Articulus 31
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI OCTAVI: SI AUTEM AUDIERIS VOCEM DOMINI DEI TUI.
PROSPERA pollicendo atque adversa minando, imo et certitudinaliter ac prophetaliter prænuntiando, legislator nunc excitat populum suum ad observationem suæ legis. Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut custodias omnia mandata ejus, id est, verbis Dei in lege ejus contentis obtemperaveris, faciet te Dominus excelsiorem, id est in donis gratiæ ac prosperitate terrena præclariorem, cunctis gentibus, prout supra expositum est. Venientque super te benedictiones istæ, si tamen ejus audieris præcepta. Benedictus tu eris in civitate, et benedictus in agro, hoc est in omni tui territorii loco. Benedictus fructus ventris tui, id est, fecundus eris in prolificando, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum, quia lex evidenter proposuit, et observatoribus suis promisit bona præsentia ac terrena: idcirco benedictiones istæ concernunt illa, sub quibus tamen spiritualia bona subintelliguntur, quæ sola sunt condigna virtuosorum actuum præmia. Benedicta horrea tua, hoc est, fructibus terræ replebuntur, nec vermibus corrumpentur, et benedictæ reliquiæ tuæ, id est, copiosa erunt quæ tibi superfluent. Benedictus eris ingrediens et egrediens, hoc est, quocumque te verteris, et quidquid peregeris. Dabit Dominus inimicos tuos qui consurgent adversum te, corruentes in conspectu tuo. Per unam viam venient contra te hostes tui, id est pariter conglobati, et per septem fugient a facie tua, hoc est per loca quamplura, quia ponitur numerus determinatus pro indeterminato.1
Emittet Dominus benedictionem, id est copiam bladorum ac consimilium opum, super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra quam acceperis. Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. Videbuntque omnes populi terrarum, quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te, hoc est, tanta erit prosperitas tua et fama, quod omnibus innotescet, quod non frustra colas ac invoces Deum. Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ. Aperiet tibi Dominus thesaurum suum optimum, cœlum, hoc est, cœlestia corpora ac aerem faciet tibi influere prospere, motu, lumine, pluvia, rore, et consimilibus. Porro cœlum dicitur optimus Dei thesaurus, quoniam virtualiter continet inferiora, et quia cœlum est continentia visibilium et invisibilium. In cœlo quoque, præsertim empyreo, est mansio Beatorum, et status omnium bonorum aggregatione perfectus; suntque ibidem simplicissima entia, optimam vitam ducentia, atque de suis sufficientia; et sicut ait Apostolus, Quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec mens comprehendere potest, ibi abundant.2 Cœlum tamen empyreum dicitur in hæc inferiora influentiam non habere; sed motus mobilium orbium, præcipue mobilis primi, secundum Philosophum, est quasi vita quædam et conservativa inferiorum.
Fænerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies, juxta expositionem supra introductam. Constituet te Dominus in caput, et non in caudam, id est, faciet te aliis eminentiorem, non posteriorem;3 et eris semper supra, et non subter, id est, præeris, et alii tibi erunt tributarii ac subjecti; si non declinaveris a mandatis, nec ad dextram, nec ad sinistram, id est ad nullum vitiosum extremum: vel, Nec ad dextram, id est, ad ea quæ speciem habent virtutum, vel neque ad prospera sæculi; Nec ad sinistram, id est, ad ea quæ manifesta sunt mala, nec propter terrores, comminationes et aspera.
Hucusque obedientibus promissa sunt prospera, quæ communiter evenerunt populo Judæorum dum justi fuerunt, non tamen singulis talibus, quia et tunc multæ fuerunt tribulationes justorum, et sancti Prophetæ adversa ac mortes amaras perpessi sunt.45 Elias quoque et Eliseus et Jeremias prolis fecunditatem consecuti non sunt. Unde de Sanctis veteris Testamenti scribit Apostolus:6 Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, etc. Hinc constat, quod terrena illa prosperitas non fuit principalis ultimataque merces observantiæ legis.
Consequenter inobedientibus prænuntiantur maledicta, prætactis benedictionibus prosperitatibusque opposita. Nam populus ille rudissimus, per exteriora et sensibilia ista, ad interiora ac spiritualia paulatim fuerat inducendus. Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, peccando ex animo indurato, et firmato proposito; venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro; maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ; maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum; maledictus eris ingrediens et egrediens. Mittet Dominus super te famem et esuriem, hoc est grave desiderium cibi ac potus, et eorum carentiam pœnasque viscerum inde sequentes. Sit cœlum quod supra te est, æneum: id est, nullam consolationem aut fertilitatem ex cœlestium corporum influentia sortiaris; et terra quam calcas, ferrea, id est tibi penitus infecunda, et sole adusta, non compluta. Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, hoc est, pro pluvia terra tua ex nimia siccitate abundet pulveribus; et de cœlo descendat super te cinis: id est, sic habitacula tua comburantur ab hostibus, quod cinis ex vento per aerem volans super te ruat; donec conteraris, etc., et dispersaris per omnia regna terræ: quod tempore præsentis captivitatis Judæorum eis a Romanis inflictæ, maxime est impletum. Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, hoc est ulceribus et vesicis turgentibus, quibus plagavit Ægyptios, ut in Exodo habetur;7 et parte corporis, per quam stercora egeruntur, id est læsione umbilici seu natium, quæ sunt partes inferiores posteriorum: sicut percussit Philistæos, juxta illud primi Regum libri: Percussit Dominus in secretiori parte natium Azotum et fines ejus, et computrescebant prominentes extales eorum;8 scabie quoque et prurigine, hoc est ardore exustioneque carnis et aurium incitante ad scalpendum; ita ut curari nequeas. Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Hoc dicitur permissive; non enim adulterium placet Deo, sed justo judicio propter præcedentia demerita permittit illud accidere. Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, id est extremis tibiæ partibus.
Ducet te Dominus et regem tuum, etc., in gentem alienam: sicut Salmanasar rex Assyriorum transtulit Israel in Assyrios, et regem Israel Osee misit in carcerem, ut legitur quarto libro Regum;9 et Nechao rex Ægypti, regem Juda Joachaz, transtulit in Ægyptum. Nabuchodonosor quoque Joachim et Sedeciam reges cum populo Juda transtulit in Chaldæam.10 Filios generabis et filias, et non frueris eis, id est, non uteris ad consolationem et gaudium tibi. Et erunt in te signa et prodigia, hoc est miræ apparitiones et stupenda adversa. Unde ut recitat Josephus, imminente ultima Judæorum captivitate, multa mirabilia acciderunt Judæis præsagia futurorum, et apparuerunt cohortes armatæ in aere atque congressus; et usque in præsens miseriis et cladibus miserandis subjecti sunt. Ideo subditur: usque in sempiternum, id est usque ad tempora proxima fini sæculi hujus: quia ut Daniel prophetavit, Finis ejus est vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio; eo quod non servieris Domino in gaudio spirituali cordisque lætitia, id est exsultatione quæ ex mentis jucunditate redundat in corpus. Ex hoc elicitur, quod tenemur Deo prompto jucundoque animo deservire, quemadmodum scriptum est: Servite Domino in lætitia. Nam et signum virtutis est delectatio operationi annexa. Et gaudium est justo justa agere. Tenemur equidem Deo servire ex caritate, quæ mox parit delectationem in Dei obsequio. In exordio tamen conversionis, propter reliquias pristinæ iniquitatis, et in fervore tentationum aliquando non sentitur delectatio in actu virtutum; sed fortiter perseverans, viriliterque resistens, cito consolatur a Domino, et gustum sentit in bono.
Adducet Dominus super te gentem de longinquo, in similitudinem aquilæ volantis, hoc est celerrime. Unde et Jeremias: Velociores, inquit, fuerunt hostes nostri aquilis cœli. Gentem procacissimam, id est inverecundissimam, quæ non deferat honorem seni: quod in Threnis legitur de Chaldæis. Et comedes fructum uteri tui. De hoc Jeremias testatur: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: quod et quarto Regum sub Joram legitur contigisse. In obsidione quoque Jerusalem a Romanis id accidit, ut Josephus narrat. Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam: non quod absolute nequeant ambulare, stare et pro-
Dan. IX, 26, 27.
Ps. XCIX, 2.
Prov. XXI, 15.
Thren. W, 19.
Ibid. 16.
Ibid. 10.
IV Reg. VI, 28, 29.
De bello Jud. VI, 21. gredi hujusmodi feminæ, saltem dum sanæ sunt; sed ita se habent et sustentari se faciunt, velut in signum teneritudinis suæ et complexionis tenerrimæ, ut elegantiores appareant, reverentialiusque tractentur. Cui consuetudini sancta Esther morem gessit, sed pia intentione, de qua in Esther libro legitur: Assumpsit duas famulas, et super unam innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens. Invidebit viro suo super filii et filiæ carnibus, id est, corpora sobolis suæ cocta optabit sola comedere, et illuvie secundarum, id est super immunditia pellicularum, quibus in utero involvuntur infantuli, seu super immundis secundis, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, id est inguinum seu coxarum hujusmodi mulieris, ita quod ipsa cupiet illa comedere sola. Vel, ut alii textus habent, Illuvie secundinarum, quæ egrediuntur de medio seminum ejus, id est super secundinis immundis egreditibus de utero mulieris cum ipsius seminibus. Dicitur autem secundina, folliculus seu pellicula qua proles tegitur atque involvitur in utero matris, et simul cum fetu egreditur, quam Isidorus vocat secundam: hancque pelliculam mater sola edere concupiscet. Comedent enim eos, id est pueros suos, clam; et quamvis ista non legantur descripta, tamen contigisse Judæis creduntur. Talia autem sic occulte facta in tanta calamitate, ab aliis ignorantur; et qui faciunt ea, mox moriuntur.
Et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, id est similes ac pejores afflictionibus Ægyptiorum. Et sicut ante lætatus est bene vobis faciens, ex sua pietate: Deus enim in omni actu suo invariabiliter gloriatur; sic lætabitur disperdens vos, quia in actu suæ justitiæ gratulatur. Unde et alibi: Ego, inquit, in interitu vestro ridebo. Disperdet te in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus, id est a sublimitate territorii tui per omnes regiones seu provincias mundi, sicut nunc factum videmus; et servies ibi diis alienis.
Esther XV, 5, 6.
Prov. I, 26.
Forsitan enim inter idololatras commorando, idolis servierunt quidam eorum, etiam durante hac ultima eorum captivitate. Dabit tibi Dominus cor pavidum, carnali, mundano, et vili timore prædominante, et deficientes oculos, id est male dispositos, quoniam interiores cordis afflictiones et passiones præsertim apparent in oculis; et erit vita tua quasi pendens ante te, id est in ambiguo posita, ita quod eris tam incertus de subsistentia vitæ tuæ, quasi jam esset tibi subtracta. Reducet te Dominus classibus, id est multitudine navium, in Ægyptum. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas. Nempe ut in libro de Judaico bello recitat Josephus, vastata Jerusalem per Romanos, tot millia venditioni exposita sunt, quod pro levissimo pretio emebantur.11 Unde qui emerant eos, deduxerunt ipsos classibus in Alexandriam Ægypti metropolim, ut ibidem carius venderent eos, atque tot millia Judæorum exposuerunt ibi venalia, quod vix inveniebantur emptores. Ideo subditur: et non erit qui emat. Cetera patent in textu.
Denique, circa hunc locum Rabbi Paulus scribit satis catholice. Itaque ait, quod maledictiones in Levitico inductæ contra inobedientes, assimilantur maledictionibus istis in multis, et tamen aliæ sunt ab istis, et illæ ad Babylonicam pertinent captivitatem, istæ ad hodiernam, quam vocant Romanam, quia per Romanos fuit incepta, et etiam consummata, et istud patet ex octo.12 Primo, quoniam causa captivitatis hujus Romanæ, non assignatur in littera aliquod idololatriæ vitium, sicut Leviticus dicit.13 Quia durante templo secundo, non incurrerunt idololatriæ crimen; sed ratio captivitatis istius exprimitur, quod noluerunt vocem Dei audire et ejus observare præcepta. Secundo patet idem ex processu utriusque destructionis. Nam prima fuit paulatim inflicta, ut patet ex quarto Regum;14 ista autem simul. Tertio, quia in maledictionibus in Levitico scriptis, Dominus ait, Dispergam vos in gentes: quod in prima destructione eorum impletum est.15
A Sed in hoc capitulo Moyses loquitur, Disperdet te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus: quod in hac captivitate dumtaxat impletum est, quia in ea dispersi sunt per omnia climata mundi. Quarto hoc patet, quoniam prima captivitas duravit solum annis septuaginta; ista usque in finem. Quinto, quoniam maledictiones Levitici terminantur in consolationem.16 Nam dicitur ibi: Recordabor fœderis mei; terræ quoque memor ero.17 Et rursus: Recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti. Per quod manifeste ostenditur, quod illa captivitas fuerat per consolationem terminanda. Talis autem consolatio aut terminatio non promittitur maledictionibus hujus capituli. Alia verba Rabbi Pauli dimitto ex causa, quia etsi pie accipi possint, nihilominus calumniabilia esse videntur.
B Præterea, sicut de promissionibus prosperitatum obedientibus promissarum prædictum est, quod intelligendæ sint ut communiter, quantum ad totam plebem, non quantum ad supposita singula, ita de maledictionibus istis est sentiendum. Constat enim, multos sceleratos fuisse in veteri Testamento, quibus adversitates istæ non contigerunt.
C Nunc spiritualitas hujus capituli breviter est tangenda.18 Si audieris vocem Dei, faciet te excelsiorem cunctis gentibus. Hoc in populo christiano frequenter impletum est. Tanta enim supernorum charismatum excellentia data est populo christiano, quod tempus evangelicæ legis, antonomastice appellatur tempus gratiæ. Quumque ab exordio Ecclesiæ eam impugnarent ac persequerentur infideles Judæi, principes perfidi ac tyranni, imperatores, reges ac populi, hæretici atque philosophi, nec tamen Ecclesia corporali conflictu illis restitit; tamen omnipotens Deus taliter pugnavit pro ea per sapientiæ infusionem, per virtutum collationem, per innumerabilia signa, præclarissimaque miracula, quod ipsa gloriosissima Ecclesia universis adversariis suis prævaluit, et toto orbe terrarum diffusa fuit, atque quotidie crevit credentium numero, quamdiu evangelicæ legi irreprehensibiliter obedivit.
Sicque populo dicitur christiano: Si obedieris Deo, benedictus eris in civitate, de qua cantamus: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, id est in ecclesiastica unitate.19 Civitates quoque Ecclesiæ sunt claustra, collegia, congregationes, in quibus sæpissime fuit ineffabilis exuberantia munerum divinorum et summa devotio. Et benedictus in agro, id est in exercitio exteriori. Benedictus fructus ventris tui, id est mentis tuæ, quæ est venter spiritualis, concipiens bonas cogitationes, virtuosasque affectiones, et pariens verba salubria et exemplaria opera. Fructusque jumentorum tuorum, id est, conversatio subditorum erit fructuosa; greges armentorum, qui sunt particulares quique parochiani; et caulæ ovium, id est ecclesiæ eorumdem. Benedicta horrea tua, id est virtutum tuarum ac gratiæ receptacula, quæ sunt intellectus atque voluntas, et secundum quosdam etiam appetitus sensitivus, in quo sunt passiones et virtutes morales passionum reformatrices. Benedictus eris ingrediens ad fidem et contemplationem, et egrediens ad operationem, seu de via et corpore mortis hujus ad patriam. Dabit Dominus inimicos tuos corruentes in conspectu tuo, id est, hostibus tuæ salutis Deo agente prævalebis. Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, id est, in apice intellectivæ ac vertice affectivæ multiplicabit contemplationum excessus ac raptus, sanctæque caritatis ardores, transformationes et gustus; et super omnia opera tua, ita quod erunt meritoria, non solum vitæ æternæ in patria, sed et incrementorum gratiæ ac virtutum in via. Nam sicut unum pecatum disponit ac trahit ad aliud, sic unus virtutum actus ad alium aptat ac introducit: sicque merita oriuntur ex meritis, et profectus ex profectibus, habentique datur ut abundet.2021
Videbunt omnes populi terrarum, quod nomen Domini invocatum sit super te. Tanta namque est evangelicæ legis perfectio atque sinceritas, quod quicumque secundum eam plenarie vixerit, adeo exemplaris irreprehensibilisque consistit, ut nemo intuentium rationabiliter possit ambigere de legis ac fidei christianæ veritate. Propter quod beatissimus Petrus hortatur fideles: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.22 Insuper, tanta virtus et eminentia miraculorum, aliorumque munerum gratiæ gratis datæ, Christifidelibus sunt collatæ, quod innumerabilia undique millia infidelium ad Christum conversa sunt. Aperiet tibi Dominus thesaurum suum optimum, cœlum, ut pluviam tribuat terræ tuæ in tempore suo, id est, Spiritum Sanctum mittet tibi a cœlo altissimo, in quo ejus infinita opulentia residet, et salutarem doctrinam, gratiæ rorem, sapientiæ flumina præstabit Ecclesiæ tempore desuper præstituto. Sæpe etenim renovavit omnipotens Dominator hæc omnia in militante Ecclesia, mittendo ad eam viros sanctos, prædicatores idoneos, pastores condignos.
Quod si audire nolueris vocem Domini, maledictus eris in civitate, id est, claustra et collegia ad deformationem ac ruinam devenient; et in agro, quia et sæculares conjugati activi a via salutis deficient. Maledictum horreum tuum, id est, potentiæ animæ tuæ, quæ fuerunt subjecta divinorum charismatum, erunt domicilia vitiorum ac dæmonum. Maledictus fructus ventris tui, id est, a Deo juste relictus, proferes cogitationes inanes et vitiosos affectus. Maledictus fructus terræ tuæ, id est, opera carnis tuæ erunt fœda et detestanda, rationi contraria et odibilia Deo; armenta boum tuorum, id est, subditi tui tuo corrumpentur exemplo. Maledictus eris ingrediens et egrediens, id est, juxta fidem tuam non vivens, et de corpore exiens, damnationem incurres. Mittet Dominus super te famem et esuriem, id est defectum et carentiam refectionis internæ, sterilitatemque animæ. Adjungat tibi pestilentiam, id est infectionem interiorem et scandala activa atque passiva. Percutiat te egestate, id est spirituali inopia, quæ est virtutum privatio; febri, id est cupiditate terrena; frigore acediæ, ardore concupiscentiæ, æstu iracundiæ; aere corrupto, id est respiratione ad mundana solatia, quæ mentem intoxicat, sicut aer corruptus corpus; et rubigine invidentiæ ac rancoris : ita quod Deus justo judicio tot et tanta facinora te permittat incidere.
Sit cœlum quod supra te est, æneum, et terra quam calcas, ferrea, id est, tanto premaris mœrore, ut nec spiritualem ac cœlestem, nec carnalem et terrenam consolationem recipias. Hoc quoque interdum contingit electis pio moderamine dispensationis divinæ, dum pius ac sapiens Deus electos suos aliquando sic exercet, quod tanta desolatione atque mœstitia, tanto timore et angustia opprimit corda ipsorum, quod cœlum quasi æneum eis apparet, terraque ferrea. Et quamvis spiritualis divina consolatio ipsis optantibus denegetur, non tamen carnalem, terrenam, indignam, illicitam dignantur admittere. Det Dominus imbrem terræ tuæ corruptum, id est, pro salubri doctrina permittat tibi fallacia inseri documenta. Dispergaris per omnia regna terræ, id est, corde instabilis sis, et mundanis ambitionibus undique agiteris, ac per mundum mente discurras non stabilitus in Deo. Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, id est aviditatis et concupiscentiarum pruritu; et amentia et cæcitate, id est vitio puerilitatis, quod sapientiæ dono contrariatur; et prudentia carnis, quæ mors est; et furore, id est obstinatione et incorrigibilitate:23 sicut in Judæis videmus impletum, qui nec evidentia et experientia calamitatum cladiumque suarum instrui valent aut flecti. Et non dirigas vias tuas. Non enim ad gratiam et salutem disponunt se, sed inexplicabilibus involvuntur erroribus, omni rationi ac Scripturæ contrariis. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia. Hoc indesinenter completur in eis, nec est in mundo tam abjecta et misera gens, ut ipsi. Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea, id est, gregem tibi commissum diabolus fallat, et sibi efficiat consentientem; et si quid de genere bonorum egeris, dissipetur, et æterna privetur remuneratione beata. Juxta hæc possunt sequentia ad allegoriam tropologiamque trahi, sed prolixitas est vitanda.
Footnotes
-
Is. LXIV, 4. ↩
-
I Cor. II, 9. ↩
-
Deut. xv, 6. ↩
-
Matth. xxiii, 34. ↩
-
Ps. xxxiii, 20. ↩
-
Hebr. xi, 37. ↩
-
Exod. ix, 10. ↩
-
1 Reg. v, 6, 9. ↩
-
IV Reg. xvii, 4, 6; xviii, 11. ↩
-
IV Reg. xxiii, 34; xxiv, 15; xxv, 7. ↩
-
De bello Jud. vi, 45. ↩
-
Lev. xxvi, 14 et seq. ↩
-
Ibid. 1, 30. ↩
-
IV Reg. xvii, xxiii, xxv. ↩
-
Lev. xxvi, 33. ↩
-
Lev. xxvi, 42. ↩
-
Ibid. 45. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
Ps. LXXXVI, 3. ↩
-
Luc.xix, 26. ↩
-
Matth.xiii, 12. ↩
-
1 Petr. II, 12. ↩
-
Rom. viii, 6. ↩
Chapter 32 of 40