Skip to the text

Articulus 26

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI TERTII INTELLIGENTIA.

NON intrabit eunuchus. Per eunuchum hoc loco intelligitur homo infructuosus, vitiis inveteratus, ita quod quasi vim bene agendi amisisse videtur, de illorum exsistens catalogo, quibus dicitur per Jeremiam:1 Si potest Æthiops mutare pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere quum didiceritis malum. Qualibus loquitur et Salvator: Hypocritæ, quomodo poteritis bona loqui quum sitis mali?2 Qui talis est, militantem non intrat Ecclesiam per Dei gratiam gratum facientem et caritatem, nec Ecclesiam triumphantem per gloriæ adeptionem, nec est civis Sanctorum et domesticus Dei, sed minister ac putridum membrum diaboli.3 Non ingredietur manzer, hoc est, qui de scorto natus est, id est degener moribus, qui a sanctorum patrum virtuosa nobilitate degenerat, et educatus est vitiis, perfidisque doctrinis, ex hæresiarcha aut seductore et malignorum ecclesia ad tale esse deductus, in ecclesiam prædestinatorum, in Ecclesiam Dei, usque ad decimam generationem, id est, quousque per decem præceptorum custodiam Deo reconcilietur.

Ammonites et Moabites non intrabunt ecclesiam Domini in æternum. Per Ammonitas et Moabitas intelliguntur schismatici atque hæretici, ex patre diabolo nati, invicemque concordes in malis ad persequendum justos vere catholicos:4 quos per se ipsos et per versutos persuasores ad errores et vitia, imo et ad temporales adversitates et clades trahere moliuntur, et pœnitentibus, qui de Ægypto, id est de tenebris mundi, egrediuntur, non volunt occurrere cum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris5, quia non quærunt eos spiritualiter reficere, sed magis inficere, suis eos erroribus involvendo.6 Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est, id est hominem carnalem carnalibus vitiis irretitum: quæ vitia (loquendo in genere) sunt spiritualibus vitiis leviora, propter quod tales quandoque convertuntur facilius. Porro qui spiritualis est, recolat quoque se quandoque carnalem fuisse: sicque non solum communi natura, sed et similitudine culpæ dici posse fratrem viri carnalis. Docemur quoque hoc verbo, ut ceteris paribus, simus magis caritativi, spiritualiterque benefici circa cognatos; nec eos, quamvis adhuc mundanos, abominemur: imo corde, ore et opere ipsorum conversionem conemur. Nec Ægyptium, id est homines huic sæculo adhuc intentos, inter quos et tu aliquando es conversatus, et socius fuisti eorum in malis. Non ergo prorsus abhorreas eos indiscreto amaritudinis zelo, sed communis infirmitatis te tangat memoria, ut labores eos habere in virtutibus socios. Qui nati fuerint ex eis tertia generatione, id est, per contritionem, confessionem et satisfactionem, atque in fide superbenedictæ Trinitatis, incorporabuntur Christo, et sanctæ Ecclesiæ.

Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. Sic religiosi et omnes vere conversi ad Dominum, qui exierunt de lacu miseriæ, lutoque fæcis, et pristina conversatione iniqua, quibus juge bellum est contra hostes suæ salutis, indesinenter custodire se debent ab omni culpa, ut mereantur juvari a Deo, nec expugnentur.7 Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, id est, vanis somniis credidit, et imaginationibus stultis consensit, aut de oblectatione in somno habita, postea vigilans est gavisus, egredietur extra castra, id est, bonorum sapientiumque consortio reputet se indignum, nec revertatur mente ad annumerandum se inter ipsos, nisi per pœnitentiam et lacrimas emundatus, post solis occasum, id est, postquam lumen rationis a sua incauta credulitate et gloriatione dejecerit se, considerando humiliter propriam defectuositatem.891011 Habebis locum extra castra. Venter spiritualis est cor, qui quotidie repletur atque gravatur cogitationibus superfluis et immundis, affectionibus vanis, tanquam stercoribus et urinis, quæ assidue ejicienda sunt, transeundo ad locum secretum extra aliorum adspectum, ubi homo se ipsum consideret, discutiat, et sua coram Deo peccata confiteatur ac defleat: sicque operiat ea humo, id est propriæ fragilitatis humili confessione, in sanctæ humilitatis profundo, intra se fodere debet, pensando universa et singula, ex quibus inducitur homo ad præcordialem ac plenam sui ipsius humiliationem. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, id est inter vere catholicos, ut inimicos humanæ salutis subjiciat illis. Idcirco castra nostra, id est corda atque ecclesiæ, sancta sint, ita ut in præsentia et adspectu Omnipotentis jugiter simus sinceri, custoditi, virtuoseque occupati.

Non trades servum domino suo, qui servus ad te confugerit: id est, si aliquis dominatione diaboli pressus, jugum impietatis evadere cupiens, te pro consilio auxilioque accesserit, condole ei, et salubriter eum informa, ac detine in virtutum structura, nec aliquo modo augeas tentationem ipsius, nec eum facias pusillanimem, vel ad pristina vitia redeuntem, nec per immoderatam increpationem ipsum contristes, sed consolare ac refove. Non erit meretrix de filiabus Israel, neque scorator de filiis Israel. Quemadmodum litteraliter hoc jussum est filiis filiabusque Israel, ut scilicet dignitatem et vocationem suam pensantes, nequaquam tam vilibus se fœdent inquinamentis, multo plus universis Christianis committitur istud, quoniam ipsi sunt genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis:12 quibus ait Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos; ne ipsis juste dicatur, Homo quum in honore esset, non intellexit. Et, Computruerunt jumenta in stercore suo.1314 Fornicatores etenim et adulteros judicabit Deus.15 Et, Neque immundi, neque molles, neque fornicatores regnum Dei possidebunt.16 Specialiter vero per filios et filias Israel, intelliguntur spirituales ac religiosæ utriusque sexus personæ, quas ab omni incontinentiæ vitio oportet summe cavere. Universi quoque fideles ab omni fornicatione corporali ac spirituali seu aversione mentis a Deo, et consensu illicito debent penitus abstinere, quia ad hoc incarnatus est Filius Dei, ut in sanctitate et justitia coram Altissimo deifice conversemur. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Dei tui: id est, ab omni specie mala in ecclesia abstine, motusque impatientiæ et iræ caninos repelle.17 Merces demum prostibuli, est favor ab aliquo consecutus de aliorum seductione, constuprationeque animarum: quo favore Deus non honoratur, sed dire offenditur. Porro quæ sequuntur de accommodatione ad usuram, de voti impletione, de refectione in alterius vinea aut segete, jam supra spiritualiter exstant exposita.1819

Footnotes

  1. Jer. xm, 23. ↩

  2. Matth. xii, 34. ↩

  3. Ephes. u, 19. ↩

  4. Joann. vm, 44. ↩

  5. Eccli. xv, 3. ↩

  6. Eccl. xv, 3. ↩

  7. Ps. xxxix, 3. ↩

  8. Joann. viii, 44. ↩

  9. Ephes. ii, 19. ↩

  10. Matth. xii, 34. ↩

  11. Jer. xiii, 23. ↩

  12. 1 Petr. II, 9. ↩

  13. Joel I, 17. ↩

  14. Ps. XLVIII, 13. ↩

  15. Hebr. XIII, 4. ↩

  16. 1 Cor. VI, 9, 10. ↩

  17. 1 Thess. V, 22. ↩

  18. Luc. I, 75. ↩

  19. 1 Cor. III, 17. ↩

Chapter 27 of 40