Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : PRÆCEPIT AUTEM MOYSES ET SENIORES POPULO.

POST particularium multiplicium præceptorum descriptionem, nunc legislator variis modis hortatur populum ad observantiam eorumdem. Præcepit autem Moyses et seniores, videlicet septuaginta seniores, qui sub Moyse præfuerunt, de quibus dictum est in Numeris, populo Israel, dicentes :1 Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. Quare non dicitur, Quod præcipimus ? Forte quoniam Moyses fuit principalis actor jussionis istius. Quumque transieritis Jordanem, eriges tu, popule Israel. Fit itaque hic mutatio numeri de plurali in singularem, ut sæpius fit in Scripturis. Eriges, inquam, ingentes, id est valde magnos, lapides, et calce læ-23 vigabis eos, ut possis in eis scribere per sculpturam omnia verba legis hujus: quod quidam exponunt de decem præceptis Decalogi. Nam cetera omnia ibi non poterant scribi: et quamvis cetera ibi scribi nequibant, tamen secundum Josephum et alios multos, erant in eis scripta multo plura quam decem præcepta, videlicet benedictiones et maledictiones. Quum enim essent tam grandia saxa, poterant inibi scribi plura quam decem mandata. Sicque quod ait, Scribes in eis omnia verba legis hujus, potest intelligi per modum distributionis accommodæ, seu pro generibus singulorum, ita quod ibi scribebantur etiam quædam judicialia, et quædam cærimonialia præcepta.

Quando ergo transieris Jordanem, erige lapides quos ego præcipio tibi hodie, id est, nunc jubeo ut eos tempore congruo erigas, in monte Hebal, et lævigabis eos calce trans Jordanem; et ædificabis ibi altare Domino de lapidibus quos ferrum non tetigit, et, pro id est, de saxis informibus, hoc est non ornatis, et impolitis. Istud consonat verbo quod Dominus jussit in Exodo: Si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus.4 Eadem quoque in Exodo Dominus jubet: Altare de terra facietis. Horum ratio fuit ad litteram, quoniam Dominus voluit sacra sua differre a sacris idololatrarum, qui de pretiosis et politis ac sculptis materiis construxerunt deorum suorum altaria.5 Verum-tamen Exodi alio loco Dominus ait:6 Facies et altare de lignis setim. Siquidem altare holocausti fuit de lignis setim ære opertis, altare vero thymiamatis de lignis setim auro tectis. Dicuntque aliqui, quod etiam altare holocausti fuit de terra, quia ad minus habuit terram pro fundo, nec aliud pavimentum. Alii dicunt, illud de altari terreo, intelligendum de altari quod ante constructionem tabernaculi exstitit factum: quod et Thomas in prima secundæ, quæstione 102, sentire videtur, dicendo: Facto tabernaculo ad honorem Dei, non erant timendæ hujusmodi occasiones idololatriæ.

A Ideo mandavit Dominus quod fieret altare holocaustorum de ære, quod esset toti conspicuum populo, et altare thymiamatis, quod soli sacerdotes videbant; nec erat tanta pretiositas æris, ut per hoc populus ad idololatriam provocaretur. Hæc Thomas. Et offeres super eo, hoc est super altare de impolitis lapidibus factum in monte Hebal, holocausta Domino Deo tuo, et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. Hoc videtur fuisse contra id, quod alibi Dominus jussit, non nisi in tabernaculo sibi sacrificari. Et respondendum, quod ipsemet Dominus in lege sua potuit dispensare, ex cujus dispensatione Elias sacrificavit in monte Carmeli. Nec immolatio ista in monte Hebal, facta est sæpius: regulariter autem non fiebat licite, nisi in tabernaculo. Et scribes super lapides hujus altaris omnia verba, hoc est præcepta, legis hujus juxta expositionem inductam, plane et lucide.

Dixeruntque Moyses et sacerdotes: Attende et audi, Israel: Hodie factus es populus Domini Dei tui. Audies vocem ejus. Qualiter istud impletum sit, recitat Josue quum ait:7 Tunc ædificavit Josue altare Domino in monte Hebal. Præcepitque Moy-ses populo in die illo, dicens: Hi stabunt ad benedicendum Domino*, id est ad im-precandum bona obedientibus Deo: quod fuit æquivalenter Deum laudare, utpote eum insinuare esse tam sanctum et dignum, quod benedictione essent condigni, qui ei debite deservirent, et maledictione, qui ei non obedirent; super montem Garizim, qui parum distabat a monte Hebal: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph et Benjamin, id est nati ex his sex Patriarchis. Et e regione isti stabunt ad maledicendum inobedientibus in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, Zabulon, Dan, et Nephthali. Id est, posteri horum (secundum Glossam) nobiliores, stabunt ad benedicendum; ignobiliores, ad maledicendum: quia inter maledicentes erant quatuor filii ancillarum, et Ruben primogenitus Liæ,8* qui suo incestu, privatus fuit jure primogenituræ, et vilis effectus, Zabulon quoque ultimus filius Liæ. Sed quæri potest, cur altare jussum est fieri in monte, in quo maledicentes jussi sunt stare.9 Forte ad designandum, quod exsistentes sub lege, erant sub maledicto, ut ait Apostolus;10 et quod lex illa fuit lex timoris, inducens ad serviendum Deo, magis comminatione atque formidine suppliciorum, quam amore cœlestis retributionis ac zelo virtutum.

Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israel. Si Levitæ steterunt cum quinque tribubus præfatis, in monte Hebal ad benedicendum, quomodo nunc dicitur, quod pronuntiabunt et dicent ad omnes viros Israel excelsa voce, Maledictus homo qui facit sculptile, quod fuit maledicere? Ad hæc videtur haberi responsio ex his quæ in Josue habentur: Omnis populus et majores natu, ducesque et judices, stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum, qui portabant arcam: media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal.11 Unde elicitur, quod sacerdotes stabant cum arca in medio campi siti inter præfatos montes; et stando ibidem, proferebant tam verba benedictionis super obedientes, quam verba maledictionis super rebelles. Sacerdotes autem quandoque vocantur Levitæ, sumendo nomen Levitæ communiter, quoniam erant de tribu Levi: sicque tribus Levi pro majori parte stetit in monte Hebal, ut in textu habetur. Itaque dicent: Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, id est, per se, aut per alium format idola sculpta, sive conflata Deo abominabilia. Aliquæ autem imagines primo per conflationem formabantur, deinde per sculpturam decorabantur; aliquæ sola conflatione, et quædam sola sculptione fiebant. Ponitque illud in abscondito, id est in loco secreto ad colendum, et non minus si poneret illud in manifesto, in quantum hoc esset magis scandalizativum: ideo tamen ait, In abscondito, quoniam Moyses scivit quod filii Israel ad tempus non auderent idololatriam publice exercere, propter quod ab occulta quoque idololatria revocantur. Et respondebit omnis populus, et dicet: Amen, id est, verum est, vel sic fiat.

B Quæri potest, cur dictum sit de sex præfatis tribubus, quod starent in monte Garizim ad benedicendum, quum ipsæ non proferrent verba benedictionis, nec ipsæ solæ responderent ad verba benedictionis, sed omnis populus; imo quum de benedictionibus non fiat hic mentio aliqua. Hic tria quæruntur, ad quorum ultimum primo respondendum, quod benedictiones subintelliguntur per maledictiones contrarias, et forsitan exprimebantur, vel implicite dabantur intelligi. Deinde respondendum ad primum, quod sacerdotes proferebant maledictiones ac benedictiones, et tribus aliæ dicuntur benedixisse aut maledixisse, in quantum sua responsione eas confirmaverunt: arbitranturque aliqui, quod solæ sex tribus præfatæ responderunt, Amen, ad benedictiones, propter quod benedixisse scribuntur; et aliæ sex responderunt, Amen, ad maledictiones: sicque per omnem populum intelligetur totus exercitus, qui stabat simul in uno monte. Vel si solæ maledictiones explicabantur, sex tribus dicuntur benedixisse, in quantum sub maledictionibus oppositas benedictiones intelligebant. Aliqui vero dicunt, quod sacerdotes proferebant benedictiones vultu verso ad sex tribus in monte Garizim stantes: ideo dicuntur benedixisse, quamvis universæ tribus responderint, Amen, ad maledictiones ac benedictiones; et quod sacerdotes protulerint maledictiones facie versa ad sex alias tribus. Porro nonnulli dixerunt, quod sacerdotes primo ascenderunt cum arca in montem Garizim ad benedicendum, ad quorum benedictiones responderunt, Amen, sex tribus ibi adstantes; deinde cum arca profecti sunt in montem Hebal ad maledicendum, et sex tribus ibi situatæ, responderunt ad maledicta eorum, Amen. Verumtamen istud non videtur consonare præallegatis verbis ex Josue.

Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem: tempore opportuno ipsis obediendo, seu indigentibus pro posse subveniendo, et maxime qui non solum non honorat, sed eis maledicit aut convitiatur. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Quod qualiter sit intelligendum, expositum est supra. Maledictus qui errare facit cæcum in itinere:12 ipsum scienter male ducendo, aut errantem non dirigendo, aut etiam illum qui viam ignorat et quærit, vel publice deviat, non informando de recto itinere sibi noto. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum omni jumento. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum sua sorore, filia patris sui vel matris suæ. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum socru sua. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui clam percusserit proximum suum: lædendo, mutilando, aut occidendo callide ac latenter, sicut versutus Joab fortiorem se ac strenuum Amasam.13 Istud enim vitiosius est quam aperte invadere, quamvis et aperte hæc faciens, maledictionem incurrat. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum uxore proximi sui. Et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis, id est vitam animalem et corporalem hominis justi, aut ejus qui non meruit percuti; sive sit judex, qui hoc fieri dictet aut sinat, quum possit ac debeat impedire, sive alter conductus ad facinus tam ineffabiliter exsecrandum. Et dicet omnis populus, Amen. Et quoniam longum erat universa in lege prohibita specialiter prosequi, de reliquis summatim subjungitur: Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, per fidem et obedientiam, nec eos opere perficit, per finalem perseverantiam. Et dicet omnis populus, Amen.

Postremo, ad litteram edocemur, quod specialiter gravia sunt peccata præfata, quibus Deus per Moysen jussit maledictiones has imprecari. Cetera, quantum ad litteram, patent.

Spiritualis quoque horum intelligentia hinc inde est introducta.14 Nempe spiritualiter patrem aut matrem non honorat, qui non obedit Ecclesiæ, aut contra superiores suos impie indignatur, murmurat, sive obloquitur, præsertim dum ab ipsis pro sua culpa corripitur, ac debite castigatur. Sculptile et conflatile facit, qui phantasiis fatuis immoratur, aut fœda revolvit in cordis sui absconso, phantastica vel falsa confingit, et aliquid catholicæ veritati machinatur. Terminos proximi transfert, qui legem sibi præfixam transgreditur, et ea ad quæ tenetur, omittens, in supervacuis occupatur; et item qui verbo aut opere scandaloso alium ad spiritualium amissionem charismatum pertrahit. Cæcum errare facit in via, non solum qui alium male informat, scandalizat, seducit, sed etiam qui simplicem, imperitum, ambiguum, non illuminat loco et tempore opportuno, per sana consilia, salubria documenta, exemplaria opera: et præsertim prælati, qui sibi commissos, ab ignorantiis, erroribus et peccatis non revocant, nec eis in via salutis præbent ducatum. Cum uxore patris sui dormit, qui virginem et feminam Altissimo consecratam contaminat, vel animam Sponso cœlesti conjunctam avertit et inficit, ac libidinose inflammat. Cum omni dormit jumento, qui carnalibus consentit hominibus. Clam percutit proximum, qui de industria quempiam fallit, et sub specie boni, poculum præbet mortiferum. Munera accipit ut percutiat animam innocentis, qui intuitu proprii commodi, aut carnali favore alterius, allicit aliquem ad peccandum, aut justum persequitur. In sermonibus legis divinæ non permanet, qui non perseverat usque ad finem; aut totam legem observans, delinquit in uno. Hi omnes maledictionem merentur: quibus, nisi vere et condigne pœniteant, dicturus est Judex: Ite, maledicti, in ignem æternum.15

Footnotes

  1. Num. xi, 16, 24. ↩

  2. Eccli. xvii, 8; xlii, 17. ↩

  3. Ps. xliv, 17. ↩

  4. Exod. xx. 25. ↩

  5. Exod. , 24. ↩

  6. Exod. xxvii. 1. ↩

  7. Josue viii, 30. ↩

  8. Gen. xxxv, 25, 26. ↩

  9. Gen. xxxv, 22. ↩

  10. Galat. m, 10. ↩

  11. Josue viii, 33. ↩

  12. Deut.xix, 14. ↩

  13. II Reg. xx, 8-10. ↩

  14. Sensus spiritualis ↩

  15. Matth. XXV, 41. ↩

Chapter 31 of 40