Skip to the text

Articulus 6

EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : EST ET ALIUD MALUM QUOD VIDI SUB SOLE.

RURSUS cupidorum et divitum vanitatem, miseriasque describit. Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines, id est sæpe contingens hominibus. Deinde exprimit illud. Vir cui dedit Deus divitias et substantiam, id est bona mobilia ac immobilia, bona terrena, opesque naturales ac artificiales, et honorem, id est dignitatem præsidentiæ, famam, et humanæ reverentiæ exhibitionem; et nihil deest animæ suæ, id est personæ ejus, sumendo partem pro toto, seu vitæ animali, ex omnibus quæ desiderat, id est de his quæ ad temporalem spectare videntur prosperitatem. Nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, id est, tempus vitæ ei non præstat, sed subtrahit eum per mortem; sed homo extraneus vorabit illud, id est, bona ejus consumet. Hoc vanitas, id est instabilitas, et miseria magna est. Non tamen est culpa in se, nec ex parte Dei subtrahentis, nec ex parte subtracti, nisi forsan ob culpam suam tam cito tollatur.

Si genuerit quispiam centum liberos. In Scripturis autem (ni fallor) non legitur quis genuisse ultra septuaginta filios, nisi forsitan addito uno aut duobus, sicut in libro Judicum recitatur Abimelech filius Gedeonis occidisse septuaginta viros fratres suos filios Gedeonis.1 Quibus tamen superstes fuit Joatham frater illorum, imo et ipse Abimelech.2 Similiter quarto Regum narratur Jehu occidisse septuaginta filios Achab : ante quos occiderat filium ejus Joram. Verumtamen aliqui habuerunt plures quam septuaginta duas proles, ut patet de Roboam rege, qui viginti octo genuit filios, sexagintaque filias.3 Et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, sicque fecunditatem habeat prolis, ac vitæ diuturnitatem, et anima illius, id est ipsemet, non utatur bonis substantiæ suæ, necessaria vitæ sumendo ex ipsis, eo quod sibi subtracta sint, vel ipse in captivitatem traductus, sepulturaque careat : sicut de Joakim rege Jeremias prædixit, Sepultura asini sepelietur.4 De hoc ego pronuntio, quod melior illo sit abortivus : qui actualiter non peccavit, et ad limbum puerorum deducitur. Hæc autem intelligenda sunt, faciendo comparationem istorum ad invicem, quantum ad mala vitæ præsentis. Potest tamen contingere, quod aliquis dives spolietur et captivetur, atque in tantis adversis sit patiens, ac Deo intentus, sicque melior sit ac felicior abortivo.

Porro sequentia dupliciter exponuntur : Primo, de abortivo. Frustra enim venit in uterum et ad conceptum, quia non potuit pervenire ad nativitatem ex utero, nec ad vitam beatam; et pergit ad tenebras, id est ad limbum, quem dicunt aliqui tenebrosum, vel quia in eo est pœna damni; vel,567

Prov. x, 7.

Ps. ix, 6.

Ad tenebras, id est ad sepulcrum; et oblivione delebitur nomen ejus, id est, ipsemet cito erit a memoria hominum omnino deletus, nec habuit nomen sibi impositum. Non vidit solem, id est, quia non prodiit vivus ex ventre ad lucem; neque cognovit distantiam boni et mali, id est, differentiam inter bonum et malum non est expertus in mundo, quia non venit ad usum rationis in vita præsenti. — Secundo, exponuntur hæc de homine divite, diu vivente, fecundo, nec tamen potente uti divitiis suis: qui frustra venit ad opes, vel in mundum, in quo non est consecutus felicitatem, et pergit ad tenebras, id est ad tormenta ac desolationes; et oblivione delebitur nomen ejus: eo modo quo in Proverbiis dictum est: Nomen impiorum putrescet; et in Psalmo, Nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. Non vidit solem, id est, prosperitatem atque lætitiam non est expertus, nec Solem justitiæ consideravit; neque cognovit distantiam boni et mali: id est, sola adversa expertus est, non prospera, et ita non novit utrumque perfecte: quia (ut fertur communiter) qui non est paupertatem aut infirmitatem expertus, nescit quid sit opulentia aut sanitas. Vel, Non cognovit distantiam boni et mali, id est, non discrevit inter virtutes et vitia. Imo quæ illicita sunt, licita reputavit.

Gen. v, 27.

Etiam si duobus millibus annis vixerit homo: quum tamen nemo in Scripturis legatur mille annis vixisse; sed Mathusalem qui ceteris diutius invenitur vixisse, annis nongentis sexaginta novem vixisse narratur in Genesi; et non fuerit perfruitus bonis, sed jugiter malis, adhuc tamen abortivo miserior est, præsertim si non fuerit perfruitus bonis gratiæ ac virtutum. Nonne ad unum locum properant omnia?

Omnis labor hominis in ore ejus: id est, quidquid laborando acquirit de rebus terrenis, ore seu comestione consumit; sed anima ejus non implebitur: id est, cor ejus plura desiderabit, nec sufficientia erit contentum (potissime loquendo de cupido), ac postea iterum cupiet manducare. — Spiritualiter, omnis labor hominis est in ore ejus, quando jugiter laborat addiscere aliquid, ut instruat alios, vel ut ornate loquatur, et sapienter eloqui videatur.

Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, supple, a divite? id est, in quo excedit sapiens decoratus sapientia (quæ est donum seu notitia Scripturarum cum impletione earum) stultum, id est iniquum in quo puerilitatis vitium viget? Unde in Proverbiis dictum est: Usquequo stulti ea quæ sibi nociva sunt, cupient? Propter quod admonet Paulus: Nolite pueri effici sensibus. Et in quo pauper spiritu, id est humilis, seu propter Deum libenter egenus, excedit divitem cupidum? Nisi ut pergat, tam sapiens talis, quam pauper, illuc ubi est vita gloriæ, id est beatitudo æterna, cui nihil de mortalitate et calamitate miscetur. Unde scriptum est: Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Et in Isaia: Non est populus sapiens, ideo non miserebitur ejus, qui fecit illum. Et in Matthæo loquitur Veritas: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; atque in Psalmo, Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Sed, heu! multi sunt, in quibus detestanda puerilitas regnat. Propter quod Seneca protestatur: Multa bona nostra nobis nocent. Adhuc enim in nobis non pueritia, sed quod est gravius, puerilitas remanet. Et hoc quidem pejor est, quod auctoritatem senum habemus, et vitia puerorum.

Prov. i, 22.

1 Cor. xiv, 20.

Sap. vn, 28.

Is. xxvii, 11.

Matth. v, 3.

Ps. lxxx, 13.

Melius est videre, id est cognoscere, quod cupias, id est, quod merito et salubriter appetere debes, videlicet ultimum finem, et omnia necessaria seu utilia ad eum adipiscendum, quam desiderare quod nescias, id est, quod tibi expedit ignorare magis quam scire, ut sunt superstitiosa, magica, frivola. Falsum quoque non scitur, quamvis sciri putetur, ut ait Philosophus. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus, scilicet desiderare quod nescias:

10 juxta expositionem nunc tactam. Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus : id est, omnium qui nascentur nomina Deo præcognita sunt; vel, alii qui præcesserunt, similes illis in specie, similia nomina habuerunt. Et scitur quod homo sit, id est, de omnibus illis scitur, quod mortales et fragiles creaturæ sunt, fuerunt, aut erunt. Idcirco non debent se ultra mensuram sui gradus et status seu conditionis extendere ad vana, præsumptuosa et curiosa. Et non possit contra fortiorem se in judicio contendere : id est, Creatori suo non poterit respondere, vanitatem et culpam propriam defendendo, aut aliquid contra Dei providentiam efficaciter allegando. Unde ait Apostolus : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic?8 Hinc fertur in Job : Sapiens corde est, et fortis robore.9 Quis restitit ei, et habuit pacem? Si voluerit homo cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille.10 Hoc est quod in Isaia scriptum est : Væ qui contradicit factori suo. Numquid dicit luctum figulo suo, Quid facis?11

Verba sunt plurima, eorum qui secreta et incomprehensibilia, seu curiosa et superstitiosa scire cupiunt et scrutantur : qui frequenter verbis utuntur superfluis. De qualibus ait Apostolus : Semper discentes, et nunquam ad veritatis notitiam pervenientes;12 et Isaias, Ubi sunt augures tui, qui contemplabantur sidera, ut ex his annuntiarent tibi quæ ventura sunt?13 Multamque in disputando habentia vanitatem : quia errant in multis, et argumentis topicis ac frivolis, tanquam demonstrativis ac solidis, innituntur et occupantur. Hoc clarissime patet in multis philosophis atque astronomis, qui contra fidei christianæ veritatem plurima conscripserunt ac disputaverunt : qui enormiter sunt mentiti, et in rudissimos ac nefandissimos corruerunt errores, sicut Averroes peripateticus, qui tandem in disputationibus suis contra Catholicos, negavit providentiam Dei, et animam humanam dixit esse mortalem, ac unum numero intellectum in cunctis hominibus. Similiter Porphyrius Platonicus, qui licet concesserit legem Moysi datam a Deo, nihilo minus idololatriam approbavit, quæ tamen in lege Moysis apertissime reprobatur. Albumasar quoque astrologus in Introductorio majori, et Alkindus in sua Theorica, et libro de Radiis stellicis, mirabiliter ac miserabiliter erraverunt. De talibus ad Timotheum scribens Apostolus, ait : Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.14

Footnotes

  1. Judic. ix, 5. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. II Par. xi, 21. ↩

  4. Jer. xxii, 19. ↩

  5. II Par. ix, 24. ↩

  6. IV Reg. x, 6, 7. ↩

  7. Philipp. i, 23. ↩

  8. Rom. IX, 20. ↩

  9. Exod. XX, 3-5. ↩

  10. Job IX, 4, 3. ↩

  11. Is. XLV, 9. ↩

  12. II Tim. III, 7. ↩

  13. Is. XLVII, 13. ↩

  14. II Tim. III, 8, 9. ↩

Chapter 6 of 12