Skip to the text

Articulus 27

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUARTI : SI ACCEPERIT HOMO UXOREM.

CAPITULUM præsens docet, qualiter vir habere se debeat ad conjugem suam, aliasque personas. Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam ad usum conjugii, et non invenerit mulier gratiam ante oculos ejus, videlicet viri, ita quod displicuerit viro displicentia tanta, quæ odium pariat, ac mutuam impediat conversationem pacificam, propter aliquam fœditatem exsistentem in muliere. Per fœditatem quidam intelligunt deformitatem, monstruositatem aut infirmitatem, quæ sunt corporales fœditates, vel etiam fœditatem in anima, utpote tortuositatem in moribus, melancholiamve capitis. Scribet libellum repudii. Mirum si pro quacumque fœditate prætacta permiserit Moyses, imo Deus per Moysen, fieri divortium. Hinc quidam per fœditatem intelligunt de fœditate multum notabili supervenienti ipsi conjugio, et quæ bonum prolis tollat sive impediat, sicut sterilitas, lepra, morbus caducus in corpore, vel scandalosa immorigeratio animæ, ita quod ex ea filii assuescerent malis.

Porro, in Hebræo pro Fœditate habetur, Rem turpem, seu turpitudinem, et satis redit in idem. Attamen Rabbi Paulus dicit hoc loco haberi, Turpitudinem, sub eadem significatione, qua et in Levitico, ubi de incestuosis et adulterinis coitibus agitur : ex quo patet, quod nullo modo licebat repudiare uxorem, nisi propter hujusmodi turpitudinem, quæ fornicationem includit. Talmudici vero, id est Judæi qui librum Talmud suscipiunt ac sequuntur, qui pharisaicam doctrinam sectantes, frequenter irritabant mandata Dei, propter traditiones suas, ut ait Christus per Matthæum, in tantum deviaverunt a veritate hoc loco, quod dixerunt virum pro suo libito posse

Lev. xvi, 6-18.

Matth. xv, 3. repudiare uxorem : et talis usus, vel potius perniciosus abusus, usque in præsens inter eos inolevit. Hæc Rabbi Paulus. Huic autem dicto Rabbi Pauli obviare videtur, quod asserit Augustinus et habetur in Glossa : In lege multæ erant causæ dimittendi uxorem. Christus solam fornicationem excepit, id est, propter solam fornicationem repudium licere perhibuit ; ceteras causas jussit pro fide et castitate conjugii sustineri. Insuper scriptum est in Malachia, Quum odio habueris, dimitte eam.1 Aliqui quoque expositores hic dicunt, quod in veteri lege plures erant causæ dimittendi uxorem. Denique Thomas super quartum Sententiarum testatur : Proxima causa repudii fuit evitatio uxoricidii ; sed remota causa fuit odium, ex quo uxoricidium solet causari. Tale autem odium poterat non nasci solum ex fœditate seu turpitudine fornicationis.2 Verumtamen Dominus et Salvator edocuit, quod nulla causarum illarum erat justa et rationabilis ad dimittendum uxorem, nisi fornicatio, id est adulterium conjugis ; aliæ autem permittebantur. Amplius, propter adulterium fuerat mulier secundum legem lapidanda, sed propter fœditatem aut turpitudinem, de qua nunc loquitur textus iste, non lapidabatur ; imo permittebatur abire, et alium virum accipere : idcirco de illa turpitudine non est hic mentio, sed de alia, quæ etiam non reddidit mulierem inhabilem ad aliud matrimonium contrahendum.

Itaque vir scribet libellum repudii, hoc est, in membrana descripsit, aut describi fecit quod eam dimitteret, et dabit libellum illum in manu illius, utpote mulieris, et dimittet eam de domo sua. Verumtamen coram sacerdote hæc agebantur. Unde de

Malach. u, 16. ordine quo hæc fiebant, Magister in historiis recitat: Vir apud quem uxor sua non inveniebat gratiam, propter aliquam fœditatem quæ multimode proveniebat, scripsit quod nunquam conveniret cum ea, et causam ob quam displicuit ei mulier, ne conveniret; tradiditque libellum, in quo scripta erant hæc, mulieri, ut coram sacerdotibus legerentur. Quumque jurasset vir verum esse quod scripserat, licuit utrisque alii copulari. Hæc ibi, quæ ex Josepho sumpta censentur. Nempe secundum Josephum ista erat forma libelli repudii: Promitto tibi quod nunquam tecum conveniam. Verumtamen aliqui dicunt, quod in libello non scribebatur causa repudii. Nam causa illa fuit quandoque occulta, et soli marito nota, videlicet fornicatio latens, quæ non videtur publicanda fuisse, quia nec probari valebat. In textu quoque habetur, quod libellus iste dandus erat in manu mulieris repudiatæ: ideo non apparet, quod in eo aliquid diffamativum mulieris continebatur, imo in favorem mulieris videtur hoc jussum, ut possit alteri nubere, et ne vir posset eam revocare invitam: quia si viri hoc possent, essent a principio conjugii valde proni ad repudiandum uxores. Sed his obstat, quia communiter dicitur quod libellus repudii est scriptura continens causam divortii. Pro horum concordia dici potest, quod Thomas super quartum Sententiarum affirmat: Causæ, inquiens, repudii scribebantur in libello in generali, non in speciali, quia non scribebantur ut ostenderent repudium esse licitum, sed ut liceret mulieri alium ducere virum, propter quod ei libellus tradebatur, secundum Josephum. Tamen secundum Augustinum libellus repudii scribebatur, quatenus intervenientibus mora scribendi, consilioque scribarum aut sacerdotum, maritus a proposito repudiandi desisteret.

Quumque egressa mulier repudiata, alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii juxta formam præhabitam, et dimiserit eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, illa repudiata, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino. Quum enim sit bis repudiata, et a duobus maritis, verisimile est eam esse odibilem atque repudio dignam: ideo potuisset prior ille maritus facili occasione contra eam accendi et ipsam perimere. Vel fuit polluta, quia alterum virum duxit, non sine peccato, quamvis erat permissum. Unde, ut dicunt expositores, circa libellum repudii duo erant permissa, videlicet uxorem dimittere, et dimissam accipere alium virum; et duo præcepta, videlicet ipsum libellum scribere, et repudiantem virum non posse accipere quam semel repudiavit modo prætacto. Hæc itaque imple, ne peccare facias terram, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam, id est, ne tu ipse in terra habitans, pecces contra ista agendo, vel alios ad peccandum inducas.

Circa hæc quæritur, an et qualiter repudiatio uxoris licita fuit in lege. Hæc quæstio super quartum Sententiarum tractatur, et pro utraque parte multipliciter argumentatur, et nimis prolixum esset hic talia introducere, ac movere. Unde ad intelligendum plenarie hujus veritatem quæsiti, oporteret scire qualiter inseparabilitas matrimonii sit de lege naturæ, videlicet an pertineat ad prima naturalis legis præcepta, an ad secunda. Breviter autem tangendo, secundum quod refert S. Thomas super quartum: Quidam dicunt quod qui in lege Moysis dederunt libellum repudii, excusabantur a pœna secundum legem infligenda, non autem a culpa, ita quod Moyses permisit libellum repudii, sicut usuram circa extraneos, ad vitandum gravius malum, videlicet uxoricidium. Alii dicunt, quod libellus repudii, et aliam ducere conjugem, repudiatam quoque maritum alium accipere, licita erant, et sine culpa ex dispensatione divina: alias viderentur Judæi a Deo relicti, et a salute exclusi, utpote non sufficienter instructi de necessariis ad salutem, quia nec Moyses, nec aliquis Prophetarum ista prohibuit, aut illicita esse edocuit. Et quamvis hoc probabiliter dicitur, primum tamen communius tenetur. Hæc Thomas.

Porro Lyra hoc loco et super Matthæum primam tenet opinionem, præsertim quum dicat Salvator, quod Moyses permisit dare libellum repudii ad duritiam cordis Judæorum:3 quæ autem sic permittuntur ex permissione, non fiunt licita, sed ad vitandum mala pejora fieri permittuntur, quemadmodum in præcedentis capituli expositione dictum est de usura, quæ nunquam licita fuit, quum sit naturali rationi et legi naturæ contraria.4 Propter quod Propheta virum justum describens, inter cetera dicit:5 Qui pecuniam suam non dedit ad usuram: quod absolute atque simpliciter dicit, nullum excipiendo. Unde in libro Machtoc apud Judæos authentico, glossa dicit super verbum præallegatum: Pecuniam suam non dedit ad usuram, etiam gentili. Quamvis autem libellus repudii non ostenditur esse illicitus per aliquod verbum legis aut Prophetarum, tamen per communem justorum observantiam ostensum est hoc, quia consuetudo est optima legis interpres, et dicitur consuetudo bonus usus, non autem abusus. Nullus vero eorum qui commendantur in Scriptura, legitur repudiasse uxorem, nisi de mandato Dei aut instinctu divino, sicut Abraham de mandato Dei dimisit Agar, quoniam Dominus potest matrimonia conjungere atque dissolvere, prout sibi placet. Porro in casu fornicationis licita fuit repudiatio conjugis, saltem quantum ad torum, ut omnes concorditer dicunt, quanquam aliqui dicant, quod etiam in aliis casibus licita fuit ex dispensatione divina, quemadmodum ex dispensatione Dei licuit plures habere uxores, quum tamen unitas uxoris sit de dictamine naturæ, sicut inseparabilitas. Sed non est simile de utroque, quia unitas uxoris fuit intermissa in lege propter majus bonum, videlicet ob prolis multiplicationem ad Dei obsequium; sed malum permittere propter majus malum vitandum, non facit illud licitum. Hæc Lyra.

Verum contra hæc scribit Rabbi Paulus, et secundam opinionem, quæ scilicet ponit libellum repudii licitum fuisse, et sine culpa ex dispensatione divina, dicit magis consonam rationi ac litteræ: ad quod rationes quasdam adducit jam tactas, videlicet quod nunquam per legem aut Prophetas ostensum est, Judæis libellum illum esse illicitum: si autem aliqua ad salutem necessaria nunquam eis nuntiata fuissent, excusabiles exstitissent. Deinde dicit et probat, quod inseparabilitas matrimonii non sit de lege naturæ. Nam ea quæ sunt de lege naturæ, traduntur plene in lege ac Evangelio; sed repudiationem uxoris fuisse illicitam, nec in lege, neque in Evangelio traditur, sed magis oppositum. Christus namque in Evangelio ait: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: ex quo plane intelligitur a contrario sensu, quod qui dimiserit uxorem suam ex causa fornicationis, et aliam duxerit, non mœchatur.6 Item quod Deus in lege sua, non solum expresse mandat fieri, sed etiam dat modum et formam qualiter fieri debeat, non est intelligendum concessum fuisse per modum permissionis alicujus illiciti, sed Deus dat formam repudiandi uxorem, dicens: Scribe libellum repudii. Præterea si repudium erat illicitum, adhuc mansit vinculum conjugale inter repudiatorem et repudiatam: inconvenienter ergo Deus permitteret, quod repudiata posset alteri nubere, quum primus maneret etiam post repudium verus ejus maritus. Chrysostomus quoque dicit: Legislator a peccato abstulit culpam, quando permisit repudium. Amplius, propter ineptitudinem Judæorum ad capiendum sublimia ac perfecta mandata, multa ad perfectionem pertinentia non præcipiebantur eis in lege, quæ tamen in Evangelio præcipiuntur. Unde in Matthæo ait Salvator: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis, quod omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.7 Constat autem quod qui irascitur fratri suo, non est transgressor hujus seu alicujus præcepti veteris Testamenti, sed novi. Hæc, multaque alia scribit Rabbi Paulus de ista materia.

Quocirca dico cum S. Thoma, quod utraque pars quæstionis istius satis probabiliter potest teneri; et rursus, quod prima positio tenetur communius, quamvis secunda sit multum probabilis. Sed quidquid horum quis eligat, multa in his verbis Rabbi Pauli contenta sunt, quæ stare non possunt. Et primo valde incaute prolatum est, quod ait, ex his verbis Salvatoris, Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur, plane a contrario sensu intelligi, quod qui dimiserit uxorem suam ex causa fornicationis, et aliam duxerit, non mœchatur. Istud, inquam, nullatenus est tenendum, quum sit contra determinationem et doctrinam Ecclesiæ non errantis. Vinculum namque matrimoniale, præsertim in evangelica lege, est indissolubile durante conjugalium vita, quum et Apostolus dicat: Mulier alligata est legi, hoc est vinculo connubii, ut omnes exponunt, quamdiu vivit vir ejus.8 Denique, secundum doctores concorditer super quartum Sententiarum, et idem dicunt juristæ, vir et mulier in causa divortii judicantur ad paria, ita quod sicut mulieri separatæ aut repudiatæ non licet alium ducere virum priore vivente, ita nec viro aliam sumere conjugem vivente priore. Hinc super quartum asserit Thomas: Nil superveniens matrimonio, potest ipsum dissolvere: idcirco propter adulterium non rumpitur vinculum conjugale, sed matrimonium verum manet. Unde secundum Augustinum, Inter viventes manet conjugale vinculum, quod nec separatio, neque cum alio junctio potest auferre: idcirco non licet uni, alio vivente, ad aliam transire copulam. Hinc super Matthæum scribit Hieronymus: Quia accidere poterat, ut aliquis vir calumniam faceret innocenti uxori, et ob secundam copulam nuptiarum, veteri, hoc est priori uxori, crimen impingeret, sic vir priorem jubetur dimittere uxorem, ut secundam prima vivente non habeat. Verumtamen quamvis venerabilis vir Rabbi Paulus, ita hoc loco erasse probetur, non tamen ex malitia aut pertinacia, neque intentione contradicendi Ecclesiæ arbitror eum sic deviasse; sed quoniam præallegata Christi verba secundum superficialem eorum tenorem pensavit, nihil subintelligendo, nec præcedentia, nec subsequentia ea satis pensando. Nempe Paulus ille ex Judaismo conversus ad Christum, fuit vir fide et conversatione catholicus, ac venerandus antistes.

Porro verba Salvatoris inducta, subintellectum requirunt, ut sit sensus:9 Quicumque dimiserit uxorem, nisi propter fornicationem: supplendum est, peccat; et aliam duxerit priore vivente, mœchatur. Et quod iste sit sensus, pandunt verba quæ Christus subjunxit: Et qui dimissam duxerit, priore scilicet viro superstite, mœchatur.10 De utroque enim est eadem ratio, quia in hoc judicantur ad paria, et quoniam vinculum conjugii non potest viventibus conjugatis dissolvi, quod etiam constat ex verbis Domini quæ præmisit, Quos Deus conjunxit, homo non separet:11 quasi dicat, Conjugati tam inseparabiliter sunt connexi, quod humana nequeunt auctoritate disjungi.

Deinde, quod Rabbi Paulus affirmat, eum qui irascitur fratri suo non esse transgressorem alicujus præcepti veteris Testamenti, sed novi, non est idonee dictum: quoniam ira quæ in novo Testamento prohibetur, est unum de septem peccatis mortalibus, et semper fuit illicita, atque in lege et Prophetis frequenter prohibita, quum in Levitico scriptum sit:12 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Per quæ verba, ira evidenter vetatur, quum ipsa sit appetitus vindictæ, pariatque memoriam illatæ injuriæ. Hinc Joseph dixit fratribus suis:13 Ne irascamini in via. Salomon quoque: Ne sis, inquit, velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.14 Hinc in Job Eliphaz, legem naturæ sequens, disseruit: Virum stultum interficit iracundia.15

Insuper, quod Rabbi Paulus affirmat, in-separabilitatem matrimonii non esse de lege naturæ, est contra doctores communi-ter. Nam et super quartum Thomas sic ait: Matrimonium ad educationem prolis ordi-natur, non solum ad certum tempus, sed per totam conjugalium vitam: idcirco de lege naturæ est, ut parentes filiis thesau-rizent, et filii parentibus in hereditate suc-cedant. Hinc societatem viri et conjugis indivisibilem esse oportet: sicque insepa-rabilitas ad matrimonium spectat de jure naturæ et naturalis rationis dictamine. Ta-men separatio matrimonii non prohibetur evidenter, nisi in lege Christi, quoniam sola lex Christi ad perfectionem adducit, et ad naturæ integræ statum reducit. Hæc Thomas.

Postremo, quod Rabbi Paulus ait, nec in lege, nec in Prophetis repudiationem ux-o-ris esse ostensam fore illicitam, nec alicubi in veteri Testamento esse ostensum, quod libellus repudii exsistat illicitus, diligen-tius est scrutandum, quia id et Thomas et Lyra, multique alii hoc loco videntur sen-tire: quorum omnium reverentia salva, dicendum quod in lege et Prophetis repu-diatio ista docetur esse illicita, quoniam Malachias dicit populo Judæorum de Baby-lonica captivitate reverso:16 Operiebatis la-crimis altare Domini, fletu et gemitu. Quod S. Hieronymus, Glossa, Beda, aliique eum sequentes ita exponunt, quod reversi de Babylone, induxerunt priores suas uxores ad lamentandum atque gemendum coram Deo, eo quod propter suam senectutem aut deformitatem abjicerentur a viris suis, et aliæ, imo et alienigenæ, acciperentur a vi-ris illis. Quibus verbis Dominus addit ibi-dem, Ita ut ultra non respiciam ad sacrifi-cium; et dixistis: Quam ob causam? Ad quod illico respondetur, Quia Dominus te-stificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti: id est, Deus in Genesi dixit, quod tu et uxor tua legitima pariter maneretis, ac invicem diligeretis, Relinquet, inquiens, homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ;17 quam tu sprevisti, abjiciendo, aliamque ducendo; et hæc particeps tua, id est uxor tua, debet esse socia tua et consors, non famula; et uxor fœderis tui, cum qua fœ-dus amicitiæ, animique consensum debes tenere. Nonne unus fecit? id est, idem Crea-tor, unusque Deus plasmavit Adam et Evam; et residuum spiritus ejus est? id est, quod conjugati sibi cohæreant per amorem et cohabitationem, hoc divinæ est voluntatis, non quod ab invicem separentur. Et quid unus quærit, id est, quid Deus unus inten-dit et requirit per hoc, quod vult priores uxores non deseri, nisi semen Dei, id est filios qui divino obsequio debite educen-tur a suis parentibus, ad quod exigitur ut non separentur? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ, id est, quam in adolescentia accepisti, noli despicere, ut quæ tibi primum conjuncta est matrimonio virginali, tecum perseve-ret in finem. Quum odio habueris, dimit-te. Istud videtur prædictis contrarium, sed quo sensu istud dicatur, constat ex eo quod subditur: Operiet autem iniquitas vesti-mentum ejus.18 Quasi dicat: Quamvis dixerim permissive ad vitandum gravius malum, Dimitte uxorem quum oderis eam, attamen iniquitas viri uxorem suam repudiantis operiet corpus ipsius viri, quia peccat re-pudiando, nec in futuro evadet tormenta. Ista secundum expositionem Hieronymi, Bedæ, et aliorum catholicorum Patrum sunt dicta. Quod si quis dixerit ista dici contra Judæos, qui alienigenas duxerunt uxores, respondendum, quod rationes istæ a Malachia propheta contra repudiationem inductæ, generaliter valent ad reprobatio-nem cujuscumque repudiationis.

Præterea in lege reprobatur repudium istud, per legem, quæ Pentateuchus Moy-sis designatur, et scriptum est in Genesi: Relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.1920 Quorum verborum verum in-tellectum Christus expressit, concludendo ex eis: Itaque jam non sunt duo, sed una caro.21 Quos ergo Deus conjunxit, homo non separet. Ex qua legis interpretatione ac jussione seu Christi conclusione convincitur, quod conjugati non sint aliqua humana auctoritate separandi, quantum ad vinculum, et quod Deus non jussit neque concessit repudium fieri, nec a tempore Adæ usque ad Moysen licitum fuit. Hinc quum huic responsioni Christi objecissent

Pharisæi, dicentes, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?22 ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic. Ex quibus conclusit, non licere repudiare uxorem, nisi ob fornicationem, et quod Deus per Moysen non licentiavit, nec jussit, neque concessit hoc, sed solum permissum sit propter Judæorum duritiam sive malitiam. Non itaque licet viro suam a se separare uxorem et ducere aliam. Hinc super Matthæum scribit Hieronymus: Christus Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundæ opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est, id est data seu permissa, respondens ait: Non legistis quia qui fecit [hominem] ab initio, masculum et feminam fecit eos?23 Dicendo autem, Masculum et feminam, docet secunda vitanda conjugia. Non enim ait, Masculum et feminas, quod ex priorum repudio quærebatur, sed, Masculum et feminam, ut unius conjugis consortio necterentur. Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante jusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est, sed Moyses quum videret propter desiderium secundarum conjugum, quæ vel ditiores, vel juniores, vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam ducere vitam, maluit indulgere dissidium, quam odium et homicidia perseverare. Similiterque considera quod non dixit, Ad duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses, ut juxta Apostolum, consilium sit hominis, non imperium Dei. Hæc Hieronymus.

Itaque juxta doctrinas expositionesque istas, secunda opinio stare non posset, aut tanquam probabilis defensari, videlicet libellum repudii ex divina dispensatione licuisse in veteri lege.

Sequitur: Quum acceperit homo nuper uxorem, videlicet infra annum, non procedet ad bellum, nec ei quidpiam necessitatis injungetur, id est nullum onerosum aut periculosum negotium necessario faciendum, et aliorum seu communem utilitatem concernens. Aliqui tamen exponunt istam necessitatem de obsequiis ad bella spectantibus, ita quod sicut non debuit præliari, sic nec victualia exercitui comportare, aut viam exercitibus præparare, aut consimilia agere: quæ tamen injungi poterant his qui vineas plantaverunt, aut domum novam ædificaverunt, qui tamen ad bella non processerunt ante præfixum tempus; sed vacabit absque culpa domui suæ, id est rebus domesticis et commodis propriis, ut uno anno lætetur cum uxore sua, id est, primum annum connubii cum ea jucunde expendat, referendo tamen lætitiam illam ad spiritualem ac debitum finem, eamque per caritatem et gratiam Dei rationabiliter moderando, sicut habetur in Tobia, quod cum timore Dei nuptiarum convivium exercebant. Causa istius præcepti est, quia magna et multa sunt matrimonii onera, et inter conjugatos frequenter oriuntur tempore procedente contentiones, displicentiæ et rancores:24 ideo est statutum, ut in nuptiarum celebratione fiant jucunditates, et toto anno primo delectabiliter simul vivant, quatenus mutuus amor firmetur in eis, et postea recolant quam amicabiliter atque hilariter convenerunt. Circa hoc in Scholastica fertur historia: Potest annus iste intelligi nuptialis, non usualis, decem scilicet mensium tantum, juxta quem numerum dicitur annus luctus: quoniam mortuo viro, non licet mulieri alium ducere ante decem menses; nam forte concepit de primo, possetque dubitari, cui virorum partus esset adscribendus. Circa quod alii dicunt: Secundum leges mulier quæ viro defuncto cum alio contrahit ante annum, infamis efficitur, non autem secundum canones neque secundum Apostolum, sed cui vult nubit, tantum in Domino.25 Verumtamen justum et rationabile est, ut non nubat alteri quousque certum reddatur, an de primo conceperit.

Non accipies loco pignoris a proximo inferiorem et superiorem molam, id est nullam earum, quum utraque necessaria sit ad blada comminuenda: et idem datur intelligi de aliis utensilibus assidue necessariis; quia animam suam apposuit tibi, id est, proximus tuus seu debitor in tua pietate confisus est, vel ea quibus salva vita potest carere, præbuit tibi pro pignore, ideo non est amplius coarctandus. Voluit quippe lex, ut Judæi essent mutuo caritativi, benevoli et communicativi, non graves et asperi.

Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, id est proximum suum Hebræum importune aut calide circumveniens, aut abducens, ita quod illo invito tradat ipsum alieno alicui pro pecunia, secundum quod aliqui pro pecunia solent vendi in servos, et vendito eo, acceperit pretium, puta pecuniam pro proximo suo, interficietur, quum judicialiter fuerit convictus et dijudicatus. Quamvis enim furtum aliarum rerum non puniebatur morte, tamen furtum hominis sic puniebatur propter hominis dignitatem, et quia enormius est rationalem creaturam ita tractare quam irrationalem. Nam et peccatum tanto est gravius, quanto dignior est is in quem peccatur. Porro si fur deprehendebatur antequam furatum vendiderat hominem, non morte, sed pœna puniebatur minori. De isto dictum est super illud Exodi, Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.26 Et auferes malum de medio tui, id est, tam impium furem de politia tua tolles per occisionem ipsius, vel auferes malum culpæ, illud juste vindicando, ut sic alii timeant consimilia agere: per decorem quoque justitiæ, recuperandum est dedecus culpæ.

Observa diligenter, id est, te ipsum a peccatis custodi, ne incurras plagam lepræ per inobedientiam tuam: quo constat, lepram frequenter infligi hominibus propter eorum excessus; sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, dum tamen nihil contra legem edoceant, nec ultra quam eorum auctoritas se extendit: ideo subditur, juxta quod præcepi eis, videlicet juxta legis tenorem; et imple sollicite. Hoc specialiter modo exprimitur cum commemoratione lepræ, quia ut scriptum est in Levitico, ad sacerdotes pertinuit judicare quis esset vere leprosus, et suspectos de lepra recludere:27 in quibus grave fuit obedire, et tamen obedire oportuit, quia etsi quis non fuisset leprosus, tamen inobediendo meruisset incurrere lepram. Et quia exempla plus movent, subjungitur: Mementote quæ fecerit Dominus Mariæ in via quum egrederemini de Ægypto, id est, qualiter eam perfudit lepra, dum contra Moysen murmuravit ac superbivit, quum tamen aliunde esset mulier sancta ac prophetissa.28 Istud contigit in deserto, in mansione quæ dicta est Haseroth, post recessum a monte Sinai, anno secundo egressionis ex Ægypto, ut ex Numerorum duodecimo et ex præcedentibus ibi capitulis innotescit.29 Idcirco quod ait, Quum egrederemini de Ægypto, intelligendum est, Quum essetis in itinere quod inchoastis, exeundo Ægyptum. Sic et Ozias rex Juda percussus est lepra, quia non acquievit pontifici sibi prohibenti thurificare, ut secundo Paralipomenon legitur.30

Quum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, et quam ibi statim solvere nequit, propter quod vis pignus ab eo exigere; non ingredieris domum ejus ut pignus auferas, ne proximus tuus inde turbetur, et de sua paupertate conspecta verecundetur; sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit, id est pignus quo melius potest carere: sicque debitori competebat electio, ut daret pro pignore quod volebat, dummodo esset sufficiens juxta vires debentis; nec concedebatur creditori, ut quod vellet pro pignore tolleret:31 ideo non intravit domum, præsertim quum domus uniuscujusque sit tutissimum receptaculum ejus, propter quod molestius ei est ut in ea gravetur. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum. Cur ergo accipiebatur, si eodem die erat reddendum? Respondet Augustinus, forte ut debitor sic admoneretur de persolvendo. Istud tamen Exodi liber plenius dilucidat.32

Non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui, id est, operariis et mercenariis tuis statim quum petierint, da dignum præmium suorum laborum. Hoc est quod in Levitici libro scriptum est, Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane.33 Ne clamet contra te ad Dominum. Est enim unum de quatuor peccatis clamantibus ante Deum, detinere, differre, fraudare mercedem operariorum. Hinc dicit Jacobus: Ecce merces operariorum vestrorum, quæ fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini introiit.34 Quod quam enorme sit, patet ex eo quod per Ecclesiasticum dictum est: Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.35 Quemadmodum autem debitor solutionem differens ultra voluntatem creditoris, tenetur illi satisfacere pro damno quod ex dilatione solutionis incurrit; sic qui mercenario seu operario pauperi solvere differt sui laboris mercedem, ultra ipsius petitionem obligatur satisfacere illi pro afflictione et damno, quæ ex irrationabili illa dilatione incurrit.

Non occidentur patres pro filiis, id est, judices non adjudicabunt ipsos patres ad mortis supplicium pro filiorum suorum excessu, in quo suis filiis non communicaverunt consilio, auxilio, jussu, aut alio modo, nec filii occidentur pro patribus suis, secundum eumdem sensum; sed unusquisque pro peccato suo morietur, id est, quicumque egerit aliquid morte plectendum juxta legis censuram, pro proprio occidendus est scelere; et nisi in præsenti pœnituerit vita, occidetur morte æternalis ac infernalis miseriæ, quæ est mors secunda, juxta illud Apocalypsis: Exsecratis et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.36 De intelligentia hujus præcepti, dicta sunt multa super illud Exodi: Insontem et justum non occides.37 Unde et supra jam scriptum est: Justum et innocentem non interficies. Consonat quoque huic verbo illud Ezechielis:38 Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Unde rursus ad Ezechielem Dominus dixit: Quid est quod in terra Israel vertitis parabolam istam, dicentes, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt?3940 Quod et in Jeremia habetur.

Sed obviare videtur quod in Threnis loquitur Jeremias: Patres nostri peccaverunt, et non sunt;41 et nos iniquitates eorum portavimus. Denique, pro crimine Achan, non ipse dumtaxat, sed et filii ejus ac filiæ occisi leguntur, Josue sancto viro jubente, ut Josue insinuare videtur. Similiter Judicum ultimo recitatur, quod pro peccato quorumdam ex Gabaa, filii Israel interfecerunt non solum viros et feminas, sed cunctam quoque sobolem tribus Benjamin.42 Præterea, divina justitia est lex, causa et regula omnis justitiæ, ita quod unumquodque tanto justius exstat, quanto plus conformatur divinæ justitiæ: imo et perfectio rationalis creaturæ, est divinæ justitiæ assimilari. Deus autem legitur frequenter occidisse sobolem innocentem propter iniquitatem parentum, ut in diluvio et in subversione Pentapolis, in percussione etiam primogenitorum Ægypti, quorum multi erant infantuli.43 Sic et infantes Chananæorum a filiis Israel Deo præcipiente occisi sunt.44 Insuper, juxta præhabita Deus frequenter testatus est in Scripturis, quod visitet iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.45 Iterum, pro peccato David occidit primum filium quem ex Bethsabee genuerat;4647 pro alio quoque ejus excessu, percussit septuaginta millia subditorum.48 Postremo, secundum leges humanas licite puniuntur, exsulantur aut etiam occiduntur filii pro excessu parentum, et subditi pro crimine principum.4950

Verum ad hæc in præcedentium expositione librorum responsio data est, saltem pro parte majori: et breviter dici potest, quod judices in populo non debent innocentem occidere, nec patrem innocentem pro filio scelerato, neque econtra, regulariter, generaliter quoque loquendo; tamen ex divino imperio et instinctu aliter fieri potest, quia quod Deus gratis ac libere dedit hominibus, utpote esse ac vivere, potest eis irreprehensibiliter ad libitum suum auferre. Omnes quoque pro originali peccato nascuntur filii iræ, et debitores sunt mortis: imo ex debito naturæ, naturalique dispositione adstricti sunt morti; et quidquid pœnæ infligit Deus quibusdam hominibus demerito vel occasione hominum aliorum, convertit illis in melius, magisque habet rationem remedii ac medelæ, quam pœnæ. Idcirco, quod filii Israel quosdam infantulos propter parentum facinora occiderunt, ex divina jussione aut inspiratione creditur factum; et si quidam eorum aliter id egerunt, non excusarentur. At vero leges humanæ sunt multipliciter imperfectæ, et quædam instituunt, permittunt ac jubent, quæ divino corriguntur judicio; et forsan imperatores ac reges in propriis causis ultra medium favorabiliter sunt locuti atque jusserunt.51 Vel si prætactæ eorum leges justæ censendæ sunt, dici potest juxta Apostolum, quod ministri sunt Dei et omnipotentis Regis vicarii, et participantes aliquid auctoritatis ac potestatis divinæ, propter quod in Scripturis dii vocantur.5253 Sicque hujusmodi leges eorum ex divina quodammodo auctoritate institutæ putantur, ita quod in casibus certis innocentes pro parentum aut principum sceleribus puniuntur, secundum quod pœna habet rationem medicinæ, et ordinatur ad bonum commune, atque ad animarum salutem et Dei honorem.

Postremo, circa hoc scribit Augustinus, et habetur in Glossa: Lex dicit, unumquemque pro sua culpa interimendum: quid ergo est, quod alibi dicitur Deus reddere peccata parentum in filios in tertiam et quartam generationem? An de filiis nondum natis intelligendum est hoc propter originale peccatum, hic vero de filiis jam natis jubetur, ut unusquisque pro suo moriatur peccato? Nihil enim trahit ex patre peccante qui jam natus est. Sed quoniam alibi additur, His qui oderunt me: manifestum est illam sanctionem posse mutari, si filii peccata parentum non imitentur.

Sed merito quæritur, si redduntur peccata parentum in filios his qui oderunt Deum, cur hoc fieri dicitur in tertiam et quartam generationem, non expressa prima et secunda, et non etiam in ceteras, permanente impietate filiorum, et imitatione suorum parentum malorum. An per septenarium, universitatem intelligi voluit, nec posuit ipsum septenarium, dicendo, In septimam generationem, sed causam perfectionis ejus? Ideo enim septenarius perfectus asseritur, quoniam constat ex ternario, utpote primo impari toto, et quaternario primo pari toto.

Non pervertes judicium advenæ et pupilli. De nemine est judicandum perverse, sed miserabilium personarum injuriatio et injusta dijudicatio, tanto amplius sunt vitandæ, quanto minus resistere queunt, et quanto plus hoc contrariaretur omni pietati ac misericordiæ, naturalque legi. De hoc dictum est plenius in Exodo. Nec auferes loco pignoris viduæ vestimentum.54 Hoc intelligendum est de pauperibus viduis, quæ vere sunt viduæ, ac humano solatio destitutæ: quibus nequaquam auferendum est pro pignore indumentum quo indigent, imo nec aliud quo commode non possunt carere; sed spiritualis pietas impendenda est eis. Quæ autem sequuntur in textu, sunt plana, et in Levitico aliasque frequenter exposita.55

Præterea mysticus hujus capituli intellectus, pro majori parte præhabitus est.56 Etenim Filius Dei propter nos incarnatus, primo accepit conjugem Synagogam, quam postea propter ipsius fœditatem, incredu-litatem, ingratitudinemque reliquit, et scri-psit ei libellum repudii, quia per suos discipulos conscripsit Evangelium, in quo causam repudiationis illius expressit. Mo-raliter, si quis pro sponsa sibi accipiat sapientiam philosophorum, aut hominum mundanorum, et propter vanitates ac fal-sitates admixtas voluerit eam deserere, ha-bet in promptu tradere causam, et debet aliam sibi assumere sponsam, videlicet evangelicam theoriam.

Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Debemus in vita præ-senti semper esse solliciti, et inter spem atque timorem spiritualiter moli, ita ut omnis duritia, impietas, culpa prorsus con-terantur ac destruantur in nobis. Debemus namque assidue ex consideratione divinæ pietatis confidere, et hæc spes est mola superior; atque ex propriæ fragilitatis ac culpæ intuitu formidare, qui timor est mo-la inferior. Nullum itaque sic molestemus, neque ab aliquo ita quid extorqueamus, ut auferamus ei has molas, impediendo eum a saluberrimis considerationibus, confi-dentiis ac formidinibus istis, aut pertra-hendo eum ad vitia, præsertim ad despera-tionem, quæ superiori molæ opponitur, vel ad periculosam securitatem seu præsum-ptionem, quæ molæ inferiori contraria-tur. Si deprehensus fuerit homo, etc., id est, qui inventus fuerit proximum suum esse furatus, eum occulte scandalizando, inficiendo, fallendo, sicque abstrahendo eum Domino suo Jesu Christo et matri suæ sanctæ Ecclesiæ, atque vendiderit eum, id est, pro temporali commodo, aut propria oblectatione subjecerit illum servituti pec-cati ac jugo diaboli, morietur morte dam-nationis perpetuæ. Talis quippe est pessi-mus hostis Dei, et fructificationi mortis ac sanguinis Christi renititur, percussitque fœdus cum morte, et cum inferno pepigit pactum, estque satelles principis tenebrarum, et ei cooperatur ac servit ad aliorum perditionem.57

Observa diligenter, ne incurras plagam lepræ. Jubemur his verbis, superiorum no-strorum doctrinis ac jussionibus diligenter obtemperare, ne falsæ doctrinæ aut in-obedientiæ lepram aliquando incidamus; nec aliquis, quantumlibet virtuosus, in-caute aut negligenter se habeat, seu peri-culosa resolvatur securitate, sed recordetur Mariæ prophetissæ sororis Moysis, quæ post tanta gratiarum charismata, in spiritualem ac corporalem dilapsa est lepram. Quum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi: id est, dum a tuo discipulo aut subdito, vel ab eo cui fuisti beneficus, exegeris spiritualem profectum aut vicem pro informatione et communicatione gratiæ quas ei exhibuisti, non facias hoc cum in-discreta importunitate, aut rigore super-fluo, nec ultra vires et capacitatem illius, ne ipsum perturbes aut perdas. Non negabis mercedem indigentis. Ad litteram instrui-mur in isto capitulo ad magnam circa proximos caritatem ac pietatem, potissi-mum circa egenos, ne debitores inopes molestemus, pignora immisericorditer exi-gendo aut detinendo, aut operarios ac mer-cenarios defraudando, tardeve remuneran-do: imo unicuique nobis quodcumque obsequium aut beneficium impendenti co-nemur mox esse grati, vicemque rependere suo tempore postulanti.

Non occidentur patres pro filiis, nec econtra. Contra hoc enormiter et prorsus gravissime peccant, qui pro injuria sibi aut suis irrogata, per se et suos non solum quærunt ad occidendum aut vulnerandum principalem actorem injuriæ, sed et co-gnatos ipsius etiam usque ad tertiam et quartam generationem. Sic etiam peccant, qui offensi ab aliquo, non solum stoma-chantur aut aversive se habent contra il-lum, sed item contra amicos, propinquos aut socios ejus.

Footnotes

  1. Malach. ii, 16. ↩

  2. Lev. xviii, 6-18. ↩

  3. Matth. xix, 8. ↩

  4. Deut. xxiii, 19, 20. ↩

  5. Ps. xiv, 5. ↩

  6. Matth. v, 32. ↩

  7. Ibid. 21, 22. ↩

  8. 1 Cor. vii, 39. ↩

  9. Luc. xvi, 18. ↩

  10. Ibidem. ↩

  11. Matth. xix, 6. ↩

  12. Lev. xix, 18. ↩

  13. Gen. xlv, 24. ↩

  14. Eccle. vii, 10. ↩

  15. Job v, 2. ↩

  16. Malach. u. 13-16. ↩

  17. Gen. u. 24. ↩

  18. Malach. ii, 13-16. ↩

  19. Gen. u. 24. ↩

  20. Gen. ii, 24. ↩

  21. Matth. xix, 6. ↩

  22. Matth. xix, 7-9. ↩

  23. Ibid. 4. ↩

  24. Tob. ix, 12. ↩

  25. 1 Cor. vii, 39. ↩

  26. Exod. xxi, 16. ↩

  27. Lev. xii, 2 et seq. ↩

  28. Num. xii, 10. ↩

  29. Num. xi, 34; x, 11. ↩

  30. II Par. xxvi, 19. ↩

  31. Lev. xiii, 2 et seq. ↩

  32. Exod. xxii, 26, 27. ↩

  33. Lev. xix, 13. ↩

  34. Jacob. v, 4. ↩

  35. Eccl. xxxiv, 27. ↩

  36. Apoc. xxi, 8. ↩

  37. Exod. xxiii, 7. ↩

  38. Ezech. xviii, 20. ↩

  39. Jer. xxxi, 29, 30. ↩

  40. Ezech. xviii, 2. ↩

  41. Thren. v, 7. ↩

  42. Josue vui, 24. ↩

  43. Judic. xx, 48. ↩

  44. Deut. xx, 16, 17. ↩

  45. Exod. xx, 5. ↩

  46. II Reg. xii, 14. ↩

  47. Num. xiv, 18. ↩

  48. Num. xxiv, 15. ↩

  49. Josue vii, 24. ↩

  50. Eccli. xxxiv, 27. ↩

  51. * modum ↩

  52. II Cor. VI, 4. ↩

  53. I Cor. IV, 1. ↩

  54. Exod. XXV, 21-24. ↩

  55. Lev. XIX, 9, 10. ↩

  56. Sensus spiritualis. ↩

  57. Is. xxviii, 15. ↩

Chapter 28 of 40