Skip to the text

Articulus 34

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI PRIMI : ABIT ITAQUE MOYSES, ET LOCUTUS EST OMNIA VERBA HÆC AD UNIVERSUM ISRAEL.

CAPITULO isto describitur consummatio exhortationis et sermocinationis Moysis ad populum sibi commissum. Abiit itaque Moyses. In capitulis immediate præcedentibus introducitur Moyses loqui ad totum populum suum. Quomodo ergo in hujus capituli exordio dicitur, Abiit Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israel? An forsan sermonem aliquantulum interrupit, et recessit ad horam, rediensque locutus est verba sequentia populo? Et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie. In Exodo legitur, quod

Moyses erat octoginta annorum, quando loquebatur ad Pharaonem.12 Filii autem Israel quadraginta annis fuerunt in eremo : imo ut supra ostensum est, post reditum exploratorum Dominus dixit, quod quadraginta annis reciperent disciplinam :3 quod fuit post recessum a monte Sinai, in quo per annum fuerunt et amplius. Deinde occupati fuerunt circa Sehon et Og reges, et circa Balac regem Moab ac Madian non paucis diebus, ut in libro patuit Numerorum.45 Sicque videtur Moyses prætaxatum annorum numerum excessisse, sed de minutiis temporum et numerorum Scriptura non facit vim. Non possum ultra egredi et ingredi, id est ductor vester consistere, vosque inducere atque educere. Et istud non posse, non fuit ex corporis debilitatione aut impotentia ambulandi, seu diuturnitate ætatis, quoniam Moyses adhuc erat vigens in sensibus, motuque corporis, ut infra legitur : Non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.6 Idcirco quod ait, Non possum, etc., exponendum est, Non licet mihi, quia Dominus definitive sententiavit, quod non transibo Jordanem : ideo sequitur, præsertim quum et Dominus mihi dixerit, Non transibis Jordanem : quasi dixerit, Sententia illa revocari non potest. Idcirco tamen præmisit, Centum viginti annorum sum hodie, ut filii Israel æquanimius ferrent mortem ipsius : quasi diceret, Quamvis possem vos in terram promissam inducere, tamen non possem ratione ætatis multum diu vobiscum durare.

Verumtamen Rabbi Paulus his contradicit, affirmans quod ultra non poterat ingredi et egredi propter impotentiam senectutis : ad cujus reprobationem sufficit auctoritas allegata. Sed et filii Israel jam erant circa Jordanem juxta confinia terræ promissionis, ita quod labor nullus aut modicus erat ingredi eam ex parte localis distantiæ, nec dubium quin Moyses adhuc incolumis fuerit. Denique pater Moysis Amram vixit annis centum triginta septem, ut legitur in Exodo. Moyses autem confortabatur a Domino supernaturaliter etiam quantum ad bonam corporis habitudinem :7 quod in prætacta auctoritate insinuatur, et probatur ex eo quod in tanta ætate non caligavit oculus ejus, nec moti sunt ejus dentes. Imo ut refert Lyra, ubi habemus, Non caligavit oculus ejus, Hebræi dicunt, Non fuit obscura visio ejus, sumuntque visionem pro colore, qui est visus objectum : sicque color Moysis mansit in ipso in suo vigore et vivacitate.

Vocavitque Moyses Josue. Quidam, quos sequitur Lyra, dicunt quod hic describitur institutio novi ducis, videlicet Josue, in principatu pro Moyse. Verumtamen hoc non videtur, quum hic potius describatur, qualiter Moyses exhortatus sit ipsum Josue ad strenuam sui ducatus exsecutionem. Denique in Numerorum libro recitatur institutio ipsius Josue in ducatu, ita quod diu ante hæc Moyses instituit illum in sui successorem juxta Dei commissionem, et hoc etiam fatetur Lyra ibidem. Scriptum est namque in Numeris, quemadmodum Moyses audita Dei sententia de hoc, quod non introduceret populum in terram promissam, mox de idoneo successore et boni communis promotione sollicitus, dixit : Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem qui sit super multitudinem hanc.8 Respondit Dominus : Tolle Josue, et pone manum tuam super eum, etc. Talis autem impositio manus, fuit signum institutionis in principem. Itaque dicitur : Vocavit Moyses Josue, et dixit ei coram omni multitudine Israel :9 Confortare et esto robustus, id est mente et corpore fortis, et in spe fortitudinisque virtute firmatus ad idoneam injuncti officii exsecutionem. Tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se Dominus patribus eorum juravit, et tu eam divides sorte, et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum. Non dimittet te. Noli timere, nec paveas.

Scripsit itaque Moyses legem hanc : non quod omnes libros suos scripserit in hoc loco, ut patet ex dictis, sed Deuteronomium scripsit hic ; et tradidit eam, id est librum legis istius, sacerdotibus, quorum fuit instruere plebem, dicens : Post septem annos, anno remissionis, id est semel infra septem annos, videlicet in ipso septimo anno, qui est annus remissionis, in quo debita remittuntur, juxta sensum præhabitum, in solennitate Tabernaculorum, leges, tu congregatio sacerdotum, seu quidam ex te, verba libri hujus coram omni Israel, audientibus eis, et in unum omni populo congregato in atrio tabernaculi aut templi. Tunc enim cum speciali celebritate legebatur lectio ista quotidie, durante ipsa solennitate quæ septem diebus duravit. Nihilo minus aliis diebus frequenter sacerdotes et scribæ populum instruxerunt in lege. Ut audientes discant, et timeant

Dominum Deum vestrum, et custodiant omnes sermones legis hujus. Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus, quibus versantur in terra, etc.

Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ, id est dies, in quorum uno solves debitum naturæ mortalis, voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut inde præcipiam ei, ea quæ ipsum specialiter ratione officii sui concernunt. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii. Apparuitque Dominus ibi in columna nubis, ita quod nubes tabernaculum operiens, pro parte sua descendit, vel alia nubes, quæ stetit in introitu tabernaculi, id est in ostio seu ingressu qui erat inter tabernaculum et atrium, et in nube illa fuit atque apparuit angelus in Dei persona loquens; vel forsan Dominus de oraculo loquebatur. Apparuit autem in nube, ut populo innotesceret quod Dominus loquebatur ibi cum Moyse et Josue, sicque ipsum Josue haberent authenticum. An autem Josue vidit ibi oculo exteriori angelum illum in aliqua forma visibili, non apparet ex littera certum, sed constat quod verba ejus audivit.

Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens ad male agendum, fornicabitur post deos alienos, id est, idololatrando fornicationem spiritualem committet. Verumtamen, sicut in libro Judicum patet, non nisi perpauci declinaverunt ad idololatriam ex his qui cum Josue introierunt terram promissam, aut forsitan nulli, sed posteri quorumdam ex ipsis cœperunt hoc agere adhuc viventibus Phinees et Othoniele, aliisque nonnullis qui cum Josue intraverunt, videlicet Michas, mater ejus, ac Jonathas filius Gersam, filii Moysis, et quidam Danitæ, prout in Judicum habetur libro.10 Idcirco quod Dominus ait, Populus iste consurgens, etc., non est intelligendum de populo illo in se, sed de posteris. Nec enim populo illi, sed posteritati ipsius contigerunt quæ subjunguntur. Et irascentur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, id est, pietatis meæ effectum, defensionem et opem subtraham ei, quasi nescirem quid ei acciderit, et erit in devorationem; invenientque eum omnia mala hæc, id est præfatæ maledictiones, et afflictiones, ita ut dicat in die illo: Vere, quia non est Dominus mecum per gratiam, invenerunt me hæc mala. Qualiter sæpius factum sit hoc, in libro Judicum scriptum est. Sicque in eis impletum est quod loquitur Isaias : In tribulatione murmuris doctrina tua eis. Et rursus : Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.

Is. xxvi, 16.

Ibid. xxviii, 19.

Nunc itaque scribite vobis canticum istud : quod sequenti capitulo continetur, quod filii Israel conscripserunt, postquam a Moyse erat prolatum ; et docete filios Israel, ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio, id est, ex cantico isto postea innotescat, quam vera sint ista quæ prædico. Postquam invenerint eum, videlicet populum Israel, multa mala, id est afflictiones præfatæ, respondebit ei canticum istud pro testimonio : id est, ex cantico isto dabitur eis proportionata responsio, quod scilicet propter scelera sua patiantur illa adversa, sicut in isto prædicitur cantico ; quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui, id est, nunquam oblivioni tradetur a posteris tuis in toto ; vel, nunquam oblivioni merito traderetur. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum, id est, quid cogitet populus iste nunc, et quid acturus sit, quousque introducatur, agnosco. Quasi dicat : Scio quod nunc boni propositi sit, atque ad tempus obediet, idcirco nunc scribit hoc canticum ut præcepi.

Scripsit quoque Moyses canticum, et docuit filios Israel. Præcepitque Moyses Josue filio Nun, et ait : Confortare et esto robustus. Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus, etc., præcepit Levitis, qui portabant arcam fæderis Domini involutam in motione castrorum, ut dictum est in Numeris, dicens : Tollite, id est accipite, librum istum, scilicet Deuteronomium, vel totius legis volumen, et ponite eum in latere arcæ, etc., ut sit ibi contra te, o popule Israel, in testimonium, id est, ad protestandum ex libro isto, quod excusationem non habeas de ignorantia aut alio modo, quum satis admonitus sis et admonendus ex libro, præsertim in septimo anno. Dicunt autem quidam Catholici, quod liber ponebatur in latere arcæ et intra eam ; Hebræi vero, quod in latere arcæ extra et prope eam super tabulam prominentem : quod apparentiam habet ex eo, quia communiter fertur, quod in arca non erant, nisi tabulæ testamenti, et virga Aaron quæ fronduit, urnaque aurea habens manna.

Num. iv, 5-16.

Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum, id est, frequenter et facili occasione contra Dominum murmurastis, et contra me Dei vicarium contendistis. Hoc tamen patribus horum magis quam his competit. Quanto magis quum mortuus fuero? Hoc posteri horum, non isti, fecerunt, sicut in libro Judicum legitur. Congregate ad me omnes majores natu atque doctores, et invocabo contra eos cœlum et terram, id est, sub horum personis assumam etiam testes cœlum et terram contra majores natu, et scribas ac superiores, ex quorum negligentia et via iniqua contingent in plebe idololatria ac ruina. Porro de hac invocatione cœli et terræ in testes, in sequenti dicetur articulo. Novi enim quod post mortem meam inique agetis. Probabile reor, quod sicut beatissimis Apostolis, præsertim Joanni evangelistæ desuper fuit revelatus totus processus ac status Ecclesiæ Christi, sic Moysi processus et status Synagogæ. Attamen ista non dixit Moyses determinate de adstantibus coram se, sed de eorum posteritate. Et declinabitis cito de via quam præcepi vobis ; et occurrent vobis mala in

Hebr. ix, 4. Num. xvii, 10, 11. extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum: quod in ultima hac mundi ætate potissime adimpletur, quamvis extremum tempus possit intelligi illud, quo Deus decrevit eorum peccata ulcisci, et finem imponere vitæ eorum.

Locutus est ergo Moyses audiente universo cætu Israel, verba carminis hujus, etc. Qualiter Moyses qui exilem habuit vocem, a tanta poterat plebe audiri, quæ grande occupavit spatium stando, nisi quod

A Deo omnia possibilia sunt, qui id diversis potuit modis efficere, vel vocem Moysis confortando, vel species audibiles in suo vigore ad aures omnium perferendo, seu alio modo? Jam autem præhabitum est, quod Moyses scripsit hoc canticum, scriptumque in volumine, traditum est Levitis ad reponendum. Nunc vero asseritur, quod audiente populo suo protulit illud, sicque secundum ordinem narrationis historicæ apparet, quod primo scripserit illud, deinde proposuerit plebi.

Footnotes

  1. Ibid. xvi, 35. ↩

  2. Exod. vii, 7. ↩

  3. Num. xiv, 34. ↩

  4. Num. xxii. ↩

  5. Num. xxi, 21 et seq. ↩

  6. Num. xxxiv, 7. ↩

  7. Exod. vi, 20. ↩

  8. Num. xxvii, 16,18. ↩

  9. Num.xxvii, 22, 23. ↩

  10. Judic.xvii; xviii, 30,31. ↩

Chapter 34 of 40