Skip to the text

Articulus 28

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUINTI : SI FUERIT CAUSA INTER ALIQUOS.

QUEMADMODUM in libro de Civitate Dei loquitur Augustinus, Nullum animal est natura tam sociale, et voluntate tam concors, ut homo: ideo ad restringendum discordias litesque hominum, diversa tradita sunt præcepta, quorum unum in hujus capituli collocatur exordio. Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: ad judicem namque, tanquam ad animatam justitiam, confugiunt partes: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam, id est triumphum aut etiam sensibile signum victoriæ, dabunt: secundum quod antiquitus exstitit moris, quod victoriosi in bellis, in signum triumphi decorabantur ramis palmæ in capite et manibus; quem impium, id est, injustam habere causam censuerint: sicque impietas sumitur hic pro quacumque iniquitate, non solum in Deum, sed item in proximum, quum tamen proprie nominetur culpa in Deum; condemnabunt impietatis: non solum contra eum sententiando, quod causa sua injusta sit, sed etiam quod consuetis ac debitis pœnis subdatur, ut pecuniariæ aut simili pœnæ seu persolutioni aut satisfactioni.

Sin autem eum qui peccavit, dignum viderint plagis, ita quod non solum meruit pecuniariam pœnam, sed etiam confusibilem verberationem; prosternent et coram se facient verberari, ne in eorum absentia correctio illa fiat excessive aut defective: sicque jacendo flagellabatur, juxta quem modum aliqui putaverunt et Dominum Jesum Christum fuisse flagellatum, quem magis credendum est alligatum columnæ cæsum fuisse. Pro mensura peccati erit et plagarum modus, id est numerus ictuum, ut culpæ proportionata sit pœna, ita quod quis quanto gravius commisit flagitium, tanto majorem recipiat numerum verberum; ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedat inflictio ictuum. Hæc namque flagellatio fuit quasi pœnitentialis quædam castigatio rei. Numerus autem quadragenarius pœnitentiæ congruit; et item, ne in tali punitione videretur crudelitas exerceri, quum tamen actui justitiæ admiscenda sit actio pietatis. Ideo subditur: ne fæde, id est turpiter, laceratus jaceat ante oculos tuos frater, id est proximus tuus. Circa hoc Magister in historiis: Sic, inquit, pœnitentes excommunicatos plagis cædimus, secundum numerum versuum alicujus psalmi, quem cædendo cantamus. Porro Josephus scribit reum fuisse percutiendum quadraginta plagis, una minus, habena publica. Unde et Apostolus protestatur: A Judæis quinquies quadragenas una minus accepi.1 Judæi quippe ne viderentur crudeles, unum ictum subtraxerunt ex traditione communi majorum. Tamen, ut textus prætendit, si culpa erat minor, erat et minor ictuum numerus infligendus. Atque ut Josephus scribit, turpissimum erat hominem liberum sustinere hanc pœnam.

Circa hæc intuendum, quod in prima secundæ, quæstione 105, scribit Thomas: Secundum Augustinum vicesimo primo de Civitate Dei, Tullius fuisse refert octo genera pœnarum in legibus, utpote damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exsilium, mortem et servitutem. Ex quibus aliqua, imo pene omnia ista, fuerunt in lege statuta: videlicet damnum, dum fur condemnabatur ad quadruplum vel quintuplum; vincula, sicuti in Numeris legitur blasphemus fuisse reclusus in car cere;234 verbera, in isto capitulo; ignominiam, sicut in isto habetur capitulo, de nolente suscitare semen fratri suo defuncto, in cujus faciem spuebatur; mortem, ut patet in Levitico, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur;5 talionem, juxta illud, Oculum pro oculo, dentem pro dente;6 servitutem quoque in duobus casibus: primo, dum servus septimo anno noluit liber egredi, et legis beneficio uti, propter quod deinceps perpetuæ servituti fuit addictus;7 secundo, dum fur non habuit quod pro furto restitueret. Exsilium vero non instituit lex universaliter, quia in solo populo illo viguit cultus Dei, propter quod expulsio extra patriam illam, fuit idololatrandi occasio. Hinc primo Regum locutus est David: Maledicti sunt qui ejecerunt me, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes:8 Vade, servi diis alienis. Fuit tamen in lege particulare quoddam exsilium, quo homicida excusabilis mansit in aliqua urbe refugii usque ad pontificis obitum.9 Itaque in gravioribus criminibus contra Deum aut proximum factis, puta in blasphemia, idololatria, homicidio, furtoque hominum, in irreverentia, maledictione et contumacia circa parentes, in adulterio atque incestibus, lex mortem inflixit; in furto aliarum rerum, adhibuit pœnam damni; in percussuris et mutilationibus, pœnam talionis, similiter in falso testimonio; in minoribus autem culpis, pœnam flagellationis aut ignominiæ. Hæc Thomas.

Præterea contra id quod dictum est, Pro mensura peccati erit et plagarum modus, objici potest, quoniam quibusdam æqualibus culpis [lex] inæquales pœnas inflixit, quia pro uno bove furato jussit quinque boves restitui, et pro una ove furata quatuor oves.1011 Eum quoque qui sabbato ligna collegerat, lapidari præcepit, quum tamen graviora minus punierit.12 Ad hæc introducta est responsio Thomæ super Exodum. Denique secundum eumdem sanctum Doctorem, circa quantitatem peccati, quadruplex gradus est attendendus, etiam circa unum et idem factum. Primus est, dum involuntarie committitur: tunc enim si omnino involuntarie agitur, homo totaliter excusatur a pœna, ut supra dictum est de puella, quæ in agro clamans opprimitur.13 Si autem homo fuit in facto tali aliquo modo voluntarius, tamen ex infirmitate peccavit, ut dum quis peccat ex vehementia passionis: tunc enim peccatum minuitur, et pœna est minuenda secundum veritatem judicii, nisi forte propter communem utilitatem gravetur ad abstrahendum homines a peccato hujusmodi, ad quod multum sunt inclinati. Secundus gradus est, quando per ignorantiam quis peccavit, et tamen aliquo modo reus reputatur propter negligentiam addiscendi: et tunc secundum legem non puniebatur per judices, sed peccatum suum per sacrificia expiavit, juxta illud Levitici, Anima quum per ignorantiam peccaverit:14 quod intelligendum est de ignorantia facti, non divini præcepti, quod omnes scire tenebantur. Tertius gradus est, quando per superbiam quis excessit, id est ex certa electione atque malitia: et tunc puniebatur secundum gravitatem delicti. Quartus gradus, quando per proterviam pertinaciamque peccavit: et tunc tanquam rebellis et destructor legis fuerat occidendus. Hæc Thomas.

De his eleganter scribit Alexander de Hales super tertium Sententiarum. Sed et Parisiensis libro de Fide et legibus scribit: Quod autem quædam mala, quamvis minora, quibusdam majoribus malis lex jussit puniri, illa proculdubio causa fuit, quia frequentius contingebant in populo illo: propter quod plus nocuerunt paci communi sua frequentia, quam majora magnitudine sua. Propter hoc etiam, quoniam multitudinem involvebant, difficilior erat eorum curatio. Amplius, facilior erat eorum commissio propter opportunitates, quemadmodum est facilior furatio ferri, quam auri æquivalentis: quia æs facilius invenitur, et aurum arctius custoditur.

Non ligabis os bovis triturantis in area, id est in horreo, fruges tuas, id est, de bladis quæ triturat refici eum permittas.

Hoc Dominus jussit ad litteram, ut Judæi circa bruta pietatem quamdam addiscerent, et suam crudelitatem avaritiamque compescerent, quatenus circa homines benigniores assuescerent esse. Porro quod de bove triturante nunc dicitur, de omni jumento in simili constituto labore accipitur. Circa hoc scribit Guillelmus: Licet videri possit, quod istud sit dictum contra avaritiam Judæorum, qui eo usque frugibus suis parcebant, ut nec boves triturantes inde manducare permitterent, et ne avaritiam hanc in vindemiatores et calcatores uvarum extenderent, non permittendo eos de uvis frugaliter edere, neque de musto potare, quod erat Judæis innatæ avaritiæ intoleranda crudelitas; tamen per istud mandatum percussa est et reprobata consuetudo eorum, qui boves in tantum abominabantur, quod de frugibus suis eos comedere non sinebant, et ostensa est æquitas, qua justissimum est, ut qui participat in labore, participet in comestione. Hæc Guillelmus. Verumtamen Paulus apostolus Spiritu Sancto repletus, testimonium istud allegans, adjecit: Numquid de bobus cura est Deo?15 Propter quod satis insinuavit, Deum istud per mysticum sensum jussisse, puta ad innuendum, quod prædicatoribus et prælatis qui designantur per boves, non sint vitæ stipendia subtrahenda, quoniam ipsi in area, id est in Ecclesia, triturant fruges nostras, id est, spiritualia alimenta præparant nobis, et Scripturarum sensus emolliunt ac masticant auditoribus suis.

Sequitur lex de suscitando semine, proximo absque liberis mortuo: quæ lex etiam in lege naturæ diu ante Moysis tempora servabatur, ut in Genesi patet de filiis Judæ. Quando habitaverint fratres simul, id est in eadem provincia, urbe, villa, aut domo, et nomine fratris intelliguntur cognati;16 et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit. Ex quo elicitur, quod præceptum istud loquatur de conjugatis, non de his qui nondum connubium inierunt. Nam et subditur: uxor defuncti non nubet al- teri, id est extraneo seu non cognato, sed accipiet eam frater ejus, id est propinquus defuncti, et suscitabit semen fratris sui, id est, ex femina illa procreabit, Deo præstante, prolem seu filium; et primogenitum ex ea filium, nomine illius appellabit, id est, fratri defuncto adscribet, quasi illius sit filius. Quod si noluerit accipere conjugem fratris sui defuncti, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque:17 Non vult frater viri mei suscitare semen fratris sui, nec me in conjugem sumere. Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit, Nolo eam uxorem accipere; accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, atque in faciem ejus spuet, vel coram eo in terram, ipso cernente, et hoc in confusionem ipsius, quia secundum legem noluit facere, nec fratri suo defuncto caritatem pietatemque exhibere, procreando ei prolem in ipsius memoriam. Sicque mulier dicet illi: Sic fiet homini qui non ædificat domum fratris sui, id est, progeniem fratris sui non auget nec suscitat neque conservat. Et vocabitur nomen illius legi inobedientis, Domus discalceati, id est, ipse et soboles ejus hoc vili agnomine exprimentur, ita quod pravitas ejus redundabit in posteros suos per diffamiam istam.

Si autem quis instet, quod lex ista videtur contraria ei, quod in Levitico Dominus ait: Uxorem fratris sui nullus accipiat; itemque, Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis:18 dicendum, quod lex illa intelligitur, quando frater reliquit semen. Causam quoque hujus præcepti Chrysostomus super Matthæum tangit, dicendo: Quia immitigabile malum mors erat apud Judæos, qui omnia pro præsenti vita agebant, statutum est ut defuncto filius nasceretur ex fratre, ad quem propter propinquitatem hoc magis pertinuit. Sed quæri potest, cur propinquus non cogebatur huic legi parere per pœnam majorem. Et respondendum, quod propter vitandum periculum, ne scilicet eam quam coactus acciperet, ex odio postea trucidaret. Nam et coacta conjugia malum exitum solent habere. Aliqui autem dicunt, quod quando alius propinquus coram judicibus aderat, qui relictam illam volebat accipere, tunc alius ille tulit calceamentum de pede propinquioris illam recusantis. Quod si muliere non interpellante, propinquior coram judicibus fatebatur se nolle ducere ipsam, tunc ipsemet discalceavit se ipsum. Et istud in Scholastica fertur historia, estque probabile, quia in Ruth legitur Booz dixisse ei qui noluit ipsam Ruth ducere, quum esset marito ejus propinquior:19 Tolle calceamentum, etc.

Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cæperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum et apprehenderit verenda ejus, abscides manum illius. Hic Dominus jubet, ut si mulier volens suum juvare maritum, apprehenderit verenda viri suum virum impugnantis, manu sua per abscisionem privetur. In quo patet, quanta debeat esse pudicitia mulierum, præsertim quum in isto casu videatur mulier magnum incitamentum sic agendi habere: ideo si in casu alio hoc fecisset, in quo non habuisset tantam ad hoc occasionem, magis meruisset ita puniri. Hinc in Levitico jussum est, ut si frater et soror sibi invicem revelaverint genitalia sua ad intuendum, interficiantur.20 Unde apparet, quod personæ illæ Israeliticæ stirpis pronæ fuerunt ad ista. Et addidit Dominus, nec flecteris super eam ulla misericordia, id est, zelo justitiæ istud implebis quod præcipitur judici, ne scilicet immoderate condoleat, ita ut per hoc exsecutionem justitiæ postergaret. Unde et apparet, quod non licuit pretium pro mutilatione illa recipere.

Non habebis in sacculo diversa pondera, scilicet majus et minus, nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum21 et verum, et modius æqualis et verus erit tibi, ut multo vivas tempore super terram. Abominatur enim Dominus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam. De isto dictum est plenius in Levitico, ubi totum istud expositum est.

Memento quæ fecerit tibi Amalec, id est populus Amalecitarum, in via, quando egrediebaris ex Ægypto: quomodo occurrerit tibi, id est, hostiliter te accessit a parte posteriori. Nam subditur, et extremos agminis tui ceciderit, id est percusserit, prout in Exodo scriptum est, qui lassi residebant.22 Per Extremos quidam intelligunt tribum Dan, quæ in motione et profectione castrorum ultima fuit, ut in Numerorum libro habetur.23 Alii per Extremos intelligunt lassos et leprosos atque superfluos, quibus non licuit ingredi castra. Hinc ait Glossa: Tradunt Hebræi, quod leprosos et seminifluentes, et alios extra castra positos, interfecerit Amalec. Quum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, delebis nomen ejus de sub cœlo, id est, posteritatem Amalecitarum illorum totam pro posse occides, etiam mulieres atque infantes, prout primo Regum Samuel dixit ad Saul;24 sicque nomen et memoria Amalec deleantur, quantum ad hoc quod nihil laude dignum de ipsis remaneat, quemadmodum Salomon:25 Memoria, inquit, justi cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet. Sed nonne istud præceptum contrariatur ei quod in præcedenti habetur capitulo, Non occidentur filii pro patribus;26 et quod alibi legitur, Innocentem non interficies?27 Ad quod ex præcedentis capituli expositione patet responsio.28 Denique humana justitia non potest divinæ justitiæ in omnibus assimilari, aut eam imitari in cunctis, sed secundum legem sibi præfixam. Estque perfectio hominis, Deo assimilari, non ut velit aut agat quidquid vult aut efficit Deus, sed ut velit et operetur, quod Deus vult eum velle ac agere. Deus autem in actibus suis ad multa respicit ac diversa, ad quæ homo non potest volendo aut agendo respicere. Postremo, si aliqui Amalecitæ fuissent ad Judaismum conversi, in ipsis non fuisset hæc ultio exercenda.

Spiritualiter, frater, id est bonus prælatus, debet fratri suo defuncto, id est Christo propter nos crucifixo, suscitare semen de ipsius uxore, id est de Ecclesia, quia per ecclesiastica sacramenta, et per prædicationes, orationes, sanctaque opera debet jugiter aliquos spiritualiter regenerare in Deo:29 quod si facere neglexerit, dignus est ut Ecclesia conspuat eum. Potest quoque per fratrem defunctum, quicumque pastor, præsul, seu præsidens, viam universæ carnis ingressus, intelligi: quo mortuo, debet ei alter in prælatura succedere, atque ex grege illius Christo fructificare: quod si facere nolit, apud superiores accusari meretur. Si habuerint inter se jurgium viri: hoc est, si Catholicus ac perfidus inter se disceptaverint, et ecclesia malignantium hæresiarchæ conjuncta, apprehenderit verenda Catholici, id est, doctrinam suam qua alios in Christo regenerat, convertit, salvificat, corrumpere et reprobare studuerit, amputanda est impudica præsumptio ejus. Memento quæ fecerit tibi Amalec: id est, nocumenta ab invisibilibus hostibus tibi illata perpende, ab eo tempore quo de tenebris sæculi exire cœpisti. Quumque in virtutibus et donis Spiritus Sancti profeceris, de illa injuria ac damnificatione te vindica, resistendo omni tentationi ac vitio, tanto virilius et tanto ardentius indesinenter proficiendo, quanto hostilius et acrius ab illo es impugnatus, qui extremos agminis seu dominici gregis, puta pusillos et incipientes, specialius faciliusque expugnat ac fallit, donec omnino superes illum. Istud prælatis præcipue dicitur, qui læsionem uniuscujusque sibi commissi, quasi propriam debent dolere.

Footnotes

  1. II Cor. xi, 24. ↩

  2. Lev. xxiv, 12. ↩

  3. Num. xv, 34 ↩

  4. * abeat vel obeat ↩

  5. Lev. xx, 9. ↩

  6. Lev. xxiv, 20. ↩

  7. Exod. xxi, 6; xxii, 3. ↩

  8. 1 Reg. xxvi, 19. ↩

  9. Num. xxxv, 25. ↩

  10. Exod. xxii, 1. ↩

  11. Exod. xxii, 1. ↩

  12. Num. xv, 35. ↩

  13. Deut. xxii, 26, 27. ↩

  14. Lev. iv, 2. ↩

  15. 1 Cor. IX, 9. ↩

  16. Gen. XXXVIII, 8. ↩

  17. * Sin autem ↩

  18. Lev. XX, 21; XVIII, 16. ↩

  19. Ruth iv, 8. ↩

  20. Lev. xx, 17. ↩

  21. Lev. xix, 35, 36. ↩

  22. Exod. xvii, 8. ↩

  23. Num. ii, 31. ↩

  24. 1 Reg. xv, 3. ↩

  25. Prov. x, 7. ↩

  26. Deut. xxiv, 16. ↩

  27. Exod. xxiii, 7. ↩

  28. Dan. xiii, 53. ↩

  29. Sensus spiritualis. ↩

Chapter 29 of 40