Articulus 3
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : OMNIA TEMPUS HABENT.
RURSUS hic docet ex fluctuatione omnium inferiorum, non esse veram mentis quietem in eis. Omnia tempus habent, id est, universa ad regionem activorum et passivorum pertinentia, et sub cœlestibus sphæris contenta, tempori sunt subjecta, et tempus habent suæ durationis : quia et elementa pro parte alterantur et corrumpuntur ad invicem, durante statu sæculi hujus. Et suis spatiis, id est periodis, locis ac durationum mensuris, transeunt, id est, subsistunt, moventur, ac defluunt, universa sub cœlo, id est contenta sub orbe cœlesti.
Tempus nascendi : id est, a Creatore et institutore naturæ ordinatum atque præfixum est, intra quantum tempus, corpus rei generandæ formetur ac disponatur ad suæ formæ substantialis susceptionem : quam accipiendo generatur, saltem in utero seu occulte; quoniam generatio, est productio rei in esse simpliciter, hoc est in esse substantiali specifico. Et quando res talis erumpit in lucem, dicitur generatio ex utero, seu aperta, quæ est potius manifestatio generationis præcedentis, quam generatio proprie dicta. Et tempus moriendi, quando complexio prorsus corrumpitur, et naturalis deficit calor. Constituta est autem rebus certa periodus, id est mensura durationis ac vitæ inter nativitatem et mortem : quæ periodus in diversis multipliciter variatur, sive ex naturalibus causis, juxta complexionum varietatem, sive ex dispositione providentiæ Creatoris, qui juxta moderamen suæ sapientiæ infinitæ, in diversis hominibus diversimode misericordiam ac justitiam suam declarat. Hinc sanctus Job loquitur Deo : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.1
Tempus plantandi herbas ac arbores : quod in vere fieri solet; et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi reos, secundum juris tenorem, seu adversarios, præsertim incredulos, in justo et publico bello; et tempus sanandi eos qui vulnerati effugerint, veniamque petierint, et ex rationabili causa sunt reservandi in vita. Tempus destruendi adversariorum fortalitia, seu ædificia valde collapsa; et tempus ædificandi. Tempus flendi propter propria vel aliorum peccata, damna, aut funera; et tempus ridendi : quia interdum oportet uti moderato solatio, et in actibus virtuosis gaudendum est. Hinc ait Apostolus :2 Flere cum flentibus, et ridere cum ridentibus. Christus quoque : Beati, inquit, qui nunc fletis, quia ridebitis.3 Est enim aliquis bonus risus, de quo in libro Job scriptum est : Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.4 Tempus plangendi propter temporalia mala; et tempus saltandi ex plenitudine devotionis, sicut David ante arcam Dei saltavit.5 Unde et Malachias fert : Salietis quasi vituli de armento.6 In nuptiis quoque solet saltatio seu chorizatio moderata admitti. Verum in chorizatione, medium raro aut nunquam servatur, et plurima mala se miscent ei communiter. Propter quod ait Chrysostomus : Non dedit nobis natura pedes, ut saltemus cum camelis, sed ut faciamus chorum cum angelis.
Tempus spargendi lapides in justa destructione castrorum, civitatum, domorum; et tempus colligendi lapides, ad reædificandum destructa, vel ad alia construenda, quemadmodum tertio Regum narratur de Asa rege, qui misit in omnem Judam, dicens :7 Nemo sit excusatus, quin scilicet veniat ad destruendum constructa a Baasa rege Israel :8 ex quibus Asa construxit tunc alia. Tempus amplexandi, desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, vel ad reddendum debitum carnis, sive ad vitandum malum fornicationis in compare, sicut ait Apostolus :9 Uxori vir debitum reddat, similiter uxor viro; itemque, Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, ut vacetis orationi. Hinc additur : et tempus10 longe fieri ab amplexibus, scilicet tempore sacro, et tempore pœnitentiæ deputato, ac tempore communionis, et quando imprægnata est mulier, aut menstrua patitur, et dum in puerperio manet, ac tempore senectutis. Unde in Genesi loquitur Sara : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?11 quasi dicat : Non decet. Ideo super Lucam scribit Ambrosius, quod tempus carnalis commixtionis inter conjugatos est modicum. Tamen (ut super quartum Sententiarum declarat Thomas) in quolibet casu et tempore jam præfato, ab amplexibus abstinere, non est conjugatis præceptum : quia conjugium non solum est officium naturæ, sed et remedium culpæ. Denique tempore generalis tribulationis, non est vacandum venereis. Ideo (secundum doctores catholicos et Hebræos) Noe et filii ejus, imo et animalia bruta, in arca continuerunt.
Tempus acquirendi lucrum, per mercantias seu patrimonium aut debita; et tempus perdendi acquisita. Tempus custodiendi, scilicet imminente periculo; et tempus abjiciendi talem custodiam, quando pax est. Tempus scindendi pannos laneos aut lineos, ad faciendum ex eis vestes; et tempus consuendi scissa. Tempus tacendi, quando scilicet non expedit loqui; et tempus loquendi, dum causa rationabilis id requirit. Tempus dilectionis spiritualis; et tempus odii inimicorum, non in quantum sunt homines, sed in quantum iniqui, ut diligatur persona, odiaturque culpa. Tempus belli juste excitandi; et tempus pacis componendæ.
Porro (ut refert Albinus) Hebræi totum hunc locum exponunt de populo Israel. Cui fuit tempus nascendi, in Patriarchis, et tempus moriendi, sub Vespasiano et Tito. Tempus plantandi patres eorum in terra promissionis sub Josue; tempus evellendi eos de terra illa, quando ducti sunt in captivitatem a Chaldæis atque Romanis. Tempus occidendi eos in Ægypto; et tempus liberandi ex Ægypto. Tempus destruendi, sub Nabuchodonosor rege; et tempus ædificandi, sub Cyro ac Dario. Tempus plangendi eversionem templi; et tempus ridendi, atque saltandi, quando reversi sunt sub Zorobabel, Esdra, et Nehemia. Tempus amplexandi, quando cœlesti cingebantur auxilio; tempus longe fieri ab amplexibus, dum pro peccatis suis, a Deo relicti sunt. Tempus acquirendi eos undique perditos et dispersos; tempus perdendi eos, quando a Romanis vastati sunt. Tempus custodiendi legalia præcepta; tempus abjiciendi laciniosæ legis mandata. Tempus scindendi, quando in duo divisa sunt regna sub Roboam;12 tempus consuendi, tempore Machabæorum. Tempus tacendi Prophetas nunc in captivitate Romana; tempus loquendi Apostolos. Tempus dilectionis, quo Dominus eos dilexit sub patribus; tempus odii, quando
Christo injecerunt manus sacrilegas.13 Tempus belli, eis jam pœnitentiam non agentibus; et tempus pacis, in futuro, quando intraverit gentium plenitudo, sicque omnis Israel salvus erit.14
PRÆTEREA possunt hæc spiritualius altiusque intelligi. Omnia tempus habent: quia unusquisque homo habet tempus merendi ac demerendi; et suis spatiis transeunt: quia a sæculo atque exsilio isto, tanquam a termino a quo, tendunt ad regnum cœleste, purgatorium, vel infernum, aut limbum. Tempus nascendi: quia dum homo caritatem et gratiam gratificantem suscipit in Baptismo, confessione aut contritione, spiritualiter generatur; et tempus moriendi, dum peccat mortaliter. Est etiam tempus moriendi pro fide atque justitia. Hinc asserit Isaias, dicens: A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis.15 Et Dominus in Evangelio:16 Ne terreamini, inquit, ab his qui corpus occidunt.
Tempus plantandi gratiam in cordibus hominum, et instituendi congregationem devotam, aut novam religionem. Unde et Veritas protestatur:17 Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur. Et tempus evellendi quod plantatum est, dum exigentibus suis excessibus, perit quævis religio. Tempus occidendi: sicut in Deuteronomio Dominus dixit, Ego occidam, et ego vivere faciam.18 Occidit Dominus, dum gratiam subtrahit justo judicio. Salubriter quoque occidit, dum in homine privatum amorem prorsus exstinguit, ita ut dicere possit:19 Vivo jam non ego. Unde Colossensibus scripsit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra cum Christo abscondita est in Deo. Et tempus sanandi vulnera animæ, per sacramentorum et gratiarum remedia.20 Propter quod in Job dicitur: Increpationem Domini ne reprobes: quoniam ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.21
Tempus destruendi, et tempus ædificandi: quia primo oportet in se ipso peccata destruere, et sic virtutum machinam in mente construere, ut proximos verbo et opere valeat ædificare. Ideo ait Psalmista: Declina a malo, et fac bonum.22 Et Jeremiæ Dominus ait: Ecce constitui te ut evellas, et destruas, et ædifices, et plantes.23 Tempus flendi, in via, et valle hac lacrimarum, et dum Christi passio prædicatur, aut contra vitia sermocinatur; et tempus ridendi, in patria, et ex consolatione divina. Imo et jubilandum in psalmodia, ne evangelicum illud improperetur nobis: Lamentavimus vobis, et non planxistis;24 cecinimus vobis, et non saltastis.
Tempus spargendi lapides: quia quandoque oportet homines duros hinc inde dispergere, et pravam eorum societatem ac colligationem dirumpere; duras quoque cogitationes, et protervarum connexionem imaginationum dissolvere. Et tempus colligendi: quoniam laborandum est ut per caritatem reuniantur, qui corporaliter sunt divisi. Pravas etiam cogitationes et abjectas necesse est ad memoriam revocare, ut in confessione prodantur. Tempus amplexandi Sponsum cœlestem brachiis caritatis, per exercitia vitæ contemplativæ; et tempus longe fieri ab amplexibus, vacando dolori pœnitentiæ, et exercitiis vitæ activæ, ac necessariis corpori. Tempus acquirendi gratiam ac virtutes, et spiritualem profectum, vitamque beatam; et tempus perdendi temporalia propter spiritualia et æterna, imo se ipsum per mortificationem et abnegationem sui ipsius, sicut in Evangelio ait Salvator:25 Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Tempus custodiendi se ipsum a culpa, juxta illud:26 Omni custodia custodi cor tuum; et tempus abjiciendi talem custodiam, dum fuerit homo confirmatus in bono, et securus ab omni periculo: quod erit in patria. Tempus scindendi duritiam cordis, ut aperiatur verbo Dei, et ad pœnitentiam emolliatur, juxta illud Joelis: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra;27 et tempus consuendi, id est faciendi sermonem ex auctoritatibus Scripturarum atque doctorum.
Tempus tacendi, et tempus loquendi. Quocirca ait Hieronymus: Post multum tempus, de discipulis efficiamur magistri. Porro Seneca in suis ait Proverbiis: Locutum me aliquando pœnituit; tacuisse, nunquam. Tempus dilectionis Dei et proximorum; et tempus odii vitiorum et eorum qui nobis in via Dei obsistunt, secundum quod tales: juxta quod scriptum est, Perfecto odio oderam illos.28 Unde et Christus: Si quis (inquit) venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, non potest meus esse discipulus.29 Rursus, tempus odii sui ipsius, sicut subjunxit: Adhuc autem et animam suam.30 Ideo et in Evangelio Joannis loquitur, dicens: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.31 Hoc odium est, iniquitatem odire, pravam inclinationem reprimere, debitam pro peccatis castigationem assumere. Tempus belli, contra invisibiles hostes ac aciem vitiorum. Ideo hortatur Apostolus: Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die mala, et in omnibus perfecti stare.32 Nempe, ut sanctus Job fassus est, Militia est vita hominis super terram.33 Christus quoque in Evangelio:34 Regnum, inquit, cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Hinc Seneca loquitur: Pacem habeto cum hominibus, bellum cum vitiis. Et tempus pacis internæ cum Deo, pacis quoque temporalis cum proximis, sicut ad Romanos legitur: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.35 Quod si alii noluerint concordes et pacifici esse nobiscum, nos tamen tranquillitatem servemus in Deo. Hinc Seneca docet: Id age, ne quis merito tuo te oderit.
Quid habet amplius homo de labore suo, nisi aliquid prædictorum? quasi dicat: Stabilitatem non habet, neque salutem in vita præsenti. Vidi afflictionem, id est laboriosam exercitationem circa studium litterarium, quam dedit Deus permissive aut effective, filiis hominum, ut distendantur, id est, diversimode extendantur et occupentur, in ea: quatenus per hanc etiam a gravioribus vitiis et nimiis carnalitatibus retrahantur, periculosisque otiis careant, quamvis in ea ad salutem parum aut nihil proficiant.
Cuncta fecit Deus bona in tempore suo, id est, dum ea produxit, sive in principio mundi, seu postea. Unde in Genesi sæpe dicitur: Vidit Deus quod esset bonum. Omne enim creatum, aliquid increatæ bonitatis participat.36 Ideo ad Timotheum dicit Apostolus: Omnis creatura Dei bona. Vel ideo ait, In tempore suo, quoniam quamvis quædam nociva sint homini, eis importune utenti, tamen si tempore suo, id est opportuno, eis utatur, bona sunt ei.37 Et mundum tradidit disputationi eorum: id est, creaturas et ordinem universi exposuit Creator considerationi disputationique hominum; ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus, id est, nullam creaturam possit perfecte et plene cognoscere, sicut dictum est supra:38 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Et quod ait, Ut non inveniat homo, intelligendum videtur concomitanter potius quam causaliter, sicut in Psalmo, Tibi soli peccavi, ut justificeris, etc.39 Potest tamen causaliter accipi, quoniam ideo voluit Deus homines sic deficere in cognitione creaturarum, quatenus ex hoc attendant incomprehensibilitatem et excellentiam Creatoris, imbecillitatemque proprii intellectus. Quod autem subjungitur, ab initio usque ad finem, referri potest ad verbum illud, Quod operatus est, ut sit sensus, quod nullam creaturam, ab exordio mundi usque ad finem ejus factam sive fiendam, possit homo plene cognoscere; vel ad illud, Ut non inveniat homo, scilicet ab initio vitæ suæ usque ad mortem.
Et cognovi quod non esset melius, nisi lætari in actibus bonis, et in Deo, seclusa curiosa, immoderata, et anxia exercitatione studendi; et facere bona opera in vita sua, per quæ mereatur ad plenitudinem
13 scientiæ in futuro pertingere. Omnis enim homo qui comedit et bibit moderanter cibum et potum, non solum corporalem, sed etiam spiritualem, et videt bonum de labore suo, id est, ex laboribus suis et rebus laboriose acquisitis experitur fructum, atque consequitur commodum;40 hoc donum Dei est : quia ex gratia et auxilio ejus procedit. Videre autem, in Scripturis frequenter pro Gustare seu Experiri accipitur, ut in Psalmo:41 Non dabis sanctum tuum videre corruptionem; et in Actibus Apostolorum: David appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.42
14
Didici quod omnia opera, id est cuncta creata, quæ fecit Deus, perseverent in æternum. Supra jam dixit: Vidi nihil permanere sub sole.43 Quomodo ergo nunc ait, quod omnia opera Dei perseverent in æternum? Et respondendum, quod omnia permanent in æternum, vel in esse individuali ac proprio, quantum ad incorruptibilia, ut sunt corpora cœlestia, angeli et animæ rationales, et elementa, quoad se tota; vel in esse suæ speciei, et successione similium sibi usque ad finem mundi: sic enim tempus, motus, dies, nox, æstus et frigus dicuntur jugiter permanere. Nil autem sub sole permanet, uniformiter se habens. Non possumus eis quidquam addere, nec auferre : id est, nullam speciem possumus ordini universi apponere, neque abstrahere, quoniam decor et ordo mundi in specierum connexione ac integritate consistit. Certum est autem, quod individua innumerabilia quotidie auferantur, occidantur, seu corrumpantur. Homines quoque et bruta generant quotidie sibi similia. Quæ fecit Deus, ut timeatur. Omnia etenim supergloriosus, omnipotens, sapientissimusque Creator instituit et produxit, quatenus ex consideratione eorum, ad Creatoris admirationem timoremque filialem, amorem et venerationem excitemur. Unde Scriptum est: Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Qui ait per Jeremiam: Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari?44 Quod factum est, ipsum permanet, vel in se, vel in simili sibi. Quæ futura sunt, jam fuerunt in similibus sibi in specie, sicut expositum est in primo articulo; et Deus instaurat quod abiit, id est, restituit in simili sibi quod desiit esse.
Vidi sub sole in loco judicii impietatem : id est, in soliis judicialibus seu tribunalibus, vidi sedere impios judices; et in loco justitiæ, iniquitatem : id est, eos qui resident ad conservandam justitiam inter alios, vidi esse injustos; vel qui primo fuerunt justi, vidi in injustitiam lapsos. Et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Dominus : id est, ex hoc quod in hoc mundo est tanta inordinatio ac injustitia in judicando, conclusi et perpendi, quod Deus essentialiter justus ac sapiens, qui nullum malum dimittit impunitum, nullumque bonum relinquit impræmiatum, universaque inordinata per culpam, reducit ad ordinem per pœnarum inflictionem : conclusi, inquam, quod ipse universos justissime judicabit, non solum in morte singulorum, sed et in die novissimo; et tempus omnis rei tunc erit : id est, tunc quælibet res recipiet et habebit quod ei debetur seu congruit; tunceque erit consummatio temporis unicuique enti, quia deinceps tempus non erit, motu cœli cessante, juxta illud in Apocalypsi : Juravit per viventem in sæcula sæculorum :45 Quia tempus ultra non erit. Dicitur autem tempus rei esse, quum ei contingit aliquid speciale et arduum. Unde in Evangelio Joannis loquitur Christus : Tempus meum nondum advenit;4647 et alibi, Nondum venit hora mea.
18
Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus : id est, hoc cogitavi atque appetii, ut Deus per suos effectus seu diversos eventus, perscrutaretur hominum qualitatem et proprietatem, non ut ipse agnosceret, sed ut eas nobis manifestaret : sicut dicitur in Scripturis homines tentare et probare, juxta illud Job :48 Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit;49 et in Psalmo:50 Quoniam probasti nos, Deus;5152 igne nos examinasti. Hinc subditur: et ostenderet similes esse bestiis. Istud loquitur Salomon in persona imperitorum, opinantium non esse vitam futuram, et cupientium hoc ipsum aliis demonstrari: quales fuerunt Sadducæi, sicut in actibus fertur Apostolorum: qui dixerunt non esse resurrectionem mortuorum, nec angelum, neque spiritum.53 Idcirco unus in specie, id est consimilis, interitus est hominis et jumentorum, id est similis mors hominum ac brutorum, ita quod anima hominis perit cum corpore; et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; similiter spirant omnia, scilicet homines et jumenta, et nihil habet homo jumento amplius, id est, in nullo excedit dignitatem brutorum. Ista est stultorum ac rudium hominum argumentatio, quod quia homines et jumenta in multis conveniunt, ideo homines in nullo jumenta transcendant, et instar brutorum deficiant, quum tamen in ratione et intellectu, ac libera voluntate illis præminent. Propter quod sanctus ille Job inquit: Deus docet nos super jumenta terræ, et super volucres cœli erudit nos.54
Cuncta subjacent vanitati, id est mutabilitati (ut supra magis expositum est), et omnia inferiora corruptibilia pergunt ad unum locum communem, id est, tendunt ad mortem, per quam revertuntur in terram.55 Hinc subditur: De terra facta sunt, quantum ad corpus in quo (quantum ad materiam) elementum terræ prædominatur. In aliquibus tamen proprietas aquæ prædominatur. Unde in Genesi legitur: Dixit Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile.56 Et in terram pariter, id est consimiliter, revertuntur, quantum ad corpus, quod in pulverem cineremque resolvitur, juxta illud in Genesi: Pulvis es, et in pulverem reverteris.57 Verumtamen, sicut mixta ex elementis composita sunt, sic resolvuntur in ea. Sed resolutio in terram evidentior est, ideo magis exprimitur.
Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, id est, an animæ hominum morientium deducantur ad Dei judicium, seu ad loca cœlestia? et si spiritus, id est animæ irrationales, jumentorum descendat deorsum, id est, in potentiam materiæ redigatur, et de esse, cadat in non esse ac in nihileitatis abyssum, potius quam animæ hominum, sicque animæ hominum per immortalitatem præstantiores sint animabus brutorum? quasi dicat: Istud nemini constat. Sed (ut tactum est) Salomon loquitur ista, in persona carnalium et penitus bestialium hominum. De quibus etiam alibi habetur: Dixerunt impii: Non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis; et post hæc erimus tanquam non fuerimus.58
Stultissimi isti putaverunt, omnes eis similes esse in insipientia ista; sed erraverunt gravissime: quia non solum ab initio mundi, providentia Dei et ejus judicium, ac immortalitas rationalium animarum, innotuerunt sanctis Patriarchis ac Prophetis, et eorum sequacibus, sed præcipuis quoque philosophis.
Siquidem Plato in secundo Timæi disseruit: Passiones si frenarent ac subjugarent animæ, justam his levemque vitam fore voluit opifex Deus; si vincerentur, injustam et laboriosam: et victricibus animabus, ad comparis stellæ contubernium ac sideream mansionem reditum patere, acturis deinceps vitam beatam; victas vero, mutare sexum. In Phædone quoque testatur: Quicumque non lustratus et expiatus in Avernum abierit, in cœno jacebit; demum expiatus atque lustratus illinc migrans, habitabit cum diis. Et rursus ibidem: In deorum, inquit, genus philosophanti et pure hinc emigranti, fas est meare. Itemque: Quoties abeunt defuncti in locum quo dæmon unumquemque portaverit, primum quidem in causam deportantur, utrum bene et sancte degerint, an minime. Et quicumque videbuntur mediocriter vitam transegisse, transeuntes in Acheronta, perveniunt in locum ubi habitabunt; atque ab injustitiis expiati, dantes pœnas, absolvuntur. Sane quicumque videbuntur incurabiliter se habere, ob magnitudines piaculorum, hos Deus in competens jacit barathrum.
Insuper Aristoteles clarissime docet, intellectum esse immaterialem et immortalem, tam tertio de Anima, quam libro de Animalibus. Proclus quoque Platonicus in Elementatione sua theologica subtilissime immortalitatem animæ probat, eo quod omne conversivum ad se ipsum, et reditivum ac reflexivum super proprium actum, necesse sit incorporeum et incorruptibile esse. Hinc theoremate 168 fatetur : Omnis intellectus, in æternitate substantiam habet, et potentiam, et operationem; et postea, Omnis, inquit, anima, incorporea substantia est, et separabilis a corpore, impertibilis quoque et incorruptibilis.
Et deprehendi nil melius esse, quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Istud dupliciter potest exponi. Primo, ut Salomon in carnalium persona loquens, eliciat ex præinducto errore, non esse melius, quam ut homo det se ad deliciandum in rebus carnalibus et terrenis, idque reputet felicitatem suam consistere. Secundo, ut introducat hæc verba ex sententia propria, ad reprobandum implicite errorem præfatum, ut sit sensus : Et deprehendi, ex ratione et illuminatione divina, nihil melius esse, quam lætari in opere suo, id est in actibus virtuosis, ex ratione ac deliberatione manantibus : qui proprie appellantur actus humani, quia per rationem differt homo a brutis, et speciem a rationali perfectione sortitur. Quis enim eum adducet, id est, quis perducet hominem viatorem ad hoc, ut post se futura cognoscat, id est, ut certitudinaliter prænoscat, quales post mortem suam filii et heredes ejus consistent, et qualiter vivent, ac bona sua consument? quasi dicat : Hoc communiter non revelatur hominibus, nec poterit revelari nisi a Deo, mediate vel immediate. Ideo expedit, sollicitudinem immoderatam et congregationem terrenorum avaram, prorsus abjicere, concessisque rebus moderate atque hilariter uti, ac indigentibus impertiri : et hanc esse partem illius, id est bonum præcipuum, et occupationem salubrem, ut in præsenti vita id agat, post quam amplius promereri non potest.
Footnotes
-
Job xiv, 5. ↩
-
Rom. xii, 15. ↩
-
Luc. vi, 21. ↩
-
Job viii, 21. ↩
-
II Reg. vi, 14. ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
III Reg. xv, 22. ↩
-
Ibidem. ↩
-
I Cor. vii, 3. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Gen. xviii, 12. ↩
-
III Reg. xii, 19. ↩
-
Matth. xxvi, 50. ↩
-
Rom. xi, 25, 26. ↩
-
Is. xxvi, 17, 18. ↩
-
Luc. xii, 4. ↩
-
Matth. xv, 13. ↩
-
Deut. xxxii, 39. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Coloss. iii, 3. ↩
-
Job v, 17, 18. ↩
-
Ps. xxxvi, 27. ↩
-
Jer. i, 10. ↩
-
Matth. xi, 17. ↩
-
Matth. x, 39. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
-
Joel ii, 13. ↩
-
Ps. cxxxviii, 22. ↩
-
Luc. xiv, 26. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Joann. xii, 25. ↩
-
Ephes. vi, 13. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Gen. i, 10, 12, 18, 21, 25. ↩
-
I Tim. iv, 4. ↩
-
Eccle. i, 8. ↩
-
Ps. l, 6. ↩
-
Eccle. I, 9. ↩
-
Ps. xv, 10. ↩
-
Act. xiii, 36. ↩
-
Eccle. ii, 11. ↩
-
Jer. v, 22. ↩
-
Apoc. x, 6. ↩
-
Joann. VII, 6. ↩
-
Joann. n, 4. ↩
-
Prov. XVI, 4. ↩
-
Job XXIII, 10. ↩
-
Ps. LXV, 10. ↩
-
Ps. ii, 4. ↩
-
Eccle. ii, 11. ↩
-
Act. xxiii, 8. ↩
-
Job xxxv, 11. ↩
-
Eccle. 1, 2. ↩
-
Gen. 1, 20. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Sap. II, 1, 2. ↩
Chapter 3 of 12