Articulus 4
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : VERTI ME AD ALIA.
ADHUC in isto capitulo introducit mirabilem ac miserabilem vanitatem, instabilitatem, ac impietatem rerum humanarum in statu præsenti. Propter quod in vita hac non est ponenda ultimata hominis salus. Verti me ad alia, id est, mentem converti ad alia consideranda : juxta illud in Job, Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.1 Et vidi calumnias, id est injuriationes et oppressiones iniquas, quæ sub sole geruntur, id est, in terra ab hominibus sibi invicem inferuntur, et lacrimas innocentium, et consolatorem neminem, id est, rarum aut nullum esse consolatorem eorum qui calumnias patiuntur, juxta illud Isaiæ :2 Justus perit, et non est qui recogitet; et viri misericordiæ tolluntur, quia non est qui intelligat. Unde in Psalmo ait Salvator : Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit;3 et qui consolaretur, et non inveni; ac rursus in Isaia, Circumspexi, et non erat auxiliator.4 Nec posse resistere eorum violentiæ cunctorum auxilio destitutos, id est, innocentes et egenos oppressos, humana subsidia non habentes, non posse potentiorum ac iniquorum potestati tyrannidique resistere. Hinc in Habacuc legitur: Quare non respicis, Domine, contemptores, et taces conculcante impio justiorem se?5 Propter hoc lacerata est lex, quia impius prævalet adversus justum; propter hoc egreditur judicium perversum.
Et laudavi magis mortuos, quam viventes: id est, tanto tædio inde afflictus sum, quod defunctos, qui talia mala nec agunt, nec sustinent, reputavi feliciores, quam viventes talia facientes aut patientes. Et verum est quod melius, id est minus malum sit mortuum esse, aut non esse, quam impie agere. Absolute tamen loquendo, non est melius mortuum esse, aut non esse, quam pati injurias atque adversa. Imo, si æquanimiter tolerentur, beatum est, sicut ait Salvator:6 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Si vero non esset futura vita, aliquo modo sic esset. Salomon vero multa hic loquitur in infirmorum persona. Nam subdit:
Et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. Per Necdum natum, possunt intelligi abortivi, seu fetus adhuc exsistentes in utero, vel qui erunt, et adhuc penitus non sunt. Vel [loquitur] secundum quorumdam hæresim seu errorem, qui putant animas esse ac vivere antequam descendant in corpora. Hos igitur reputavit feliciores, aut minus miseros jam natis et vivis, atque defunctis: quia mala pœnæ et culpæ hujus vitæ experti non sunt. Quod tamen absolute ita non est, nisi intelligatur de solis vitiosis vivis ac mortuis. Siquidem mala culpæ sunt maxima mala, et summe abominabilia. Propter quod Seneca in suis testatur Proverbiis: Tolerabilior est qui mori jubet, quam qui male vivere præcipit; itemque, Tolerabilior pœna est, vivere non posse, quam nescire, id est non scire vivere bene. Plato etiam in Phædone: Si anima, inquit, moreretur in corpore, lucrum inventum esset iniquis morientibus simul liberari a corpore atque malitia. Hinc in Politicis Aristoteles contestatur, quod homo impius decies millies pejor viliorque consistat, quam bestia. Unde et de proditore locutus est Christus:7 Bonum ei erat, si natus non esset homo ille.8
At vero circa istud, Feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, scribit quidam: Id est abortivum, qui nondum habet experientiam aliquam mali pœnæ aut mali culpæ actualis, et sic non sustinet aliquam pœnam sensibilem, sed habet vitam magis delectabilem, quam possit haberi in vita præsenti, secundum omnes doctores qui loquuntur de morientibus in solo peccato originali. Circa hoc dico, quod quamvis doctores communiter dicant illos non habere pœnam sensibilem, non tamen omnes hoc dicunt. Similiter hi qui dicunt illos non habere pœnam sensibilem, diversificantur;9 nec omnes dicunt eos habere vitam magis delectabilem, quam possit in hac vita haberi. Augustinus namque super Joannem, et Gregorius super illud Job, Multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa, manifeste dicunt, infantulos illos in solo originali decedentes, non dumtaxat pœnam damni, sed et pœnam sensus habere, et torqueri ab igne, quamvis dicant illam pœnam esse mitissimam, comparatione eorum qui in mortali defuncti sunt. Quam opinionem sequitur Ubertinus in libro suo de Vita Salvatoris. Porro Bonaventura super quartum Sententiarum dicit, illos sic mortuos, esse in quodam medio inter gaudium et mœrorem, ita quod nec contristantur, nec delectantur, sed manent quasi in æquilibra quadam: dum ex una parte non contristantur, eo quod damnationem evaserunt; et ex alia parte non gaudent, quia beatitudinem amiserunt. Verumtamen in utroque hoc dicto, communi doctorum sententiæ magis consentio.
Rursus contemplatus sum omnes labores hominum, id est quosdam de omnibus, seu omnes in genere; et industrias, per quas intendunt ac enituntur ad divitias, voluptates, seu honores pertingere, animadverti patere invidiæ proximi : id est, consideravi quod industriose agentes ad obtinendum prospera mundi, expositi sint perversorum rancori, et invidias atque insidias patiantur : quia invidia est dolor de prosperitate alterius. Hinc sola miseria dicitur carere invidia, Nec soli mali, sed et boni patent invidiæ proximorum. Ideo Seneca dixit : Nondum felix es, si nondum te turba deridet : nam etsi nullos inimicos tibi faciat injuria, multos tamen facit invidia. Denique periculosum est invidentes habere : quia (ut Aristoteles Tulliusque fatentur) sicut ira quærit aperte nocere, ita invidia occulte. Hinc denuo Seneca loquitur : Maximo periculo custoditur, quod multis placet. Et in hoc ergo vanitas, scilicet in invidentia tali, et cura superflua est. Invidi namque sollicite quærunt, qualiter alios sua privent prosperitate ac gratia : quod superfluum est, miserrimum et iniquum. Quocirca scribit Albinus : Quid vanius quam homines proprias non deflere miserias, nec sua lugere peccata, et alios judicare, oblivisci se ipsos, melioribus invidere, et aliorum benefactis torqueri? Ideo rursus Seneca dicit : Utinam invidi oculos haberent in civitatibus cunctis, ut de omnium prosperitatibus et felicitatibus torquerentur. Nam quanta felicium gaudia, tanti gemitus invidorum. De talibus ait Gregorius : Dum electi et virtuosi præficiuntur, reprobi et iniqui ad furorem atque invidiam excitantur : quia boni mala nascentia, quæ imitari respuunt, persequuntur.
Stultus complicat manus suas, id est, simul plicat eas a laboribus abstinendo, et comedit carnes suas, id est, se ipsum consumit inopia ac macilentia, quia pro necessariis refugit laborare. Spirituali quoque egestate tabescit, quia virtutum operibus renuit insudare. Dicens : Melior est pugillus, id est modicum quid, cum requie, id est corporali repausatione, quam plena utraque manus, id est multum seu abundantia, cum labore et afflictione animi, id est cum labore sollicito, et laboriosa occupatione, ac cura pro obtinendis in copia victui necessariis. Hoc modo excusat se piger ac negligens, et verba quæ in se veram possunt habere sententiam, applicat abusive ad excusandum suam ignaviam. Vere etenim melior est pugillus cum requie spirituali, et mentis tranquillitate inquietudine vitiorum carente, quam temporalium superfluitas, cum timore perdendi hoc, et anxia cura, quemadmodum scriptum est : Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas.10
Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. Unus est, id est aliquis homo singularis, et secundum non habet, id est cohabitatorem propinquum aut socium, non filium, non fratrem, id est nullum cui de jure competat ei in hereditate succedere; et tamen laborare non cessat pro rebus terrenis augendis, quum habeat satis; nec satiantur oculi ejus divitiis : quia quo plura acquirit, plus appetit. Pecunia enim appetitum non satiat, sed irritat. Nec recogitat, dicens : Cui laboro? id est, cur tam superflue me fatigo, qui heredem non habeo? et fraudo animam meam bonis, id est, me ipsum, seu vitam meam animalem, privo competenti usu opum mearum? In hoc quoque est vanitas, id est stulta cupiditas et avara tenacia, et afflictio pessima : quia res ista continet malum culpæ ac pœnæ. Ideo fertur in Psalmo : Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.1112 Talibus Jacobus loquitur : Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.13 Aurum et argentum vestrum æruginavit; et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.
Melius est ergo duos esse simul quam unum, id est utilius et magis humanum, quum, teste Philosopho, homo naturaliter sit animal politicum et sociale; habent enim emolumentum, id est mutuum lucrum et commodum, societatis suæ. Si unus ceciderit in aliquam adversitatem, tentationem, aut culpam, ab altero fulcietur, id est, sustentabitur, erigetur, custodietur: sicut et in exteriori itinere, si unus in aquam foveamve corruerit, a consorte extrahitur. Væ soli, qui cum alio communionem societatis et amicitiæ prorsus non habet; quia quum ceciderit in mala pœnæ aut culpæ, non habet sublevantem se hominem. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: id est, sicut corporaliter pariter dormientes invicem calefaciunt se, sic amicabiliter cohabitantes ac invicem conversantes, mutuo se accendunt per verba et facta caritate Dei et proximi. Unus quo modo calefiet? id est, sicut difficulter calefit tempore frigido, qui solus dormit in lecto; sic qui solus est, difficulter caritate accenditur. Imo faciliter in torporem cadit pigritiæ, et in desideria carnalitatis cujusdam ac consolationis externæ, ut Cassianus testatur. Et si quispiam, scilicet invisibilis aut visibilis inimicus, prævaluerit contra unum, duo resistunt adversario tali, se invicem exhortando; succurritque socius socio superato, pro ipso orando, ipsum monendo, et per opera exemplaria inflammando, suaque merita ei communicando. Hinc Plato loquitur in Phædone: Adversus duos nec Hercules fertur satis potens.
Ex præinductis vita socialis laudatur. Ad cujus commendationem insinuandam, Dominus et Salvator discipulos suos combinatos misit ad prædicandum.14 Unde et Psalmista decantat: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!15 Hinc sancti et expertissimi Patres, Benedictus, Bernardus, Climacus, Cassianus, vitam cœnobitalem, in qua plures religiosæ personæ sub spirituali patre in sancta obedientia militant Deo, multum commendant, securioremque asserunt; vitam vero solitariam, quamvis sublimem, tamen periculosam esse testantur, nec convenire nisi exercitatis in omni virtute, prout de hoc in regula S. Hieronymus sapienter disseruit. Unde et Aristoteles naturali ratione inductus, testatus est, quod homo solus, est Deus aut bestia, id est divinus aut bestialis. Nihilo minus (prout S. Thomas in secunda secundæ determinat et declarat) absolute loquendo, vita illa omnino solitaria anachoretica, vitæ cœnobitali ac sociali præfertur, tanquam perfectior atque divinior. Nec hoc repugnat præhabitis, quoniam Salomon loquitur hic secundum legem communem, atque de homine secundum congruentiam suæ naturæ, non secundum præeminentiam gratiæ, quæ transcendit naturam, nec lege arctatur communi.
Ex inductis etiam verbis monstratur, quam utile et salubre sit, habere fidelem amicum ac socium probum, qui ad omne bonum honestum integre adstet: cui homini tanquam sibi ipsi possit credere, communicare, confidere. Hinc Seneca dixit: Vita sine amico, visceratio est leonis ac lupi. Errat qui amicum in atrio quærit, in convivio probat. Et rursus: Diu cogita an aliquis recipiendus sit tibi in amicum. Quum placuerit fieri, toto pectore illum admitte; tam audacter cum illo loquere, quam tecum. Si aliquem amicum existimas, cui non tantumdem credis sicut tibi, vehementer erras, nec satis nosti naturam amicitiæ veræ. Omnia cum amico delibera, sed de ipso prius. Post amicitiam vero credendum est ei, sed ante amicitiam deliberandum. Itaque qui pariter conversantur, præsertim religiosi, diligentissime satagant ita cohabitare, ut se invicem adjuvent, ædificent, elevent, et caritate accendant; et nequaquam scandalizent, molestent, perturbent se mutuo. Nisi enim caritate conjuncti sint, et morum conformitate conveniant, cohabitatio eorum maxime est damnosa, amara, ac dura.
Funiculus triplex difficile rumpitur: id est, sicut corporaliter est de funiculo ex tribus chordis contexto et juncto; sic spiritualiter caritas quæ est vinculum cordis, uniens et colligans amantem dilecto, difficulter violari poterit aut dissolvi, si triplici nutriatur et conservetur fomento, videlicet consideratione bonitatis rei amatæ, potissime summi boni, consideratione quoque beneficiorum dilecti, et intuitione præmii caritatis. Vel per triplicem funiculum, intelliguntur ipse qui diligit, et dilectus ejus, et condilectus utrique : quemadmodum amor inter conjugatos est fortior, quando eamdem habent prolem ambobus caram. Vel ideo ait, Funiculus triplex difficile rumpitur, quia si tres ad invicem commorentur ac mutuo suffragentur, difficulter poterunt superari, eo quod tot sint coadjutores, quot cohabitatores.
Melior est puer pauper in temporalibus, et sapiens, id est in spiritualibus locuples (quia nec vera prudentia, nec vera sapientia sine aliis habetur virtutibus, quamvis sapientia informis et acquisita queat cum vitiis esse), rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum, id est, ex præteritis ac præsentibus, nescit conjicere de futuris : quod tamen præcipue spectat ad præsidentes, ut sic de communi utilitate suorum provideant subditorum. Unde, ut Tullius docet, ad prudentem, maxime ad regem, pertinent memoria præteritorum, consideratio præsentium, providentia futurorum. Nescit, inquam, prævidere periculum proprium, utpote quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum, agnita ejus prudentia, innocentia, idoneitate. Quemadmodum Joseph de carcere fuit promotus super regnum Ægypti, primus post regem, juxta illud in Psalmo :16 Misit rex, et solvit eum;17 constituit eum dominum domus suæ. Et in libro Sapientiæ : In vinculis non dereliquit eum, donec afferret illi sceptrum regni.18 Et alius natus in regno, utpote heres ac filius regis, inopia consumatur : quemadmodum quarto Regum contigisse legitur Sedeciæ.19 Hinc scriptum est : Deus reges in solio collocat, et illic eriguntur. Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus pauperitatis, indicabit eis opera eorum, quia violenti fuerunt, ut revertantur ab iniquitate. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria;20 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Origenes et Victorinus per puerum pauperem et sapientem, intelligunt Christum : de quo loquitur Isaias, Puer natus est nobis.21 Per regem senem et fatuum, intelligunt diabolum : qui a mundi fuit exordio, et in veritate non stetit;22 et sapientiam perdidit in decore suo, ut ait Ezechiel; atque inveteratus est in peccato :23 quem Christus devicit.
Vidi cunctos, id est multos de omnibus, viventes, qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo, id est adhærentes adolescenti filio regis antiqui, qui patri suo secundus est, id est primus post eum, atque interdum ex ambitione usurpat sibi regnum, patre suo adhuc vivente, habetque populum pro majori parte sibi faventem. Hinc subditur : qui consurgit pro eo, id est, pro patre suo incipit regnare. Infinitus, id est nobis innumerabilis et valde magnus, numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, id est, patri suo ante suum principatum obedierunt, et nunc sibi obtemperant; et qui postea futuri sunt, id est posteri obedientium sibi, non lætabuntur in eo, id est, despicient eum senescentem, eo quod patrem suum de regno expulerit, vel ex alia causa, et ita abjicient eum, et filio ejus hærebunt. Sed et hoc vanitas est, sic scilicet regnum invadere, et patre seniore relicto, filium ambitiosum in regem suscipere; et afflictio spiritus, id est valde afflictivum regi antiquo.
Custodi pedem tuum, ingrediens domum Dei : id est, cum reverentia et humilitate vade et intra in templum sive ecclesiam, et recta intentione vanum refrenando affectum, ne sacra loca inhonores, et Deum in locis suæ honorificentiæ deputatis offendas24, sicut multi ingrediuntur indevote, irreverenter, superbe, vana et lasciva affectione cupientes hominibus complacere. Quorum meminit Scriptura dicens : Optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel;2526 et iterum, Visitabo super omnem qui arroganter ingrediatur super limen. Et appropinqua prædicatoribus, doctoribus, et prælatis, ut audias auribus cordis et corporis verbum Dei et præcepta Ecclesiæ. Multo enim melior est obedientia cordis, qua implentur præcepta, quam stultorum victimæ, id est exteriora sacrificia Deo oblata, quæ non sunt ei accepta : præsertim loquendo de sacrificiis legis, quæ non nisi ex fide, devotione et caritate offerentium, Domino placuerunt. Qui nesciunt quid faciunt mali : id est, sua vitia non attendunt, sua excæcati elatione aliisque peccatis, in tantum ut mala sua reputent bona. Quibus in Isaia
Is. v, 20.
Dominus comminatur : Væ qui dicitis malum, bonum ; et bonum, malum. Istud multum potentibus magis solet competere, qui voluntate utuntur pro lege, juxta illud Sapientiæ : Sit fortitudo nostra lex justitiæ. Unde et quarto Politicorum Aristoteles ait, quod multum potentes, nec sciunt, nec volunt subdi. Postremo, huic quod dictum est, Melior est obedientia, etc., consonat illud primi Regum : Melior est obedientia, quam victimæ. Unde per prophetam Amos Dominus ait iniquis : Non accipiam odorem cœtuum vestrorum. Quod si obtuleritis mihi holocausta, non suscipiam. Qui et in Osee testatur : Misericordiam volui, et non sacrificium.
Sap. II, 11.
I Reg. XV, 22.
Amos V, 21.
Osee VI, 6.
Footnotes
-
Job xx, 2. ↩
-
Is. LVII, 1 ↩
-
Ps. LXVIII, 21. ↩
-
Is. LXIII, 5. ↩
-
Cf. Habac. 1, 13, 3, 4. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Matth. xxvi, 24; ↩
-
Marc. xiv, 21. ↩
-
C Job ix, 17. ↩
-
Ps. xxxvi, 16. ↩
-
Ps. xxxviii, 7. ↩
-
Ps. xxxviii, 7. ↩
-
Jacob. v, 2, 3. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Ps. cxxxii, 1. ↩
-
Gen. xli, 14, 40-44. ↩
-
Ps. civ, 20, 21. ↩
-
Sap. x, 14. ↩
-
IV Reg. xxv, 7. ↩
-
Job xxxvi, 7-12. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Ezech. xxviii, 17. ↩
-
Matth. iv, 1-11. ↩
-
Soph. i, 9. ↩
-
Amos vi, 1. ↩
Chapter 4 of 12