Articulus 35
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI SECUNDI: AUDITE, CŒLI, QUÆ LOQUAR, AUDIAT TERRA VERBA ORIS MEI.
EXCELLENTIA, sententiositas, ac profunditas cantici hujus innotescunt ex hoc, quod præcedenti capitulo disseruit Dominus de cantico isto: Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete illud filios Israel, ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi canticum istud pro testimonio inter filios Israel. Quumque invenerint eos mala multa, respondebit eis canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui. Denique sanctus Moyses de rebus sublimibus locuturus, atque ad suam doctrinam attentos facere volens, ita exorsus est:
Audite, cœli, quæ loquar, audiat terra verba oris mei. Simili modo Isaias in exordio libri sermonum suorum ac visionum: Audite, inquit, cœli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est.1 Jeremias quoque: Obstupescite, ait, cœli, super hoc. Porro circa finem præcedentis capituli Moyses dixit, Invocabo contra eos cœlum et terram.23 Idcirco quod ait, Audite, cœli, quæ loquar, etc., est invocatio cœli et terræ in testimonium contra iniquos, hoc est assumptio cœli et terræ in testes seu ad testificandum, quod vera sint ista, et quod Moyses hæc ipsa prænuntiaverit populo sibi commisso, præavisando, increpando, admonendo, instruendoque eos, sicque suum adimplens officium, quod sibi imputari non valeat subversio populi ac ruina. At vero in Isaia et Jeremia, per cœlos, qui ibi et hic ad audiendum, testificandum, et obstupescendum invitantur, secundum Hieronymum, Haymonem, Bedam et alios, intelliguntur habitatores cœlorum, cives cœli empyrei, specialiter angeli sancti, qui in divino judicio testimonium pro bonis omnibus perhibent, imo et contra malos, juxta quod scriptum est: Advocabit cœlum desursum, et terram discernere populum suum.4 Per terram vero, genus humanum, præsertim electi homines intelliguntur, qui coram Deo se invicem juvant, et de cognitis sibi testantur, ac in judicio judicabunt cum Christo per assessoriam dignitatem et approbationem divinæ sententiæ. Insuper non penitus eadem ex causa Moyses et Prophetæ in testimonium vocant ac sumunt cœlum et terram, id est angelos et homines. Angeli namque invitantur ad hoc, non ut informentur, aut quia indigeant hominum verba audire, vel testari pro eis; homines vero ut instruantur, et quia necesse est eis verba Prophetarum audire. Possunt quoque per cœlum et terram, secundum Glossam, Historiamque scholasticam, intelligi cœlestia corpora et elementa. Glossa etenim ait: In principio cantici Moyses maxima elementa in testimonium vocat, ut si homines mandata Dei neglexerint, illorum testimonio convincantur, et puniantur convicti. Et Magister in historiis, in persona Moysis loquitur: Quia in testimonium hujus rei deest mihi protestatio hominum, aut inutilis esset, quia mortales sunt, immortalia elementa in testimonium invoco.
Circa quæ verba quæritur: Primo, qualiter corporibus cœlestibus et elementis competit testimonium exhibere. Secundo, quomodo cœlum dicatur elementum. Tertio, quomodo cœlum et terra dicantur immortalia elementa. Ad primum dicendum, quod cœlum et terra dicuntur testimonium dare hominibus, sicut dicuntur Deum benedicere ac laudare non formaliter, sed occasionaliter ac materialiter: nam sicut considerantibus ea, dant occasionem et materiam laudandi benedicendique Deum, sic dant occasionem testificandi, quam inviolabiliter vera sint verba Creatoris eorum, et quam impie agant qui Dei præceptis inobedientes exsistunt. Rursus, per hoc testimonium perhibent veritati contra iniquos, quia sunt instrumenta divinæ justitiæ ad ulciscendum peccata illorum: quod faciendo ostendunt quam vera sint Dei verba, et quam justa ejus mandata, et quam enormia sint hominum scelera. Hinc scriptum est in Sapientiæ volumine: Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, et pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos.5 Et rursus in eodem legitur: Creatura tua tibi factori deserviens, excandescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Sic demum dicuntur obstupescere super perversitatibus hominum, quoniam contemplantibus cœlestia corpora ac elementa innotescit infinita Creatoris majestas:6 ex qua consideratione mox oritur admiratio sapienti, quod homines audent tanti principis violare præcepta. Hinc ait Hieronymus: Cœlum videns Dei præcepta calcari, inhorrescit et stuporem dissimulare non potest. Ad secundum dicendum, quod cœlum dicitur elementum, nomen elementi improprie et extense sumendo, in quantum est simplex corpus et principium aliorum, cum quibus tamen compositionem non intrat. Ad tertium respondendum, quod cœlum et terra dicuntur immortalia elementa, id est incorruptibilia. Cœlum quippe, quantum ad suam substantiam, corrumpi non potest. Terra vero, sicut et cetera tria elementa, quamvis quoad partes suas possit corrumpi, quia habet contrarium, non tamen quoad se totam, juxta illud Ecclesiastæ: Generatio præterit, et generatio advenit; terra vero in æternum stat.7 Verum, ut recitat Augustinus, Quidam cœlum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud in Psalmo: Qui respicit terram, et facit eam tremere;8 quum hoc Dei potestatis sit, non eorum intelligentiæ.
Amplius, quidam pertranseuntes exponunt sic: Audite, cœli, quæ loquar, etc., ac si dicat, Sicut cœlum et terra sunt stabiles res, sic sermones mei sunt firmi: quæ expositio alicujus apparentiæ esset, si textus haberet, Fiant vel sint ut cœlum sermones mei, et ut terra verba oris mei. Verumtamen expositio et comparatio ista videtur impropria, quum dicat Salvator: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Præterea cantici hujus materia, est excellentia et beneficentia Dei, exhortatio et increpatio populi, ingratitudo atque perversitas ejus, et magnorum introductio mysteriorum.9 Hinc Lyra hic scribit: Hoc loco describitur exhortatio plebis ad perseverandum in lege ac divinis præceptis. Sed contra hoc loquitur Rabbi Paulus: Canticum istud non est exhortatorium, sed mere propheticum, nec in ipso ponuntur aliqua monitoria verba. Quod non censetur rite prolatum, quum exordium hujus cantici sit exhortatorium magis quam prophetale, quum dicitur: Audite, cœli, quæ loquar, audiat terra, etc. Et infra: Memento dierum antiquorum. Nec est inconveniens, eadem verba esse exhortatoria atque prophetica, ut quum dicitur in Isaia: Descende, sede in pulvere, filia Babylon.10 Et in Zacharia: Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem, ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator.11 Iterum Rabbi Paulus ait: Ea quæ hic prænosticantur, tempore Isaiæ ad exsecutionem procedere inceperunt. Ad quod dico, quod statim tempore Judicum cœperunt impleri, quæ in isto cantico prædicuntur de Judæorum plagatione propter eorum facinora.
Concrescat ut pluvia doctrina mea: id est, quemadmodum pluvia crescit et augetur in terra ex nubium resolutione, sic mea doctrina in cordibus audientium augmentetur et invalescat ex superna infusione. Vel sic, Concrescat ut pluvia doctrina mea: hoc est, sicut pluvia terram fecundat, sic mea doctrina audientium mentes efficiat fructuosas, quatenus ex semine verbi cœlestis procedant in fructus virtutum, juxta illud Isaiæ: Quomodo descendit imber de cœlo et inebriat terram, et germinare eam facit, sic erit verbum quod egredietur de ore meo.12 Fluat ut ros eloquium meum: id est, sermo meus fructuose ac dulciter recipiatur, sicut rorem suscipit tellus. Quasi imber super herbam, et quasi stilla super gramina: id est, sicut imber seu humor pluvialis diffunditur super herbas, et facit eas virere ac multiplicari; et sicut stillicidia influunt graminibus decorem et ubertatem: sic verba mea audientium animas ornent virtutibus, bonisque actibus faciant eas florere. Et sicut pluvia velociter funditur, et longe ac late se spargit, sic prædicatio mea ab audientium cordibus celeriter accipiatur, atque de uno emanet in alium, et multis communicetur. Unde et Paulus ait:13 Sermo Dei currat et fructificet, sicut in vobis. Et Psalmista: Velociter currit sermo ejus.14 Quia nomen Domini invocabo, id est, Deum exorabo, ut dignetur adsistere: ideo confidenter opto et hortor verba mea sic recipi, ac taliter fructificare, quia omnipotens Deus per gratiam suam hoc potest conferre, atque ut conferat oro.
Consequenter in laudem Dei devote prorumpit, et volens populi perversitatem ingratitudinemque monstrare, bonitatem, majestatem ac munificentiam Dei prætangit. Date magnificentiam Deo nostro. Magnificentia dicitur, quasi magnæ rei seu magnorum effectuum efficientia, id est vis effectiva rerum sublimium. Itaque, Date magnificentiam Deo nostro, id est, omnipotentiam, omnisque præclari effectus efficientiam vero Deo adscribite. Subest enim ei, quum voluerit, posse:15 Qui vocat ea quæ non sunt, tanquam sint;16 et omnia quæcumque voluit, fecit in toto universo;17 a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum est.18 Ideo omne bonum, et quidquid præclarum est, attribuendum est ei. Dei perfecta sunt opera. Si perfecta sunt opera Dei, cur et qualiter invenitur imperfectio tanta in creaturis? Et respondendum, quod unumquodque in sua specie, et quantum ad suum substantiale, perfectum est: quia species rerum consistunt in indivisibili, quia se habent ut numeri, in quibus quæcumque unitatis additio sive subtractio variat speciem. Itaque unumquodque habet quod ad suam specificam requiritur rationem atque essentialem perfectionem. In accidentalibus autem oportet proficere. Rursus, Dei perfecta sunt opera, quia etsi unumquodque secundum se sumptum, videatur imperfectum, omnia tamen simul accepta, sicut sunt valde bona, ita et valde præclara atque perfecta, quia se invicem juvant, ornant, perficiunt, sicut in Genesi scriptum est:19 Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Itemque: Perfecti sunt cœli et terra, et omnis ornatus eorum.20 Nam et ipse pulcherrimus rerum ordo, grandis perfectio rerum est, et universa venustat : quemadmodum in exercitu unusquisque per se quamdam habet imbecillitatem, fortitudinemque minorem, sed omnes simul sunt valde fortes, atque ex mutua condecenti coordinatione præcipuum sortiuntur vigorem et mirum decorem. Hinc quoque secundum Philosophum, totum universum comparatur ad primum principium, sicut exercitus ad regem seu principem. Et Plato ait, quod mundus incomparabili pulchritudine decoratur. Et denuo : Optimi, inquit, et perfecti opificis erat, optima adducere, et opus perfectum producere.
Et omnes viæ ejus judicia. Viæ Dei quandoque vocantur perfectiones et attributa ipsius in se ipso, per quas procedit in actum ad causandum in creaturis. Unde fertur in Psalmo :21 Universæ viæ Domini misericordia et veritas.22 Et rursus : Duo hæc audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia.23 Itemque : Omnia in sapientia fecisti. Quod si quæratur, quum perfectio Dei sit ipsemet Deus pure et simplex, et infinite perfectus, quomodo perfectio Dei dicatur via, quum Deus sit omnium ultimus finis, et via sit medium quoddam ad finem : respondetur, quod secundum modum et ordinem nostræ apprehensionis inter Deum agentem et ejus effectum, potentia, sapientia, misericordia, justitia et voluntas ejus accipiuntur quasi formalia quædam agendi principia, et ita sunt quasi media inter Deum et creaturam. Hinc de Deo ait Boetius :
Principium, vector, dux, semita, terminus idem.
Hæ itaque increatæ viæ, quæ realiter idem sunt, sicut et attributa, perfectionesque Dei : hæ, inquam, viæ sunt judicia, id est judiciales seu discretæ, quia in omnibus prudentissime ac sapientissime agunt. Præterea, viæ Dei sunt ejus præcepta, consilia, documenta, quæ omnia sunt judicia, censura discretionis ornata. Judicium namque frequenter pro discretione accipitur. Unde in primo suo adventu dixit Salvator:24 Nunc judicium est mundi. Iterum, viæ Dei sunt operationes ac gesta, leges ac jura ipsius, quæ omnia justa sunt et discreta, juxta illud Psalmi : Justus Dominus in omnibus viis suis.25 Unde in Apocalypsi dicitur : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens ; justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.26 Et rursus : Etiam, Domine Deus omnipotens, justa et vera judicia tua.
Præterea quæri potest, quomodo omnes viæ Dei sint justæ, et justus Dominus in omnibus viis atque judiciis suis, quum dictum sit, Universæ viæ Domini misericordia et veritas :272829 imo quum scriptum sit in Canonica Jacobi, Superexaltat misericordia judicium ; atque in libro Psalmorum, Miserationes ejus super omnia opera ejus. Dicendum, quod Deus in vita præsenti tanquam in itinere et exsilio, specialiter exhibet misericordiam ; in judicio vero tam particulari quam generali, specialiter suam monstrabit justitiam. Quum vero omnes viæ Dei dicuntur justæ, et justus Dominus in cunctis operibus suis, justitia sumitur extense pro condecentia quadam, qua decet eum sic agere, sicut agit. Nam et ipse tam bonus, pius, amorosus, ac liberalis consistit, ut deceat eum etiam indignis, ingratis, ac impiis misereri, et bona pro malis largiri.
Deus fidelis, quia verax in verbis, et promissa integre implens, fons totius fidelitatis, et fidei auctor, et omnia opera ejus in fide, de quo Psalmista : Fidelis Dominus in omnibus viis suis ; et absque ulla iniquitate, quum ipse sit bonitas pura, et primum ens, mensura, causa, ac regula totius virtutis, sanctitatis, ac æquitatis.3031 Unde Sapiens loquitur : Quum sis justus, omnia juste disponis. Virtus enim tua justitiæ initium est. Job quoque :32 Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Ideo ait :33 An non licet mihi, quod volo, facere ? quasi dicat :34 Utique. Siquidem eo ipso quo placet quid Deo, bonum et justum est. Justus et rectus. Forte quis instet, dicens : Si justus est Deus, cur potius unum prædestinavit, elegit, vocat, et salvat quam alium? Cur frequenter deserit justos, permittens eos cadere ac perire, et allicit sibi injustos? Cur sæpe convertit pejores, et deserit meliores? Cur unum sic prævenit magis quam alium, in tantum ut protestetur, Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit?35 Denique justus est, qui unicuique reddit quod ei debetur. Deus vero nulli est debitor. Et respondendum, quod Deo competit non commutativa, sed distributiva justitia, quia unicuique dat quod meretur. Et unicuique influit gratiæ dona, secundum quod se disponit;36 dat etiam unicuique secundum propriam virtutem, capacitatem, seu dignitatem, nec personarum acceptor est.37 Rursus, Deus dicitur justus, quia in omnibus agit ut eum decet, et prout ejus sapientia dictat. Hinc Anselmus loquitur Deo: Quum punis malos, justum est, quia illorum meritis congruit; et dum parcis malis, justum est, quia bonitatem tuam decet. Quamvis autem absolute loquendo ac proprie Deus non sit hominibus debitor, tamen quodammodo debitor justis est, in quantum bene agentibus remunerationem promisit, et eum id facere deceat, juxta illud Job:38394041 Opus hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Hinc Thomas in prima parte, quæstione 21, disseruit: Opus justitiæ Dei semper præsupponit opus misericordiæ, et in eo fundatur: quoniam quidquid virtutis aut meriti, quidquid boni aut debiti reperitur in creaturis, ex divina pietate originaliter datum est, cujus dona sunt merita nostra.
Peccaverunt ei, hoc est ad irreverentiam Dei, mandata ejus transgrediendo; non filii ejus in sordibus, id est, pravi filii Israel, qui peccando a Deo patre degeneraverunt, et ipsum inhonorando, demeruerunt appellari filii ejus. Unde per Malachiam Dominus loquitur: Filius honorat patrem suum:42 si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et quod dictum est, In sordibus, potest referri ad verbum hoc, Peccaverunt: quia in immunditiis, præsertim in idololatriis suis, Dominum offenderunt.
A In Scripturis autem tam idola quam cultus eorum, sordes vocantur. Potest item referri ad illud, Non filii ejus: quoniam immunditia vitiorum, est ratio ob quam non sunt filii Dei; præsertim vero per infidelitatem seu incredulitatem, merentur homines non esse nec dici filii Dei, quum ad Galatas dicat Apostolus: Omnes vos filii Dei estis per fidem.43 Et Joannes: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.44 Porro Septuaginta transtulerunt: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Et hoc verum est, quantum ad hoc, quod peccando nocuerunt sibi ipsis, non Deo, juxta quod legitur in Job: Si peccaveris, quid Deo nocebis? Et si juste egeris, quid ei donabis?45
Generatio prava in effectu, atque perversa in affectu. Prava quoque in sensualitate, et perversa in superiori parte animæ; prava per errorem ac perfidiam intellectus, perversa per infectionem affectus. Hæccine, hoc est, an hæc: quasi dicat, Merito ita non faceres: Hæccine, inquam, reddis Domino, popule stulte et insipiens? id est, tantas injurias et offensas Deo rependis pro beneficiis ejus, et pro reverentia quæ ei propter propriam suam majestatem ac honorabilitatem debetur, tu Israelitica gens, stulta, non cognoscendo te ipsam, nec bene utendo rebus creatis, atque insipiens, male sentiendo de Creatore. Numquid non ipse est pater tuus? Jam dictum est, quod impii non sint filii Dei, sed magis diaboli, quibus ait Salvator: Vos ex patre diabolo estis. Quomodo ergo nunc dicitur eis, Numquid non ipse est pater tuus?46 Et respondendum, quod impii sunt filii Dei jure creationis, non autem gratia adoptionis. Impii vero ad tempus, et tamen electi ad vitam gloriæ, sunt filii Dei per prædestinationem æternam. Itaque ipse est pater tuus, qui possedit te per fidem et gratiam, quamdiu ei servisti. Vel, Possedit te jure sui universalis dominii, quoniam ipse est omnium Dominus, etiam iniquorum de jure, etsi non de facto, imo et de facto, quantum ad hoc quod ei resistere nequeunt, et suam in eis, dum vult, voluntatem exercet. Unde de Oolla et Ooliba per Ezechielem testatur:47 Et habui eas. Vel, Possedit te, conservando te in esse quamdiu subsistis, sine cujus manutenentia, nec ad momentum posses subsistere. Et fecit et creavit te: fecit te, corpus formando; creavit, animam de nihilo producendo. Vel, Fecit te, per causas secundas, quantum ad corpus. Nam opus naturæ, et quidquid parentes ad procreandum efficiunt, atque cœlestia corpora influunt, est principaliter opus Dei. Quod sanctus Job insinuans, loquitur Deo: Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?48 Et creavit te, quia non solum condidit animam, sed et in exordio mundi ipsam materiam. At vero in his verbis, secundum Glossam, est ordo præposterus. Primo enim Deus creavit, producendo ut esset; secundo fecit formando; tertio possedit dominando. Verumtamen corpus formatur, antequam anima creetur.
Memento dierum antiquorum, id est, ea quæ ab exordio mundi contigerunt, ad memoriam revoca, præsertim qualiter ex antiquis, id est diu elapsis diebus, Deus misericordissime et gratiosissime egit cum sanctis patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob: ex quibus agnoscere poteris, quam vere ipse sit pater, creator, formator, possessorque tuus. Sic et Psalmographus ait: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis.49 Et Isaias sanctus vir Deo fatetur: Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster es tu, et opera manuum tuarum omnes nos.50 Cogita generationes singulas, quantum in Scripturis redactæ sunt, aut aliunde tibi patescunt. Præsertim attende generationes descendentes de Abraham, Isaac et Jacob, qualiter Deus elegit ipsum Isaac et ejus posteritatem, magis quam Ismaelem et semen ipsius;51 deinde qualiter unum filiorum Isaac, scilicet ipsum Jacob, elegit, fratre ejus relicto, et qualiter universos filios Jacob elegerit, et posteritates eorum usque in præsens præ ceteris gentibus sibi assumpserit in populum peculiarem, sicut superius dictum est:5253 Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et elegit eos, amavitque semen eorum post eos. Hæc memoriter revolvendo, scies quam gratiose ac munificenter Dominus egerit cum patribus tuis tecumque.
Interroga patrem tuum, id est antecessores tuos fideles, eorum scripta aut gesta investigando, et annuntiabit tibi veritatem de his. Pater enim notam faciet filiis veritatem;54 et, In antiquis est sapientia.55 Interroga quoque majores tuos, utpote doctores legis, seniores plebis, sacerdotes atque prælatos, et dicent tibi quam pie et liberaliter Dominus egerit cum progenitoribus tuis et tecum. Quod etiam constat ex eo quod subditur: Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam: quod post diluvium in constructione turris Babylonicæ contigit. Nam usque ad tempus illud posteri Noe erant quasi plebs una, vel non multum ab invicem divisa habitatione atque dominio; sed in ipsa turris ædificatione loquelæ sunt multiplicatæ, et qui ejusdem loquelæ effecti sunt, simul manserunt et gens una fuerunt. Verumtamen ante turris inceptionem divisæ erant posteritates ac familiæ natæ ex tribus filiis Noe, quemadmodum in Genesi scriptum est, quo inter cetera legitur: Hæ familiæ Noe juxta populos et nationes suas, et ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.56 Imo, secundum Isidorum Historiamque scholasticam, ante turris inchoationem ex tribus filiis Noe fuerunt natæ septuaginta duæ gentes sive familiæ, videlicet quindecim de Japhet, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Attamen Augustinus sextodecimo de Civitate Dei computat de Cham generationes triginta unam, et per consequens in toto generationes septuaginta tres. Postea vero fatetur, quod verius numerentur septuaginta duæ dumtaxat. In ipsa autem turris fabricatione, Deus operantibus exsistentibusque ibidem novas indidit linguas. Quod qualiter factum sit, difficile est intelligere ac docere, secundum quod sextodecimo de Civitate Dei asserit Augustinus: Per linguas divisæ sunt sicut placuit Deo, qui hoc modis occultis, nobisque incomprehensibilibus fecit. Facta itaque idiomatum plurificatione, divisit Altissimus septuaginta duas gentes illas per diversa climata orbis, et separavit filios Adæ natos per Noe et filios ejus, ab invicem loquela, habitatione, dominio, quemadmodum in Genesi legitur:57 Inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.58
Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Hoc in Glossa interlineari exponitur sic: Tot constituit Dominus singulas gentes, quot erant singulæ personæ in populo Israel, vel quot ingressæ sunt Ægyptum, id est septuaginta. Unde et alii dicunt: Termini populorum seu populi distincti sunt secundum septuaginta linguas, juxta numerum filiorum Israel qui intraverunt Ægyptum cum Jacob, qui erant septuaginta, juxta illud Geneseos: Omnes animæ domus Jacob quæ ingressæ sunt Ægyptum, fuerunt septuaginta;59 atque secundum hoc fuerunt septuaginta populi distincti secundum diversas linguas. Itaque, Constituit terminos populorum, id est, in præfata linguarum confusione ac multiplicatione distinxit gentes, et eas numeravit, earumque terminos, id est fines seu habitationes, aut certam quotam posuit juxta numerum filiorum Israel, qui cum Jacob introierunt Ægyptum. Verum huic expositioni aliqua obviare videntur. Primum, quia secundum Augustinum sextodecimo de Civitate Dei, ex tribus filiis Noe septuaginta duæ gentes ac totidem linguæ per terras esse cœperunt; et addit: Quæ gentes crescendo etiam insulas impleverunt, et auctus est numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa novimus barbaras multas nationes esse in una lingua. Secundo, quoniam in Genesi habetur: Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum,60 et egressæ de femore ejus, fuerunt sexaginta sex. Tertio, quoniam Septuaginta transtulerunt: Omnes animæ domus Jacob fuerunt septuaginta quinque: quam translationem reprehendi non posse, constat ex eo quod legitur in Actis, ubi Lucas evangelista refert sic verba beati protomartyris Stephani: Mittens Joseph, accersivit patrem suum in animabus septuaginta quinque.61 Ad hæc posset quis dicere, quod Scriptura non solet computare aut exprimere minutias numerorum ac temporum. Porro, dum septuaginta animæ seu personæ domus Jacob dicuntur Ægyptum intrasse, computantur et Joseph ac filii ejus. Nam Joseph illuc intravit et duo filii ejus ibi nascendo ingressi sunt terram illam. Computatio demum Septuaginta interpretum, intelligenda est secundum Hieronymum per prolepsim, id est anticipationem, ita quod numerant etiam quinque filios filiorum Joseph.
Præterea S. Gregorius antiqua utens translatione: Statuit, inquit, terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, ubi Scriptura videtur significare, ministeria angelorum ordinata esse super singulas gentes vel homines, quibus homines regantur et defendantur. Superna enim civitas Dei ex angelis et hominibus constat, ad quam tanti conscendunt hominum, quanti illic remanserunt angelorum. Hæc Gregorius. Alii autem dixerunt, quod tot homines salvabuntur, quot angeli corruerunt: quod Anselmus in libro Cur Deus homo, reprobat satis. Homines quippe non sunt facti solum ad reparandum ruinam angelicam, quia etsi angeli non peccassent, nihilo minus homines facti essent, quamvis forsitan non in numero tanto. Fuerunt quoque quidam dicentes, quod tot homines salvabuntur, quot angeli corruerunt, et ultra hoc, quot angeli stantes manserunt; vel, secundum alios, quot angeli erant in exordio conditi. Sicque de isto non videtur certitudo haberi. Hinc Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione 23, ait: Melius dicitur, quod soli Deo cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus. Postremo, secundum Magistrum in historiis, Hebræi sic legunt: Constituit Dominus terminos populorum, sed terminos filiorum Israel constituit juxta numerum: quasi dicant, Israelem tanquam carum Dominus numeravit, alios tanquam viles numero non distinxit.
Pars autem Domini populus ejus, hoc est, electus et fidelis populus fuit pars Dei: quod pro tempore illo accipitur de populo Judæorum, quem Deus sibi assumpsit ac dedicavit, ceteris ad idololatriam corruentibus. Ideo subditur: Jacob funiculus hereditatis ejus, id est, Israelitica plebs orta ex Jacob, fuit hereditaria portio Dei, seu peculiaris et hereditarius populus ejus, quantum ad electos plebis illius, quoniam erant adoptivi filii Dei. Invenit eum in terra deserta, hoc est, Deus populum istum in solitudine visitavit et reperit, non a casu, sed ab idololatris Ægyptiis segregavit, ut eum in eremo sibi arctius ac familiarius applicaret per legis donationem, ac aliis modis; in loco horroris et vastæ solitudinis: quoniam eremus illa inter Ægyptum et Chanaan sita, fuit solo adspectu terribilis atque prægrandis, in qua (ut dictum est supra) erat dipsas et serpens flatu adurens.62 Circumduxit eum, hoc est, populum Israel Deus per varia deserti loca hinc inde deduxit; et docuit populum illum per Moysen et alios adjutores ipsius in regimine populi, et per inspirationes angelicas, per prospera quoque et adversa, et per supernaturales effectus; et custodivit quasi pupillam oculi sui, id est, Deus Israeliticum populum cum speciali diligentia custodivit, direxit, protexit. Nam et nubes eis contra solis æstum obumbravit, ducatumque præbuit. Ab infidelium etiam impugnatione eripuit eos: sicutque pupilla oculum præ ceteris membris diligenter protegit, sic populum illum præ aliis Dominus specialiter gubernavit, et a diversis præservavit periculis.
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Quemadmodum in Glossa habetur, aquila videns pullos suos plumescere, vertit eos ad solis splendorem: et eos quos videt solem irreverberata acie intueri, nutrit; quos vero conspicit visum deflectere, quasi degeneres deserit. Quumque pullos approbatos plumescere viderit, excitat eos ad volandum, alis suis eos percutiendo; lassos vero et deficientes, alis sustentat. Expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis: quia dum cupit suos transferre pullos ad alium locum, accipit ipsos super humerum suum, et sic defert eosdem, quasi non metuens a superiori parte periculum tanquam omnibus avibus altius volans; sed a parte inferiori, ne jacula emittantur, contra quorum læsionem exponit se ipsam pro suorum defensione pullorum. Itaque quam diligenter et amorose se aquila habet ad suos pullos, tam diligenter et amorose, imo multo amplius Deus se habuit ad filios Israel, admonens eos ad spiritualem profectum, ad contemplationis volatum, et super ipsos nubem suam extendens; alis quoque suæ pietatis ac potestatis, suæ providentiæ et caritatis, ipsos defendens, eos pie ac paterne portavit, sicut supra fertur: Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.63
Dominus solus dux ejus fuit: hoc est, solus verus Deus per angelum suum et nubem, atque per Moysen et Aaron eduxit populum Israel de Ægypto, et per eremum duxit; et non erat cum eo deus alienus: id est, populus iste in via solitudinis alienos non coluit deos, quamvis quidam ad modicum tempus venerati sint aureum vitulum. Hinc in libro Numerorum Balaam dixit: Non est idolum in Jacob, nec augurium in Israel; Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo est; Dominus Deus eduxit eum de Ægypto.64 Sed his objici potest, quod per Amos loquitur Deus: Numquid hostiam et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?65 Et portastis tabernaculum Moloch regi vestro, et imaginem idolorum vestrorum. Unde sanctissimus martyrum primicerius Stephanus ait: Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cœli, sicut scriptum est in libro Prophetarum:66 Numquid hostias aut victimas obtulistis mihi in deserto, etc.? Denique S. Hieronymus scribit super præallegatum Amos: Ex hoc discimus loco, omnes hostias et sacrificia, quæ in deserto obtulit Israel, non Deo obtulisse, sed Moloch regi suo, hoc est Lucifero seu stellæ matutinæ. Glossa quoque ibidem ex verbis S. Hieronymi ait: Ex quo tempore factum est caput vituli aurei in deserto, omnia quæ fecerunt aut obtulerunt filii Israel, non Deo, sed idolis fecisse monstrantur. Quod si legantur postea Deo aliqua obtulisse, non voluntate, sed metu offerebant pœnarum. Dominus autem non tam ea quæ offeruntur, quam offerentium intuetur ac suscipit voluntatem. Ad ista super Amos et super Actus Apostolorum respondi: ideo brevitati studens, illuc mitto lectorem.
Constituit eum super excelsam terram, id est, Israeliticam plebem Deus collocavit in terra promissionis, quæ terra est pars Palæstinæ. Est autem terra illa montuosa, altiorque Ægypto ac circumjacentibus regnis: imo, ut tangit Glossa, aliqui ferunt ibi esse verticem terræ quasi umbilicum: nam et medium terræ ibi esse putatur. Quumque terra ad sphæricam tendat rotunditatem, ut in tractatu de Sphæra docetur, apparet quod ibi sit vertex terræ. Verumtamen paradisus terrestris altior perhibetur. Ut comederet fructus agrorum, id est terræ nascentia telluris illius uberrimæ; ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Istud secundum Gregorium ad litteram stare non potest, quoniam populus ille nusquam legitur mel de petra suxisse, aut oleum de firma petra, ut habet translatio alia: et verum est quod prout verba superficie tenus sonant, nullum horum ad litteram sit impletum. Nihilo minus potest exponi ad litteram, ita quod per verba hæc, fertilitas terræ illius significatur, ut sit sensus: Ut populus ille sugeret in terra promissionis mel de petra, id est, de locis saxeis et petrosis cavernis acciperet mella et ederet, quia in locis talibus atque in arboribus inibi sitis mellificant apes. Hinc primo libro Regum legitur: Ingressus est populus saltum, et apparuit fluens mel, extenditque Jonathas summitatem virgæ, et intinxit in favum mellis, et convertit ad os suum.67 In libro Judicum quoque scriptum est:68 Examen apum in ore leonis erat et favus mellis. Oleumque de saxo durissimo, id est de locis atque arboribus olivarum, quæ inter saxeas terras ibi nascuntur. In vasculis quoque lapideis mel et oleum solent servari, et inde sumi: sicque de petra, id est vase lapideo, mel suxerunt, et oleum de saxo durissimo, id est hujuscemodi vasculo solidissimo. Sumeret quoque butyrum de armento, id est ex fructu et pinguedine lactis vaccarum pertinentium ad pecorum gregem, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan. Filii namque, id est habitatores, regionis Basan abundabant pecoribus, quia pascualis exstitit regio illa, et interfecto Og rege, filii Israel acquisierunt oves, arietes et cetera terræ illius jumenta, sicut ex diversis libri Numerorum capitulis innotescit. Et hircos cum medulla tritici: nam in terra illa abundabant hædi et capræ ac triticum optimum, cujus medullam, id est delicatam purgatissimamque farinam, filii Israel acceperunt. Et sanguinem uvæ biberet meracissimum, id est defæcatissimum seu mundissimum vinum ex botris expressum: quod sanguis vocatur, propter similitudinem quam habet cum sanguine, præsertim loquendo de rubeo vino. Vinum quoque sanguinem gignit bonum, et instar sanguinis calefacit.
Incrassatus est dilectus, et recalcitravit. Hic Moyses de futuro per modum præteriti, propter prophetiæ certitudinem loquens, populi abusum ingratitudinemque declarat. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: id est, populus Israel a Deo præ ceteris electus atque dilectus, saltem quantum ad temporalia bona, impletus est beneficiis Dei et opibus in terra promissonis, et inobediens ac rebellis factus est Deo. Terrena enim prosperitas, opulentia rerum, voluptas et honor, fiunt multis occasio plurium vitiorum, præsertim superbiæ et inobedientiæ. Incrassatus fertilitate terræ, impinguatus superfluitate alimentorum, dilatatus possessionibus ac sobole. Dereliquit Deum factorem suum per inobedientiam, præsertim per idololatriam, et recessit per mentis aversionem ac infidelitatem, a Deo salutari suo, in quo solo vera ejus salus consistit, juxta illud Jeremiæ : Vere in Domino Deo nostro salus Israel.
Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt : id est, in idololatriis et abominabilibus vitiis Deum tam graviter offenderunt, quod ipse invariabilis Deus omnia tranquillissime judicans, per modum vehementer irati se habuit, illos acerrime puniendo, quum ipse improvocabilis per-
Ibid. vii, 19. severet, sicut per Jeremiam fatetur : Numquid me ad iracundiam provocant? nonne semetipsos in confusionem vultus sui? Immolaverunt dæmoniis, et non Deo. Hoc est quod ait Apostolus : Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant. Nam etsi militiæ cœli aut hominibus mortuis, quos putant consecratos in deos, offerant hostias, dæmonibus offerunt eas, quibus id maxime placet, et instigant ad talia, atque per idola dant responsa. Diis quos ignorabant. Putant namque aliquid numinis seu divinæ perfectionis, divino cultu condignum, esse in diis seu spiritibus responsa præstantibus, quum tamen ita non sit, sed eo ipso quo exigunt sacrificia sibi offerri, probantur esse pravissimi, ac divini honoris sacrilege cupidi, sicut in libro de Fide et legibus Guillelmus Parisiensis probat diffuse. Novi recentesque venerunt, id est dii noviter instituti. Gentiles enim frequenter deos novos instituerunt, eos videlicet qui magnum atque insolitum aliquid perpetraverunt, aut aliquid rei publicæ utile repererunt. Unde, ut legitur in Actis, quum Paulus viperam suæ manui appendentem excussisset in ignem, nec læderetur, Barbari dixerunt quod esset deus. Secundo quoque Machabæorum, filius Antiochi : Patre, inquit, nostro inter deos translato. Quos non coluerunt patres eorum : quod intelligi potest tam de bonis, quam de malis ac perfidis idololatrantium patribus Judæorum. Nam boni patres eorum, Prophetæ, Patriarchæ et justi, nullum coluerunt alienorum deorum ; mali vero patres, coluerunt aliquos deos. Aliqui tamen patrum illorum non coluerunt omnes deos recentes, quos eorum posteri adoraverunt.
Deum qui te genuit, creando animam, ac vim generativam dando patri ac matri ut nascereris, hunc tu dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui : quia opere ostendis idololatriæ, quod dereliquisti Deum, nec vis reminisci ejus per pœnitentiam et veram conversionem. Vidit Dominus, qui ait per Amos prophetam : Cognovi scelera vestra. Etenim oculi Domini multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Et ad iracundiam, id est districtam ultionem, concitatus est, id est, juste processit, quia provocaverunt eum, juxta sensum inductum, filii sui ac filiæ, id est impii utriusque sexus, qui sunt filii Dei ac filiæ ratione adoptionis, ut dictum est plenius. Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,, id est, gratiosam præsentiam, opem, cognitionem meam subtraham eis propter eorum demerita. Unde et Cain dixit ad Dominum : Ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar. Isaias quoque asserit : Peccata vestra absconderunt faciem Dei a vobis. Et considerabo novissima eorum, id est, quid finaliter eis eveniet, adspiciam et aliis indicabo, et quando de carne exierint, eos mox judicabo. Propter quod in Proverbiorum libro testatur : Subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit, quum iruerit repentina calamitas. Cui Jeremias clamat : Domine, inquit, cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut
Act. xxviii, 5, 6.
II Mach. xi, 23.
Amos v, 12.
Eccli. xxiii, 28.
Gen. iv, 14.
Is. lix, 2.
Prov. i, 26, 27.
Jer. xxxii, 19. reddas unicuique secundum omnes vias suas.
Generatio enim perversa est, id est ingrata et improba, et infideles filii, qui Patri spirituum non obtemperant. Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, id est in falsorum cultu deorum, et irritaverunt in vanitatibus suis, id est idololatriis et aliis actibus vitiosis, qui non sunt referibiles ad ultimum finem ac veram salutem: idcirco sunt vani et stulti, sicut vana est medicina quæ conferre non potest ad sanitatem. Et ego provocabo eos in eo qui non est populus, id est, tam superstitiosis vilibusque hominibus eos subdam ad serviendum, quod vehementissime turbabuntur: qui homines ob suam irrationabilitatem indigni erunt populus nuncupari; et in gente stulta, quæ scilicet idolorum portenta veneratur, irritabo illos: quia illarum servituti eos subjiciam, sicque pœna correspondebit culpæ, quoniam sicut mihi per idololatriam et alia vitia prætulerunt creaturas vilissimas, sic eis præficiam indignissimas nationes. Circa hæc Rabbi
Paulus ait, quod Judæi maxime recesserunt a Deo in duobus, videlicet idola venerando, et falsa superstitiosaque documenta fingendo, per quæ divina infregerunt præcepta, quemadmodum dicit eis Salvator: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.69 Et pro his duobus Dominus eis prænuntiat duplicem pœnam correspondentem: quia pro eo quod Deo vero relicto, venerati sunt idola, protestatur quod eos relinquet, et gentiles qui erant non populus, assumet sibi in populum; pro secundo dicit eos irritandos a gente stulta, videlicet a paganis. Hinc ait et Glossa: Sicut irritaverunt me, multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos multitudinem gentium assumendo, et ipsos reprobando. Hanc scripturam allegat Apostolus secundum illam translationem, ad Romanos dicens: Primus Moyses dicit, Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam.70
Ignis succensus est in furore meo, id est, dictante rigore justitiæ meæ, accendetur ignis in eos: quod a Chaldæis aliqualiter est impletum, qui templum et urbem Jerusalem combusserunt;71 deinde Romani sub Tito eadem et majora ipsis Judæis intulerunt supplicia; et ardebit usque ad inferni novissima, id est, de præsenti supplicio pertrahet eos in suis impietatibus perseverantes usque ad tartaros. Quorumdam etenim pœna nunc incipit, deinde in inferno æternaliter durat, quoniam temporali flagello non emendantur, de quibus Jeremias ait: Induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. Itemque: Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.72 Non tamen judicat Dominus bis in idipsum: quia ut ait Gregorius, Unum supplicium est, quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Hoc non videtur proprie posse intelligi de incendio Chaldæorum aut Romanorum inflicto Judæis, quo templa eorum, urbes et habitacula sunt incensa, nisi forte per modum hyperbolicæ locutionis sumatur. Verumtamen hostes solent blada et fructus terræ incendere aut alio modo destruere; sicque fundamenta, id est inferiores partes, montium fructiferorum, dicuntur comburi, id est incendio alterari. Hinc in Joel habetur: Ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.73 Præterea quidam exponunt istud de igne conflagrationis, qui præcedet finale judicium, quo igne aer, aqua et terra purgabuntur: qui ignis universa terræ nascentia prorsus consumet, et usque ad completionem judicii perdurabit, ac data sententia involvet damnatos, atque cum ipsis descendet in tartarum. Unde Septuaginta transtulerunt: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos et deorsum.
Congregabo super eos mala, id est, copiam tormentorum eis infligam. Hinc per Ezechielem Dominus protestatur, quod qua-
D tuor judicia sua pessima mittet in eos, id est quatuor genera tormentorum, videlicet gladium, famem, pestilentiam, et bestias terræ.74 Et sagittas meas, id est pœnas acutas, mortiferas, complebo in eis. Ad litteram quoque Chaldæi emissarii erant. Consumentur fame: multi enim interierunt esurie in obsidionibus Romanorum et Chaldæorum; et devorabunt eos aves morsu amarissimo: volucres enim, præsertim rapaces, comederunt occisorum cadavera. Dentes bestiarum immittam in eos, quæ vel corpora exstincta lacerando edebant, aut etiam quos vivos invenerunt, interimebant, cum furore trahentium super terram, id est cum furentibus reptilibus, corpus suum per terram trahentibus, atque serpentium, id est cum furiosis serpentibus. Porro, ut super Genesim scripsi, multiplex est genus reptilium: Unum, quod trahit ac rapit se vi oris, ut aliqui vermes. Secundum, quod trahit se vi costarum, sicut serpentes. Tertium, quod se rapit et trahit vi pinnarum, ut pisces. Quartum, quod facit hoc vi annulorum, ut animalia annulosa. Quinto, extense loquendo, cuncta animalia vocantur reptilia, quæ etsi pedes habeant ac brevia crura, tamen movendo se, magnam corporis sui partem applicant terræ, ut stellio et lacerta. Foris vastabit eos gladius, id est, extra domum et in agris gladio hostium occidentur, juxta illud in Jeremia:75 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et intus pavor, id est, in domibus suis ac urbibus affligentur formidine propter imminentia mala; juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene:76 ita quod tribulatio illa nulli parcet ætati. Quod qualiter in obsidione Chaldæorum impletum sit in populo Judæorum, in Threnis Jeremiæ habetur; qualiter autem sub Tito, Josephus refert. Hinc scriptum est in Ezechiele: Mittam sagittas pessimas in eos, famem et bestias pessimas.77
Et dixi: Ubinam sunt? quasi ipse Dominus dicat: De terra sua ejecti sunt, et pro magna parte exstincti. Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum: id est, tot calamitatibus opprimentur, quod peribit eorum memoria, quantum ad laudem et bonam famam. Nempe ut Salomon loquitur: Memoria justi cum laudibus;78 nomen impiorum putrescet. Sed propter iram inimicorum distuli: id est, ad reprimendum impetum iracundiæ adversariorum, non statim permisi Judæos iniquos vinci ac perimi, ne forte superbirent hostes eorum, id est adversarii Judæorum. Et dicerent ipsi hostes, si statim prævalerent: Manus nostra excelsa, id est, propria potestate et adjutorio deorum nostrorum sortiti sumus triumphum; et non Dominus fecit hæc omnia, id est, virtute Dei ac Domini Judæorum non prævaluimus. Ideo itaque Dominus fecit hoc, ne ipse blasphemaretur, et ne falsi dii a suis extollerentur cultoribus. Unde per Isaiam testatur:79 Propter me ego faciam ut non blasphemer. Sæpe quoque per Ezechielem fatetur:80 Peperci nomini meo magno.
Gens absque consilio est et sine prudentia: id est, Judæi tam impii carent omni salubri consilio, quia non tractant qualiter per veram contritionem possint Deo placere, atque instantia adversa evadere: sic quoque carent vera prudentia, quoniam actus suos non referunt ad finem sanctum atque salutem, et dato quod dicant oppositum, non tamen referunt actus suos ad rectum finem per media apta. Utinam saperent ea quæ Dei sunt atque salutis, et intelligerent causas suæ captivitatis et afflictionum jam præfatarum, quas in captivitate et dispersione prætactis patiuntur, ac novissima providerent, id est futurum Dei judicium et suam damnationem æternam, quam post præsentem recipient tribulationem, quia non emendantur per eam. Quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarunt decem millia? Hic ponitur numerus determinatus seu principium numeri pro indeterminato, ut sit sensus: Qua ratione et causa contigit, quod paucissimi adversariorum, videlicet unus aut duo, valdeve pauci insecuti sunt, terruerunt, fugaverunt et vicerunt copiosam multitudinem impiorum ac infidelium Judæorum, qui insuperabiles erant quamdiu Deo fideliter servierunt?81 Ad quod respondet: Nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos? id est, manibus hostium tradidit propter eorum impietates, sicut datur res venalis pro pretio, et merces pro merito. Unde loquitur Isaias: Ecce in iniquitatibus vestris venundati estis.82 Et Dominus conclusit illos? id est, omnipotens Deus Judæos sacrilegos coarctavit infra adversariorum suorum potentiam, ita quod nec resistere nec effugere poterant, juxta illud Psalmi:83 Conclusit in gladio populum suum.
Non enim est Deus noster ut dii eorum, id est, Deus noster non assimilatur diis idololatrarum, quoniam Deus noster est sanctus, verax et justus:84 idcirco non fovet populum suum in vitiis, nec sceleratos impœnitentes tuetur ab hostibus, quamvis iniquis, sed in præsenti corripit et castigat. Porro dii gentium falsi suos cultores fovent in eorum sceleribus, nec ipsos pro ipsorum peccatis in præsenti redarguunt et emendant. Et inimici nostri sunt judices. Hoc tripliciter potest exponi. Primo, quod spiritus maligni loquentes per idola seu etiam animæ hominum sceleratorum qui coluntur ut dii, ipsi quoque idololatræ et persecutores agnoverunt Deum Israel esse verum et sanctum Deum, suos cultores ita tractantem, quando merentur et peccant tam graviter. Unde et Achior dixit ad Holofernem: Quotiescumque præter Deum suum alterum coluerunt, dati sunt in prædam et gladium. Deus enim illorum odit iniquitatem.85 In Jeremia quoque scriptum est, quemadmodum Nabuzardan princeps militiæ regis Babylonis, dixit ad Jeremiam: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum, quia peccastis Domino.86 Hinc dicit Glossa: Inimici nostri sunt judices approbatores. Nam et qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui creavit cœlum et terram. Secundo sic: Inimici nostri sunt judices, id est, adversarii Judæorum facti sunt judices eorum, quia Chaldæi, Romani, et ceteri quibus Deus subjecit Judæos iniquos, judicaverunt eosdem, et usque nunc judicant eos pro libitu suo ac puniunt. Deus namque exercet sua judicia interdum per homines vitiosos, et fideles peccantes frequenter punivit per infideles. Potest et tertio sic exponi, quod præfati adversarii Judæorum, per mirabilia opera Dei atque per proprias pœnas, quas tandem justo judicio receperunt a vero Deo, cognoverunt et fassi sunt quanta sit excellentia, sanctitas et justitia Dei Israelitarum.
De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ, id est, vinea Judæorum est de numero vineæ Sodomitarum ac Gomorrhæorum. Per vineam namque intelligitur plebs quæcumque, præsertim bona et fructuosa. Unde de populo Judæorum fertur in Psalmo: Vineam de Ægypto transtulisti. Et in Isaia:87 Vinea Domini exercituum, domus Israel est. Et Osee ait: Vitis frondosa Israel.88 Itaque sensus est, quod populus Israel assimilatus est Sodomitis et Gomorrhæis in suis sceleribus. Idcirco Isaias:
Audite, inquit, verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipite legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.89 Imo per Ezechielem Dominus locutus est Synagogæ: Sodoma dimidium peccatorum tuorum non peccavit. Christus quoque in Evangelio contestatus est: Terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi.90 Uva eorum, uva fellis. Per uvam intelligitur vitiosus Judæorum affectus, seu cogitatio prava, quæ fuit in communitate et in particularibus ejus personis.91 Unde subjungitur: et botrus amarissimus, seu, ut aliqui legunt, botri amarissimi. Itaque interior eorum iniquitas felli comparatur, acerbissimoque absinthio, quia invidia, ira, indignatione, impatientia, crudelitate pleni fuerunt. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Sicut ex uva exprimitur vinum, ita ex impia cogitatione et perverso affectu exterior prodit iniquitas, quæ nunc nomine vini significatur, quoniam male delectat atque inebriat operantem; et felli draconum, venenoque aspidum assimilatur, quia tam eum qui peccat, quam illos quos scandalizat, mortifere inficit, et ad infernalem amaritudinem trahit.92 In præsenti quoque gravissimis pœnis meretur puniri, et conscientiæ parit remorsum. Hinc in Jeremia Dominus ait: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. Et merito, quia de talibus scriptum est alibi: Convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. Istud etiam in Isaia Dominus exprimens: Exspectavi, inquit, ut vinea mea faceret uvas, fecit autem labruscas.93 Cui et Jeremias increpatorie dicit: Quomodo conversa es in pravum vinea aliena?
Jer. xxiii, 15.
Amos vi, 13.
Is. v, 2.
Jer. ii, 21.
Nonne hæc condita sunt apud me? id est, præfata Judæorum facinora certissime comprehensa sunt in scientia mea, et in sanctuario sapientiæ meæ contenta, ut in judicio proferantur, et debite puniantur. Unde et sanctus Job loquitur Deo: Signasti quasi in sacculo peccata mea. Et signata in thesauris meis, id est in opulentia et plenitudine, incomprehensibilique secreto justitiæ atque potentiæ meæ, ut loco et tempore opportuno a me præfixo pandantur ad ulciscendum. Quasi dicat: Quamvis diu differatur vindicta, non tamen excidunt a memoria mea. Hinc in Jeremia scriptum est: Aperuit Dominus thesaurum suum, protulit vasa iræ suæ. Unde beatus Job ait ad Dominum: Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quod universorum memineris.
Job xiv, 17.
Jer. i, 25.
Job x, 13.
Mea est ultio: id est, ad me tanquam ad primum et summum omnium judicem pertinet, nullum peccatum relinquere impunitum, quia aut per actus pœnitentiæ nunc punitur, aut postea sine fine multabitur. Ideo scriptum est: Deus inultum abire non patitur. Et Nahum ait: Ulciscens Dominus, et ulciscens in hostes suos. De quo ait Psalmista: Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in justitia. Hoc quippe requirit immensitas divinæ perfectionis, et infinita perfectio divinæ justitiæ, ut malum culpæ ordinetur per bonum
Ibid. xxiv, 12.
Nahum i, 2.
Ps. ix, 8, 9. pœnæ, ut qui propriæ voluntati immoderanter indulsit seu acquievit peccando, in recompensam justitiæ aliquid voluntati propriæ contrarium patiatur. Et ego retribuam eis justam pœnam pro culpa ipsorum, in tempore præstituto, dum scilicet pondus iniquitatis eorum fuerit adimpletum, ita quod plus ab eis sufferre noluerim. Hinc in Genesi scriptum est: Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum; quasi dicat, Illis completis, protinus disperibunt. Propterea Jeremias Judæis pravissimis dicit: Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum. Ut labatur pes eorum, id est, desiderium eorum frustretur, secundum illud: Iter impiorum peribit. Vel, Labatur pes eorum, id est, ipsi in prælio corruant.
Gen. xv, 16.
Jer. xiv, 22.
Ps. i, 6.
Juxta est dies perditionis, id est, hora justæ damnationis pravorum veniet cito. Ideo dicit Sophonias: Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis. Et adesse festinant tempora justæ retributionis, quia indesinenter celerrimeque propinquant. Ideo in Apocalypsi Judex testatur: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua. Etenim quidquid termino angustatur, omnique momento abbreviatur, breve est prorsus, si æternitati comparetur. Ad litteram quoque videmus, qualiter festinavit tempus dejectionis Judæorum adesse: quia jamdudum amiserunt locum, gentem, templum, et omnem prosperitatem, quoniam Salvatorem crucifixerunt. Judicabit Dominus populum suum, id est, plebem sibi specialiter deputatam reprobabit et puniet juxta ipsius demerita, quum et per Ezechielem præcipiat: sanctuario meo incipite percutere; et in servis suis miserebitur, id est, misericordiæ suæ effectum exercebit in his, qui sibi fideliter servierunt. Communiter enim salvavit reliquias, nec in toto deseruit illos, quum et quotidie eorum aliqui convertantur. Videbit, id est, Dominus videri scirique faciet, quod infirmata sit manus, id est potestas Judæorum debilitata, et clausi
Soph. i, 14.
Apoc. xxu, 12.
Ezech. ix, 6. quoque defecerunt, illi videlicet qui erant captivi, vel qui absconderunt se ipsos, imo et hi qui in turribus et fortalitiis ad resistendum hostibus se clauserunt; residuique consumpti sunt, id est, ceteri Judæi hinc inde dispersi, diversis cladibus perierunt.
Et dicent hi, quibus Deus dederit intelligere ista, sive sint adversarii, sive justi et amici Judaicæ plebis: Ubi sunt dii eorum, videlicet idololatrantium Judæorum, in quibus habebant fiduciam? De quorum victimis comedebant adipes, id est, adipes animalium diis seu idolis oblatorum edebant instar gentilium, et bibebant vinum libaminum, id est vina idolis immolata ad liba fundenda, sive ad degustandum: sicque se conformaverunt idololatris etiam in esu et ritu idolothytorum: quod in Levitico Dominus specialiter ac frequenter prohibuit. Jussit enim ut nullus Judæorum manducaret adipem aut sanguinem, nec vina potaret libaminum, quatenus populus Deo vero deserviens, ab idololatris distinguetur.94 Surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. Hoc ironice dicitur, quasi dicat: Jam cernitis quod vobis prodesse non queant.
Videte, id est, per fidem et miraculosa mea opera cognoscite, quod ego sum solus verus et omnipotens Deus, qui ubique et semper in omni necessitate et causa potest juvare; et non est alius Deus præter me. Vera enim Deitas multiplicari non potest nec dividi, nec diversis communicari: nihilo minus a Patre communicata est unigenito ejus Filio, atque a Patre et Filio Spiritui Sancto, unitate et simplicitate essentiæ permanente. Ego occidam rebelles, et ego vivere faciam, id est, in vita naturæ ac gratiæ conservabo obedientes; percutiam peccantes, et ego sanabo pœnitentes. Mortuos quoque Deus resuscitat, imo ad christianæ fidei veritatem monstrandam jam plurimos valde resuscitavit. Et non est qui de manu mea possit eruere, id est, nullus mihi potest resistere, nec per vim de potestate mea eripere, quem volo occidere aut damnare. Unde in Jeremia Dominus ait: Quis similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?95 Levabo ad cœlum manum meam, id est, per modum jurantis habebo me. Consuetudo equidem est quibusdam, jurare cum manus elevatione in altum. Hinc Abraham sic jurando, ait regi Sodomorum:96 Levo manum meam ad possessorem cœli et terræ. Unde Septuaginta transtulerunt: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo per dexteram meam. Per hæc etiam verba Deus ostendit superliberrimam omnipotentiam suam, quum tamen ipse illocalis, immaterialis, incircumscriptibilisque consistat. Et dicam: Vivo ego in æternum, id est, æternaliter ac beatissime vivo, et sum ipsa superpurissima per se subsistens incommutabilis vita.
Si acuero ut fulgur gladium meum, id est, ad vindicandum me præparavero. Loquitur autem de se more humano: quo quis volens exercere vindictam, acuit ensem. Sicque scribitur de Deo in libro Sapientiæ: Accipiet armaturam zelus illius, induet pro thorace justitiam, acuet diram iram in lanceam.97 Isaias quoque: Indutus est, inquit, justitia ut lorica. Et arripuerit judicium manus mea, id est, potestas mea cœperit exercere justum judicium. Reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me, retribuam. Hoc quidam exponunt de Assyriis et Chaldæis, ac ceteris persecutoribus Judæorum, qui quamvis in devastatione Judæorum fuerunt instrumenta divinæ justitiæ, non tamen fecerunt hoc recta intentione, sed ex crudelitate, cupiditate et ambitione, quemadmodum in Isaia Dominus ait de rege Assyriorum: Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est; ad gentem fallacem mittam eum. Ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus. Idcirco et isti meruerunt plagari a Deo propter enormes eorum excessus in filios Israel. Inebriabo sagittas meas sanguine, id est, per pœnas acutas seu jacula penetrantia, tantum impiorum sanguinem effundam, seu tantos occidam, quod9899
D instar ebrii, videbuntur sanguine esse repletæ; et gladius meus devorabit carnes, id est, per gladios obsequentium mihi, impiorum corpora trucidabo. De cruore occisorum. Hic tangit quo sanguine inebriabit suas sagittas, utpote occisorum cruore. Deinde tangit, quorum carnes gladius suus vorabit: et de captivitate nudati inimicorum capitis, id est carnes inimicorum suorum captorum nudati capitis: quia captivorum capita solebant radi, et sic nudato capite ducebantur, ut magis confunderentur.
Laudate, gentes, populum ejus. Istam scripturam allegat Apostolus ad Romanos, ad probandum misericordissimam gentium vocationem ad fidem. Quum enim dixisset Apostolus, Dico gentes super misericordia honorare Deum, probavit hoc per multas auctoritates, inter quas ponit istam, non tamen juxta hanc formam, sed secundum Hebraicam veritatem, quæ habet, Lætamini, gentes, cum plebe ejus.100 Est itaque sensus: Laudate, gentes, populum ejus, id est, vos gentiles conversi ad Christum, laudate populum ejus, id est primitivam Ecclesiam electissimam atque sanctissimam ex Judaismo conversam. Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur. In primitiva enim Ecclesia servi Christi passim martyrizabantur, tam a tyrannis gentilibus, quam a Judæis incredulis: quod ultus est Dominus. Et vindictam retribuet in hostes eorum, peccata atque tyrannidem persecutorum Ecclesiæ acriter ulciscendo; et propitius erit terræ populi sui, id est loco et plebi primitivæ Ecclesiæ, quia Judæos incredulos per Romanos expulit inde, et tandem totam Judæam, promissionisque terram subjecit ac contulit Christianis. Porro Lyra sequens Rabbi Salomonem et alios quosdam, exponit sic: Laudate, gentes, populum ejus, id est, vos gentiles, laudate Israeliticum populum, qui fuit specialis populus Dei, quia sanguinem servorum suorum, videlicet Judæorum, inter quos fuerunt tunc semper aliqui boni, ulciscetur in Chaldæos; et propitius erit terræ populi sui, quia post
A Babylonicam captivitatem, fuerunt Judæi ad terram suam reducti. Hanc expositionem reprehendit Rabbi Paulus acrius quam oportet, tanquam manifeste deviam a veritate, et inconsonam allegationi Apostoli. Nam, ut asserit Augustinus et Thomas allegat, eadem scriptura potest habere plures sensus litterales. Denique, quod ad litteram dictum est de agno paschali, Os illius non confringetis, sanctus evangelista Joannes allegat de Christo:101102 Os, inquiens, non comminuetis ex eo. Hoc etenim scriptum est de agno paschali, in quantum fuit figura Christi. Sic reductio Judæorum a Babylonica captivitate, et ultio sanguinis bonorum in hostes eorum Chaldæos, miseratio quoque terræ ipsorum, fuerunt figura conversionis electorum Judæorum ad Christum, et ultionis christifidelium Judæorum in persecutores ipsorum, ac miserationis factæ a Deo primitivæ Ecclesiæ. Hic est finis cantici hujus.
Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, et evidenter et alte. Istud refertur ad ea quæ dicta sunt in fine præcedentis capituli, ubi narratur qualiter Moyses locutus est carmen hoc omni plebi.103 Sicque istud est epilogatio narrationis illius, ita quod Moyses venit ad populum ante prolationem cantici hujus, ipse et Josue, qui tanquam successor Moysis principaliter adstitit ei loquenti, quamvis verba non promeret, nisi forsan aliqua repetendo. Locutusque est Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, id est transitum: Abarim namque transitus interpretatur; in montem Nebo. Ex quo videtur, quod idem mons fuit, duo nomina habens, vel ut aliqui dicunt, Nebo erat cacumen quoddam atque monticulus in monte Abarim, in quod Moyses scandit, ut inde latius cerneret terram promissionis. Et morere in monte, qui fuit valde sublimis et magnus. Quem ascendens, jungeris populis tuis, id est sanctis patribus in limbo detentis, sicut mortuus est Aaron in monte Hor: quia prævaricati estis in me, etc. Quæ sequuntur in textu, sunt plana, multotiesque præhabita, in quo utique declaratur grandis humilitas Moysis, quod unam et eamdem culpam suam humana fragilitate exortam, tam frequenter et cum tanta exaggeratione resumit.
Footnotes
-
Is. 1, 2. ↩
-
Deut. XXXI, 28. ↩
-
Jer. 11, 12. ↩
-
Ps. XLIX, 4. ↩
-
Sap. v, 18, 21. ↩
-
Ps. xvi, 24. ↩
-
Eccle. 1, 4. ↩
-
Ps. ciii, 32. ↩
-
Luc. xxi, 33. ↩
-
Is. XLVII, 1. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Is. LV, 10, 11. ↩
-
II Thess. III, 1. ↩
-
Ps. CXLVII, 15. ↩
-
Sap. XII, 18. ↩
-
Rom. IV, 17. ↩
-
Ps. CXXXIV, 6. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Gen. I, 31. ↩
-
Gen. II, 1. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Ps. lxii, 12, 13. ↩
-
Ps. ciii, 24. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Ps. cxliv, 17. ↩
-
Apoc. xv, 3; xvi, 7. ↩
-
Ps. cxliv, 9. ↩
-
Jacob. ii, 13. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Ps. cxliv, 13. ↩
-
Ps. xxxii, 4. ↩
-
Sap. xii, 15, 16. ↩
-
Job xxxiv, 10. ↩
-
Matth. xx, 15. ↩
-
Exod. xxxiii, 19. ↩
-
Matth. xxv, 15. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
Job xxxiv, 11. ↩
-
Rom. n, 6-8. ↩
-
Coloss. iii, 24. ↩
-
Jacob. i, 12. ↩
-
Malach. i, 6. ↩
-
Galat. iii, 26. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Job xxxv, 6, 7. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Ezech. xxiii, 4. ↩
-
Job x, 8, 10. ↩
-
Ps. cxlii, 5. ↩
-
Is. lxiv, 8. ↩
-
Gen. xxvi, 3, 4, 24. ↩
-
Deut. x, 15. ↩
-
Deut. xxvii, 29. ↩
-
Is. xxxviii, 19. ↩
-
Job xii, 12. ↩
-
Gen. x, 32. ↩
-
Gen. xi, 9. ↩
-
Gen. xi, 8, 9. ↩
-
Gen. XLVI, 27. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Act. vii, 14. ↩
-
Deut. vm, 15. ↩
-
Deut. 1, 31. ↩
-
Num. xxiii, 21-23. ↩
-
Amos v, 25, 26. ↩
-
Act. vii, 42. ↩
-
1 Reg. xiv, 26, 27. ↩
-
Judic. xiv, 8. ↩
-
Matth.xv. 6. ↩
-
Rom. x, 19. ↩
-
Jer. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
Joel 1, 19. ↩
-
Ezech. v, 17; vi, 11, 12. ↩
-
Jer. xiv, 18. ↩
-
Thren. ii, 11, 12, 21. ↩
-
Ezech. v, 16, 17. ↩
-
Prov. x, 7. ↩
-
Is. xlviii, 11. ↩
-
Ezech. xxxvi, 21. ↩
-
Thren. ii, 11, 12, 21. ↩
-
Is. l, 1. ↩
-
Ps. LXXVII, 62. ↩
-
Apoc. NIX, 2. ↩
-
Judith v, 18, 21. ↩
-
Jer. XL, 2, 3. ↩
-
Ps. LXXIX, 9. ↩
-
Osee x, 1. ↩
-
Is. 1, 10. ↩
-
Ezech. XVI, 51. ↩
-
Matth. XI, 24. ↩
-
Apoc. XIX, 2. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
Lev. III, 17; VII, 25-27. ↩
-
Jer. XLIX, 19. ↩
-
Gen. XIV, 22. ↩
-
Sap. V, 18, 19, 21. ↩
-
Sap. X, 5-7. ↩
-
Is. LIX, 17. ↩
-
Rom. xv, 8-10. ↩
-
Joann. xix, 36. ↩
-
Exod. xu, 46. ↩
-
Deut. xxxi, 30. ↩
Chapter 35 of 40