Skip to the text

Articulus 32

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI NONI : HÆC SUNT VERBA FŒDERIS QUOD PRÆCEPIT DOMINUS MOYSI.

NUNC recitatur qualiter populus se adstrinxit ad observantiam legis sibi jam repetitæ, noviterque propositæ. Hæc, quæ scilicet hucusque descripta sunt, sunt verba fœderis, id est præcepta legis seu pacti vel testamenti, quod præcepit Dominus Moysi, non solum ut ipse hæc faceret, sed et aliis insinuaret, atque ex parte Dei implenda mandaret. Hinc subditur : ut feriret, id est, statueret sive percuteret, cum filiis Israel, id est ipsis Israelitis utriusque sexus, non viris dumtaxat : sicque filius vocatur hic proles, cujuscumque sit sexus, juxta quem modum pater et filius correlative dicuntur; in terra Moab, puta in ejus confinio seu extremo, super Jordanem. Porro Septuaginta sic transtulerunt: Hæc sunt verba testamenti quod mandavit Dominus

Moysi, etc. Præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb, id est præter et ultra prolationem seu divulgationem legis datæ in Sinai. Non enim lex ista est alia aut diversa ab illa, sed eadem est primo data ac divulgata, et nunc cum explanatione et additione quorumdam resumpta. Hic enim additæ sunt quædam admonitiones, jussiones, declarationes, benedictiones et maledictiones. Ideo Glossa ait: Moyses hic ostendit, unde appellatus sit liber iste Deuteronomium, quasi secunda lex: ubi magis repetitio est, quam aliud testamentum, quamvis verba hoc sonare videantur.

Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit: Vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti. Constat quod major pars cui Moyses loquebatur, nondum nata fuit, vel saltem adultæ ætatis, quando Dominus plagavit Ægyptum: imo omnes primo numerati, jam obierunt, præter Josue et Caleb. Idcirco toti populo dixit hæc, universos præteritos, præsentes et futuros, tanquam unum quoddam considerans, ac diversa referens ad diversos.

Tentationes, id est adversitates et plagas magnas Ægyptiis irrogatas, per quas Deus examinavit ac ceteris populis notificavit Ægyptios, monstrando eorum duritiam et obstinationem; signa illa, portentaque ingentia, id est miraculosos effectus, et præclara prodigia circa Ægyptios facta. Et non dedit vobis Dominus cor intelligens, id est mentem stabiliter illuminatam, et oculos videntes, id est intellectuales intuitus, intellectumve speculativum et practicum, cognoscentes et exsequentes ea quæ Dei sunt, et aures quæ possint audire quid intus loquatur Dominus Deus, et obtemperare eloquiis Dei, quæ sunt aures cordis, de quibus ait Salvator:12 Qui habet aures audiendi, audiat. Nec istæ aures differunt realiter ab interioribus oculis: imo ejusdem intellectivæ potentiæ est, verba Dei audire et intelligere. Verumtamen in populo illo fuerunt aliqui illuminati, sed aliorum comparatione fuerunt perpauci.

Adduxit vos per desertum quadraginta annis; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. De intellectu hujus verbi dictum est plenius in expositione jampridem habita.3 Panem non comedistis, id est panes ex terræ fructibus factos et vestro conatu procuratos, sed desuper datos; vinum et siceram non bibistis, pro majori temporis parte, aliqua tamen cibaria ac pocula ex Ægypto secum tulerunt, et victualia aliqua a Moabitis, Ammonitis et Idumæis emerunt, ut jam ante dictum est;4 sed modico tempore hoc duravit. Verumtamen Glossa dicit, quod tantum portaverunt secum de vino ex Ægypto, quod usque ad montem Sinai inde biberunt, quum scriptum sit, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere:56 quod non diceretur de aqua, quum et Moyses dicat vocem illam seu cantum non fuisse principium belli, sed principium vini, et hoc secundum aliam translationem. Ut sciretis per beneficia et mirabilia Dei, quia ipse est Dominus Deus vester, qui tam paternaliter vobis providit, et tam gratiose egit vobiscum.

Vos statis hodie coram Domino Deo vestro, principes vestri, tribus et majores natu atque doctores, omnis populus Israel, liberi et uxores vestræ: quoniam lex proponenda est toti communitati collectæ, et ipsa concorditer debet legem suscipere; et advenæ qui tecum, o popule Israel, morantur in castris, id est extranei ad Judaismum conversi, qui vel ex Ægypto processerunt cum Israel, illorumve posteri, vel qui in via confluxerunt ad eos, compuncti ex mirabilibus Dei auditis aut visis; exceptis lignorum cæsoribus et his qui comportant aquas:7 quod postea Josue injunxit Gabaonitis. Isti videntur fuisse aliqui ceteris pauperiores ex advenis, qui pro usu communitatis et sacerdotum in tabernaculo, ligna et aquas attulerunt forsan ex locis remotis, et hac vice videntur non adfuisse aut seorsum stetisse. Porro ligna in altari holocaustorum quotidie necessaria erant, et aqua ad hostias carnium abluendas. Sic igitur statis, ut transeas, tu popule, in fœ dere Domini, id est, pacto huic acquiesscas, et te ei adstringas, et obliges ad obediendum eidem, et in jurejurando, id est, in lege ista divino juramento firmata vivas et ambules, quod hodie Dominus percutit tecum, ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Dominus Deus tuus, sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, id est, tibi proponit et injungit cum conditione adjuncta, videlicet cum promissione multiplicium benedictionum, si impleveris legem hanc, et cum prænuntiatione multifariarum maledictionum, si rebellis exstiteris. Nec vobis solis hoc fædus ferio, id est, legem hanc statuo, et hæc juramenta, id est Dei promissa juramento divino roborata, confirmo, id est, rata esse protestor, sed cunctis præsentibus et absentibus, id est tam vobis quam posteris vestris, nascituris et convertendis ad legem vestram ; vel, et præfatis lignorum cæsoribus, et allatoribus aquæ.

Ne sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro, scilicet volens ad idololatriam declinare, et ne sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem, id est vitiosum propositum aliorum infectivum, et pariens felleum idololatriæ ritum, ad quem sequeretur amarissima Dei punitio. Sic et Apostolus ad Hebræos :8 Contemplantes, inquit, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Quumque audierit verba juramenti hujus, id est legis istius divino testimonio comprobatæ, benedicat sibi in corde suo, id est, prospera sibi promittat de exsecutione sui propositi, dicens : Pax erit mihi, si implevero quod propono, quamvis sit contra legem, et ambulabo in pravitate cordis mei; et assumat ebria sitientem, id est, ne persona proposito idololatrandi atque malitiæ felle inebriata, sibi alliciat simplicem discere cupientem, et eum decipiat ; vel, Sitientem, id est quemcumque curiosum et pronum ad nova ; et Dominus non ignoscat ei, qui tanta vitiositate inebriatus est, et alios fallit. Qui enim ex certa malitia atque proposito peccat, indignus est venia. Sed tunc quammaxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum, id est, Deus quammaxime irascatur et vindicet in talem iniquum, et zelo suæ justitiæ ipsum gravissime puniat : ita ut Deus se videatur habere instar hominis tanta ira commoti, quod de naribus suis fumum emittit, et signa suæ indignationis demonstrat ; et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine, id est, præfatæ maledictiones firmiter infligantur atque inhæreant ei, quantum in uno homine possunt firmari, seu quædam ex omnibus ; et deleat Dominus nomen ejus de sub cælo, et consumat eum in perditionem, juxta maledictiones quæ in libro legis hujus continentur.

Discetque sequens generatio, et filii qui nascentur, videntes plagas terræ illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, id est ultiones factas in tam impio homine seu populo idololatrante, et in habitationibus ac possessionibus ejus, sulfure et solis ardore comburens eam, id est sterilem faciens, sicut subvertit Pentapolim.9 Itaque dicent hi et omnes gentes ista videntes : Quare fecit sic Dominus terræ huic? Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum, et servierunt diis alienis, et adoraverunt10 eos quos nesciebant, id est propter legis divinæ transgressionem et alienorum cultum deorum, quibus non fuerant attributi, id est deputati. Non enim erant Israelitæ deputati seu appropriati ad serviendum diis alienis, sed vero Deo : non quod aliæ gentes fuerint ex divina ordinatione diis alienis aut idolis attributæ, sed quod illis juste relictis, et se ipsis sponte attribuentibus cultui idolorum, isti fuerunt specialiter a Deo vero ad suum vocati obsequium. Præterea, quod in textu habetur, Videntes plagas terræ, quibus eam afflixerit Dominus, sulfure et solis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quidpiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, etc., non est intelligendum, quod Deus unquam ita sterilificavit, exussit, arefecit, aut subvertit terram promissionis, sicut Pentapolim; sed quod ad tempus fecit eam sterilem, exustam, non habitatam, incultam: imo hoc fecit diversis temporibus et in diversis partibus terræ illius, videlicet sub rege Babylonis; et sub Antiocho, quando et Jerusalem non habitabatur, ut primo Machabæorum libro habetur. Tempore quoque Achab, orante Elia, non pluit tribus annis et mensibus sex, et sub Eliseo vocavit Dominus famem super terram Israel septem annis, prout tertio et quarto Regum libris describitur.1112

Abscondita a Domino Deo nostro, quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum , ut faciamus universa legis hujus.13 Verbum istud obscurum est. Quod aliqui sic exponunt: Abscondita, id est ipsa lex aliis gentibus non revelata, sed a Deo eis abscondita. Verum expositio ista non videtur conveniens, quia pluraliter subditur immediate post verba hæc, Quæ manifesta sunt nobis: nisi quis dicat, quod ibi sit punctus, Quæ manifesta, etc., et quod pronomen hoc, Quæ, non referat quod præcedit. Secundo exponitur sic: Abscondita a Domino Deo nostro, id est, prætacta maledicta inobedientibus irrogata, aliis gentibus non sunt propalata, sed Israelitis. Unde subjungitur in persona eorum, Quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris, ut saltem timore talium maledictionum faciamus omnia legis præcepta. In Hebræo autem secundum Rabbi Paulum et Lyram habetur, Abscondita Domino: et sic textus est planior, ut sit sensus, quod præfata maledicta abscondita sunt, id est occulte cognita Deo in lumine præscientiæ suæ, quæ tamen ex ejus revelatione filiis Israel innotuerunt. Porro Hebræi exponunt sic: Abscondita, id est peccata occulta, Domino, id est, divino reservantur judicio ad puniendum; Quæ autem manifesta sunt, id est, peccata evidentia, nobis reservantur ad puniendum, quia humano puniuntur judicio: cui consonat illud primi Regum, Homo videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor.1415 Videtur autem hic locus sic posse exponi: Abscondita a Domino Deo nostro, id est divina mysteria, testimonia ac præcepta, Deo intra se cognita, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, nec aliis nationibus patefacta, manifestata sunt filiis Israel, juxta illud in Psalmo:1617 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.18 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Hinc dicit Baruch: Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifestata sunt nobis.19 Juxta quem modum ait et Apostolus ad Ephesios: Secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis.20 Hinc quoque ad Romanos de filiis Israel ait Apostolus: Quid ergo amplius est Judæo?21 Multum per omnem modum, quoniam credita sunt illis eloquia Dei.

Præterea, quod dictum est, Et assumat ebria sitientem, quidam exponunt sic: Qui prius peccavit ex ignorantia sicut ebrius, per assuefactionem acquirat habitum vitiosum, et sic peccet ex certa malitia, in qua delectatur, quemadmodum sitiens in potando. Et in Hebræo habetur: Et augmentetur satiata sitienti, id est, addat super multitudinem præcedentium peccatorum, sicut satietatem sequitur potus. Quæ expositio non videtur textui consona, quoniam ante hæc verba immediate præmittitur, Quumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens, Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei; moxque subjungitur, Et assumat ebria sitientem. Constat autem quod is qui jam audivit verba legis seu juramenti istius, et nihilo minus benedicit sibi in corde suo, dicens, Pax erit mihi, etc., non peccet ex ignorantia, sed ex superabundanti malitia, propter quod ebrio comparatur. In Scripturis quoque ebrius quis vocatur tripliciter: Primo, ob corporalem potus immoderantiam.22 Secundo propter malorum pœnalium repletionem.2324 Unde loquitur Isaias: Ebria et non a vino. Et de hoc frequenter est sermo in Jeremia. Tertio, propter excessum malorum culpæ seu repletionem malitiæ, sicut in Psalmo: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius.25 Dicitur etiam quis ebrius in bono, propter spiritualis jucunditatis et sancti fervoris exuberantiam, juxta illud in Canticis:26 Inebriamini, carissimi. Non autem videtur proprie quis ebrius nuncupari, eo quod ex ignorantia peccet, nisi forte peccet ex ignorantia crassa et affectata, quæ culpam gravat, non minuit: propter quod de illa non loquitur expositio ista. Hinc super verba illa, Et assumat ebria sitientem, ait Glossa: Ne quis plenus malitia et idololatria, seducat eum qui sitit discere et veritatem cognoscere, sicut agunt hæretici. Postremo, Rabbi Paulus hic scribit, quod maledictiones, quæ (ut supra legitur) faciendæ erant in monte Hebal, respiciunt peccata occulta, non manifesta: quod non videtur congrue dictum, quum ibi inter cetera dicatur in littera: Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Item, Maledictus qui errare facit cæcum in via. Et rursus, Maledictus qui dormit cum uxore patris sui:27 quod fecit Absalon manifeste. Ideo maledictiones istæ, tam manifesta quam occulta peccata concernunt. ## ARTICULUS XXXIII DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI : QUUM ERGO VENERINT SUPER TE OMNES SERMONES ISTI. PRÆINDUCTÆ comminationes et maledictiones nunc quodammodo exponuntur, et datur consilium lapsis in eas. Quum ergo venerint super te, o popule Israel, omnes sermones isti, benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo, id est mala significata per verba præhabita; et ductus pœnitudine cordis tui in gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus, reversus fueris ad eum per veram contritionem et obedientiam; reducet te Dominus Deus tuus de captivitate tua, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis. Si ad cardines, id est usque ad extrema, cœli fueris dissipatus, id est, quantumlibet longe ac late fueris per terram dispersus, inde retrahet te Dominus: quemadmodum factum est post Babylonicam captivitatem. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum spirituali circumcisione, id est, vitia tollet a te, et indispositiones ad gratiam. Revertetur enim

Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et revertaris ad Dominum in toto corde tuo. Deus absque sua mutatione post effectus suæ rigorosæ justitiæ tibi inflictos, impendet tibi effectus suæ clementiæ, cum suæ mentis invariabili jucunditate:28 juxta quod per Jeremiam testatur, Lætabor super eis quum benefecero ipsis.

Mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie, non est supra te, id est, capacitatem tui intellectus non transcendit, ut queas te excusare, dicendo: Non valeo intelligere quæ mihi sunt jussa; nec vires tuas transcendit, præsertim præsupposito Dei gratioso auxilio, quod nulli quod in se est facienti negatur. Nam et maledictus est qui asserit Deum impossibilia homini præcepisse. Neque procul positum, nec in cœlo situm, id est, non tantum est in cœlo aut civibus regni cœlestis, in quibus tamen est lex divini amoris atque notitia totius Mosaicæ, evangelicæ, naturalisque legis.2930 Itaque ex distantia loci non potes te excusare. Ideo sequitur, ut possis dicere: Quis nostrum ad cœlum valet conscendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus, etc.? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus facere quod præceptum est? Sed juxta est sermo valde, in ore tuo et in corde tuo, id est, tam evidenter et prompte proposita est tibi lex ac descripta, et undique sic tibi offertur ad cognoscendum, ut possis eam ad libitum tuum habere in ore ad loquendum ac confitendum, et in corde ad recordandum et credendum, in manibus quoque ad exsequendum; propter quod subditur: ut facias illum. Vel ideo ista dicuntur, quia moralia legis præcepta sunt de naturalis dictamine rationis: et maxime duo prima illa præcepta, quibus Deus proximusque amari jubentur, ad naturale rationis judicatorium pertinent, et velut principia in operabilibus exstant. Hinc ad Romanos scribit Apostolus: Quum gentes quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex;31 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Unde quum dixisset Psalmista, Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona?32 respondit, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Nam et habitus cognoscitivus primorum principiorum, tam in operabilibus quam in speculativis, innatus est nobis.

Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, id est, longam ac prosperam vitam, imo vitam gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in futuro, saltem implicite, promisi tibi si obedieris Deo, et econtrario malum et mortem, id est adversa, occisionem et condemnationem, si inobediens fueris ei, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, multiplicetque te, et vivas. Sin autem aversum fuerit cor tuum a Deo, præsertim per idololatriam, prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra ad quam ingredieris possidendam. Quamvis enim etiam idolis sæpius serviendo, habitaverunt in terra illa usque ad Babylonicam captivitatem, hoc tamen fuit sub infidelium jugo, ita quod habitaverunt ibi potius ut captivi et servi seu alieni, quam ut possessores ac domini. Ipsi quoque sic Deo rebelles, cito per mortem exstincti fuerunt: et ita parvo tempore habitaverunt ibidem, loquendo de eis in particulari et singulatim. Testes invoco hodie cœlum et terram, id est habitatores regni cœlestis, videlicet angelos, imo et omnium Creatorem, et habitantes in terra, vel ipsa cœlestia corpora ac elementa, ut infra exponetur, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, id est veram salutem. Electio quippe est, duobus aut pluribus propositis, alterius præacceptio. Ut tu vivas per gratiam, et diligas Dominum Deum tuum, et obedias voci ejus, et illi adhæreas. Ipse est enim vita tua, id est dator et conservator vitæ tuæ, atque objectum et fons beatificæ vitæ, et longitudo dierum tuorum, id est efficiens principium diuturnitatis vitæ tuæ, ut habites in terra pro qua juravit patribus tuis: non quod terrena illa habitatio fuerit finis hujus, quod Deus est vita ipsorum, aut vitæ spiritualis per gratiam, sed fuit concomitanter se habens ad illa, et sequela bonorum illorum.

Porro quod dictum est, Mandatum quod ego præcipio tibi hodie, allegat et exponit Apostolus ad Romanos, sicut ibi expositum est.3334 Præterea est pensandum, quam ferventissime ac instantissime sanctus Moyses populum sibi commissum exhortetur ad divinæ observantiam legis, præsertim ad Dei amorem: quod universis prælatis ac prædicatoribus vigilanter est intuendum, atque infatigabiliter imitandum.

Footnotes

  1. Luc. VIII, 8. ↩

  2. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  3. Deut. VIII, 4. ↩

  4. Deut. II, 6, 29. ↩

  5. 1 Cor. X, 7. ↩

  6. Exod. XXXII, 6. ↩

  7. Josue IX, 23, 27. ↩

  8. Hebr. xii, 15. ↩

  9. * Dicetque ↩

  10. Jer. xvi, 9-11. 1. ↩

  11. IV Reg. vii, 1. ↩

  12. III Reg. xvii, 1. ↩

  13. * in sempi ternum ↩

  14. 1 Reg. XVI, 7. ↩

  15. I Reg. XVI, 7. ↩

  16. Eccl. I, 1, 3, 6, 7. ↩

  17. Coloss. II, 3. ↩

  18. Ps. CXLVII, 19, 20. ↩

  19. Baruch IV, 4. ↩

  20. Ephes. III, 3, 5. ↩

  21. Rom. III, 1, 2. ↩

  22. Is. li, 21. ↩

  23. IV Reg. viii, 1. ↩

  24. I Mach. III, 45. ↩

  25. Ps. cvi, 27. ↩

  26. Cant. v, 1. ↩

  27. Deut. xxvii, 17, 18, 20. ↩

  28. Jer. xxxii, 41. ↩

  29. I Esdr. i, 11. ↩

  30. II Reg. xvi, 22. ↩

  31. Rom. II, 14, 15. ↩

  32. Ps. IV, 6, 7. ↩

  33. Deut. VIII, 1, 7-10. ↩

  34. Rom. X, 6-8. ↩

Chapter 33 of 40