Skip to the text

Articulus 29

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEXTI: QUUMQUE INTRAVERIS TERRAM.

MOYSES omni industria sibi possibili, Israeliticam plebem ab idololatria retrahere nisus est: idcirco nunc jubet, ut loco et tempore opportuno beneficia sibi desuper impertita, solenniter recognoscant, quatenus in illius dumtaxat remaneant cultu, a quo tot bona se consecutos agnoscunt. Quumque intraveris terram tibi promissam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea; tolles de cunctis frugibus tuis primitias, id est primitivos atque præcipuos fructus, quoniam elegantiora offerenda sunt Domino, et pones in cartallo, hoc est, vase vimineo secundum Glossam, seu in canistro de caricibus facto; pergesque ad locum, in quo tabernaculum Dei est vel templum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus; accedesque ad sacerdotem ibi tunc officiantem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum:

Profiteor hodie coram Domino Deo tuo: ista professio seu recognitio fiebat in atrio e diverso altaris holocaustorum; quod ingressus sim in terram, pro qua juravit Dominus patribus nostris, ut daret eam nobis. Porro Deum universorum specialiter nominat offerens iste Deum sacerdotis, quia a sacerdotibus præcipue est colendus.

Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, in quo primitiæ positæ sunt, quod offerens secum portavit, ponet ante altare holocausti in atrio; et loqueris in conspectu Domini Dei tui: qui quamvis ubique sit, specialiter tamen in loco suo cultui consecrato. Syrus persequebatur patrem meum, id est, Laban cum suis cognatis insecutus est Jacob patriarcham fugientem ex urbe Laban Syri, qui de Mesopotamia Syriæ natus est. Hinc scriptum est in volumine Geneseos: Assumptis Laban fratribus suis, persecutus est Jacob septem diebus, et comprehendit eum in monte Galaad.1 Qui descendit in Ægyptum cum domo seu sobole sua, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : quia in animabus septuaginta : qui numerus fuit permodicus comparatione infidelium Chananæorum atque Ægyptiorum. Habitavit autem Jacob in Ægypto decem et septem annis ; sed quoniam advena fuit, et aliam regionem, cœlestem videlicet patriam, adspiravit, dicitur ibi peregrinatus, sicut et ante in aliis terris. Propter quod dixit ad Pharaonem : Dies peregrinationis meæ super terram, etc. Crevitque in gentem magnam ac robustam, id est, posteritas ejus sic crevit. Afflixeruntque nos, id est patres nostros, Ægyptii : sicque offerens iste loquebatur ex persona totius populi sui, et diversis diversa attribuenda fuerunt ; et clamavimus ad Dominum Deum nostrum, et respexit humilitatem nostram, et eduxit nos de Ægypto, et introduxit in locum istum, etc. Idcirco nunc offero primitias frugum terræ Deo in recognitionem, quod omnia ab ipso accepi, et quod dona ipsius sint quæ offero ei. Et dimittes ea in conspectu Domini Dei ad usum ministrorum ipsius. Et adorato Domino Deo tuo, epulaberis in omnibus bonis quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites et advena qui tecum est.

Quando compleveris, hoc est, perfecte collegeris, decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio dabis Levitæ et advenæ et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas. Sensus istius passus patet ex eo quod scriptum atque expositum est supra : Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur eo tempore. Loquerisque in conspectu Domini Dei tui : Attuli quod sanctificatum est de domo mea, id est, præfatam decimam Levitis, advenis, pupillis ac viduis dandam, eis jam apportavi et dedi : ideo subditur, et dedi illud Levitæ et advenæ, pupillo et viduæ, sicut jussisti mihi. Quæ decimæ dicuntur, Sanctificatum de domo, quia de rebus ac frugibus a patre-familias deputabantur ad usum hunc pium, ad Dei honorem. Hinc quod Lyra ait, textum istum vitio scriptorum videri corruptum, ita quod hic haberetur, Abstuli, non Attuli, non oportet sic dicere, nec ratio ejus valet : quia non dicitur hic, quod sanctificatum hoc afferebatur in Jerusalem. Non præterivi mandata tua, nec oblitus sum imperii tui, quæ de decimis primitiisque jussisti. Hoc dicitur non inaniter gloriando, sed Deo potius regratiando, qui gratiam contulit obediendi, vel excitando se ipsum ad confidentiam piam in Domino, sive ad aliorum ædificationem, quia in his modis Sancti quandoque suas recitaverunt ac descripserunt justitias. Non comedi ex eis in luctu meo, id est, decimas illas præfatis personis deputatas, non redegi in proprium usum aut esum tempore meæ afflictionis, ita quod nullus mœror aut fletus ad præcepti hujus inadvertentiam me induxit; nec separavi ea in qualibet immunditia, hoc est, non divisi has decimas ab aliis rebus ac partibus, ad utendum eis in aliqua re vel actione illicita aut superstitiosa, aut in idolorum cultura, quæ antonomastice nuncupatur immunditia ; nec expendi ex his quidquam in re funebri, id est in rentalibus quæ observabant gentiles, secundum Glossam. Vel, In re funebri, hoc est, in causis lugubribus seu exsequiis mortuorum, faciendo ex decimis his refectionem his qui sepulturæ propinquorum meorum interfuerunt. Hoc additur, quia Judæi in suorum parentum exsequiis facere consueverunt expensas permaximas.

Circa hunc locum recitat Lyra, qualiter quidam dixerunt, quod tertio anno erant tres decimæ : una ad usum Levitarum ; secunda de novem partibus residuis, quæ portabatur in Jerusalem, et inde epulabantur ibidem offerentes cum suis familiis ac Levitis, et fiebat singulis annis, sicut et in prima ; tertia fiebat tantum tertio anno, eratque pauperum. Sed secunda decima quæ ab istis ponitur, videtur conficta, quia non habetur ex textu, neque ex Glossa, sed

Gen. XLVI, 27.

Ibid. XLVII, 28.

Ibid. 9.

Deut. XIV, 28. solum aliæ duæ: idcirco quum dicitur, Anno decimarum tertio, intelliguntur duæ tantum primitiæ, scilicet prima quæ erat Levitarum, et secunda quæ erat pauperum; duobus autem præcedentibus annis fiebat tantummodo prima. Hæc Lyra.

Sed sicut supra dictum est, positio illa de tribus decimis, est Magistri in historiis, qui etiam perhibet eam ab Hebræis acceptam. Et dato quod non habeatur directe ex textu, tamen sequitur ex eodem. Siquidem aliter non videtur posse verificari quod supra scriptum est: Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, vini et olei, primogenita armentorum et pecorum et primitias manuum tuarum;2 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit3 Dominus, tu et filius tuus et filia, servus et famula, atque Levites. Nam sicut ibidem probatum est, hoc exponi non potest de prima decima, quæ tota pertinuit ad Levitas; neque de tertia quæ pauperum erat, nec in usus proprios redigenda, sicut jam patuit: ideo recte de secunda exponitur, et expositio Lyræ ibi non videtur idonea, quoniam dicit hoc esse intelligendum de hostiis pacificis, quas tunc offerebant Judæi, quarum pectusculum et armus dexter erant sacerdotis de jure, ceteræ carnes erant offerentis. Nam hostiæ illæ pacificæ non erant decima, nec carnes illius hostiæ erant decima frumenti, vini et olei, nec erant primogenita pecorum quæ sacerdotibus debebantur: et tamen textus ille apertissime loquitur de decima et decimis frumenti, vini et olei, ac primogenitis pecorum. Præterea in secunda secundæ, quæstione 87, ait Thomas:

In veteri lege tres decimæ erant, quarum quasdam solvebant Levitis. Unde in Numeris habetur: Levitæ decimarum oblatione erunt contenti. Erant quoque aliæ decimæ, de quibus in Deuteronomio legitur: Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis, et comedes in conspectu Domini, etc.4 Erant etiam aliæ tertiæ decimæ, de quibus ibi subjungitur: Anno tertio separabis aliam decimam, etc.5 Ecce quod in Scriptura ostendit hic Doctor tres decimas fuisse in lege modo præfato. Atque de tertia decima scriptum est in Tobia, quod in tertio anno proselytis et advenis ministravit omnem decimationem.6

Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia quæ præcepisti mihi. Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo. Istud potest esse oratio Moysis, vel offerentis præfati. Itaque, Domine, oculo pietatis respice de sanctuario tuo, hoc est de tabernaculo seu templo: nam in tabernaculo Moysis Deus tunc specialiter habitare asserebatur, quemadmodum nunc in ecclesia consecrata; et de excelso cælorum habitaculo, puta de cœlo empyreo, de quo in Psalmo: summo cœlo egressio ejus.7 Et in Isaia: Cœlum mihi sedes est.8 Et benedic populo tuo Israel, dando et multiplicando in eis temporalia ac spiritualia bona, et terræ quam dedisti nobis, eam fecundando. Ex hoc apparet, quod ista fuit præfati offerentis oratio. Sicut jurasti patribus nostris.

Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi, ut facias mandata hæc, id est moralia, et judicia, hoc est judicialia præcepta. Et ideo ait, Hodie, ut magis attendant quasi recens præceptum, quemadmodum Christus in Cœna discipulis: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem.910

Ut custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. Dominum elegisti hodie, ita tamen quod prior elegit te, quum dicat Salvator, Non vos me elegistis,11 sed ego elegi vos; ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus. En Dominus elegit te hodie, id est, æternam electionem suam qua te elegit, nunc tibi monstrat, ut sis ei populus peculiaris, hoc est, specialis, hereditarius ac proprius, eum præ ceteris gentibus veraciter amans et colens; et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, id est in spiritualibus donis et gratiis eminentiorem ac famosiorem, imo et quodammodo potentiorem: quod tempore David et Salomonis fuit impletum. Hinc dictum est supra, Non est alia natio tam grandis, etc., et, Quæ est alia gens sic inclyta ?12 quod pro tempore veteris Testamenti verificatur. Excellentius vero impletum est istud in Christo atque Apostolis, quos constituit Dominus principes super omnem terram.13 Quas creavit in laudem et nomen, id est famam, et gloriam suam. Omnia quippe propter se ipsum operatus est Dominus, et omnia fecit Deus ut timeatur :14 imo quidquid creavit, ad sui ipsius refert gloriam et honorem, quum ipse sit omnium ultimus finis.15 Ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. Hoc non est intelligendum, quod Deus creavit omnes gentes in laudem et gloriam suam, quatenus populus Israel sit populus sanctus ipsius, sed refertur ad illud, Et faciat te excelsiorem : quod totum ordinatur finaliter ad Deum et ejus præconium.

Postremo, quod in principio hujus capituli dictum est de primitiis in cartallo ponendis, etc., aliqui dicunt factum semel dumtaxat post ingressum in terram promissionis, ut littera sonare videtur, in qua non exprimitur tempus determinatum, quo fieri debuit, nisi quod post ingressum præfatum, nec additur ut sæpius fieret. Josephus vero ait has professiones et gratiarum actiones fieri debuisse singulis annis in Scenopegia, imo bis in die.

Mystice et nos militantem ingressi Ecclesiam, omne bonum præcipuum Deo habemus adscribere, atque assidue beneficia Dei cum gratiarum actione fateri ac dicere :16 Syrus persequebatur patrem meum, quia diabolus in paradiso primum nostrum decepit parentem : qui inde expulsus in paucissimo numero, quia cum sola uxore, descendit in vallem hanc lacrimarum, in qua crevit in multitudinem infinitam, ubi et ejus posteritas multipliciter est afflicta, ac variis vitiis, imo et idololatriis involuta. Quidam vero ex posteris ejus Domino adhæserunt, et clamaverunt ad ipsum : quibus tempore præordinato misit Salvatorem unigenitum Filium suum, per quem tradidit eis terram lacte et melle manantem, id est militantis Ecclesiæ gratiosissimam communionem, deinde Ecclesiæ triumphantis gloriosissimam societatem. Hinc ecclesiasticis sacramentis charismatibusque supernis copiose refecti, quidquid bonorum sortiti sunt, proximis indigentibus liberaliter communicaverunt. Porro, quod populum christianum Deus sibi præ cunctis elegerit populis in peculiarissimam plebem, cunctisque gentibus fecerit præclariorem, ineffabiliter magis quam Israeliticam plebem, cunctis vere fidelibus prorsus certissimum est.

Footnotes

  1. Gen. xxxi, 23. ↩

  2. Deut. xii, 17, 18. ↩

  3. Deut. xiv, 22, 23. ↩

  4. Num. xviii, 24. ↩

  5. Deut. xiv, 28. ↩

  6. Tob. i, 7. ↩

  7. Ps. xviii, 7. ↩

  8. Is. lxvi, 1. ↩

  9. Joann. xiii, 34. ↩

  10. Joann. xiii, 34. ↩

  11. Joann. xv, 16. ↩

  12. Deut. iv, 7, 8. ↩

  13. Ps. xliiv, 17. ↩

  14. Prov. xvi, 4. ↩

  15. Eccl. xvi, 8; xlii, 17. ↩

  16. Sensus mysticus. ↩

Chapter 30 of 40