Articulus 37
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI TERTII: HÆC EST BENEDICTIO, QUA BENEDIXIT MOYSES HOMO DEI FILIIS ISRAEL.
SICUT in Genesi retulit Moyses, venerabiles patriarchas Isaac et Jacob benedixisse filiis suis, quum senuissent ipsi Patriarchæ, et morti propinquos se esse putarent;12 sic Moyses protinus moriturus, suis spiritualibus filiis benedixit, in qua benedictione loquitur de se ipso quasi de alio, sicut frequenter faciunt auctores Scripturæ. Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses homo Dei, id est electus a Deo, et ei specialiter valde intentus, unitus ac placens, ante mortem suam filiis Israel, id est duodecim Patriarchis, ut infra habetur, qui tamen jam erant defuncti: unde sub eorum nominibus posteris ipsorum benedixisse censetur, sic tamen, quod quædam ad benedictiones istas spectantia, ipsos Patriarchas concernunt; ante mortem suam, ut populo sibi commisso benedictiones istas pro testamento relinqueret. Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan, etc. B. Augustinus hunc locum secundum translationem Septuaginta exponens, sentire videtur, quod ista exponi non possint de monte Sinai et de monte Seir seu terra Idumæorum, neque de monte Pharan, neque de filiis Israel qui erant sub veteri Testamento vel ante. Itaque ait: Non negligenter prætereunda est ista prophetia. Apparet enim hæc benedictio ad novum christianum populum pertinere, quem populum sanctificavit Christus: ex cujus persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona Moysis, quod in sequentibus apparet. Nam si istud, Dominus ex Sina venit, ideo dictum est, quia in monte Sina lex data est: quid est quod sequitur, Et alluxit nobis ex Seir, quum Seir mons sit Idumææ, ubi Esau habitavit? Deinde quum Moyses filios Israel benedicat his verbis, quomodo ipsemet ait, Et accepit de verbis ipsius legem quam mandavit Moyses? Prophetia ergo est, prænuntians novum populum Christi gratia sanctificatum, qui nomine filiorum Israel exprimitur, quia per fidem semen sunt Abrahæ, id est filii promissionis. Dominus ergo, videlicet Christus, de Sina venit, quoniam Sina interpretatur tentatio. Venit ergo ex tentatione passionis, crucis et mortis; et alluxit ex Seir, quod interpretatur pilosus, et peccatorem designat. Sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. Hanc expositionem in sequenti tangam articulo.3 Videtur enim esse spiritualis magis quam litteralis.
Porro Lyra circa hunc locum scribit: Dicunt Hebræi, quod Dominus primo obtulit legem Idumæis qui habitabant in Seir, et Ismaelitis commorantibus circa montem Pharan; sed noluerunt eam accipere, et dedit eam filiis Israel in monte Sinai: sicque exponunt quod dicitur, De Seir ortus est nobis, id est, de illis locis venit ad nos, dando nobis legem ab aliis recusatam. Consonat autem recitatio ista ei quod Magister in historiis refert: Tradunt Hebræi, quod Dominus misit angelos suos ad Idumæos in Seir, et ad Ismaelitas in Pharan, et obtulit eis legem: quam quum nollent accipere, venit ad Judæos in Sinai cum multis millibus angelorum, et contulit eis legem. Hanc Judæorum recitationem reprobat Lyra, quia ex Scriptura habetur, quod populus Hebræorum fuit specialiter electus a Deo, ut Christus nasceretur ex eis: propter quod Deus eos separavit a ceteris gentibus per unius Dei fidem et cultum, per circumcisionem et legis susceptionem. Idcirco aliter exponunt doctores catholici: De Seir ortus est nobis, etc., id est, Idumæis et Ismaelitis in sua infidelitate et idololatria dimissis, Deus per speciale beneficium ortus est nobis, legem dando: quod quamvis sit bene dictum, tamen non consonat litteræ ad plenum, quia scriptura hæc uniformiter loquitur de Sina, et de Seir, et de monte Pharan. Ideo aliter potest exponi, quoniam data lege in Sinai, populus Israel pergendo ad terram promissionis, transivit juxta montem Seir, et circumeundo eumdem montem, cœpit tædere itineris ac laboris, et murmuravit:4 propter quod Dominus misit in populum ignitos serpentes, deinde populo veniam postulante, Dominus jussit ut Moyses faceret et exaltaret serpentem æneum, cujus intuitu sanabantur percussi. Et serpens ille æneus venenum non habens, fuit figura Christi, qui habuit carnem peccati sine peccato, id est similitudinem carnis peccati, cujus adspectus per fidem sanat a vitiis.5 Et illam figuram Moyses intellexit, propter quod dixit, De Seir ortus est nobis, quia in circuitu montis Seir revelatum ei fuit beneficium incarnationis passionisque Christi. Apparuit de monte Pharan. In Numeris legitur, quod quum populus recessisset de monte Sinai, nubes quievit in solitudine6 Pharan, ubi populo carnes desideranti, data est coturnicum multitudo in copia usque ad mensem.7 Tunc etiam in adjutorium regiminis populi, adjuncti sunt Moysi septuaginta senes, qui ibi repleti sunt Spiritu Dei, et propter beneficium istud Moyses ait: Apparuit de monte Pharan, illuminando septuaginta senes. Hæc Lyra, cui in his Rabbi Paulus consentit.
Sed his objici potest: Non enim videtur, quod propter formationem ænei serpentis, aut revelationem mysticæ significationis ejusdem, dictum sit, De Seir ortus est nobis. Nam serpens ille formatus non est in terra Edom, neque in monte Seir, sed in recessu ab illo, quum scriptum sit in Numerorum libro: Egressi filii Israel de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom. Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.8 Unde egressi venerunt in Phunon;9 profecti de Phunon castrametati sunt in Oboth.10 Porro Numerorum alio loco sic legitur: Profecti sunt de monte Hor per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circuirent terram Edom. Deinde describitur historia de æneo illo serpente;11 qua descripta, subjungitur: Profecti filii Israel, castrametati sunt in Oboth. Ex quo videtur quod serpens ille sit factus in mansione proxima mansioni Oboth: et sive in illa, sive in alia, constat ex littera, quod in elongatione a finibus Edom. Præterea, super Leviticum ex dictis Guillelmi Parisiensis et aliorum doctorum ostensum est, quod sanctus Moyses intellexit ex revelatione divina litterales ac mysticas rationes cærimonialium præceptorum quæ dedit, ad quæ pertinebant sacrificia illa legalia, quorum una fuit causa præcipua, quod Christi passionem præfigurarent et ejus mysteria: et Christum, ejusque immolationem potissime præsignabant immolatio agni paschalis ac juge sacrificium, de quibus Moyses præcepta accepit et dedit, partim ante exitum de Ægypto, partim in Sinai, sicque illis in locis ex revelatione divina cognovit Christi mysteria, quæ prætacta sacrificia clarius figurabant, quam æneus serpens: ideo non apparet, quod propter cognitionem mysticæ significationis illius serpentis, locutus sit, De Seir ortus est Dominus nobis.
Insuper in libro Judicum, in cantico Judic. v, 4. Deboræ dicitur: Domine, quum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, etc. Et secundum omnes expositores verba illa consonant his, quæ isto in loco Moyses scribit. Porro, ad verificandum verba illa, non videtur sufficere, ut dicitur, quod Deus Idumæis in sua infidelitate dimissis, venit ad filios Israel. Nam dicitur ibi, Quum exires de Seir, et transires per regiones Edom, etc. Probabiliter ergo dicendum videtur, quod Deus meritis sanctorum patriarcharum Abrahæ et Isaac, et ex misericordia sua immensa, obtulerit Idumæis natis ex Esau, et Ismaelitis natis ex Abraham, legem, saltem per inspirationes angelicas et divinos instinctus: sicque fertur transisse per regiones Edom, taliter visitando corda Idumæorum. Ex his tamen non sequitur, quin populus Israel fuerit præelectus, quia non solum oblata est eis lex, sed et gratiose collata, ita quod Deus per gratiam inclinavit corda eorum ad legem suscipiendam: quemadmodum etiam in exordio evangelicæ prædicationis lex Christi primo oblata est Judæis, etiam his qui eam recepturi non erant, ne excusare se possent, quibus et Paulus Barnabasque dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, etc. Non tamen inde fit consequens, quod Judæi illi increduli, erant magis electi a Deo, quam gentiles, quibus Deus decreverat evangelicam legem non solum offerre, sed item conferre. Primo itaque, ut apparet, lex fuit Idumæis et Ismaelitis oblata, tanquam natis ex primogenitis Abrahæ et Isaac, ne conqueri et excusare se possent, atque ut Dominus declararet, se pro illorum conversione fecisse quod in se erat. Amplius his concordare videtur, quod Glossa ait super librum Judic. v, 4. Judicum: Exisse dicitur Dominus de Seir, et transisse per regiones Edom, quoniam Idumæis legem recipere nolentibus, dedit eam in Sinai Judæis. Hæc Glossa. Non autem dicerentur Idumæi eam recipere noluisse, nisi fuisset eis oblata. Sic quoque dicitur apparuisse de monte Pharan, quoniam circa locum illum morabantur Ismaelitæ, a quibus ad Judæos Dominus venit, non locum mutando, sed per se et angelos sanctos, homines hinc inde diversimode visitando.
Et cum eo Sanctorum millia, quia ut B Daniel ait: Millia millium ministrabant ei.12 Et ponitur numerus determinatus pro indeterminato. Hinc in Apocalypsi habetur: Erat numerus angelorum millia millium, dicentium:13 Dignus est Agnus, etc. Quamvis autem in datione legis fuerit specialiter unus angelus in Dei persona apparens et loquens, multi tamen angeli adfuerunt eidem. Propter quod in Actibus C S. Stephanus ait Judæis: Accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.14 Et credi potest, quod in præfato adventu Dei in monte Sinai ad legem præstandam, multa millia angelorum præsidentium singulis Judæorum simul advenerant; aut etiam angeli, qui Idumæos et Ismaelitas fuerant ad legem suscipiendam hortati. In dextera ejus ignea lex. Dextera Dei, est omnipotentia et majestas, pietas et gratia ejus. In hac dextera Dei lex ignea fuit, quoniam Deus in sua potestate, pietate et gratia contulit Moysi legem, in qua Deus jubetur toto corde amari. Et ad purgandum comburendumque vitia, instituta sunt sacrificia multa. Hinc Glossa: Ignea, inquit, lex, sunt tabulæ testamenti, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. At vero secundum quosdam, lex Moysis dicitur ignea, quoniam data fuit de medio ignis, ut in Exodo legitur: quod non videtur proprie dictum. Quum enim in monte Exod. xx, 18. Sinai tempore donationis legis, non solum fuerit ignis, sed et densissima nubes, caligo ac tenebræ, secundum hanc rationem lex dici posset, non ignea tantum, sed et caliginosa ac nubilosa.
Dilexit populos : nam opera manuum ejus sunt universi, et ipse vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.15 Cui per Sapientem dicitur : Nihil odisti eorum quæ fecisti, qui amas animas.16 Specialiter autem dilexit Israeliticas tribus. Omnes sancti in manu illius sunt, id est, a Deo conservantur, atque indesinenter dependent, et quidquid sanctitatis habent, a Deo sortiti sunt, qui etiam posset eos relinquere : ideo in gubernatione et defensione Dei permanere solliciti sunt, et a Deo moventur ad sancta. Ideo scriptum est : In manu illius et nos, et sermones nostri.17 Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, id est, qui ad Deum humiliter et reverenter accedunt, et modum suæ processionis atque impressionis sequuntur, illuminabuntur ab eo, juxta illud :18 Accedite ad eum, et illuminamini. Itaque pedes incorporei et incircumscriptibilis Dei sunt processus ejus in operando, in quibus benigne et sapienter, juste et condecenter se habet : in quibus et ipsum pro posse sequi debemus, secundum quod supra Caleb legitur Deum suum secutus.19 Et sanctus Job ait : Vestigia ejus secutus est pes meus.20 Hinc scriptum est Jacobi primo :21 Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.
Sequitur vox populi, in cujus persona subjungitur : Legem præcepit nobis Moyses ex commissione divina, secundum quod Deus Moysi jussit, cujus vicarius et minister in legislatione Moyses fuit, hereditatem multitudinis Jacob, id est ipsam legem, quæ fuit spiritualis hereditas ac opulentia, et tanquam hereditaria possessio Israeliticæ plebis, quæ fuit grandis multitudo nata ex Jacob. Et erit apud rectissimum rex, id est, Deus omnipotens rex universorum gratiose aderit rectissimo, hoc est justissimo, populo suo, si præfatam legem servaverit : quod esse nequibit, nisi populus ille ad suos superiores recte se habeat in obtemperando, et superiores bene se habeant ad subjectos in dirigendo. Hinc subditur : congregatis principibus populi cum tribibus Israel, id est superioribus Israeliticæ plebis convenienter adunatis cum tribibus Israel sibi subditis et commissis. Nam et quælibet tribus habuit principem specialem, et ultra hoc præerant ordinate tribuni et centuriones, quinquagenarii ac decani, sed et septuaginta seniores : quibus omnibus in unam politiam rite redactis, Deus fuit præcipue rex eorum, qui populum illum sub sua cura et gubernatione specialiter juxta prædicta assumpsit. Unde post Moysen et Josue judices præsidebant, non reges : idcirco quum regem sibi petissent, Dominus dixit :22 Me abjec-
Sequitur benedictio tribuum in speciali. Vivat Ruben et non moriatur, et sit parvus in numero. Ac si dicat : Quamvis Ruben primogenitus Jacob maculaverit stratum patris sui, propter quod jure primogenituræ privatus fuit a patre, non tamen exstinguatur tribus nata ex eo, sed vivat vita naturæ et gratiæ, nec moriatur morte damnationis æternæ, quoad se totam, nec tota deficiat, nec tamen sit tam copiosa, ut alia quædam tribus. Et hoc alludit ei quod Geneseos quadragesimo nono Jacob patriarcha locutus est Ruben :23 Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui. Verumtamen sicut ex libro Numerorum colligitur, tribus Ruben non erat minima numero.2425 Parva tamen numero nuncupatur, comparatione tribus Judæ et aliarum quarumdam.
Hæc est Judæ benedictio, id est imprecatio et prænuntiatio bonorum, quæ Deus tribui Judæ donabit. Audi, Domine, vocem Judæ, id est, orationes tribus Judæ exaudi. Hoc dicitur, imo et sic futurum prophetabatur, quoniam tribus Judæ fuit specialiter stabilis ac devota in cultu Dei, multisque donis privilegiata a Deo, qui ex ea incarnari decreverat, quamvis interdum etiam lapsa sit. Multi quoque sancti et devoti reges fuerunt nati ex ea, ut David, Asa, Josaphat, Ozias, Joathan, Ezechias, Josias : quorum preces Dominus gratiosissime exaudivit, et multos triumphos miraculose et pie tribuit eis, sicut ex libris Regum et Paralipomenon constat. Et ad populum suum introduc eum, id est, da ei virtutem intrandi terram ei provisam, ut superet populum, quem ei subjicies, si obedierit tibi : sicque populus ille sit ejus, id est ei subjectus aut tributarius. Vel, Introduc eum ad populum suum, id est, totum Israeliticum populum fac ei pacifice subditum, et ipsum David de regno suo pulsum reduc in regnum. Itaque, Introduc eum ad populum suum, quatenus reges de Juda exorti, recte se applicent populo suo ad gubernandum idonee. Prævidit etenim Moyses reges de Juda nasci debere. Vel, Introduc eum ad populum suum, id est, talem vitam da ei, ut post hujus vitæ curriculum apponatur electis in limbo patrum, secundum quod justi veteris Testamenti dicuntur per mortem populo suo et patribus suis appositi. Manus ejus pugnabunt pro eo, id est, hostibus victoriose resistet : quod et tempore Judicum constat impletum, et amplius tempore Regum. Fuit equidem tribus Juda ceteris bellicosior, major, fortior, atque audacior, sicut et Judas inter fratres suos fortior erat. Unde et tribus Juda consuevit numerari per se. Et adjutor illius contra adversarios ejus erit, id est, Deus adjuvans tribum Juda, pro ea contra æmulos ejus pugnabit. Unde de David frequenter est scriptum : Fuit Dominus cum David in omnibus ad quæcumque perrexit.26 His consonat quod Jacob in benedictione Judæ deprompsit : Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.27
Denique post benedictionem Ruben primogeniti Jacob, immediate benedixit Moyses tribui Juda, quoniam jus primogenituræ quantum ad principatum, fuit a Ruben ad Judam translatum. Et quia post regiam tribum Juda, dignior fuit Levitica tribus (siquidem in veteri Testamento regalis dignitas sacerdotio præminebat, eo quod sacerdotium illud carnale exstiterit, sicut in libro de Regimine regum Thomas declarat), hinc subditur benedictio
A Levi, id est sacerdotalis atque Leviticæ stirpis.
Levi quoque, id est tribui Levi, ait: Perfectio tua et doctrina tua a viro sancto tuo, id est, perfectam conversationem quam habuisti, et sanam doctrinam qua alios instruxisti, accepisti a me legislatore tuo, qui verbo et opere te instruxi, et ejusdem tecum sum stirpis, quem probasti in tentatione, id est, probatum invenisti in tentationibus, quæ ei in solitudine contigerunt ex populi improbitate. Vel istud intelligendum est de tentatione, quam passus est Moyses a Core atque complicibus ejus, qui erant Levitæ, et contra Moysen consurrexerunt, eumque graviter molestabant. Et judicasti ad aquas Contradictionis. Ibi namque Deus protulit judicium in Moysen, quod terram promissionis non introiret; quo cognito, Levitæ et ceteri judicaverunt Moysen ibi peccasse : quod tamen sciri non potuit ex Moysis verbis quæ protulit, dicens ad populum, Audite, rebelles et increduli, etc., sed ex sententia Dei contra eum prolata. Deus quippe intuens corda, cognovit quo animo protulerat Moyses verba illa, quemadmodum in Numeris plenius introduxi. Aliqui dicunt hæc verba ad Dominum dirigi, ut sit sensus : Quem sanctum virum, scilicet Moysen, tu Domine Deus, probasti in tentatione, id est, per multas adversitates et tentationes examinasti ac invenisti fidelem, quemadmodum in libro Sapientiæ legitur, Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se; et judicasti ad aquas Contradictionis, dicendo, Quia non credidistis mihi, non introducetis hos populos ad terram quam dabo eis.
Num. XVI. Ibid. XX, 12; XXVII, 14. Ibid. XX, 10.
Sap. III, 5.
Qui dixit patri suo et matri suæ, Nescio vos; et fratribus suis, Ignoro illos; et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum. Istud exponitur a Catholicis et Hebræis de unoquoque viro Leviticæ stirpis, qui Moyse exhortante, acriter ultus est etiam in quoscumque consanguineos et propinquos propter adorationem conflatilis vituli, ita se habens ad illos idololatras, quasi non pertinuissent ad se : quod faciendo, implevit Dei præceptum, quo jussit idololatriam morte puniri. Et pactum tuum servaverunt*, id est, ad Deum se habuerunt* fideliter, præferendo amorem Dei et zelum justitiæ carnali propinquorum amori et inclinationi naturæ. Denique huic expositioni consonat quod in Exodo inducitur Moyses dixisse Levitis: Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum.2829 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel*: hoc* est, Levitæ fideles, ita agendo impleverunt judicialia præcepta, o plebs ex Jacob progenita; cetera quoque legis præcepta, videlicet cærimonialia atque moralia. Ponent thymiama in furore tuo*, id est, thymiama* adolebunt sacerdotes ad placandum Dominum, quum iratus fuerit Israel propter eorum peccata, ut in Levitico sæpius continetur;30 atque in Numerorum libro Aaron egisse describitur, quando stans inter mortuos et viventes, obtulit thymiama deprecans pro populo;31 et holocaustum super altare tuum*. Sacerdotes enim assidue* offerebant holocausta super altare holocaustorum, quod erat in atrio. Benedic, Domine, fortitudini ejus*, id est, spiritualem* ac corporalem Leviticæ tribus fortitudinem auge et consecra tibi, et opera manuum illius suscipe*, id est, obsequia et sacrificia* Levitarum dignanter accepta. Percute dorsa inimicorum ejus*, id est, adversarios* Levitarum prosterne et subjice eis; et qui oderunt eum, non consurgant*, id est, non* roborentur, neque prævaleant. Istud videtur præcipue impletum in Mathathia, et filiis ejus, Juda Machabæo, Jonatha, et Simone, qui erant de tribu sacerdotali, et victoriosissime pugnaverunt, variosque triumphos sunt miraculose consecuti, suos æmulos mirabiliter conculcando, quemadmodum primo et secundo libro Machabæorum compendiose describitur.
Et Benjamin, id est tribui Benjamin, Moyses ait, benedicendo ei post Levi, quoniam urbs cultus divini, puta Jerusalem, ad tribum Benjamin pertinebat. Amantissimus Domini habitabit confidenter, id est, populus natus ex Benjamin, in urbe firma secure morabitur. Et sicut Jacob valde præcipue ipsum Benjamin dilexit, sic ejus posteritatem vocat Moyses amantissimam, id est Domino valde dilectam, præsertim propter Paulum apostolum de Benjamin natum, qui in Ecclesia Christi fiducialissime mansit, adversa non metuens.32 In eo quasi in thalamo tota die morabitur. Electi namque ex Benjamin nati, potissime Paulus, gratiose ac dulciter quieverunt in Domino. Et inter humeros illius requiescet*, id est, in divinæ pietatis* supportatione vixerunt: in quorum persona loquitur Paulus, Quis nos separabit a caritate Dei?33 Quidam exponunt sic, quod Dominus requievit in Benjamin, quasi in thalamo, quia in sorte Benjamin constructum est templum, in quo Dominus specialiter morabatur, et inter humeros requievit illius, id est, in operibus et tolerantiis tribus Benjamin, et maxime Pauli, delectatus est Dominus, qui etiam in devotorum cordibus Benjamitarum, quasi in spirituali templo ac thalamo, requievit.
Sequitur benedictio Joseph, concernens duas tribus natas ex ipso, videlicet tribum Ephraim et Manasse. Quemadmodum autem templum Salomonis fuit in Benjamin tribu, sic tabernaculum Moysis primo collocatum est in urbe Silo, quæ fuit in funiculo Ephraim. Joseph quoque, id est tribubus ortis ex Joseph, ait: De benedictione Domini terra ejus*, id est, terra collata* tribui Ephraim et stirpi Manasse, tam bona et fertilis fuit, quod benedictioni Dei est adscribenda, et ex ea illis donata est: quæ etiam terra commendabilis, fecunda, præclara est. De pomis cæli, id est de fructibus arborum, qui ex cœlorum influentia producuntur. Omnes autem arborum fructus, quandoque nomine pomi significantur. Et de rore, qui cadere solet in terra illa; atque abysso subjacente, id est mari Mediterraneo, per, seu circa terram promissionis currente; de pomis fructuum solis ac lunæ*, id est de pomis ad quorum* germinationem specialiter influunt et concausant sol et luna: sol, suo calore ea nutriendo; et luna, suo humore fovendo. Denique non ait, De pomis arborum solis et lunæ, sed, De pomis fructuum solis et lunæ. De arboribus autem solis et lunæ multa in gestis Alexandri Magni leguntur: quæ arbores in extremis superioris Indiæ sitæ dicuntur, atque altissimæ perhibentur, ita quod orientis solis, advenientisque lunæ splendores, primo recipiunt: quarum fructus magnæ esse virtutis scribuntur, in tantum quod inde vescentes, usque ad trecentos aut quadringentos annos vivere asseruntur. De vertice antiquorum montium, in quibus fructus et arbores prompte crescunt ac maturescunt. Etenim terra illa est montuosa et collibus decorata. Unde subjungitur: et de pomis collium æternorum, id est fructibus arborum stantium in collibus illis, qui ob suam soliditatem et diuturnitatem dicuntur æterni, quum tamen nec ab ante, nec a parte post, sint absolute æterni, quum et terra tota in mundi innovatione sit complananda. Circa hæc dicit Glossa: Ad litteram, fertilitatem terræ significat, quam tribus Ephraim et Manasse habuerunt in ubertate frugum, pomorum, pastuque pecorum, in monte videlicet Ephraim et in Basan.34
Benedictio illius, videlicet Dei, qui per angelum apparuit Moysi in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaræi inter fratres suos. Quando Moyses dixit hæc, ipse Joseph vir sanctus diu defunctus, erat (ut creditur) in limbo patrum, nec erat in statu merendi.35 Non itaque imprecatus est Moyses benedictionem hanc personæ Joseph, nisi per modum congratulationis ista locutus sit, et referendo ea ad participationem finalis felicitatis; sed imprecatus est bona hæc tribubus ortis ex Joseph, quatenus super eas et in mentes earum collatio munerum Dei descenderet. Erat autem Joseph inter fratres suos nazaræus, id est sanctus, imo et sanctior illis. Et potest hoc loco per Joseph, seu Nazaræum inter fratres suos, intelligi
A Josue Ephratæus vir sanctus, ex Joseph progenitus. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus: quia et ipse Joseph erat valde decorus, et posteritas ejus præclara. Cornua rhinocerotis, cornua illius: id est, potestas et principatus tribus Ephraim erit tam in fronte fortis, ut comparetur cornibus rhinocerotis, qui est fortissimum animal et animosissima fera, unicum habens cornu in fronte, de cujus natura dictum est in Numeris.36 Fuit namque tribus Ephraim fortis, audax, et bellicosa. Primusque rex decem tribuum Jeroboam, et alii plures illarum tribuum reges, fuerunt Ephratæi. In ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Ex eo tempore quo Jeroboam sceleratissimus fecit aureos vitulos, et populum Israel ad idololatriam traxit, non fuerunt reges aut tribus Israel multum victoriosi, præsertim in exteras nationes, quamvis contra reges Juda quasdam obtinuerunt victorias, ut constat ex Regum et Paralipomenon libris.3738 Idcirco quod dictum est, In ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ, videtur impletum, præcipue per Josue Ephratæum et Gedeonem virorum fortissimum natum ex tribu Manasse.3940 Hic etenim adversarios filiorum Israel fugaverunt, et ventilaverunt usque ad terminos terræ promissionis, sicut ex libris Josue et Judicum patet. Hæ sunt multitudines Ephraim, et hæc millia Manasse: id est, posteri nati ex Joseph, de quibus intelliguntur præhabita, sunt copiosæ turbæ natæ ex Ephraim, et millia genita ex Manasse. Vel sensus est, quod gentes ventilatæ a filiis Joseph, sunt multitudines victæ ab Ephraim, et millia superata a tribu Manasse. Denique benedictio ista Joseph, in multis coincidit cum ea qua Jacob benedixit eidem, ut potest patere intuenti Genesim.
Et Zabulon, id est tribui ejus, ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar, in tabernaculis tuis. Quemadmodum Jacob pariter benedixit Zabulon et Issachar filiis Liæ, ita et hic Moyses. Benedictiones quoque hæ Jacob et Moysis, quasi coincidunt: quia quod Jacob disseruit, Zabulon in littore maris abundabit, hoc est quod nunc Moyses loquitur:4142 Lætare, Zabulon, in exitu tuo, id est in viis et gressibus tuis, pro exercendis tuis mercantiis. Nempe, ut testatur Hieronymus, tribus Zabulon possedit in terra promissionis loca maritima, et habuit oppida in littore maris Mediterranei sita, sicque mercationibus fuit intenta. Et Issachar, in tabernaculis tuis, id est, tu Issachar, gloriare quiescendo in domibus tuis, et in scholis ac synagogis: quia ut refert Hieronymus, Multi de tribu Issachar exterioribus occupationibus relictis, die ac nocte intenti erant studio Scripturarum et meditationibus legis, propter quod aliæ tribus fecerunt ei in temporalibus provisionem. Et quamvis Lyra hoc reprobat in Genesim, tamen hoc loco allegat et approbat Hebræos hoc affirmantes. Hinc Jacob prædixit de tribu hac, Vidit requiem quod esset bona:43 quoniam vitam quietam et studiosam elegit. Populos ad montem vocabunt, id est, viri illi spiritualibus occupati, invitabunt et hortabuntur alias tribus, ut suis temporibus pergant ad urbem cultus divini, et ad templum seu tabernaculum Domini: quod templum noverat Moyses in monte Moria construendum, seu in monte Sion in urbe Jerusalem montuosa. Ibi immolabunt victimas justitiæ, id est sacrificia juxta legis præcepta; qui inundationem maris quasi lac sugent, id est, divitias per navigia maris adductas abundanter accipient, et thesauros absconditos arenarum, id est pretiosa metalla quæ inter arenas generantur ac reperiuntur, atque per naves ad mercatorum oppida transvehuntur. Circa quod Glossa: Hæ (inquit) tribus, negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia apportantes, et thesauros absconditos arenarum, videlicet argentum et aurum vel gemmas, quasi lac sugent, id est, facile accipient. Ex quibus verbis elicitur, quod etiam multi de Issachar mercationibus insistebant. Porro de generatione auri et metallorum inter arenas, dictum est supra.44
Et Gad ait, id est, tribum Gad Moyses sic benedixit: Benedictus in latitudine Gad, id est, ex dono Dei latam terræ possessionem habebit; quasi leo requievit, id est, audacter et potenter suam portionem possedit; cepitque brachium et verticem, id est, adversariorum suorum robur ac eminentiam dissipavit; et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus, id est, cum gaudio consideravit, quod in terra possessionis suæ legislator et doctor Israeliticæ plebis, videlicet Moyses, esset sepultus. Obiit etenim et sepultus est in terra Moab trans Jordanem: quæ terra aliquando ad Moab pertinuit, sed tunc erat vi prælii acquisita a rege Basan, atque in partem Gad cessit, quamvis aliqua verba textus videantur insinuare, quod ad mediam tribum Manasse spectaverit. Qui Gad, utpote tribus Gad, fuit cum principibus populi, id est, cum principibus novem tribuum perrexit ad præliandum contra Chananæos in terra promissionis, et fecit justitias Domini, id est, justas ultiones exercuit in adversarios Israelitici populi, et judicium suum cum Israel, id est, discrete atque fideliter se habuit cum aliis tribubus: quoniam tribus Gad et tribus Ruben armatæ præcesserunt novem tribus ac mediam, quousque introduxerunt eas in terram promissam, secundum quod Moysi promiserunt. Circa hæc ait Glossa: In benedictione Gad videtur Moyses45 prædicere potentiam virorum fortium aut judicum, qui de tribu illa fuerunt, sicut Jephte et alii multi. Unde et in Genesi Jacob prædixit: Gad accinctus præliabitur ante eum.46
Dan quoque ait: Dan catulus leonis. Jacob patriarcha Judæ benedicens, inter cetera dixit:47 Catulus leonis Juda. Sed sicut hoc dictum est de Juda propter David fortissimum natum ex Juda, vel potius propter Christum, de quo in Apocalypsi habetur, Vicit leo de tribu Juda;4849 sic istud dictum est propter Samsonem ex Dan genitum, qui instar catuli leonis contra Philistæos erectus est.50 Fluet largiter de Basan. Hoc secundum Glossam exponitur, quoniam possessio Dan porrecta fuit usque Basan, et ita multitudine populi atque exuberantia rerum instar fluvii inde fluxit. Quidam dicunt hoc additum, quia Jordanis oritur in sorte ipsius, juxta urbem Lachis, ubi sunt duo fontes, quorum unus dicitur JOR, alter DAN, qui confluentes, fluvium Jordanem principiant, sicut et nomen ejus componunt.
Et Nephthali dixit, id est, Moyses tribui Nephthali benedicendo, ait: Nephthali abundantia perfruetur, id est, fertilem valde funiculum obtinebit, et plenus erit benedictionibus Domini, id est de donis Dei, utpote non solum temporali prosperitate, sed et spirituali gratiositate. Mare et meridiem possidebit: quia possessio ejus ab australi parte in occidentem porrecta, usque ad mare pertingebat Tyrrhenum, secundum Glossam. Fuitque hæc tribus super lacum Genesareth sita. Hinc Jacob locutus est: Nephthali, cervus emissus;51 ubi secundum aliam interpretationem in Hebræo habetur: Nephthali, ager irriguus.
Aser quoque ait, id est, tribui Aser sic benedixit: Benedictus in filiis Aser, id est, pro benedictione accipiat fecunditatem et sobolem copiosam, sit placens fratribus suis, id est aliis tribubus, tingat in oleo pedem suum, id est, copia olei perfruetur, quoniam sors ejus abundavit olivis. Sic sanctus Job primam suam opulentiam memorans: Lavabam, inquit, pedes meos butyro.52 Hinc Jacob prædixit: Aser, pinguis panis ejus, etc.53 Ferrum et æs calceamentum ejus, id est, his metallis abundabit propter materiam æris ac ferri exsistentem in sorte ipsius, ita quod ære et ferro munietur, sicut pes calceis. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua, id est, fertilitate prosperitateque afflues usque ad captivitatem tuam, erisque aliis placens et gratiosus.
Hucusque Moyses decem tribubus benedixit. Et mirum, quod tribui non benedixerit Simeonis. Cujus rei causam quidam assignant, eo quod paulo ante hæc, princeps in tribu Simeon exemplum fornicandi ac idololatrandi aliis tribubus dedit, et iram Dei in populum excitavit;54 atque ut aliqui addunt, quoniam Simeon primo suos fratres contra Joseph accendit, quatenus interficerent eum, propter quod Joseph præ ceteris tenuit eum captivum ad tempus. Verumtamen juxta hoc videretur quod nec Jacob ei benedixisset.
His præmissis, Moyses in laudem prorumpit largitoris tantorum bonorum. Non est Deus alius ut Deus rectissimi, id est, Deus Israelitici populi præ ceteris justi, est solus, verus, immensus et incomparabilis Deus. Ascensor cœli, auxiliator tuus, id est, Dominus et Rex cœlorum altior cœlis, te juvat, o Israel. Magnificentia ejus discurrunt nubes. Juxta potestatem et imperium Dei nubes moventur, et terram fecundant, juxta illud Psalmi:55 Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam. Unde scriptum est in Job: Nubes prætexunt cuncta desuper; si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, cardines quoque maris operiet.56 In Hebræo, ut ferunt, habetur, Discurrunt cœli; sed potius reor dictionem illam Hebraicam ad utrumque esse æquivocam. Habitaculum ejus sursum: quia in cœlis ac civibus cœli dicitur Dominus commorari, in quantum ibi evidentius operatur, clariusque conspicitur. Verumtamen, quoniam loco non cluditur, recte subjunctum est, et subter brachia sempiterna: quoniam sicut ipse est super omnia non elatus, ita est infra omnia non oppressus; et sempiterna brachia, id est fortitudines angelicorum spirituum incorruptibiles, atque perpetuas cœlorum virtutes, ipse sustentat, et brachia illa ei subsunt et parent ut Creatori. Ejiciet a facie tua inimicum, id est, Chananæos expellet et delebit a facie tua, o Israel, dicetque: Conterere, id est, eos destrui jubebit. Habitabit Israel confidenter, id est sine timore in terra sibi promissa, quamdiu obedierit Deo, et solus, id est segregatus ab aliis gentibus, et speciali ritu Dominum colens, quemadmodum Balaam quoque prædixit:57 Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, id est, populus iste ex Jacob natus, videbit et possidebit terram frumento et vino fecundam; cælique caligabunt rore, id est, cœlum aereum ita implebitur rore pro terræ fecundatione, ut hominum tenebrescat adspectus, et orbes cœlestes videri non queant in sua serenitate. Beatus es tu, Israel, quia sic electus et benedictus a Deo. Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? id est, Deo auxiliante prævales hostibus et evadis pericula, veramque promereris salutem. Quasi dicat: Ceteris gentibus excellentior es. Deut. IV, 7. Unde dictum est supra: Non est alia natio tam grandis. Scutum auxilii tui et gladius gloriæ tuæ, id est, Deus omnipotens est tibi pro scuto, quia te protegit, et pro gladio victorioso, quoniam ejus virtute dejicis hostes. Negabunt te inimici tui, id est, gentes quarum terram jam obtinebis, resistent tibi, tanquam impiæ nationi et aliena invadenti, et dicent, tibi nequaquam terram ipsorum deberi; et tu eorum colla calcabis, id est, eos penitus superabis. Imo in Josue libro habetur, qualiter principes Israel posuerunt pedes suos super colla regum Chananæorum. Asserit autem Lyra in Hebræo haberi, Mentientur tibi inimici tui: quod exponunt Hebræi de Gabaonitis, qui mendaciis circumvenerunt filios Israel, ut legitur in Josue libro; sed verius puto, verbum illud Hebraicum significare utrumque. Et videtur Hieronymus aptius transtulisse, Negabunt te, etc. Nec enim filii Israel colla Gabaonitarum calcaverunt, sed dimiserunt, deinde eripuerunt eos de Chananæorum obsidione, ut Josue recitat.
Josue x, 24.
Ibid. IX, 3 et seq.
Ibid. X, 6 et seq.
Footnotes
-
Gen. xxvii. ↩
-
Gen. XLVIII; XLIX, 26, 28. ↩
-
Is. IX, 2. ↩
-
Num. xxi, 4-9. ↩
-
Rom. viii, 3. ↩
-
Num. x, 12; xi, 4 et seq. ↩
-
Num. x, 12; xii, 4 et seq. ↩
-
Num. xxxxi, 37, 41-43. ↩
-
Num. xxxiii, 37, 41-43. ↩
-
Num. xxi, 10. ↩
-
Ibid. xxi, 4. ↩
-
Dan. vn, 10. ↩
-
Apoc. v, 11, 12. ↩
-
Act. vii, 53. ↩
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
Sap. XI, 25, 27. ↩
-
Sap. VII, 16. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Num. XIV, 24. ↩
-
Job XXIII, 11. ↩
-
Jacob, 1, 5. ↩
-
1 Reg. VIII, 7. ↩
-
Gen. XLIX, 4. ↩
-
Gen. XXXV, 22. ↩
-
Num. I, 21; II, 11. ↩
-
II Reg. VIII, 6, 14. ↩
-
Gen. XLIX, 8. ↩
-
Exod. XXXII, 27-29. ↩
-
Exod. xxxii, 27. ↩
-
Lev. xvi, 12. ↩
-
Num. xvi, 47, 48. ↩
-
Philipp. III, 5. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Exod. III, 8. ↩
-
Gen. XLIX, 22, 26. ↩
-
Num. XXIII, 22. ↩
-
IV Reg. XX, 7. ↩
-
III Reg. XX, 28. ↩
-
Josue X, XI, XII. ↩
-
Judic. VII, 19 et seq.; VIII, 11, 12, 28. ↩
-
Gen. XLIX, 13-15. ↩
-
*habitabit ↩
-
Gen. XLIX, 15. ↩
-
Deut. 1, 1. ↩
-
Josue 1, 12-18. ↩
-
Gen. XLIX, 19. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Apoc. V, 5. ↩
-
1 Reg. XVI, 18; XVII, 34, 35. ↩
-
Judic. XIII, 2, 24; XV, 16. ↩
-
Gen. XLIX, 21. ↩
-
Job XXIX, 6. ↩
-
Gen. XLIX, 20. ↩
-
Num. XXV, 14. ↩
-
Ps. CXLVI, 8. ↩
-
Job XXXVI, 28-30. ↩
-
Num. XXVII, 9. ↩
Chapter 37 of 40