ex vinea, videlicet racemi seu uvæ, pariter sanctificentur, id est, putentur Domino eodem tempore offerendi, utpote decimæ atque primitiæ horum: quod tamen convenienter fieri nequit, quoniam blada quæ nascuntur ex seminibus, citius sunt matura quam uvæ; et si in messe bladorum solverentur eorum decimæ ac primitiæ, posset putari quod de fructu vineæ agri ejusdem, non essent decimæ ac primitiæ dandæ: quod esset contra legis præceptum, et Levitis sacerdotibusque nocivum. Porro in Hebræo fertur haberi, Non seres mixtim, ne polluatur plenitudo seminis quod seminasti, et proventus vineæ: cujus sensus est, quoniam fructus vineæ de novo plantatæ, tribus primis annis secundum legem fuit immundus, ut supra inductum est, et in Levitico legitur:9 propter quod ante quartum annum non poterat de fructu vineæ talis oblatio fieri, de bladis vero poterat fieri oblatio primo anno. Sed blada illa in vinea orta, fructum vitis tangendo, efficerentur immunda, tangendo immundum: sic utrumque reputaretur immundum atque ineptum ad immolandum. Ratio demum, quod Hebræi legunt, Pollutionem, ubi habemus, Sanctificationem, est, quoniam dictio Hebraica ad utrumque æquivoca est, et diversimode punctuatur; attamen puncta non sunt de substantia litteræ, sed variant modum pronuntiandi et significandi, quemadmodum diversus accentus apud Latinos variat pronuntiationem et significationem.
Amplius, circa hæc scribit Guillelmus libro de Fide et legibus: Eisdem de causis, ob quas scilicet prohibuit usum vestis ex lino et lana contextæ, prohibuit Deus ne vinea sereretur alio semine. Verumtamen unam in Deuteronomio addit causam, videlicet ne sementis et fructus vineæ simul Domino sanctificantur, hoc est, ne decimæ et primitiva eorum pariter offerantur, quæ Deus voluit diversis temporibus reddi, sicut diversis temporibus colliguntur. Utilitas præcepti juxta litteram manifesta est, quia collectio sementis fieri non valeret absque detrimento aut periculo vineæ. Ridiculum vero est, putare Dominum voluisse consulere populo suo, in quo nullo indigebat consilio, quoniam tale detrimentum omnibus constat. Causa ergo in hoc fuit exstirpatio idololatriæ Bacchi et Cereris: quorum cultores sicut ritus et culturas illorum miscebant et conjungebant, sic et fructus quos beneficio deorum illorum se obtinere credebant, in eodem agro conjungere soliti erant, volentes Cererem et Bacchum cultu atque operibus sociare. Hæc Guillelmus. Alia littera habet, Non seres vineam tuam altero semine, ne pariter suffocentur: quod comprobat Josephus, conjunctionem hanc esse prohibitam asserens, quia natura non lætatur dissimilium commixtione.
Non arabis in bove simul et asino, id est, bovem et asinum non conjunges in aratro ad arandum: quod aliqui dicunt jussum a Domino, quatenus Judæi exercerentur ad pietatem circa jumenta terræ, quemadmodum circa volucres, utpote circa aves et pullos, ut dictum est. Quum enim bos sit fortior asino, habeatque passum majorem, asinus valde molestaretur arando cum bove. Guillelmus autem dicit istud esse præceptum in detestationem idololatriæ. Has namque (ut ait) conjunctiones animalium diversarum specierum in eodem opere faciebant idololatræ, juxta conjunctiones planetarum et alias quasdam constellationes, ex hoc prosperari credentes. Voluitque Deus vanitatem hujus credulitatis removere a cordibus Judæorum tanquam radicem idololatriæ, ne per eam ad stellarum servitia traherentur, Creatore relicto. Porro secundum Thomam in prima secundæ, quæstione 102, istud est parabolicum verbum, ut sit sensus: Non arabis in bove et asino, id est, in prædicationis officio non conjunges sapientem ac fatuum, quoniam unus impedit alium. Sapiens quippe per bovem, stultus per asinum designatur. Porro Josephus sic exposuit: Non arabis in bove et asino, id est, bobus tantum terra aranda est, ut nomine asini cetera omnia animalia intelligantur exclusa. Judæi autem dicunt hoc ideo jussum, quoniam Dominus noluit regi jumentorum, scilicet bovi, servile jumentum, videlicet asinum, copulari. Quatuor quippe quasi animalia regia ostendit Dominus Ezechieli, utpote hominem, qui est rex animalium universorum;10 leonem, qui sub homine est rex ferarum; aquilam, qui est rex avium; bovem, qui est rex jumentorum. Nonnulli Hebræi puerilius dicunt hoc jussum. Nam quum bos ruminet, putaret asinus quod bos manducaret, sicque asinus afficeretur ad cibum, et fame affligeretur atque deficeret.
Non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est. Huic simile est illud Levitici: Vestem quæ ex duobus texta est, non indueris;11 ubi de hac materia dicta sunt multa. Porro Parisiensis libro præallegato: Usus, inquit, vestis ex lino lanaque contextæ prohibitus fuit, ad litteram, quoniam sacerdotes idolorum in Ægypto hujusmodi vestibus maxime utebantur, a quibus voluit Dominus populum suum distingui. Alia causa exstitit generalis, quatenus scilicet idololatria, quæ talibus commixtionibus exercebatur, hac prohibitione percuteretur. Tertio, ut ordo naturæ quem idololatræ multipliciter pervertebant, servaretur in vestibus, vestiumque materiis, ita ut linum esset sub lana, et ex lino fieret vera camisia, atque ex lana, tunica vera: quæ omnia confundebant et pervertebant idololatræ, in venerationem præsertim elementorum, ex quorum commixtionibus hæc gignuntur. Volebant quoque per talem vestium commixtionem insinuare, agricolas ac pastores esse obligatos ad famulatum stellarum, quarum favore ac beneficentia putabant fecunditatem et lanæ copiam in animalibus, atque fertilitatem in agris provenire. Propter quod lanam et linum in vestitu jungebant, ut ipso habitu hanc superstitionem profiterentur. Hujusmodi quoque conjunctiones lini ac lanæ in vestibus, faciebant cum observatione conjunctionis stellarum. Hæc Guillelmus. Porro Josephus ait, talem vestitum fuisse prohibitum propter sacerdotii dignitatem, quia in vestimentis pontificis fuit commixtio talis texturæ: ideo plebi fuit illicita.
Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui. Hoc est quod in Numerorum libro scriptum est: Dixit Dominus ad Moysen:12 Loquere filiis Israel, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, etc., quod ibi expositum est. Glossa quoque hic ait: Superstitiosi magistri, videlicet Scribæ et Pharisæi, captantes auram populi et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias, et alligabant eis spinas, ut vel ambulantes vel sedentes, pungerentur, sicque ad serviendum Domino monerentur. Propter quod dixit Salvator:13 Dilatant phylacteria, et magnificent fimbrias.
Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam: quod erat mortale peccatum, si oderat eam, quoad ipsius personam; si vero oderat eam, quantum ad culpam, non fuit illicitum; quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, utpote nomen adulteræ seu fornicatricis; et dixerit, Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam, non inveni virginem; tollent, id est, secum accipient, eam pater et mater ejus: si ambo supersint, aut alter eorum; vel si ambo obierint, hi qui loco parentum adsistere habebant puellæ; et ferent secum signa virginitatis ejus, quam habebat quousque cognita fuit a suo marito, eam jam taliter diffamante, ad seniores urbis qui in porta sunt, id est ad judices, ad quorum jurisdictionem forumque pertinent, qui tunc sedebant in aliqua porta urbis ad judicandum, ut facilior cunctis pateret accessus ad ipsos; et dicet pater, qui est principalior parens: Filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, et dicit, Non inveni filiam tuam virginem: et ecce, hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis. Circa hoc scribit Lyra: Dicunt expositores catholici, quod pater et mater sponsæ reservabant linteum, in quo eorum filia a suo viro fuerat deflorata, sub sigillo authentico, ut per hoc ostenderetur signum virginitatis suæ, si vir eam postea modo præfato accusaret. Sed hoc videtur valde turpe, quod pannus talis extenderetur coram judicibus. Præterea non est verisimile, quod maritus auderet conjugem taliter accusare, quum sciret parentes uxoris testimonium tale habere virginitatis filiæ suæ: quoniam consuetudo erat communis, sic servare hujusmodi pannum seu linteum secundum istam opinionem. Ideo aliter exponunt Hebræi, dicentes quod hæc sit locutio parabolica, ut sit sensus: Expandent vestimentum, etc., id est, per verba testium declarabunt et explicabunt virginitatem filiæ suæ, sicut explicatur pannus. Hæc Lyra.
Circa hæc dico, non sic præferri debuisse hoc loco expositionem Hebræorum expositioni Catholicorum: et quamvis aliqui Catholici dicant illud, non tamen tam magni aut multi, quod absolute dicendum sit, Expositores catholici dicunt hoc, etc. Insuper expositioni huic quorumdam Catholicorum littera evidenter consonare videtur. Primo in eo quod ait, Ferent secum signa virginitatis suæ: ex quo apparet, quod sensibilia aliqua super hoc signa secum ferebant parentes puellæ. Secundo, in eo quod dicitur, Expandent vestimentum, etc. Amplius, quia Judæi tam proni erant ad odium, suspiciones, accusationes, atque repudium suarum uxorum, verisimile potest videri, quod ad obviandum periculis talibus parentes puellæ reservaverint sibi tale sensibile signum virginitatis filiæ suæ. Objecta quoque faciliter possunt solvi. Quamvis enim sine rationabili et urgente causa inhonestum foret, talem judicibus ostendere pannum, tamen ad proferendum rectum judicium, ad liberandum innocentem, ad tollendum malum de Israel, poterat talis ostensio irreprehensibiliter fieri, sicut et medicis magnis ostenduntur aliquando loca fœda ob corporis sanitatem. Poterat quoque ostensio illa curialiter fieri et ad partem. Signa autem virginitatis determinantur a medicis. Estque in puellis virginibus signaculum ipsum virginitatis, pellicula quæ in defloratione corrumpitur: cujus læsionis signum et testis est cruor effluens, cujus in linteo manent indicia.
Apprehendentque seniores urbis illius virum, et verberabunt illum, id est, percuti facient in judicio convictum, sic quod percussio ultra quadraginta ictus non extendatur, ut infra patebit; condemnantes insuper virum illum mendaciter accusantem conjugem, centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quem confundebat tali accusatione: idcirco in recompensationem tantæ dehonorationis, dedit ei summam illam pecuniæ. Quod si verum est quod objicit, et non est inventa in puella virginitas, id est, si puella fuerit inventa rea, ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent, et morietur: quia jam fuerat viro affidata ante suam violationem nefariam, sicque matrimonium fuerat inchoatum. Si autem tempore suæ violationis nondum fuisset viro affidata, non fuisset lapidanda, ut infra habetur, nisi fuisset filia sacerdotis. Præterea objici potest contra id quod dictum est, virum suam conjugem mendaciter accusantem, esse flagellandum, pecuniamque daturum; uxorem autem convictam, lapidandam: quoniam juxta præhabita, pœna talionis est infligenda falso accusatori in probatione deficienti, ergo et vir debuit lapidari. Ad hoc Augustinus respondet, quod lex voluit feminas maritis esse subjectas, ita quod non judicantur semper ad paria, etiam in tori violatione. Vir quoque poterat plures ducere conjuges, et uxorem repudiare: quorum nullum permissum est conjugi.
Si dormierit, id est coierit, vir cum uxore alterius, uterque morietur per lapidationem, quum fuerint rite dijudicati. Adulterium namque gravissimum crimen est, et post homicidium est unum de enormioribus quæ committi possunt in proximum: in quo crimine fractio est voti fidei conjugalis, transgressio præcepti fornicationem vetantis, furtum seu rapina, dum alicui sua subtrahitur contoralis palam aut clam: ex quo etiam crimine incertitudo sequitur prolis, atque hereditatio prorsus injusta. Si puellam virginem desponsaverit vir, et invenerit eam solam aliquis alter in civitate, aut certe in villa satis populosa, et concubuerit cum illa, duces utrumque ad portam civitatis, puta ad judices, et lapidibus obruentur data sententia; puella, quia non clamavit, quum esset in civitate, id est, in loco ubi clamanti poterat ab audientibus subveniri: quo constat, quod si clamans fuisset oppressa omnino invita, aut a clamore sufficienti fuisset per virum penitus impedita, mori non meruisset; vir, sive esset alteri sociatus conjugio, sive non, quia humiliavit, id est, libidinose viliterque tractavit, ac vilipendendam fecit, uxorem proximi sui, cum qua tamen vir cui erat affidata, necdum matrimonium consummavit. Sin autem in agro, id est, si vir taliter violasset virginem alicui desponsatam in loco, ubi nemo poterat subvenire puellæ, quamvis clamaret, tunc solus vir ille fuerat lapidandus: quia de puella præsumitur, quod clamavit ac restitit quantum valebat. Jura namque sunt pia, et dubia interpretantur in melius. Si invenerit vir puellam, quæ non habet sponsum, etc. Textus est planus, et in Exodo præhabitus atque expositus.14 Itaque in isto casu quo vir opprimit sic puellam non desponsatam, compellitur eam legitime ducere, nec potest circa eam uti licentiatione repudii, ne videatur eam ad ludibrium accepisse, potiusque finxisse quod duxerit eam. Hoc quoque de illa jubetur, cui vir fuit calumniatus de virginalibus non inventis. Non accipiet homo, etc. Istud in Levitico expositum est.15
Footnotes
Chapter 24 of 40