Skip to the text

Articulus 5

DECLARATIO CAPITULI QUINTI : NE TEMERE QUID LOQUARIS.

VIDETUR Salomon in libro isto frequenter in verbis suis derogare providentiæ Dei, et justis judiciis ejus, dicendo : Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat ? et, Nihil habet homo amplius jumento; et consimilia : quæ ex persona carnalium imperitorumque loquitur. Ne ergo putetur talia dixisse ex animo, propriaque persona, et ne quis ejus exemplo ad similia proferenda erumpat; recte nunc ait :

Eccle. III, 21.

Ibid. 19.

Ne temere quid loquaris : id est, nullum verbum proferas veritati Scripturæ aut honestati virtutum contrarium; et præsertim incaute aut præsumptuose nihil loquaris de Deo, et de natura et attributis ipsius : quia, ut ait Apostolus, Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et ad reprimendum nos ab immoderato Deitatis ac judiciorum ejus scrutinio, dictum est in libro Proverbiorum : Qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo : id est, ex consideratione divinæ præsentiæ omnia intuentis ac ju-

I Cor. XV, 33.

Prov. XXV, 27. dicantis retrahi debes, ne præceps sis ad loquendum, potissime de divinis in arduis, et in his ubi non habetur manifesta et certa determinatio ex Scripturis aut doctrinis Ecclesiæ : quia, ut divinus Dionysius et post eum Damascenus testantur, non est audendum aliquid loqui de Deo, præter tradita in sacris eloquiis. Hinc etiam in Proverbiis dictum est : Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Jacobus quoque apostolus : Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Ideo Seneca loquitur : Sicut sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio (id est locutio) pressa, non audax. Tardiloquum te esse jubeo. Prope est a te Deus : bonus vir sine Deo non est. Et iterum : Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat ; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.

Prov. XXIX, 20.

Jacob. I, 19.

Deus enim in cœlo, id est, ipse Deus rector, creator, et dominus est cœlorum, et in eis ob suam excellentiam specialiter esse habitareque dicitur. Ideo eum comprehendere nequis, sed temperate ac timorate loqui debes. Et tu super terram, id est, terrenus, mortalis et incola terræ es : ideoque valde inferior Deo. Idcirco non ingeras te divinis inconsiderate. Nam et quamvis ipse in cœlis tanquam omnium summus Judex resideat, nihilo minus inferiora omnia intuetur. Imo ipse in sua natura incircumscriptibilis est omnino, illocalis et intemporalis, ubique præsens, quamvis in cœlo specialiter esse dicatur, eo quod ibi eminentius operetur, ac clarius videatur. Hinc scriptum est :1 Suspice cœlum et intuere, et contemplare aera, quod altior te sit. Hæc ergo eminentia Creatoris, et incomprehensibilitas judiciorum Altissimi, debet nos refrenare a locutione incauta de ipso ac ejus judiciis, et a periculoso scrutinio, imo ab omni verbo et actu illicito. Propter quod ipse per Isaiam ait : Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ; neque viæ meæ, viæ vestræ : quia sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.2 Idcirco sint pauci sermones tui, id est moderati, non superflui, potius ad minus, quam ad majus tendentes : et hoc, consideratis circumstantiis rei et causæ atque materiæ : quia secundum audientium dispositionem, capacitatem, indigentiam, et secundum objecti dignitatem, eminentiam, difficultatem, aut incomprehensibilitatem, oportet moderari, extendere, breviare sermonem : ad quod servandum, unctio docet, discretio dirigit experientia juvat. Denique Glossa fatetur, quod etiam vera de Deo dicere, periculosum sit : quanto magis incerta aut falsa ?

Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia : id est, sicut post multas et magnas sollicitudines in vigilia habitas, sequuntur somnia proportionabilia de rebus eisdem in nocte, tempore somni (quæ enim tractantur in vigilia multum intente et anxie, occurrunt in somno per sua phantasmata); sic multos sermones comitatur insipientia, culpa, dispersio cordis, conscientiæ læsio, et audientium scandalum. Unde in Proverbis dictum est :3 In multiloquio peccatum non deerit; et, Totum spiritum suum profert stultus.4

Ex præinductis docemur, ex consideratione præsentiæ majestatis divinæ, cuncta cernentis ac audientis, nos in omnibus custodite habere, non solum in verbis oris, sed etiam cordis, hoc est in cogitationibus, atque in affectionibus quæ ex cogitationibus oriuntur. Nam si præsentia viri sapientis ac probi, reprimeret nos a negligentia, inhonestate, excessibusque verborum : quanto magis præsentia Dei, ab omni interiori exteriorique culpa nos debet restringere? Hinc sapientes docuerunt, ut ubique imaginemur quasi præsentialiter adesse, atque inspicere nos virum prudentem et virtuosum, sicque in cunctis agere sapienter, et verecundari de omni indecentia et fœditate, ob viri illius præsentiam : ut vel sic assuescamus ex divinæ consideratu præsentiæ, hoc ipsum implere. Hinc Seneca dixit : Aliquis vir bonus eligendus est nobis, ac semper ante oculos habendus, ut sic semper tanquam illo spectante vivamus, et omnia tanquam illo judice faciamus. Maxima pars vitiorum vitatur et tollitur, si peccatori testis adstat. Qui sic semper veretur, cito erit verendus. Hanc ipsam practicam docet et S. Bernardus in Epistola ad Fratres de Monte Dei. Præterea etiam sanctorum angelorum præsentia, ad idem incitare nos debet. Et mirum ac deplorandum, quod non attendimus ista, nec divinæ majestatis intuitum perpendimus, veremur ac veneramur. Unde elicitur, quam infinita sit insipientia, miseria, imperfectio, ac perversitas nostra, qui humanum amplius quam divinum honoramus adspectum.

Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, id est votum implere. Periculum etenim est in mora. Nam si quis ex dilatione non necessaria fiat impotens ad persolvendum votum, incurrit grande periculum. Et quamvis præcepta quæ obligant semper, non obligent ad semper, obligant tamen pro tempore opportuno. Idcirco qui religionem vovit intrare, debet hoc adimplere celerius quo congrue potest. Nec solum reddendum quod Deo vovetur, sed etiam quod hominibus promittitur. Quod si quis promittat aliquid homini, quod ad ipsius hominis pertineat commodum aut honorem, potest homo id relaxare, et promittentem a tali promissione seu obligatione absolvere. Si vero promittat quid alteri, quod Dei honorem, servitutem, aut cultum directe concernat, ut quotidie legere septem psalmos, aut celebrare, non potest homo cui id promittitur, talem relaxare promissionem : quoniam Deo intelligitur principaliter facta, non homini. Hinc ait Psalmista :5 Vovete, et reddite Domino Deo vestro. In Deuteronomio quoque sic legitur :6 Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo.

Displicet enim ei infidelis, id est non impleta, et stulta, id est indiscreta, promissio. Quemadmodum enim tres sunt comites juramenti, scilicet discretio, veritas, justitia (ut ait Hieronymus super illud in Jeremia, Jurabis, Vivit Dominus, in judicio et veritate et justitia);7 ita iidem sunt tres comites voti, ita quod quidquid veritati, discretioni, aut justitiæ contrariatur, non est vovendum neque jurandum. Et quamvis promissum sit aut juratum, non est tamen implendum : nec peccat, qui promisit aut juravit, talia non implendo ; sed peccavit, tale quid jurando aut promittendo. Hinc ait Isidorus : In malis promissis rescinde fidem ; in turpi voto muta decretum. Quod incaute vovisti, non facias : impia est promissio, quæ scelere adimpletur.

Sed quodcumque voveris, redde : præsertim quia votum plus obligat quam juramentum. Violatio etenim voti contrariatur fidelitati quam homo tenetur Deo; violatio autem juramenti repugnat veritati. Et hoc Thomas in secunda secundæ magis declarat. Votum quoque est actus latriæ, quæ inter virtutes morales videtur primatum sortiri, propter propinquitatem ejus ad theologicas virtutes, et quoniam circa Deum versatur, cui cultum cærimoniamque impendit. Ideo, sicut valde laudabile ac meritorium est, vota implere; ita prorsus damnabile vitiosumque censetur, ea non observare. Hinc loquitur Augustinus : Non te vovisse pœniteat; imo gaude jam tibi non licere, quod cum tuæ detrimento salutis licuisset. Felix necessitas, quæ ad meliora compellit. Unde sicut vovere, est spontaneæ voluntatis; sic ea implere, est necessitatis. Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

Præterea infidele est votum eorum, qui necessitatis articulo imminente aliquid vovent, et necessitate illa cessante, vovisse se dolent, nec implent. Votum quoque factum de impossibili, stultum est : similiter quod fit Deo de re indifferenti. Constat item ex dictis, multo plus meritorium esse, facere bonum ex voto, quam sine voto. Ponderent hæc religiosi qui nec substantialia suæ religioni observant, quam enormiter atque gravissime peccent.

Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam : id est, non dicas ex corde, te non posse præcepta implere, nec concupiscentias carnis frenare, aut in medio hominum caste et sobrie vivere : quod esset iniquitatem in Creatorem, auctorem naturæ, retorquere, juxta illud Psalmistæ, Quoniam declinaverunt in te mala.8 Unde rursus pro hac iniquitate vitanda, orat Psalmista : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.9 Qui autem dicunt se non posse peccata vitare, carni suæ præstant peccandi licentiam. Quocontra ait Hieronymus : Maledictus qui dicit Deum aliquid impossibile præcepisse. Vel sic : Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam : id est, oscula et verba lasciva, ex quibus caro ad peccandum accenditur, fuge; nec etiam aperias os tuum gulæ et ebrietati, ex quibus carnis vitia nutriuntur.

Neque dicas coram angelo tibi ad custodiam deputato : Non est providentia : id est, Deus non habet curam et providentiam actuum humanorum. Quo dato, sequitur nec angelos hominibus custodiendis desuper missos. Quocontra ait Apostolus :

Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?10 Imo etiam in Evangelio Dominus : Angeli, inquit, eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.11 Sicque tale verbum, est verbum blasphemiæ atque perfidiæ et ingratitudinis maximæ, non solum in Dei, sed et in angelorum redundans injuriam. Potest tamen per angelum, etiam sacerdos intelligi, juxta illud Malachiæ : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini est.12 Ne forte iratus Dominus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum, id est, destruat cuncta quæ habes, sicque ostendat per effectum, providentiam se habere; dissipet quoque opera manuum tuarum, id est, bona tua præterita, propter taliter enim loquentibus atque dicentibus illud in Isaia, Comedamus et bibamus, cras enim moriemur, Dominus ait :1314 Revelata est iniquitas ista in auribus meis. Si dimittur (id est non dimittetur) vobis iniquitas hæc donec moriamini. Unde ad Ezechielem Dominus loquitur : Peccatum domus Israel magnum est valde nimis.15 Dixerunt etenim : Reliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt. Propterea et ego non parcam, nec miserebor, sed arguam in furore.

Ubi multa sunt somnia, ibi plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri. Hoc intelligendum est de his qui somniis suis faciliter credunt, et quidquid eis in somno apparet, repræsentatur, occurrit, putant mysticum esse, et aliquid significare, atque a Deo vel angelo revelari. Quibus contingunt multæ deceptiones; et ipsi de suis somniis plurima fabulantur, et tandem fiunt phantastici. Ideo in Ecclesiastico inducitur : Somnia extollunt imprudentes. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum. Sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit visitatio emissa. Multos errare fecerunt somnia.16 Unde in Jeremia et Ezechiele Dominus loquitur de pseudoprophetis : Errare fecerunt populum meum propter somnia sua, quæ narrat unusquisque proximo suo, dicens :1718 Somniavi, somniavi. Verumtamen ista non sunt intelligenda, quasi somnia sint semper spernenda aut deceptiva. Sunt enim quandoque a Deo per angelos, interdum ex causa pure naturali. Unde in Numeris Dominus ait ad Aaron : Si fuerit inter vos Propheta, in visione apparebo ei, aut per somnium loquar ad eum.19 In libro Job quoque legitur : Per somnium in visione nocturna, aperit Deus aures virorum.2021 In Evangelio etiam legitur sæpe angelus apparuisse Joseph in somnis. De hac materia super Genesim plenius scripsi, et super præallegatum Ecclesiastici capitulum, suo loco (præstante Domino) scribam.

Hæc pro nunc tetigisse sufficiat. Tu vero time Deum filiali timore, non somnia vana, imaginationesque stultas : a quarum deceptione ora liberari a Domino.

Si videris calumnias egenorum, quas sustinent a divitibus atque potentibus, et violenta judicia, id est censuras, pœnas, similesve effectus, quos impii judices ac potentes jubent per violentiam infirmioribus inferioribusque inferri, et subverti justitiam in provincia, ita quod innocentes opprimuntur, et justi persecutionibus infestantur ; non mireris super hoc negotio, id est, de istis eventibus non mireris admiratione immoderata, turbativa, aut diffidentiali. Solent enim quidam pusilli nondum satis illuminati vel in Scripturis exercitati, vehementer mirari, fluctuare, deficere, dum cernunt quosque justos, sapientes, innocentes ac sanctos, a pessimis tribulari, spoliari, fugari, occidi, quasi Scriptura non dicat :22 Multæ tribulationes justorum;23 et, Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum;24 et rursus, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Siquidem in hac vita electi et justi per impiorum manus purgantur, exercentur, et ad cœleste regnum mittuntur. De hac re Cassianus primo libro Collationum, in collatione abbatis Theodori de Nece Sanctorum, tractat diffuse. Unde in talium pusillorum sic admirantium persona Habacuc loquens: Quare non respicis, inquit, Domine, super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se?25

Quia excelso excelsior est alius: id est, unus in potestate atque officio constitutus, est alio officiato sublimior, sicque si justus est, potest illius errata corrigere; vel si tyrannus est ille excelsior, potens est inferiorem opprimere. Et super hos quoque eminentiores, id est excelsiores, sunt alii: quemadmodum super barones et comites, sunt duces et reges, seu angeli qui præsunt provinciis, nec sustinerent talia fieri, nisi præstolarentur divini tempus judicii. Et insuper universæ terræ rex, id est monarcha totius regni, imperat servienti, id est suis ministris: ad quem pertinet aliorum emendare injurias et errata. Vel, per Universæ terræ regem, intelligitur Deus omnipotens: de quo ait Psalmista, Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnem terram.26 Qui prætacta mala non sineret fieri, nisi suo tempore vellet et posset universa dijudicare, et male judicata rejudicare. Qui ait: Quum accepero tempus, ego justitias judicabo.27 De quo et in Job scriptum est: Deus inultum abire non patitur;28 et in Ecclesiastico, Altissimus est patiens redditor.29

Avarus non implebitur pecunia, id est, affectus avari non satiatur pecuniis: quoniam quo plures acquirit, plures desiderat, sicut hydropicus, quanto plus bibit, tanto plus sitit. De hoc dicta sunt multa. Et qui amat divitias temporales immoderate, et tanquam finem, seu propter se ipsas, fructum non capiet ex eis, id est usum salubrem: quia non proficiunt ei ad salutem, sed obsunt; et vix audet eis ad sufficientiam uti, ac Deo de eis ingratus est, nec communicat pauperibus. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Nihil iniquius quam amare pecuniam.30 Et Salvator in Evangelio: Quam difficile, inquit, qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum!31 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. Porro divitiæ in tantum possunt amari, in quantum utiles ac necessariæ sunt ad spiritualia bona, hoc est ad bene vivendum, ad serviendum Altissimo, ad habendum necessaria vitæ, ad cultus virtuosos, ad Dei honorem. Et hoc ergo vanitas. Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt, id est consumunt, eas. Quod frequenter contingit. Quidam tamen divites tenent secum perpaucos, et opes reponunt. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias suas oculis suis? Sicque ex earum apprehensione delectatur inaniter, et est sicut Tantalus in mediis undis.

Dulcis est somnus operanti, post suum laborem, sive parum sive multum comedat. Nam propter lassitudinem et diuturnum laborem, natura indiget recreatione. Similiter occupato in exercitiis virtuosis, et vitæ activæ operibus, dulce est interdum quieti contemplationis vacare, præsertim si cum Apostolo sciat abundare et penuriam pati, saturari et esuriem sustinere.32 Saturitas autem divitis non sinit eum dormire diu et quiete: quia ex saturitate dyscrasiam, torsiones, ægritudinesque incurrit; est quoque propter divitias suas sollicitus. Similiter carnalis sua saturitas impedit eum ab obdormitione in Deo per contemplationis soporem; nec dicere potest, In pace in id ipsum dormiam et requiescam.33 Verum, ut Seneca in Proverbiis suis testatur, bene dormit, qui non sentit quam male dormit.

Est et alia infirmitas, id est enervatio ac debilitas cordis, robori virtutum contraria, pessima, id est valde mala, quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui, id est, quod ipse dives, præsertim avarus, frequenter congregat et reservat divitias in damnum et periculum sui ipsius, dum fures, raptores, latrones et tyranni, insidiantur ei propter suas divitias, et tollunt eas, aut etiam ipsum occidunt. Ideo Seneca dixit : Maximo periculo custoditur, quod multis placet. Pereunt enim in afflictione pessima, id est, divitiæ auferuntur suo possessori cum amara ejus tristitia et desolatione, quia invitissime eas amittit. Generavit filium, qui in summa egestate erit : quia opes patris direptæ sunt, nec eas potest recuperare. Sicut egressus est nudus ille possessor sic spoliatus, seu filius ejus bonis paternis privatus, de utero matris suæ; sic revertetur pauper et nudus in terram, et nihil auferet secum de labore suo, dum moritur, id est de suis bonis terrenis, laboriose acquisitis. Attamen opera, id est merita ac demerita, singulos eos sequuntur, juxta illud in Apocalypsi : Opera illorum sequuntur illos.34 Hinc fertur in Psalmo : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.35 Job quoque : Dives (inquit) quum dormierit, nihil secum auferet;36 apprehendet eum quasi aqua inopia. Ideo ait Apostolus :37 Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus. Miserabilis prorsus infirmitas! Quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum, id est inaniter et incerte ? Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris cordis, id est in malis pœnæ et culpæ, et in curis multis, quæ mentem affligunt et pungunt ut spinæ, et in œrumna atque tristitia, id est anxietate et mœrore.

Spiritualiter, divitiæ conservantur in malum domini sui, dum quis ad tempus spiritualiter crescit in scientia atque virtutibus, et non perseverat usque in finem. Imo bona cooperantur ei in malum, et melius ei esset non cognovisse viam justitiæ, quam post agnitionem reverti retrorsum.3839 Similiter accidit ei qui de spirituali opulentia meritorum suorum extollitur, nec permanet gratus Deo, humiliterque subjectus. Talis generat filios, id est discipulos ac subditos, pauperes, quia scandalizantur in eo, et recidivationem ejus sequendo, pereunt simul cum ipso : sicut de talibus ait Apostolus, Errantes et in errorem mittentes.40

Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus : et hæc est pars illius : id est, melius est temperate et delectabiliter uti terrenis, quam tam anxie propter ea sollicitari, et in tenebris prætactis uti eisdem. Frui autem, frequenter pro Uti accipitur. Nam proprie non est fruendum nisi Deo. Et omni homini, cui Deus dedit divitias atque substantiam, id est mobilia et immobilia bona, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo, id est, delectabiliter sua portione utatur : hoc est donum Dei, id est quoddam beneficium ejus, et melius usu prætacto : et ex gratia id procedit, quod homo temporalibus ordinate utatur. — Spiritualiter, bonum est refici sacramentis Christi, pane lacrimarum, et actibus virtuosis, atque ex eis et gratia Dei, præstolari vitam beatam, ejusque exspectatione gaudere.

Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, id est, tempus vitæ suæ non videbitur sibi valde longum, nec tædiosum, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus, id est, vitam jucundam ei concedat, secundum modum nunc introductum. His autem qui in deliciis vivunt, tempus videtur breve, quamvis sit longum : sicut econtrario, his qui desolatam, tristem, amaram ducunt vitam, tempus, quamvis breve, videtur longum, ut in damnatis maxime patet. His quoque qui conantur quotidie multa expedire et agere, dies valde breves apparent, quia non valent satisfacere suo affectui. Conformiter hominibus virtuosis, in contemplativis, perfectis, tempus breve videtur, quia in assidua mentis tranquillitate, et bonæ conscientiæ securitate, spiritualique gaudio serviunt Deo; et quoniam quidquid hic agere queunt, quantumcumque diu vixerint, permodicum reputant intuitu et amore retributionis futuræ. Interdum tamen præ desiderio dissolvendi et exsistendi cum Christo, ac perfruendi beatifice Deo, tempus potest eis longum apparere, ita ut dicant : Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est;41 et, Quando veniam et apparebo ante faciem Dei ?

Footnotes

  1. Job xxxv, 5. ↩

  2. Is. LV, 8, 9. ↩

  3. Prov. x, 19. ↩

  4. Prov. xxix, 11. ↩

  5. Ps. lxxv, 12. ↩

  6. Deut. xxiii, 23. ↩

  7. Jer. iv, 2. ↩

  8. Ps. xx, 12. ↩

  9. Ps. cxl, 4. ↩

  10. Hebr. 1, 14. ↩

  11. Matth. XVIII, 10. ↩

  12. Malach. II, 7. ↩

  13. Ibid. 14. ↩

  14. Is. XXII, 13. ↩

  15. Ezech. IX, 9, 10; XXV, 17. ↩

  16. Eccli. XXXIV, 1-3, 6, 7. ↩

  17. Jer. XXIII, 27, 25; ↩

  18. Ezech. XIII, 10, 6. ↩

  19. Num. XII, 6. ↩

  20. Job XXXIII, 15, 16. ↩

  21. Matth. I, 20; II, 13, 19. ↩

  22. Ps. XXXIII, 20. ↩

  23. Act. xiv, 21. ↩

  24. Hebr. i, 14. ↩

  25. Cf. Habac. 1, 13, 3. ↩

  26. Ps. xciv, 3. ↩

  27. Ps. lxxiv, 3. ↩

  28. Job xxiv, 12. ↩

  29. Eccli. v, 4. ↩

  30. Eccli. x, 10. ↩

  31. Luc. xviii, 24, 25. ↩

  32. Philipp. iv, 12. ↩

  33. Ps. iv, 9. ↩

  34. Apoc. xiv, 13. ↩

  35. Ps. lxxv, 6. ↩

  36. Job xxvii, 19, 20. ↩

  37. 1 Tim. vi, 7. ↩

  38. 11 Petr. ii, 21. ↩

  39. II Petr. ii, 21. ↩

  40. II Tim. iii, 13. ↩

  41. Ps. cxix, 5. ↩

Chapter 5 of 12