Skip to the text

Articulus 36

SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI SECUNDI.

GLOSSA protestante, sancti Moysis verba non sunt simpliciter accipienda, quia secundum historiam exprobrat Israelitis Deo ingratis perfidiam. Allegorice autem sanctam docet Ecclesiam; atque per tropologiam ad morum provocat honestatem. In historia ergo servanda est veritas, in tropologia utilitas disciplinæ, in allegoria mysterium, ut sic ad theoriam provehamur cœlestem. Notandum quoque quod dicitur, Locutus est Moyses verba carminis, etc.1, quatenus qui Deum ore laudat, opere ac moribus non contradicat, quum non sit speciosa laus in ore peccatoris. Porro Moyses allegorice Christum designat, tropologice quemcumque prælatum seu prædicatorem. Christus itaque seu ejus vicarius ait: Audite, cœli, quæ loquar, audiat terra verba oris mei. Per cœlos intelliguntur homines spirituales, interni, contemplativi, puri ac fervidi, quorum conversatio est in cœlis, in quorum persona Salvator dixit Apostolis:2 Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.3 Per terram vero designantur insipientes, animales et imperfecti. Utrisque Dominus Jesus proportionata in Evangelio proposuit documenta. Similiter Paulus apostolus: Sapientiam, inquiens, loquimur inter perfectos. Et rursus: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non solidum cibum.4 Sicut et unusquisque qui præest, aut docet et prædicat, juxta audientium capacitatem et indigentiam suos debet moderari sermones, et universos ac singulos, secundum quod capere queunt et indigent, informare.

Concrescat ut pluvia doctrina mea. Prælatus et prædicator igne caritatis succensus, et zelo fraternæ caritatis exæstuans, non ob propriam commoditatem et laudem, sed ad Dei honorem, audientiumque profectum suam cupit doctrinam reverenter, diligenter et fructuose audiri, sicque in auditoribus crescat in pluviam, id est, pluviæ assimiletur: quoniam sicut pluvia innumeras habet guttas, siccam et arefactam terram humectat, et floridam facit, duram emollit atque arabilem efficit, fructum ex ea producit, fovet, abluit, et usque ad maturitatem perducit;5 sic sacra Scriptura multas in se sententias continet, animam desolatam et infructuosam consolatione sancta ac virtutum floritione perfundit, cordis aufert duritiam, et animam reddit docibilem.6 Parit quoque in ea meritorios actus, et nutrit eosdem, lavat a culpa, et ad perfectionem deducit.7 Fluat ut ros eloquium meum: quatenus sicut ros a fervore refrigerat, et cadit in nocte; sic verba mea ab æstu tentationum et a concupiscentiarum calore eruant audientes, atque in noctibus, id est adversitatibus, ignorantiis et erroribus præstent illuminationem et gratiæ ubertatem.89 Quasi imber super herbam, et quasi stilla super gramina:10 id est, sicut herbæ et gramina molles et teneræ sunt ad pluviæ susceptionem, nec infructuose eam suscipiunt; sic audientium corda flexibilia sint ad bona, et sine renitentia audiant verba sancta; nec infructuose pertranseant verba Dei aures ipsorum, quum scriptum sit :1112 Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Jacobus quoque hortatur : Sit omnis homo velox ad audiendum. Et rursus : In mansuetudine suscipite insitum verbum. Quia nomen Domini invocabo, id est, ex intimo cordis affectu rogabo. Spiritus enim est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet; atque ut ait Salvator, Oportet semper orare, et non deficere.

Date magnificentiam Deo nostro, id est, totis viribus ipsum honorate, et quidquid magnificum est, ei devota ac grata mente adscribite, ne quis in se ipso stulte et inaniter glorietur. Dei perfecta sunt opera : idcirco et nos conari debemus, ut ea quæ ad ipsius honorem facimus, perfecte agamus, hoc est humiliter et ferventer, sine admixtione peccati. Deus fidelis : ideo totum est ei servire, eo quod neminem fallat, imo ultra condignum remuneret; et absque ulla iniquitate, justus et rectus : ideo debemus ei in sanctitate et justitia jugiter deservire, et omnem vanæ intentionis ac vitii obliquitatem vitare. Generatio prava atque perversa, hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Istud dicendum, et zelo justitiæ improperandum est omni pravo consortio, congregationibusque iniquis et universis Christianis ingratis, qui omni hora peccare non erubescunt nunc sub evangelica lege, quando Deus Pater unigenitum Filium suum misit in mundum13, et pro omnibus nobis tradidit illum, et ipse unicus Dei Filius, tot et tanta pro nostra fecit ac toleravit salute, et Spiritum Sanctum misit in corda nostra, se ipsum quoque quotidie nobis præstat in Sacramento, et hucusque tam clementer et gratiose egit nobiscum, cujus spiritualia beneficia enumerare non valemus.1415 Quanta ergo impietas, quanta ingratitudo, quanta improbitas, omnium horum esse immemorem, et pro tot bonis injurias, transgressiones, offensiones rependere ? Nonne tanto enormior est ingratitudo et prævaricatio nostra, quanto major est Dei caritas, liberalitas, pietas circa nos ? Numquid non ipse est pater tuus, cui quotidie dicis, Pater noster qui es in cœlis ?16 Cur igitur hoc dicendo, non inflammaris ejus amore, nec debito eum veneraris honore, neque attendis quanta dignatio Dei sit, quod a te Pater vocari dignatur ?

Memento dierum antiquorum, id est temporis primitivæ Ecclesiæ, quanta tunc fuerit devotio, caritas, perfectio, imo et persecutio atque constantia et patientia Christianorum, ut patrum vestigia sequi coneris, et illorum comparatione te summe ac semper humilies. Cogita generationes singulas, puta justorum ac impiorum, et qualiter impii æternaliter perierunt, justi vero pro brevi labore perpetuam sint consecuti beatissimam requiem. Idcirco non afficiaris ad vana ac mala, sed toto cordis affectu cohære et insiste virtutibus. Interroga patrem tuum, id est, in omni ambiguitate ad sapientiores et superiores habe recursum, quære consilium, informationem amplectere. Quando dividebat Altissimus gentes. Tempore prædicationis Apostolorum per totum orbem, Deus potissimum gentes divisit, id est, inter electos et reprobos judicium discretionis exhibuit, electos gratiose vocando, et reprobos juste derelinquendo. Tuncque constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, id est, secundum numerum Apostolorum quibus orbem terrarum divisit ad prædicandum, constituitque eos principes super omnem terram, et unicuique suam quam convertit ac rexit, deputavit Ecclesiam.17 Erant autem Apostoli filii Israel, id est Christi, qui est verus et perfectissimus Israel, id est vir videns Deum : quoniam ab incarnationis suæ exordio vidit Deum per speciem. Pars autem Domini populus ejus. Jam enim inter universas mundi nationes soli Christiani sunt populus Dei, et non nisi pauci eorum, utpote soli justi seu prædestinati. Jacob funiculus hereditatis ejus, id est, hi qui supplantant peccata, habentes fidem quæ per dilectionem operatur, vere sunt pertinentes ad Deum, de quibus loquitur Paulus : Si autem filii, et heredes :18 heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.19

Invenit eum in terra deserta, id est, populum christianum Deus ex gentilitate olim relicta sibi adduxit ; in loco horroris et vastæ solitudinis : quia inter gentiles incredulos fuit idololatriæ turpitudo, horror cruoris, et via perditionis latissima. Hinc Sapiens de idololatris dicit : Omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum, fictio, corruptio, infidelitas, turbatio, perjurium, tumultus, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.20 Circumduxit eum, id est, per vias securiores virtutum duxit populum christianum ad evitandum diverticula vitiorum, atque ad fugiendum vias quæ videntur homini bonæ, quum tamen novissima earum ducant ad mortem.2122 Interdum quoque ea quæ vere sunt bona, sunt vel occultanda ad vitandum jactantiam, vel differenda ad tempus ad evitandum scandalum pusillorum, aut quia rationabilis causa requirit alteri exercitio bono prius insistere.23 Et docuit, evangelicam legem dando. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos.24 Huic simile est quod in Evangelio loquitur Dominus : Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? Quod Christus ad Ecclesiam quoque effatur. Quemadmodum enim in veteri Testamento diversis25 temporibus diversos misit Prophetas ad Synagogam, ad increpandum, exhortandum, inflammandum et reformandum eamdem, sic in novo etiam Testamento per temporum intervalla varios viros sanctissimos, ad corripiendum, informandum, renovandum Ecclesiam, misit. Denique Christus merito comparatus est aquilæ, quia (ut dicitur) aquila præ ceteris avibus suos diligit pullos, et ne a serpentibus lædantur, ponit in nido suo amethystum : sic Christus usque ad finem dilexit suos, et se ipsum26 dedit pro eis, quibus et gratiam suam distribuit, ne a dæmonibus vulnerentur.

Dominus solus dux ejus fuit. Conversa namque gentilitas, de cetero respuit ducatum deorum. Constituit eum super excelsam terram, id est in militanti Ecclesia, ut comederet fructus agrorum. Agri sunt particulares Ecclesiæ, in quibus semen verbi cœlestis projicitur atque fructificat. Agri quoque sunt ecclesiastica sacramenta, et item libri divinæ Scripturæ. Ecclesia vero contemplatione, gratia ac virtute sublimis est, et qui collocatur in ea, comedit fructus agrorum : quoniam aliorum virtutes ac merita, ei tanquam commembro per caritatem communicantur, sacramentis reficitur, doctrinis Scripturæ nutritur. Ut sugeret mel de petra. Secundum Apostolum, Christus est petra, lapisque angularis, de quo populus christianus mel sugit, id est, spiritualem consolationem et caritatis suavitatem sortitur ; oleumque de saxo durissimo, id est unctionem Spiritus Sancti de eodem Domino Salvatore, de quo loquitur David : Dominus petra mea. Et ipsemet Dominus : Super quem ceciderit lapis iste, conteret eum. Est equidem saxum durissimum, non ob cordis duritiam, sed ob infrangibilem cordis constantiam. Unde et Ezechieli Dominus dixit : Ut adamantem et silicem dedi te.27 Butyrum de armento. Per armentum intelligitur congregatio quævis devota, de qua butyrum sugit, qui ex conversatione illius ad caritatis viscerositatem accenditur, et tanquam adipe et pinguedine copia supernorum charismatum adimpletur. Et lac de ovibus. Oves sunt, boni et simplices et innocentes, de quibus lac sugit, qui illorum orationibus, meritis et exemplis ad christianæ simplicitatis infantiam provocatur, et velut parvulus in Christo efficitur, ita ut nocere ignoret, nec cogitet malum. Unde gloriosissimus princeps Apostolorum hortatur : Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite.28 Cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan. Agni sunt subditi virtuosi ; arietes autem, prælati et duces gregis dominici.2930 Agni quoque accipi possunt septuaginta Christi discipuli; arie-tes vero, sancti Apostoli, duces gentilium conversorum: de quibus adipem sumit, qui ex illorum doctrina et conversatione, oratione ac merito ad spiritualium incrementorum exuberantiam scandit ac pervenit. Et hircos cum medulla tritici. Per hircos, opera pœnitentiæ designantur; per medullam tritici, contemplationis suavitas. Hæc ab Apostolis sumimus, quoniam ipsi docuerunt nos, primo peccata nostra, contritione, confessione, satisfactione delere, sicque paulatim ad veram sapientiam contemplationisque puritatem pertingere, ut nutriamur in croceis, et panibus filiorum pascamur.31 Præterea, medulla tritici est Eucharistiæ sacramentum. Et sanguinem uvæ biberet meracissimum, id est sanguinem Salvatoris, et gaudium spirituale, vigorosumque gustum virtutum. Nempe quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?32

Incrassatus est dilectus, et recalcitrat. Sicut Judæis opulentia facta est idololatrandi et aliorum occasio vitiorum: sic plane contigit populo christiano, qui in primitiva Ecclesia, quamdiu pauperes erant et in persecutionibus positi, sancti ac devotissimi erant; persecutione autem cessante, libertatem, dominationem, divitiasque sortiti, et temporalibus incrassati, ad multiplicia corruerunt peccata, et corruunt usque in præsens. Aliqui quoque ecclesiasticis sacramentis et donis gratiæ abundanter refecti, quum spiritu cœpissent, consummati sunt carne, et gloriati inaniter, corruerunt.33 Dereliquit Deum factorem suum. Quicumque mortaliter peccat, Deum relinquit, quoniam præfert ei bona creata, caduca, sicque per mentis aversionem recedit ab eo. Provocaverunt eum in diis alienis. Hoc agunt gulosi, lascivi, avari, superbi, quorum dii sunt venter, venus, nummus, honor.34 Nempe quod quis maxime quærit, amat et colit, hoc sibi est deus. Et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. Hoc præcipue agunt hæretici, qui abominabiles fingunt errores et abusiones; schismatici quoque, qui ecclesiasticam violant unitatem; et omnes qui pertinaces sunt in peccatis, aut superioribus suis rebelles. Immolaverunt dæmoniis, et non Deo. Hoc agunt qui opera bona ex genere, intuitu propriæ laudis aut commodi faciunt; et item qui in Ecclesia offerunt, quæ Ecclesia prohibuit immolari. Novi recentesque venerunt. Quasi recentibus diis ministrant, qui instar Atheniensium, ad aliud nihil vacant, nisi aut audire aut dicere aliquid novi, quales sunt aliqui curiosi et garruli.3536

Et ego provocabo eos in eo qui non est populus. Sicut Judæos pravissimos Deus tradidit et subjecit idololatris gentibus, sic frequenter tradidit impios Christianos manibus Sarracenorum et consimilium nationum. Congregabo super eos mala, id est, in diversa vitia eos justo judicio permittam corruere. Et sagittas meas complebo in eis, id est, acriter eos castigabo, et nisi pœnituerint, condemnabo, secundum illud Osee:37 Juxta desiderium meum corripiam eos. Hinc sanctus Job:38 Sagittæ, inquit, Domini in me, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Consumentur fame, id est, ex spiritualis refectionis defectu spiritualiter morientur; et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Aves istæ sunt dæmones superbiæ et ambitionis, de quibus in Evangelio legitur: Volucres cœli comederunt semen.39 Hi etenim superbos et ambitiosos amarissime devorant, dum eos desiderio aut amore temporalis honoris, prælationis, et propriæ excellentiæ privant omni esse gratiæ ac virtutum, atque ad sempiterna trahunt supplicia. Dentes bestiarum, id est suggestiones crudelium dæmonum, immittam in eos, permittendo quod tentationibus superentur. Cum furore trahentium super terram atque serpentium. Per reptilia et serpentes intelligendi sunt dæmones avaritiæ et calliditatis, qui ad terrenorum amorem vitiosum instigant, et blandiuntur ut fallant, a quibus iniqui justo Dei judicio supplantantur. Foris vastabit eos gladius, A id est, si ab ecclesiastica unitate vel fide aut a mystico Christi corpore per peccatum mortale recesserint, gladio diabolicæ tentationis peribunt; et intus pavor, id est, etiam si per fidem in Ecclesia permanserint, inordinato metu et variis passionibus animæ affligentur. Et dixi: Ubinam sunt? Nam subito defecerunt;40 perierunt propter iniquitatem suam. Sed propter iram inimicorum distuli. Sic plane omnipotens Deus frequenter pepercit impiis Christianis, nec eos a visibilibus vel invisibilibus hostibus vinci permisit, secundum quod ipsi mali Christiani promeruerunt, ne hostes eorum superbirent, dicentes: Manus nostra excelsa, etc.

Gens absque consilio est et sine prudentia. Hoc de omnibus qui in mortalibus jacent peccatis, dicendum est, et condolendum; qui dono sapientiæ carent, et dono consilii, ac vera prudentia quæ solis virtuosis inest hominibus. Qui utinam saperent spiritualia et divina, et intelligerent, quam periculose dejecti sint, et quam insipienter se habeant, ac novissima providerent, de quibus in Ecclesiastico legitur: Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis: quæ sunt, mors, judicium, pœna inferni, beatitudo cœlestis.41 Quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarunt decem millia? Istud de invisibilibus ac visibilibus Christianorum adversariis accipi potest. Nam propter Christianorum scelera frequenter contingit, quod multi eorum a paucis hostibus in exteriori interiorique bello vincantur: et hoc, quia Deus suus vendidit eos, sicut expositum est: quod et adversariis Christianorum est cognitum, ita quod ipsi sunt judices. Sub infidelium quoque dominio multi habitant Christiani. De vinea Sodomorum, vinea eorum, etc. Hoc de ecclesia malignantium Christianorum, conventiculis hæreticorum et schismaticorum, congregationibusque iniquorum exponendum est proportionaliter, sicut præcedenti articulo expositum est de perfida Synagoga.

Juxta est dies perditionis, de quo Job : Ad diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.42 Quod si dies generalis judicii putatur multum distare, tamen de die particularis judicii quod in morte agitur singulorum, ambigi nequit quin prope sit, præsertim quum dies nostri sint quasi umbra super terram. Ideo scripsit Jacobus suis: Ecce judex ante januam adsistit.43 Judicabit Dominus populum suum, quoniam malis Christianis graviora infliget supplicia; atque ut sacratissimus Petrus testatur, Tempus est ut incipiat judicium a domo Domini.4445 Videbit quod infirmata sit manus, id est, potestatem malorum Christianorum ostendet Deus deficere, quoniam tanquam fœnum velociter arescent.46 Et clausi quoque defecerunt. Proh dolor ! jam videmus, quod religiosi utriusque sexus, qui in cœnobiis commorantur, atque ab omni sæculari tumultu vitiisque mundanis merito essent seclusi ac liberi, pro maxima parte nunc defecerunt a vita vere regulari, spirituali, claustrali. Residuique consumpti sunt. Horum enim exemplo plurimi scandalizantur ac pereunt. Et dicent vere religiosi, Ubi sunt dii eorum, id est vanitates, carnalitates, opes, etc., quæ Deo prætulerunt? Surgant et opitulentur vobis. Hinc et ipsi dicturi sunt: Quid profuit nobis superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.47 Ego occidam, et ego vivere faciam. Bona et salutaris occisio, dum Deus occidit in nobis aciem vitiorum, concupiscentias carnis, et quidquid contra salutem insurgit. Percutiam, quia quos amo, arguo et castigo.48 Inebriabo sagittas meas sanguine, id est, reprobos ac sceleratos tam repente et acriter trucidabo, ut instrumenta meæ vindictæ videantur inebriata, id est abundanter repleta de cruore occisorum, et de captivitate nudati inimicorum capitis, id est de ipsis injustis, qui dæmonum vinculis irretiti, et vitiorum jugo subjecti, caput mentis, videlicet intellectum, habent a sapientia salutari nudatum, omnique gratiarum munere destitutum.4950

Laudate, gentes, populum ejus. Qui enim vere Christiani exsistunt, a cunctis gentibus laudari ac honorari merentur. Religiosi quoque et clerus sinceriter ac debite conversantes, a sæcularibus sunt laudandi. Et quamvis hanc laudem non debeant affectare, tamen sic vivere obligantur, ut ea sint digni, quemadmodum apostolici chori vertex dignissimus: Obsecro, inquit, vos abstinere a carnalibus desideriis, conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.51 Cetera hujus cantici verba, ex præcedenti satis elucescunt articulo.

Footnotes

  1. Deut. xxxi, 30. ↩

  2. Philipp. iii, 20. ↩

  3. Matth. xiii, 11. ↩

  4. 1 Cor. iii, 1, 2. ↩

  5. Eccl. xv, 9. ↩

  6. Philipp. m, 20. ↩

  7. Matth. m, 11. ↩

  8. Matth. , 2. ↩

  9. 1 Cor. n, 6. ↩

  10. 1 Cor. m, 1, 2. ↩

  11. I Cor. ii, 6. ↩

  12. Eccli. xv, 9. ↩

  13. 1 Joann. IV, 9. ↩

  14. Galat. IV, 6. ↩

  15. Rom. VIII, 32. ↩

  16. Matth. VI, 9. ↩

  17. Ps. XLIV, 17. ↩

  18. Galat. V, 6. ↩

  19. Rom. viii, 17. ↩

  20. Sap. xiv, 25-27. ↩

  21. I Cor. x, 4. ↩

  22. Prov. xiv, 12; xvi, 25. ↩

  23. II Reg. xxi, 2. ↩

  24. Matth. xxi, 44. ↩

  25. Matth. xxiii, 37. ↩

  26. Joan. xiii, 1. ↩

  27. Ezech. iii, 9. ↩

  28. I Petr. ii, 2. ↩

  29. II Reg. xxii, 2. ↩

  30. Rom. viii, 17. ↩

  31. Thren. IV, 5. ↩

  32. Zach. IX, 17. ↩

  33. Galat. III, 3. ↩

  34. Philipp. III, 19. ↩

  35. Act. XVII, 21. ↩

  36. Act. xvii, 21. ↩

  37. Osee x, 10. ↩

  38. Job VI, 4. ↩

  39. Matth. XIII, 4. ↩

  40. Ps. lxxii, 19. ↩

  41. Eccl. vii, 40. ↩

  42. Job xxi, 30. ↩

  43. 1 Par. xxix, 15. ↩

  44. Jacob. v, 9. ↩

  45. 1 Petr. iv, 17. ↩

  46. Ps. xxxvi, 2. ↩

  47. Sap. v, 8, 9. ↩

  48. Apoc. iii, 19. ↩

  49. Eccli. vii, 40. ↩

  50. Ps. xxv, 5. ↩

  51. 1 Petr. ii, 12. ↩

Chapter 36 of 40