Skip to the text

Articulus 38

MYSTICA EXPOSITIO HUJUS CAPITULI.

SICUT lex Moysis fuit typus et nuntius evangelicæ legis, et mysterialiter continens eam, secundum quod Ezechiel vidit rotam in medio rotæ, sic Moyses fuit evidentissima Christi figura. Quod itaque Moyses morti tam proximus, filiis Israel benedixit, hoc præfiguravit, quod Christus in Cœna novissima, et deinde in sermone suo atque oratione prolixa, imprecatus est bona suis discipulis, prædixitque eis quanta essent charismata Sancti Spiritus adepturi, et qualiter mundum converterent; deinde post passionem et resurrectionem insufflavit in eos, Accipite, inquiens, Spiritum Sanctum; in die quoque ascensionis elevatis manibus benedixit eis, et ipsis cernentibus ferebatur in cœlum.

Ezech. I, 16; x, 10.

Joann. XX, 22.

Luc. XXIV, 50, 51.

Act. I, 9.

Itaque, Hæc est benedictio qua benedixit Moyses homo Dei, id est Christus per Moysen figuratus, sanctissimus hominum, et totus Dei, in quo princeps hujus mundi non habuit quidquam, filiis Israel, id est Apostolis ceterisque discipulis, qui erant Israelitæ verissimi. Dominus de Sinai venit, id est, a lege in monte Sinai data, processit ad dandum evangelicam legem, priori legi finem imponens, et ejus vaticinia atque mysteria, imo et principalia ejus præcepta in Evangelio complens. Hoc est quod per Jeremiam Dominus contestatur: Ecce dies veniunt, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum, non tale quale dedi patribus eorum, etc. Et de Seir ortus est nobis. Quamvis Judæi descenderunt de Isaac per Jacob, non per Esau, nihilo minus propter suam ruditatem, carnalitatem, infidelitatem et reprobationem recte designantur per Esau seu Seir, quemadmodum Christiani per veros et spirituales veteris Testamenti Judæos.

Joann. XIV, 30.

Jer. XXXI, 31 et seq.

Dominus ergo ortus est nobis Christifidelibus de Seir, quia de populo Judæorum venit ad gentilitatem, et copiosissime illuminavit eamdem. Hinc in Isaia Dominus et Salvator, Judæorum derelictionem, gentiumque vocationem insinuans, ait : Hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum ; et Israel non congregabitur, et glorificatus sum in oculis Domini ; et dixit : Parum est ut sis mihi ad suscitandas tribus Jacob et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Hinc in Evangelio dixit Judæis : Relinquetur vobis domus vestra deserta. Per Jeremiam quoque prædixit : Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam ; facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva ; dedit contra me vocem suam : ideo odivi eam.

Apparuit de monte Pharan. Per Pharan, quod uno modo interpretatur frugifer, significatur Ecclesia omnium divinorum charismatum ubertatibus adimpleta, in virtutum ac sapientiæ vertice tanquam in monte constituta, de qua prædictum est a Michæa : Erit in novissimo dierum præparatus mons Domini in vertice montium Dominus ergo in ipsa militanti Ecclesia gratiose apparuit per diversa miracula, per sacramentalem præsentiam, per internam inhabitationem, imo et visibiliter in humanitate assumpta, implens illud Psalmi : Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio Ecclesiæ laudabo te. Et cum eo Sanctorum millia. In die ascensionis cum multis millibus Sanctorum, quos de patrum limbo in hora resurrectionis eduxerat, apparuit suis in monte Oliveti, ita quod millibus illis fuit vallatus, quamvis discipuli exteriori intuitu ea non viderunt; tunc item cum multis, imo et innumerabilibus sanctorum millibus angelorum ascendit; atque post missionem Spiritus Sancti statim tot millia fuerunt ad fidem conversa, quod cum Christo in Ecclesia fuerunt Sanctorum millia : quod deinde in Ecclesiis gentium copiosius fuit impletum.

A Unde ad Hebræos scribit Apostolus : Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, et Jerusalem cœlestem, multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum.1

In dextera ejus ignea lex. Quamvis juxta expositionem præhabitam, istud ad litteram exponatur de lege Mosaica, subtilius tamen de evangelica exponitur lege. Etenim in libro Proverbiorum de increata Sapientia dicitur : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria.2 Quum ergo in evangelica lege promittatur pro præmio æterna illa cœlestis felicitas, quæ per longitudinem dierum exprimitur, in veteri vero lege temporales divitiæ et gloria humanæ prosperitatis, evangelica lex merito consistere perhibetur in dextera Dei, Mosaica autem in sinistra ipsius. Rursus, quum lex Christi sit lex amoris et pietatis, lex autem Moysis, lex timoris et severitatis, recte lex evangelica fertur esse in dextera Dei, et lex Moysis in Dei sinistra. Est demum lex

C Christi, lex ignea, id est tota ardens ac fervida, spiritualis et inflammativa ad ardentissimum Dei amorem, per justa præcepta ac sapientissima consilia compendiose deducens. Et in ipsa caritas totius supersanctæ Trinitatis ad genus humanum, evidentissime declaratur. Propter quod dixit Salvator : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?3 Et rursus : Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.4 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Denique ad istud insinuandum, apparuit Spiritus Sanctus in igneis linguis super discipulos, quatenus igneis linguis et ardentissimis cordibus legem igneam prædicarent, non utique uni dumtaxat genti, quemadmodum solis Judæis data est vetus lex, sed gentibus universis :5 ad quod figurandum, apparuerunt dispertitæ linguæ discipulis, et data est eis omnium linguarum notitia. Ideirco nunc subditur, Dilexit populos, quoniam undique fecit eis verbum salutis annuntiari, et omnium quantum in se vult salutem, prout excellentissimus Archiapostolus loquitur: Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.6 Omnes sancti in manu illius sunt. Hoc est quod ait Salvator Apostolis, imo universis fidelibus: Sine me nihil potestis facere. Ideo unus illorum præcipuus, fassus est: Gratia Dei sum id quod sum. Justum quippe deduxit Dominus per vias rectas. Propter quod quidam grata et gratulabunda cecinit voce: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me. Hinc et alio loco scriptum est: Justorum animæ in manu Dei sunt. Et Salvator: Ego cognosco oves meas, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Et qui appropinquant pedibus ejus, id est, vestigia humilitatis Christi fuerint assecuti, vel sanctorum Apostolorum opera imitantur, accipient de doctrina illius, id est, gratiose illuminabuntur. Oportet enim in primis in vera humilitate fundari, et cum reverentia ac timore accedere, ut impleamus illud Apostoli: Noli altum sapere, sed time.

II Petr. 11, 9.789

Joann. xv, 5.

1 Cor. xv, 10.

Sap. x, 10.

Ps. LXXII, 24.

Sap. 11, 1.

Joann. x, 27, 28.

Rom. XI, 20.

Matth. v, 17.

Is. XLII, 4.

Ibid. 6, 7.

Ps. II, 6.

Is. XXXIII, 22.

Ps. XLVI, 10.

Legem præcepit nobis Moyses, id est Christus qui in monte contulit evangelicam legem, ut Matthæus describit: quæ lex est hereditas multitudinis gentium, id est gentium universarum, qui per fidem sunt filii Jacob. Unde de Christo Isaias prædixit: Legem ejus insulæ exspectabunt. Et rursus in Isaia Dominus Pater ait ad Unigenitum suum: Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum. Erit apud rectissimum rex. Sicut lex Christi est sola inter omnes leges perfecta, sic populus christianus illam sincere adimplens, præ cunctis nationibus est vere rectissimus, apud quem et in cujus medio est Christus, qui fatetur in Psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Et Isaias: Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Congregatis principibus populi, puta Apostolis, de quibus cantatur: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham; cum tribubus Israel, ex quibus multa millia converterunt, quibus primo se conjunxerunt, prædicando in sola Judæa ad tempus, deinde processerunt ad gentes. Hinc enim S. Jacobus in exordio suæ Canonicæ: Duodecim, inquit, tribubus quæ sunt in dispersione, salutem.10 Et summus Apostolus in principio primæ suæ epistolæ: Electis, inquit, advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ. Vivat Ruben et non moriatur. Per Ruben qui interpretatur filius visionis, intelliguntur electi Judæi, quibus Dominus dixit, Beati oculi qui vident quæ vos videtis; et ceteri per eos ex Judaismo conversi. Et sit parvus in numero. Illis namque locutus est Jesus: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Nam et comparatione eorum qui in infidelitate manserunt, pauci videntur qui ex plebe Judaica crediderunt. Hæc est Judæ benedictio: Audi, Dominne, vocem Judæ. Per Judam qui interpretatur confitens sive laudans, allegorice accipitur Christus, qui secundum assumptam humanitatem, ab incarnationis exordio Deum Trinitatem indesinenter laudavit laude interna, quoniam anima ejus quoad partem suam intellectivam, fuit Deo beatifice fruens, et summa laude extollens. Hujus Judæ vocem Dominus Pater et Trinitas Deus in omnibus exaudivit, quemadmodum protestatur: Gratias ago tibi Pater, quoniam exaudisti me; ego autem sciebam, quia semper me audis. Et ad populum suum introduc eum electis: id est, ad electos Judæos atque gentiles convertendos, ut eos per se aut per suos convertat discipulos; deinde introduc eum ad limbum patrum, ut eos educat; postremo ad cives cœlestes, ut eorum ruinam recuperet. Mamus ejus pugnabunt pro eo, id est, Christus propria potestate prævalebit adversariis suis seu populi sui. Unde in Isaia loquitur: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.11 Aereas quoque potestapopulorum congregati sunt cum Deo Abraham; cum tribubus Israel, ex quibus multa millia converterunt, quibus primo se conjunxerunt, prædicando in sola Judæa ad tempus, deinde processerunt ad gentes. Hinc enim S. Jacobus in exordio suæ Canonicæ: Duodecim, inquit, tribubus quæ sunt in dispersione, salutem. Et summus Apostolus in principio primæ suæ epistolæ: Electis, inquit, advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ.12 Vivat Ruben et non moriatur. Per Ruben qui interpretatur filius visionis, intelliguntur electi Judæi, quibus Dominus dixit, Beati oculi qui vident quæ vos videtis; et ceteri per eos ex Judaismo conversi. Et sit parvus in numero. Illis namque locutus est Jesus: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Nam et comparatione eorum qui in infidelitate manserunt, pauci videntur qui ex plebe Judaica crediderunt.

Jacob. 1, 1.

1 Petr. 1, 1.

Vivat Ruben et non moriatur. Per Ruben qui interpretatur filius visionis, intelliguntur electi Judæi, quibus Dominus dixit, Beati oculi qui vident quæ vos videtis; et ceteri per eos ex Judaismo conversi. Et sit parvus in numero. Illis namque locutus est Jesus: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Nam et comparatione eorum qui in infidelitate manserunt, pauci videntur qui ex plebe Judaica crediderunt.

Luc. x, 23.

Ibid. XII, 32.

Hæc est Judæ benedictio: Audi, Dominne, vocem Judæ. Per Judam qui interpretatur confitens sive laudans, allegorice accipitur Christus, qui secundum assumptam humanitatem, ab incarnationis exordio Deum Trinitatem indesinenter laudavit laude interna, quoniam anima ejus quoad partem suam intellectivam, fuit Deo beatifice fruens, et summa laude extollens. Hujus Judæ vocem Dominus Pater et Trinitas Deus in omnibus exaudivit, quemadmodum protestatur: Gratias ago tibi Pater, quoniam exaudisti me; ego autem sciebam, quia semper me audis. Et ad populum suum introduc eum electis: id est, ad electos Judæos atque gentiles convertendos, ut eos per se aut per suos convertat discipulos; deinde introduc eum ad limbum patrum, ut eos educat; postremo ad cives cœlestes, ut eorum ruinam recuperet. Mamus ejus pugnabunt pro eo, id est, Christus propria potestate prævalebit adversariis suis seu populi sui. Unde in Isaia loquitur: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Aereas quoque potesta-

Joann. XI, 41, 42.

Is. LXXXIII, 3. tes expugnavit in cruce. Et adjutor contra adversarios ejus erit, id est, Christus suos fideles contra visibiles et invisibiles hostes juvabit. Propter quod dixit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. De hoc Isaias prædixit: Mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Tropologice, per Judam intelligitur Ecclesia seu quæcumque fidelis persona, cujus orationes ac præconia Deus suscipit gratiose; et ad populum suum, id est ad triumphantem Ecclesiam, vel ad aliorum conversionem, sive ad mystici corporis Christi participationem introducit eamdem; cujus manus pugnant pro ea, quia tentationibus reluctatur, sciens quod non coronabitur nisi qui legitime certaverit, et quod militia sit vita hominis super terram. Unus quoque fidelium in spirituali certamine alium juvat orando, exemplariter conversando, admonendo, et merita sua invicem communicando: quia per caritatem merita singulorum, sunt universorum, juxta quod scriptum est, Particeps ego sum omnium timentium te, etc.

Levi quoque ait. Per Levi exprimitur clerus Ecclesiæ, sacerdotes, religiosi, et omnes in sacris Ordinibus constituti, quorum universitati seu cœtui dicitur: Perfectio tua, quam habes in conversando, et doctrina, qua alios doces, a viro sancto tuo, id est, a Christo tibi collatæ sunt, qui in Evangelio te informat; quem probasti fidelem tibi esse per gratiæ suæ auxilium in tentatione quacumque, quam devicisti; et judicasti ad aquas Contradictionis, id est, flumina adversitatum et impetus hostium contradicentium tuæ saluti, sustinendo expertus es et cognovisti pro certo, quam caritative et pie tibi adfuerit Dominus, qui non permisit te ultra vires tentari, imo fecit cum tentatione proventum. Qui dixit patri suo et matri suæ, Nescio vos; et fratribus suis, Ignoro illos; et nescierunt filios suos, id est, qui omnem carnalem amorem parentum et prolis ac cognatorum penitus abjecerunt Dei intuitu et amore. Hi custodierunt eloquium tuum, o Christe, id est evangelica tua consilia, et pactum tuum servaverunt, id est, evangelicam legem, quantum ad ejus præcepta; utpote judicia tua, o Jacob, id est ea quæ Dominus Jesus judicavit esse valde accommoda ad obtinendam perfectionem, o popule supplantator culparum, et legem tuam, o Israel, id est legem Evangelii tibi datam, o plebs Deum fide contemplans. Hi sunt qui observant consilia Christi, dicentis: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Et rursus: Qui non odit patrem suum et matrem et fratrem et sororem et filios, non potest meus esse discipulus. In quibus omnibus non odienda, sed amanda sunt dona naturæ et gratiæ, odienda vero mala culpæ, et retractiones quibus conantur nos a via perfectionis retrahere. Præterea quamvis sacerdotes et clerici sæculares, ad vitam claustralem et ad evangelica consilia non obligentur, nihilo minus obligantur ad multa generalium conciliorum atque summorum Pontificum, provincialium etiam synodorum canones et statuta, ex quibus adstringuntur ad vitam non modice virtuosam et plurimum exemplarem: quæ implere non poterunt, nisi omnem carnalem et inordinatum affectum abjiciant, potissimum affectiones, vitia carnis et avaritiam, quæ est servitus idolorum, ut ex sententia dicere digni sint: Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei. Ponent thymiama in furore tuo, id est, orationum suarum oblatione et præceptorum expletione placabunt te, Domine, quia pro populo jugiter orant, psallunt, sacrificant et laborant, sicut ait Apostolus: Ipsi pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri; et holocaustum super altare tuum, quoniam corpus et sanguinem Salvatoris consecrant, sumunt et offerunt super altare, ubi et mactant, offeruntque se ipsos grandi compunctione ac integra devotione. Benedic, Domine, fortitudini ejus, id est, spirituale robur cleri conforta. Percute dorsa inimicorum ejus: enormiter131415161718

Luc. xiv, 33.

Ibid. 26.

Coloss. III, 5.

Ps. XV, 5.

Hebr. XIII, 17. enim peccant, qui ecclesiasticæ derogant libertati, et clerum persequuntur.

Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter. Hoc de Christo accipi potest, de quo protestatus est Pater: Hic est Filius meus carissimus, ipsum audite. Et in Christo homine seu ejus humanitate, tanquam in templo Deus Trinitas indesinenter quievit. Potest item per amantissimum Domini, quicumque ferventer devotus et devote amorosus, intelligi, qui valde amatus est Deo, et in ipsius corde velut in thalamo Dominus assidue commoratur, et inter ipsius humeros requiescit, quia in ejus delectatur operibus, quoniam ille super se portat jugum Dei et onus ipsius.

Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus. Sicut in omni creatura divinæ aliquid bonitatis et perfectionis relucet, sic in quolibet sanctorum veteris Testamenti, imo et legis naturæ, est aliquid invenire, per quod Christum sanctum sanctorum designet, qui non ad mensuram sortitus est gratiam. Sic ergo per Joseph multis ex causis intelligitur Christus, cujus terra, id est militans Ecclesia seu caro assumpta, purissima, procreata et omni virtute ornata est de benedictionibus Domini: in qua Ecclesia sunt poma cœli, id est fructus hominum in terris vitam cœlestem ducentium: ros gratiæ, abyssus subterjacens, id est aqua Baptismi, fons lacrimarum, abundantia afflictionum; poma fructuum solis et lunæ. Potest per solem sapientia, per lunam prudentia designari. Ecclesia autem ornatur actibus et contemplationibus sapientiæ atque prudentiæ, quia in exercitiis vitæ activæ et contemplativæ perfecta est. Et quia ad ista succenditur ex consideratione, doctrina et exemplis veterum Patriarcharum ac Prophetarum in omni virtute sublimium atque constantium, recte subjungitur: De vertice antiquorum montium et de pomis collium æternorum, de frugibus terræ et de plenitudine ejus. Per fruges terræ, virtutes et opera Synagogæ sumuntur; et per plenitudinem Synagogæ, doctrina legis et codices Prophetarum, sapientialesque libri: ex quibus omnibus juvatur, instruitur, inflammatur Ecclesia. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph. Hoc in se esse impletum testatus est Christus, sicut et Isaias prædixit: Spiritus, inquiens, Domini super me, eo quod unxerit me. Unde et beatissimus Petrus ait de Christo: Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute. Qui inter omnes fratres suos et præ cunctis hominibus exstitit Nazaræus, id est, sanctus atque in Nazareth conceptus est et nutritus.19 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, juxta illud, Speciosus forma præ filiis hominum: in quo per excellentiam fuit pulchritudo naturalis, moralis, spiritualis, gloriosa ac superessentialis, divina. Cornua rhinocerotis, cornua illius, id est, auctoritas Christi judiciaria ac potestas regalis victoriosissimæ exstant: quod de clavis ac partibus crucis Christi exponitur, de quibus Habacuc: Cornua, inquit, in manibus ejus; ibi abscondita est fortitudo ejus.20 In ipsis ventilabit gentes, quia credulos perdet, electos autem merito suæ passionis convertet, qui sunt multitudines Ephraim et millia Manasse, id est fideles qui in spiritualibus crescunt, et terrenorum obliviscuntur meditando divina.

Lætare, Zabulon, in exitu tuo, etc. Per Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, et per Issachar, qui interpretatur merces, intelliguntur Apostoli nati ex Galilæa in terra Zabulon et Issachar: qui in exitu suo, quoad Judæorum ac gentium conversionem egressi sunt, et in tabernaculis et congregationibus eorum quos converterunt, magnifice sunt gloriati in Domino, conversosque populos ad montes, id est sublimitates virtutum, hortati sunt, in quibus victimas justitiæ obtulerunt, tam ipsi Apostoli quam conversi ab eis, Deo, per orationes, gratiarum actiones et debitas servitutes ipsum glorificando. Qui inundationem maris quasi lac sugent, id est, de conversa gentilitate, et de thesauris ejus absconditis, id est occultis meritis, suavissime sunt refecti.21222324

Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit. Gad interpretatur felicitas: per quem exprimitur Christus, qui in latitudine benedictus est, quia undique terrarum a conversis ad ipsum laudatur, et ubique terrarum ad ipsum plurimi sunt conversi.25 Omnium quoque charismatum largitate impleta est anima ejus. Et requievit ut leo, quia constantissimus fuit corde atque fortissimus robore. In monumento quoque quievit ut leo, qui apertis oculis fertur dormire, quia Salvator corpore mortuus, deitate mansit incommutabilis et cuncta conspiciens: sicque resuscitavit se ipsum. Cepitque brachium et verticem, quia post suam resurrectionem maxime declaravit suam potentiam, et infidelium robur ac apicem tandem inclinavit sub fide et evangelicæ legis jugo, ac tyrannos damnavit. Hinc post resurrectionem disseruit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.26 Atque in Isaia prædixit: Dies ultionis in corde meo.27 Et vidit principatum suum, id est regnum Ecclesiæ suæ, quod in parte sua doctor esset repositus, id est, quod ipsemet Christus doctor esset et legifer suæ plebis. Qui fuit cum principibus populi, id est sanctis Apostolis et ceteris prædicatoribus ac prælatis electis, quibus testatus est: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.28 Et fecit justitias Domini.29 Cœpit enim facere et docere. Ac dixit:30 Quæ placita sunt Patri, facio semper.

Dan quoque ait:31 Dan, catulus leonis. Per Dan, qui interpretatur judicium, intelligitur Christus omnium judex, et quicumque Christifidelis, justitiam, judiciumque exercens.32 Justus enim quasi leo confidens.3334 Qui fluit largiter de Basan: quoniam sustinendo injurias et adversa, gratiis adimpletur et gloria, sicut ait Scriptura:35 Gaudete in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo.3637 Basan autem ignominia interpretatur.

Nephthali abundantia perfruetur. Per Nephthali, qui dicitur comparatio, accipitur Christus, qui Deo Patri vere se comparavit, non rapinam arbitrans, se esse æqualem Deo:3839 in cujus anima fuit omnium charismatum plenitudo, et deitate plenissime fruebatur, sicque benedictionibus gratiæ et gloriæ fuit plena. Mare et meridiem possidebit, quia maritima atque australia loca sunt ad ipsum conversa, sicut Zacharias prædixit: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.40 Hoc quoque de quocumque justo potest exponi, qui sanctorum patrum inflammatus exemplis, ad perfectionem humilitatis, patientiæ, caritatis, et quotidiani profectus ipsorum cupit pertingere, certus et ipsos homines exstitisse, et non nisi Dei auxilio ad tantum pertigisse culmen virtutum: idcirco sic satagendo benedictionibus adimpletur, et possidet mare, id est internæ compunctionis amaritudinem, contritionisque lacrimas, per quas ad possessionem meridiei, id est claræ cognitionis seu fervidi amoris Dei, perducitur: quoniam per salubrem pœnitentiæ amaritudinem et contritionis lamenta, quibus anima expurgatur, ad illuminationem supernam et sanctæ dilectionis ardorem ascenditur.

Benedictus in filiis Aser. Per Aser, qui interpretatur beatus, intelligitur Christus, secundum suam deitatem essentialiter et æternaliter felix, qui et ab incarnationis exordio fuit Deo beatifice fruens, quantum ad superiorem animæ suæ partem: qui in filiis, id est fidelibus ad ipsum conversis, benedictus est, sanctus, gloriosus, ac collaudandus. Benedictus etenim Deus in Sanctis suis, qui et ipsum jugiter benedicunt, et ipse suam sanctitatem ac laudabilitatem declarat in eis: de quo ab Isaia prædictum est: Generationem ejus quis enarrabit? Et item: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum.41 Sit placens fratribus suis. Sanctis namque Apostolis ita complacuit, quod propter eum omnia reliquerunt, et gloriabantur, quia digni habebantur pro ipso contumeliam pati.42 Tingat in oleo pedem suum, id est, omnem suam affectionem, unctione et directione Spiritus Sancti informet et actuet, ut justa et efficax sit, et omnia quæ fecerit prosperentur.43 Ferrum et æs calceamentum ejus. Christus nudus pedes incessit; nihilo minus ferrum, id est invincibilis fortitudo animi, et æs, id est imperforabilis patientia seu prædicatio ejus sonora, erant calceamentum, id est tutissimum munimentum suæ conversationis in omni quam sustinuit passione et adversitate, a quibus nunquam lædi potuit læsione peccati. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. Non erat in Christo corporalis senectus, quippe qui in tricesimo tertio suæ ætatis anno occisus est; sed fuit in eo senectus mentis immensa, summa morum maturitas, sapientia consummata similis suæ juventuti, id est recentissimo ac vigorosissimo suæ perfectionis virori. Istud quoque de quocumque virtuoso prælato et fructuoso prædicatore exponitur, cujus filii sunt, quos convertit, regit, informat, pro quibus benedici meretur et coronari: et talis placet proximis suis in bono ad ædificationem.44 Et utique talis grandi patientia et fortitudine animi indiget, ut aliorum defectus ac tentamenta æquanimiter toleret, sicque calceatus sit pedes in præparatione evangelii pacis.45 Nam et doctrina viri per patientiam noscitur.46 Et fortem esse oportet, qui multorum onera habet portare, cujus senectus est sicut juventus, quia etsi exterior homo corrumpitur, interior tamen quotidie renovatur.4748

Non est Deus alius, ut Deus rectissimi populi christiani. Ascensor cœli, qui dixit Apostolis per beatissimam Magdalenam: Ascendo ad Patrem meum. Qui ascendit super omnes cœlos, auxiliator tuus est, o plebs fidelis, de quo loquitur Paulus:4950 Omnia possum in eo qui me confortat;51 cui cantamus:52 Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, videlicet sancti Apostoli et cooperatores eorum, de quibus admirando locutus est Isaias:53 Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Admirabilis ac potentissimus fuit nubium harum discursus, quæ coruscando miraculis, pluendo verbis cœlestibus, irrigaverunt ac fecunda fecerunt audientium corda suis doctrinis, gratiarumque donis, et miraculosissime totum pene mundum converterunt celerrime ad tam incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem, quod fuit evidentissimum ac præclarissimum opus Omnipotentis. Habitaculum ejus sursum, quia in intellectu moratur per fidem et sapientiam, in voluntate per caritatem, in apice mentis per mysticam theoriam ardentissimosque excessus. Et subter brachia sempiterna, quia virtutes et dona, omnemque potestatem et auctoritatem militantis ac triumphantis Ecclesiæ ipse sustentat, conservat et stabilit. Ejiciet a facie tua inimicum, id est adversarios electorum Ecclesiæ suæ, quos trudet in tartarum; dicetque: Conterere. Conteret namque Satanam sub pedibus nostris velociter.54

Habitabit Israel confidenter, id est, Ecclesia et quicumque fidelis in adjutorio Dei et in protectione ipsius fiducialiter conquiescet, omni vili exclusa formidine, sicut per Isaiam Dominus prædixit: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta.55 Quod et in primitiva Ecclesia constat esse impletum, prout Jeremias prænuntiavit: In diebus, inquiens, illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter.56 Unde in Actis habetur: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem.57 Oculus Jacob in terra frumenti et vini, id est, Christianorum vitia supplantantium oculi interiores in Ecclesia fixi sunt, in qua frumentum electorum et vinum germinans virgines, Eucharistiæ sacramentum, spiritualis refectio, inebriatio caritatis abundant.58 Cœlique caligabunt rore. Isti sunt viri spirituales divini, præsertim Apostoli, de quibus cantatur: Cœli enarrant gloriam Dei. Qui quamdiu erant in peregrinationis hujus exsilio, videbant per speculum in ænigmate, et caligaverunt oculi eorum interni, rore gratiæ perfusi ad intuitum Solis æterni, nondum lumine gloriæ confortati.59 Beatus es tu, Israel.60 Nil enim felicius Christiano, cui cœleste promittitur regnum: et specialiter nunc beati in spe, qui Deum sinceriter contemplantur. Popule, qui salvaris in Domino, id est, divino auxilio salutem consequeris, etiam mox dum recedis a corpore, dummodo ex parte tui ipsius non exstet defectus. Scutum auxilii tui, Deus est, qui scuto bonæ voluntatis ac fidei armat te.61 Et gladius gloriæ tuæ, ne in te ipso inaniter glorieris, sed dicas: Non in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me;62 sed in Deo salutare meum, et gloria mea, Deus auxilii mei et spes mea in Deo est. Negabunt te inimici tui, juxta illud Psalmi: Multi dicunt animæ meæ, Non est salus illi in Deo ejus. Postremo, per hoc quod Moyses non nisi undecim benedictiones hic ponit, Simeone a benedictione excluso, præfigurata est (juxta Glossam) exclusio Judæ ab apostolatus fa-B stigio.

Footnotes

  1. Hebr. xii, 22. 23. ↩

  2. Prov. iii, 16. ↩

  3. Luc. xii, 49. ↩

  4. Joann. xv, 12; xii, 35. ↩

  5. Act. n, 3, 4. ↩

  6. II Petr. III, 9. ↩

  7. Matth. V-VII. ↩

  8. Sap. III, 1. ↩

  9. I Cor. XV, 10. ↩

  10. Jacob. I, 1. ↩

  11. Is. LXIII, 3. ↩

  12. I Petr. I, 1. ↩

  13. I Cor. x, 13. ↩

  14. Ps. cxviii, 63. ↩

  15. Job vii, 1. ↩

  16. II Tim. ii, 5. ↩

  17. Is. xix, 20. ↩

  18. Luc. xxi, 15. ↩

  19. Act. x, 38. ↩

  20. Habac. iii, 4. ↩

  21. Ps. xliv, 3. ↩

  22. Is. lxi, 1. ↩

  23. Luc. ix, 35. ↩

  24. Matth. xvii, 5. ↩

  25. Is. xi, 2, 3. ↩

  26. Matth. xxviii, 18. ↩

  27. Is. lxiii, 4. ↩

  28. Matth. xxviii, 20. ↩

  29. Act. i, 1. ↩

  30. Joann. viii, 29. ↩

  31. Ps. lxvii, 36. ↩

  32. Apoc. xix, 11. ↩

  33. Is. liii, 8. ↩

  34. Prov. xxviii, 1. ↩

  35. Matth. v, 12. ↩

  36. Matth. xix, 27. ↩

  37. Luc. vi, 23. ↩

  38. Philipp. ii, 6. ↩

  39. Philipp. ii, 6. ↩

  40. Zach. ix, 10. ↩

  41. Is. liii, 10. ↩

  42. Act. v, 41. ↩

  43. Ps. 1, 3. ↩

  44. Rom. xv, 2. ↩

  45. Ephes. vi, 15. ↩

  46. Prov. xix, 11. ↩

  47. Ps. ci, 5. ↩

  48. II Cor. iv, 16. ↩

  49. Ps. lxvii, 34. ↩

  50. Joann. xx, 17. ↩

  51. Philipp. iv, 13. ↩

  52. Ps. xlv, 2. ↩

  53. Is. lx, 8. ↩

  54. Rom. xvi, 20. ↩

  55. Is. xxxii, 18. ↩

  56. Jer. xxiii, 6. ↩

  57. Act. ii, 42, 46, 47. ↩

  58. Zach. ix, 17. ↩

  59. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  60. Ps. xviii, 2. ↩

  61. Ps. v, 13. ↩

  62. Ps. xliii, 7. ↩

Chapter 38 of 40