Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI : QUID NECESSE EST HOMINI MAJORA SE QUÆRERE ?

CAPITULUM istud sententiis atque moralibus documentis est plenum, in quibus non vanitas, sed via ac meritum ad veram consistit salutem.1 Quid necesse est homini majora se quærere, id est, ea scrutari et comprehendere velle, quæ intellectus sui capacitatem transcendunt?2 Unde in sequentibus dicitur : Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Et in Ecclesiastico legitur : Altiora te ne quæsieris; non enim tibi necesse est ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.3 Quum ignoret quid conducat sibi in vita sua, id est, quid sibi conveniat seu utile necessa riumve exsistat in isto exsilio ad beati- A Homo quasi flos egreditur et conteritur, et Job xiv, 2. tudinem impetrandam. Nam et Apostolus ait : Quid oremus sicut oportet, nescimus.

Rom. viii, 26.

Quocirca sciendum, quod quædam ex suo genere bona sunt et necessaria ad salutem, ut præcepta Dei atque Ecclesiæ; vel ad salutem utilia, ut evangelica Christi consilia. Et de talibus scimus quid nobis conducat in vita nostra. Quædam vero sunt indifferentia in se, quibus possumus bene et male uti; nec cunctis expediunt, sed nec semper : ut infirmitas, sanitas, opulentia, paupertas externa. De quibus nescimus quid, sicut oportet, oremus, et quid nobis magis conveniat. Unde Dominum exorare debemus, ut de talibus provideat nobis quod amplius nobis expediens est, et ipse inspirare dignetur quid appetamus. A cognitione autem et consideratione necessariorum et utilium salubriumve saluti, frequenter nos impedit curiosa, subtilis, seu præsumptuosa investigatio altiorum talium. Idcirco vitanda est, et nociva. Eccl. iii, 22. Et illud Ecclesiastici est servandum : Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Hinc ait et Seneca : Cito a corpore ad animum redi. Illum excole et exorna. Modico labore colitur ille. Bonum illud apprehendere cura, quod vetustate fit melius. Non te jubeo libro et pugillaribus jugiter imminere : dandum est animo aliquod intervallum. Hinc Plato loquitur in Timæo : Hoc meis sit precibus comprehensum, ut potissimum ea dicantur, quæ Deitati sunt placita.

Itaque nescit homo quid conducat ei in vita sua numero dierum peregrinationis suæ, id est conversationis præsentis, qua tendit ad patriam Beatorum, sicut ait Apostolus : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Unde et Jacob patriarcha in Genesi : Dies, inquit, peregrinationis meæ super terram, centum triginta annorum sunt. Et tempore quod velut umbra præterit. Quemadmodum quodam loco David loquitur Deo : Peregrini sumus coram te et advenæ, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Sanctus quoque Job ait : Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.

Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit ? id est, quis hominum poterit alteri prædicere quid certive post ejus mortem continget (loquendo de futuris pure contingentibus)? Scimus tamen ex Scripturis multa quæ fient post nos; sed præfata contingentia certe præscire ac prænuntiare, Deo appropriatur. Propter quod in Isaia inducitur : Quæ futura sunt, annuntiate, et sciemus quia dii estis. Hinc in Scripturis quidam vocantur divini, qui de talibus prænuntiandis et revelandis secretis se intromittunt.

Eccl. iii, 22.

Melius est nomen bonum, id est fama ædificatoria et honesta, quam unguenta pretiosa. Nam bonum nomen est ad gloriam Dei, ædificationemque proximi, et ei qui bonæ famæ est, ad multa accommodum. Idcirco, secundum Augustinum, qui negligit famam, crudelis est, quoniam quantum in se est, interimit proximos qui audiunt malum de eo. Deo itaque debemus conscientiam puram, proximo bonam famam. Hinc ait Apostolus : Christi bonus odor sumus in omni loco. Et Seneca contestatur : Honestus rumor, alterum est patrimonium. Verumtamen multi devoti doctores affirmant pertinere ad humilem, ut velit ab omnibus vituperari, contemni, et conculcari. Quomodo igitur appetit nomen bonum? Et respondendum, quod quantum in se est, ex consideratione suorum peccaminum, ac desiderio conformandi se aliquiter Christo propter se passo, appetit talia; sed ne alii scandalizentur in ipso, atque ex hoc Deus inhonoretur, bonam desiderat famam. 2

II Cor. v, 6.

Gen. XLVII, 9.

I Par. XXIX, 15.

Et dies mortis, die nativitatis. Dies nativitatis est, qua generamur in culpa, et natura filii iræ, atque ad multa pericula et tormenta ac vitia. Unde Sancti quidam, tali diei maledixisse leguntur, præsertim Job et Jeremias, dicentes : Maledicta dies in qua natus sum. Hinc Jeremiæ quintodecimo dicitur : Væ mihi, mater mea; quare

Ephes. ii, 3.

Job iii, 3; Jer. xx, 14.

Jer. xv, 10. me genuisti, virum rixæ, virum discordiæ? Porro in die mortis evadimus mala ista: ideo melior nuncupatur. Verumtamen, quoniam esse et vivere, sunt naturaliter appetibilia valde, et mala pœnæ possunt ad salutem proficere, atque in vita hac possumus virtutes sortiri, beatitudinemque mereri, et filii adoptivi fieri Creatoris: ideo secundum istum respectum, non est dies mortis melior die nativitatis, sicut nec mors melior vita: nisi intelligatur de electis et Sanctis, quorum dies mortis, vocatur dies natalitius eorum, quia tunc incipiunt feliciter vivere, et confirmati esse in bono. Mors autem peccatorum, pessima.4 Dies quoque mortis eorum, qui egressi de corpore, purgatorio deputantur, quantum ad hoc, melior est die nativitatis: quia ex tunc assecurantur de æterna felicitate, et immobilitantur in gratia, evadentes multa ac magna pericula. Sed in quantum pœnæ purgatorii valde acriores sunt pœnis vitæ præsentis, nec in purgatorio quis potest mereri, videtur dies mortis illorum non esse melior die nativitatis eorum qui regenerantur in Domino. Reprobis vero expediret magis non nasci, quam ad tot peccata et ad æterna supplicia gigni. Cur ergo Dominus creat eos? Respondet Damascenus: Quoniam Deus facit quod ad suam pertinet bonitatem, nec decet eum omittere hoc ob abusionem et ingratitudinem nostram. Multa quoque bona ex eis et ex eorum elicit damnatione.

Melius est ire ad domum luctus, ubi deploratur defunctus, vel ad pœnitentium et sua peccata lugentium congregationem, vel ad locum seu templum ubi fit sermo de novissimis hominum, de stultitiis quoque peccantium, de enormitatibus et turpitudinibus vitiorum, ex quorum prædicatione, audientes inducuntur ad luctum salubrem; quam ad domum convivii: quia in convivio resolvitur cordis compunctio, fitque frequenter excessus in cibo et potu, in verbis, jocis ac risibus, ex quibus oriuntur incitamenta lasciviæ. Unde Judas apostolus in sua fatur Canonica: Hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, despumantes suas confusiones: quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.5 In Exodo quoque asseritur:6 Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Propterea dicit Gregorius: Sicut impossibile est ignem in aqua ardere, sic impossibile est in convivantibus compunctionem vigere. Cur autem sit melius ire ad domum luctus, subjungitur:

In illa enim, puta in domo luctus, finis cunctorum admonetur hominum: id est, ex defuncti præsentia inducuntur qui adsunt, ad meditandum de sua morte, quæ finis est vitæ mortalium. Quod etiam ex verbis atque sermonibus fit in congregationibus pœnitentium, et in locis sermocinantium. Et vivens cogitat quid futurum sit sibi, scilicet qualiter morietur et judicabitur a Deo, ac punietur acerrime nisi in præsenti expurgatus fuerit plene. Hæc autem consideratio mortis et concomitantium eam, efficacissima est ad vitandum omne peccatum, ut Climacus scribit. Hinc Plato in Phædone disseruit: Meditatio philosophorum est separatio et dissolutio animæ a corpore. Et rursus: Revera philosophantes, morti se præparant. Si quem videris graviter ferre quum debeat mori, nullo modo erat philosophus. Mors aliud non est quam animæ corporisque divisio. Hæc Plato. Seneca quoque in suis testatur Proverbiis: Omnes vitam differentes, id est diu vivere se putantes, incerta mors prævenit: ideo omnis dies tanquam ultimus ordinandus est. Hoc est quod sanctus pater Macarius docuit, ut semper tam discrete et timorate ac pure vivamus, quasi die quolibet morituri, et quasi centum annis victuri.

Melior est ira risu. Hoc intelligendum est de ira per zelum, qua contra propria ac proximorum peccata movemur, ac ea punimus. Sicque (ut Tullius loquitur) vindicativa est pars quædam justitiæ. De hac ira laudabili fatur Chrysostomus: Si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec judicia stant, nec crimina compescuntur. Itaque qui, dum causa est, non irascitur, peccat. Patientia enim irrationabilis vitia seminat, nec solum malos, sed et bonos ad malum invitat. Verumtamen grandi moderatione uti oportet circa hanc iram, ne immoderantius exardescat. Propter quod affirmat Gregorius, quod non debet quasi domina rationem præcedere, sed tanquam ancilla post tergum sequi. Ira quippe per zelum vocatur, quam ratio per imperium sibi assumit, quatenus actum virtutis efficacius exsequatur. Melior ergo est ira hæc risu: quoniam magis caritativum, pium, et justum est peccanti irasci, quam arridere: quemadmodum pater filio suo dilecto ac delinquenti irascitur; qui autem non diligit ipsum, de ejus culpa et insipientia ridet. Hinc subditur: quia per tristitiam vultus, quam ira per zelum causat in facie, corrigitur animus delinquentis: dum pensat alium ob suum contristari excessum, præsertim quando advertit illum sic contristari ex caritate illius ad se, aut ex zelo justitiæ. Unde ait Bernardus, quod animus probus, videns alium pro se ita sollicitum, erubescit illo præsente reprehensibiliter se habere. Hinc etiam in Proverbiis dictum est:7 Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Dum ergo quis non audet corripere delinquentem, ad minus ostendat ei faciem tristem, ut sic perpendat quantum culpa sua sibimet noceat, quæ alium sic contristat.

Cor sapientium, ubi tristitia: id est, sapientium est de malo culpæ tristari, peccantibus condolere, mundi hujus miserias deplorare, præsens deflere exsilium, præsertim quod Deus omnipotens indesinenter tam graviter ac multipliciter inhonoratur, offenditur, atque tot animæ pereunt ac damnantur. Hac ex causa (secundum Basilium in regula sua) non licet modo ridere. Hæc est bona et ordinata tristitia: de qua fatetur Apostolus, Quæ secundum Deum est tristitia, pœnitentiam in salutem stabilem operatur.8 Tristitia vero sæcularis inordinata, quæ est de propria injuria, infirmitate, temporalive damno, est vitiosa. De qua idem dixit Apostolus:9 Sæculi tristitia mortem operatur. De qua in Proverbiis dictum est: Sicut tinea vestimento, sic tristitia nocet cordi.10 Denique sapiens contristatur de propria imperfectione, et pronitate in malum, et quod tam longe distat a perfectione optata, cœlestique gloria.

Et cor stultorum, ubi lætitia: id est, stultorum est inaniter gloriari, sibi ipsi placere, de aliorum ruina ridere. Unde dictum est supra: Risum reputavi errorem, et gaudio dixi:11 Quid frustra deciperis? Stultissimorum autem est gaudere quum male fecerint, et in rebus pessimis exsultare, seque de iniquitate jactare.12 Similiter oblivisci periculorum quibus expositi sumus, et risibus, jocis, choreis, lusibusque vacare, insaniæ est. Idcirco de talibus in Job scriptum est: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt.13 (Verum est alia bona lætitia, in contemplatione, diléctione cultuque Dei, et actione virtutum consistens. De qua ait Scriptura:14 Gaudete in Domino semper;15 et iterum, Servite Domino in lætitia.) Hinc etiam docuit Christus: Beati qui lugent;16 et, Væ vobis qui ridetis.17

Melius est a sapiente corrigi, id est verbis ac disciplinis castigari, quam stultorum, id est iniquorum et callidorum, adulatione decipi: qui laudant peccatorem in desideriis animæ suæ, et blandiendo quærunt placere, ac propria commoda consequi, non autem peccantem curare.1819 Hinc Seneca dixit: Admonearis libenter, reprehensionem sume gratanter ac patienter. Si merito objurgarit te aliquis, scito quod prodesse voluit. Non dura, sed adulatoria verba verearis. Esto vitiorum fugax, aliorum vero neque curiosus scrutator, nec reprehensor acerbus, sed sine exprobratione corrector, ita ut admonitionem hilaritate prævenias. Quocirca inquiri potest, qualiter dicat admonitionem hilaritate præveniendam, nec reprehensionem debere acerbam esse, quum jam dictum sit, per tristitiam vultus corrigi animum delinquentis, et quædam vitia acriori indigeant increpatu. Et respondendum, quod admonitionem dicit hilaritate præveniendam, non increpationem. Vel si nomine admonitionis increpationem includit, dicendum quod superiores, et benevoli cito flexibiles, et ex infirmitate peccantes, prævia hilaritate sunt arguendi seu admonendi. Quod si tali non acquieverint reprehensioni et informationi, durius sunt tractandi, præsertim si subditi sint. Idcirco dicit Isidorus : Qui blando verbo castigatus non emendatur, necesse est ut acrius arguatur. Et cum dolore sunt abscindenda, quæ non possunt levi castigatione arceri.

7

Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla est vehemens atque confusus, sic risus stulti est inconditus et dissolutus, ac cachinnativus, etiam in peccato et ruina alterius. Unde communiter dicitur : Per risum multum, poteris cognoscere stultum. De hoc Seneca scripsit : Reprehensibilis risus est, si immodicus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibilem quoque hominem facit risus, aut superbus et clarus, aut malignus et furtivus, aut alienis malis evocatus. Non sit tibi scurrilis, sed grata urbanitas; risus sine cachinno, vox sine clamore, incessus sine tumultu, quies sine desidia; et quum ab aliis luditur, sancti et honesti aliquid tracta. Sed et hoc vanitas.

8

Calumnia, id est illatio magnæ injuriæ, conturbat sapientem, et perdet robur cordis ejus, id est, patientiam et constantiam ejus dejiciet. Quomodo verum est hoc, quum scriptum sit alibi, Non contristabit justum, quidquid ei acciderit; et sapientis sit, in adversis gaudere, ac passionibus dominari? Gregorius quoque, Justorum (inquit) sapientia est, mala libentius tolerare quam facere, nullam injuriæ ultionem quærere, contumeliam propter veritatem illatam, lucrum20

Prov. xii, 21.

Jacob. 1, 2. putare. Seneca etiam loquitur : Non ex vocibus spectandi sunt sapientes, sed ex perpetuitate virtutis atque constantiæ. Verum ad istud patet responsio, ex verbis Albini et Glossæ, dicentium : Sapiens perfectus nulla arguitione indiget, nulla turbatur calumnia : ideo de sapiente adhuc in profectu constituto, istud est accipendum, qui aliquando turbatur de iniquitate humani judicii, quando Deus statim non punit. Et de taliter bono seu virtuoso disseruit Seneca : Mutat se bonitas, quum irritatur injuria; et rursus, Bonus animus læsus, gravius multo irascitur. De virtuoso autem et sapiente perfecto, fatetur : Contumeliam pati nec fortis nec ingenuus potest; et denuo, Ingenuitas non recipit contumeliam.

9

Melior est finis orationis, quam principium. Finis enim est consummatio rei, et a fine res præcipue sumit denominationem atque virtutem. Unde dicitur : Dum finis bonus est, totum bonum est. Nempe si oratio a devotione incipiat, et in distractione terminetur, invalida esse, aut parum valere censetur. Si autem a distractione inchoetur, et in recollectione, devotione, et fervida unione finiatur, idonea judicatur. Et quamvis principia dicantur maxima esse virtute, et plus quam media totorum, finis tamen primatum sortitur. Propter quod adstruit Veritas : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hinc Dominus in Levitico jussit sibi caudam in sacrificium immolari. — Melior est patiens arrogante. In patientia enim anima possidetur, in superbia perditur. Atque per arrogantiam maxime fit homo servus, membrum filiusque diaboli, qui est rex super omnes filios superbiæ.

10

Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu, id est corde, stulti requiescit. Siquidem eo ipso, quo quis iram per vitium, de qua intelligitur istud, non solum admittit, sed etiam intra se retinet ita quod quiescit in eo, stulto assimilatur et luce sapientiæ caret : ac stultus est, non solum eo modo, quo omnis qui in mortali

Matth. xxiv, 13.

Lev. III, 9; VII, 3.

Luc. xxi, 19.

Job xli, 25. est culpa, stultus asseritur; sed et tanto specialius, quo ira mentem intus magis excæcat, et hominem in apparatu vultus, exteriorique gestu, stulto, imo et furioso facit similiorem.21 Hinc fertur in Job: Virum stultum interficit iracundia. Et congrue ait, Interficit: quoniam ex suo genere peccatum est mortale, tam ratione immoderatæ suæ impetuositatis, qua rationi penitus dominatur, quam propter excessum ultionis, quam expetit seu infligit: quæ dum offensæ injuriam vehementer transcendit, directe contrariatur justitiæ æqualitati. Ideo ait Hieronymus: Quid iracundo furor suus confert, quem sævissimis exagitat stimulis passionis, et ita ab omni consilio ac mente deturpat, ut dum irascitur, insanire credatur? Amplius, quam nociva, turbativa, et intolerabilis ira exsistat, pandit Gregorius, dicens: Per iram justitia relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, mititas superatur. De hoc dictum est plenius super illud Proverbiorum, Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere?22 Et sicut Seneca Tulliusque testantur, menti furore ebriæ rectum videtur, quidquid judicat et operatur; perversumque arbitratur, quidquid judicio suæ commotionis contrarium ei denuntiatur. Ista ira omnino vitanda est. Et si primi motus non præveniantur, ne oriantur, reprimantur tamen, ne augeantur aut immorentur. Nam (ut Seneca fassus est) in bono viro cito moritur iracundia. Qui iterum ait: Esto tardus ad iram, promptus ad misericordiam. Nempe quum ira ex suo genere sit mortalis, consuetudo irascendi periculosissima est, quum et irrefrenata venialium consuetudo, mortalis perhibeatur.

Ne dicas: Quid putas causæ est, quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? Stulta est enim hujusmodi interrogatio. Dies namque in se ipsis vel ex sua natura, nec boni nec mali sunt; sed quo homines sub tempore aliquo exsistentes, sunt meliores aut deteriores, eo dies meliores aut pejores sunt. Hinc in Michæa habetur: Non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.23 Ista autem eminentia bonitatis, et excessus malitiæ, ex libero dependent arbitrio. Ideo Salomon istud inducit contra illorum amentiam, qui impietates suas volunt excusare, retorquendo eas in malitiam temporis. Propterea dicit Hieronymus: Ne dicas: Priora tempora meliora fuerunt quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, vitia malos. Hinc hortatur Apostolus ut dies malos faciamus bonos, dicendo:24 Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Glossa quoque: Sic (inquit) vivere debes, ut dies præsentes semper sint tibi meliores quam præteriti. Nempe ex consideratione malorum præcedentis diei, cautiores merito efficeremur. Propter quod Seneca loquitur: Discipulus est prioris diei dies posterior.

Denique, loquendo in generali, triplex ponitur tempus, scilicet: tempus legis naturalis, ab Adam usque ad Moysen; exinde, tempus legis scriptæ, usque ad dationem evangelicæ legis a Christo: sub quo est tempus evangelicæ legis, usque ad finem mundi. In quolibet etiam horum trium temporum, potest distingui prius et posterius. Dicunt igitur aliqui, quod tempus evangelicæ legis fuit melius præcedentibus duobus temporibus: quia in eo est data lex perfectissima, et abundantia gratiarum præcipua (propter quod, tempus gratiæ nuncupatur), et plures quam ante crediderunt in Deum. Similiter tempus legis scriptæ, dicunt melius fuisse tempore legis naturæ: quia in tempore legis scriptæ, multa et magna gratiarum charismata hominibus sunt collata, magis quam ante. Sicque affirmant posteriora tempora fuisse prioribus meliora. — Alii dicunt, quod prima pars temporis legis naturæ, fuit melior quam pars ejus posterior: quoniam tempore Adæ, et diu postea, ipse et posteritas ejus, pro magna parte coluerunt unum verum Deum; postea vero, circa tempora Noe, cœperunt communiter ad carnis vitia declinare, prout in Genesi narratur quod omnis caro corrupit viam suam;25 et post diluvium ad idololatriam corruerunt. Idem dicunt de tempore legis scriptæ, quod scilicet tempora meliora fuerunt sub Moyse et Aaron ac senioribus, sub quibus facta sunt mirabilia multa et magna; et sub Josue, diuque postea, filii Israel Domino servierunt. Similiter in exordio primitivæ Ecclesiæ, maxima data est copia gratiarum, et innumerabilia tunc fiebant miracula: ideo tempus illud dicunt posteriori tempore melius exstitisse. Sicque affirmant tempora priora fuisse meliora, comparando partem unius temporis, ad aliam ejusdem temporis partem. Verumtamen Boetius videtur sensisse, tempora priora absolute fuisse meliora, dicendo:

Felix nimium prior ætas, Contenta fidelibus arvis.

Unde et Seneca: Quotidie, inquit, deterior est dies posterior.

Hinc videtur dicendum ac respondendum, sub triplici distinctione. Prima est, quod dies dicuntur deteriores seu meliores, non solum propter mala culpæ, sed et propter mala pœnæ. Secunda est, quod dies dicuntur meliores seu pejores dupliciter, utpote intensive et extensive: intensive, propter gratiarum seu prosperitatum exuberantiam; extensive, propter multitudinem suppositorum servientium Deo. Tertia, quod uno et eodem tempore dies apud quosdam sunt meliores, et apud alios deteriores. Ex qua distinctione multæ sumi possunt considerationes ad dissolvendum propositam quæstionem. Siquidem tempore Apostolorum intensive erant tempora meliora, Evangelio nondum undique divulgato: quo sic divulgato, meliora erant extensive. Rursus, tempore primitivæ Ecclesiæ, durante persecutorum tyrannide, tempora erant pejora, loquendo de malo pœnæ. Sed instante Antichristi adventu, erunt pejora, tam malitia culpæ, quam pœnæ. Postremo, tempore evangelicæ legis, Christus in Ecclesia sua magnam frequenter fecit reformationem, nunc in una parte Christianitatis, jam in alia. Sicque quibusdam, tempora posteriora facta sunt aurea et prioribus meliora.

Utilior est sapientia cum divitiis, quam sine eis. Nam bonum creatum additum bono creato, efficit ipsum majus. Sapiens autem divitiis bene scit uti, et per eas succurrit egenis. Verumtamen istud dictum videtur secundum cursum et tenorem legis Mosaicæ, in qua indigentia seu paupertas valde fuit horrori, juxta illud Deuteronomii: Omnino indigens et mendicus non erit inter vos.26 Unde et alibi legitur: Melius est mori, quam egere. Christus autem legem perfecit, et paupertatem exemplo ac verbo edocuit;27 illamque prædicavit esse altissimam, in qua nec in generali, neque in speciali proprium quid habetur.28 Universa quoque terrena docuit atque consuluit esse derelinquenda, viam perfectionis ingredi cupienti.29 Quamvis enim divitiæ non sint malæ in se, multas tamen et magnas habent occupationes et curas annexas: sed et valde difficile est, eis uti sine excessu. Hi quoque qui eas propter Deum omnino relinquunt, nec propria retinent, aliunde multo majora virtuosarum actionum subsidia consequuntur, videlicet gratiarum charismata, quam sint ipsæ corporales divitiæ. Itaque melior est sapientia cum evangelica, spontanea religiosaque paupertate, quam cum divitiis. Hinc gloriosissimus et sapientissimus princeps Apostolorum locutus est claudo ex utero: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Jesu Christi surge et ambula.30 Vas quoque electionis: Altissima, inquit, paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum.31

Præterea quæritur, quomodo Salomon dicat hic, Utilior est sapientia cum divitiis, quum in Proverbiis dixerit, Mendicitatem et divitias ne dederis mihi.32 Et respondendum, quod per divitias potest hic sufficientia terrenorum intelligi, ibi vero, superfluitas. Regibus quoque et in magnis officiis constitutis, necessariæ sunt divitiæ.33 Illud vero Proverbiorum, in persona eorum qui de communi sunt statu, potest accipi dictum.

Et magis prodest videntibus solem. Sicut enim protegit sapientia sapientem, contra insidias visibilium ac invisibilium adversariorum. Propter quod in Proverbiis dictum est: Sapientia protegit gradientes simpliciter.34 Sapientia etenim facit hominem oculatum, custoditum, Deoque inhærentem: et ita meretur divinum subsidium. Sic protegit et pecunia, id est bonus ac prudens usus pecuniæ, utpote misericordiæ opera; et per eam acquiruntur ac nutriuntur auxiliarii contra hostes. Unde in Evangelio loquitur Dominus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.35 Hoc autem plus habet eruditio, quæ est actus sapientiæ, et sapientia, quæ est donum Spiritus Sancti, quod vitam tribuunt possessori suo, id est, causa meritoria sunt vitæ gratiæ, ejusque incrementi, et vitæ gloriæ. Quod quamvis usus præfatus pecuniæ etiam faciat, non tamen ita principaliter et directe. Pecunia enim non est virtus. Sapientia vero uno modo est virtus intellectualis, et alio modo dicitur donum.

Considera opera Dei, id est secreta et incomprehensibilia ejus judicia, et effectus circa homines, qualiter unum misericorditer vocet intusque trahat (sicut in Evangelio Joannis asserit Christus: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum;36 omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me); alium vero juste relinquat. Unde ait Apostolus: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat.37 Hinc rursum Dominus in Exodo aperte ac terribiliter protestatur: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.38 Hæc autem consideranda sunt reverenter ac timorate et sobrie, in quodam generali, absque scrutinio rationum eorumdem in speciali. In communi etenim potest ratio assignari, quia vult Creator omnipotens in quibusdam declarare suam misericordiam et suæ pietatis perfectionem, in aliis suam justitiam, prout ad Romanos plenius docet Apostolus.39 Tamen in speciali, cur scilicet istum magis quam illum elegerit seu prædestinaverit, ratio a nobis assignari non valet, si totus prædestinationis effectus simul sumatur, prout Richardus de Mediavilla super primum Sententiarum declarat. Certum est tamen, quod Deus altissimus essentialiter bonus, sapiens, justus, nil irrationabiliter injusteve agat, sed rationem dignissimam sui operis intra se intuetur.

Itaque, Considera opera Dei, et scito quod nemo possit corrigere, id est per verba aut disciplinas seu alio modo convertere, ita ut finaliter perseveret in bonis, quem ille, utpote Deus, despexerit. Porro dupliciter despicit peccatorem. Primo, secundum præsentem justitiam. Sicque despicit omnes qui in mortali sunt culpa, juxta illud Psalmi:40 Sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis. Secundo, per præscientiam æternalem et reprobationem finalem: de qua aspernatione jam sermo. Et quem sic spernit, nullus finaliter corrigere potest, quamvis ad tempus ad pœnitentiam emolliatur. Cujus reprobationis et aspernationis probabile signum, est obduratio hominis in peccato. Quem dum quis talem experitur, debet ab ejus correptione cessare, saltem ad tempus, et orare pro ipso: si tamen sit subditus suus, debet ei opportuno tempore, quod ex officio obligatur, impendere, et propter conservationem boni communis, peccantem arguere seu punire.

In die bona fruere bonis, id est, tempore prosperitatis et gratiæ, utere donis Dei jucunde et moderate; et malam diem præcave, id est, diem ultionis, tentationis seu adversitatis stude effugere, ita ut non condemneris, nec tentationibus obruaris, nec adversis frangaris in ea. Unde in Oratione dominica dicimus: Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo;41 atque in Psalmo: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem;42 in die mala liberabit eum Dominus. Quidam exponunt sic : In die bona, id est in diebus solennibus, fruere bonis, id est cibis et potibus lautioribus. Quod tunc licet, juxta illud Nehemiæ : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia dies sanctus Domini est.43 Unde et in Tobia legitur : Quum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, dixit filio suo : Vade, et voca aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum.44 Et malam diem præcave, id est, a talibus deliciis cave diebus deputatis afflictioni atque jejuniis : quemadmodum in Levitico fertur de die expiationis, Omnis anima quæ afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis.45 Sed non apparet quod dies festi, virtutum actibus deputati et sacri, vocentur in Scripturis mali.

Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus. Utramque enim diem instituit Deus ad actus congruos illis. Et sicut dies prosperitatis ac meritorum, est effectus pietatis divinæ; sic dies judicii et ultionis seu adversitatis, opus est divinæ justitiæ. Ut non inveniat homo contra eum justas querimonias, id est, ne rationabiliter conqueri possit, quod Deus injuste quemquam condemnet, aut inconvenienter disponat.46 Omnia enim in sapientia fecit, et tempus pœnitendi ac promerendi largitur, nec alicui injuriatur. Certamen quoque requirit a suis ministris, ut in tentationibus et adversitatibus viriliter prælientur contra hostes suæ salutis :47 quoniam non meretur coronari, nisi qui certat legitime. Hinc in Evangelio, murmuranti legitur respondisse : Amice, non facio tibi injuriam.48 Et sanctus Job dixit :49 Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Angelus quoque Tobiæ locutus est : Quia acceptus eras Deo, necesse erat ut tentatio probaret te.50 Consequenter probat præcavendum malum diem, juxta sensum inductum, et quod sit factus a Domino.

Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ, id est transitoriæ ac miseræ vitæ meæ. Justus perit in justitia sua : id est, juste vivendo, et propter suam justitiam persecutiones mortemque patitur; et impius multo vivit tempore in malitia sua : ita quod vitiose vivendo, prosperatur in mundo. Unde Isaias testatur : Justus perit, et non est qui recogitet.51 Et tamen istud videtur divinæ derogare justitiæ ac providentiæ provisoris æterni. Et utique derogaret, si non esset vita alia post præsentem, nec futurum Dei judicium, qui juste ac sapienter ista permittit seu agit, quatenus electi et justi taliter patiendo a suis culpis in hac vita purgentur, majoremque gloriam consequantur, ac aliis in exemplum ponantur; impii autem ac reprobi, majora suæ perversitatis sortiantur tormenta. Tamen quia de isto multi solent mirari, in eorum persona loquitur Jeremias : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum;52 verumtamen justa loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Talibus quoque per Malachiam loquitur Deus : Invaluerunt super me verba vestra, et dixistis : Vanus est qui servit Deo; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem ædificati sunt facientes impietatem.53

Noli esse justus multum. Justitia virtus est : quæ tanto fuerit major, tanto et melior. Quomodo ergo ait, Noli esse justus multum? Et respondendum, quod quamvis justitia sit virtus in se, in qua directe non est excessus, quia augmentatio ejus est sua completio; tamen in exercitiis et actibus, quibus ad justitiam seu ejus profectum pertingitur, et quæ ad eam pertinere putantur, potest excessus superfluitasque accidere, sicut et circa caritatem et abstinentiam. Itaque homo non debet se immoderatis, indiscretis, et sibi importabilibus vigiliis, jejuniis, disciplinis, et consimilibus fatigare amore justitiæ obtinendæ aut perficiendæ, vel desiderio proficiendi in caritate aut devotione. Nec debet circa justitiam, per nimium rigorem seu austeritatem excedere, sed medium observare, faciliter indulgere, ac circa proximos potius declinare ad minus, quam ad majus: virtus namque moralis, est quædam medietas inter duo vitiosa extrema; estque clementia justitiæ contemperanda. Juxta hunc modum in Proverbiis dictum est: Prudentiæ tuæ pone modum; et in Jeremia, Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.5455 Hinc ait Chrysostomus: Circa vitam tuam esto austerus; circa aliorum vitam, benignus. Audiant te homines parva præcipientem, et grandia operantem.

Severitas autem (ut Cicero loquitur) est, per quam judiciaria potestas aut ultio in aliquem districtius exercetur. Qualis vero debeat esse intentio judicis justique correctoris, idem Cicero pandit, dicendo: In corrigendo seu vindicando hæc tria lex secuta est, quæ princeps quoque sequi debet: ut eum quem punit seu reprehendit, emendet; aut pœna ejus ceteros meliores reddat; aut ut iniquis sublatis, ceteri vivant securius. Quantum vero severitas sit vitanda, patet ex verbis Senecæ, qui fatetur: Severitas assiduitate auctoritatem amittit; et rursus: Vide si adhuc malus es, et similibus parce; verum si esse desisti, quare aliis locum emendationis abscindas?

Circa hunc locum ait Albinus: Qui nunquam fraternis ignoscere vult peccatis, sed omnia vindicare secundum impetum animi sui, plus et aliter justus est quam deceat. Quum enim dicat Salvator, Nolite judicare, ut non judicemini;5657 et, Si dimiseritis hominibus, dimittet vobis Pater cœlestis delicta vestra: nec nimis rigidus, nec nimis solutus debet esse prælatus, sed via regia ingredi, et considerare diligenter quid cui conveniat ad salutem animæ suæ.

Neque plus sapias quam necesse est: id est, non coneris de secretis et incomprehensibilibus plus intelligere quam convenit tibi: sicut in exordio hujus capituli dictum est, Quid necesse est homini majora se quærere? Neque de tua sapientia aut justitia immoderate præsumas; sed potius te ipsum humilia, propriæ fragilitatis mensuram considera, et Deum formidare non cesses: sicut hortatur Apostolus, Noli altum sapere, sed time.58 Ne obstupescas, id est, ne mentis stuporem hebetudinemque incurras ex tali scrutinio, aut reputatione tui ipsius.

Ne impie agas multum. Hoc dicit, non licentiando ut impie agamus, dummodo non multum hoc faciamus, sed ut studeamus omnino vitare mortalia, si venialia in toto vitare non possumus. Omnia equidem, sed non singula, vitare valemus. Sequitur: et noli esse stultus, id est divini transgressor præcepti, et temporalia ac terrena Creatori tuo præponens, quod prorsus stultissimum est; ne moriaris in tempore non tuo, id est præfixo tuæ periodo, si sapiens esses: hoc est, ne peccando merearis per leges humanas cito occidi, et ne Deus propter facinora tua tuam acceleret mortem. Quemadmodum in Job de quibusdam dicitur: Semitam sæculorum calcaverunt viri iniqui, qui ante tempus suum sublati sunt;59 et in Psalmo, Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.6061 Sic mortui sunt tempore non suo Dathan et Abiron, Core et Hon. Nempe (ut Augustinus in libro de Doctrina christiana declarat) Deus a quocumque homine vel populo æquanimiter sustinet certum aliquod pondus culparum:62 quo impleto, ultra non tolerat. Hinc (ut in Genesi habetur) dixit Deus ad Abraham: Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum.63 Jeremias quoque asserit: Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum.6465

Bonum est te sustentare justum, id est, laudabile est, ut virtuosos pie refoveas, et in temporalibus ac spiritualibus misericordiæ actibus pro posse eis subvenias: quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est, Benefac justo, et invenies retributionem magnam.6667 Ad Galatas quoque Apostolus: Dum tempus (inquit) habemus, operemur bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei.68 Sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, id est, consilium et subsidium ne deneges justo, ne Deum inhabitatorem illius, qui istud præcepit, offendas; quia qui timet Deum, nihil negligit. Qui enim filiali, aut saltem initiali timore Deum veretur, nullum omittit præceptum, secundum quod talis; tamen, in quantum liberi exstat arbitrii, potest peccare. Itaque timor Dei retrahit a negligentiis et peccatis. Estque timor iste, diligentiæ sollicitator atque custodiæ pater, ita quod quanto plus in timore isto [quis] excreverit, tanto vigilantior ac sollicitior est ad vitandum omnem negligentiam et offensam.69 Ideo nihil deest ita timenti Deum.

20

Sapientia, quæ est donum, et præsertim increata Sapientia, quæ est Deus, confortavit sapientem super decem principes civitatis, id est, fecit eum spiritualiter fortiorem quibuscumque civitatum rectoribus, sapientiam non habentibus: quoniam tales a vitiis protinus superantur. Vel, Super decem principes, id est, plus roboravit sapientem, quam a quibuscumque principibus possit confortari: quia, ut scriptum est, Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.70 Ideo ait Psalmista: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.71 Hinc ait Scriptura:

Melior est sapientia, quam vires;72 et item, Sapientia vincit malitiam. Non est enim73

21 homo justus super terram qui faciat bonum, et non peccet: id est, nemo in hac vita (secundum legem communem) tam virtuosus est, aut tam intentus diligenter actibus bonis, quin aliquando peccet, saltem venialiter. Nam et multæ distractiones, imperfectiones, ac negligentiæ admiscentur actibus nostris bonis. Propter quod loquitur Isaias: Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.74 Hinc quoque fertur in Job: Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?75 Quod quum ita sit, omnes indigemus sapientia confortante.

22

Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur, ne accommodes cor tuum: id est, mentem auremque cordis non adhibeas per consensum aut credulitatem universis verbis quæ audis, videlicet verbis detractoriis, accusatoriis, mendosis, dolosis, et apparentiam non habentibus, aut discordiæ seminativis, nec verbis malis quæ percipis esse dicta de te, inquirendo an sint dicta adversus te, sicut narratur tibi: quia ex his orirentur in te inquietudo, indignatio, ira, impatientia, rancor, contra male loquentes de te. Et præsertim non est credendum de facili narrantibus crimina magna de aliis.

Hinc enim ait Joannes apostolus:76 Carissimi,

nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus si ex Deo sint. Seneca quoque: Rumoribus, inquit, criminationibus, suspicionibus minime sis credulus, sed potius oppositissimus malignis qui per speciem simplicitatis ad nocendum subrepserint. Iterum protestatur: Difficilem oportet habere aurem ad crimina. Unde Dominus, quasi vix credens tanta esse in Sodomitis facinora, ait in Genesi:77 Descendam, et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Itaque magna mala parit credendi facilitas. Tamen in hac re uti oportet discretione. Nam et Godolias fuit occisus ab Ismaele, quia non credidit verbis Johanan sibi insinuanti insidias Ismaelis.7879 In talibus equidem abundans cautela non nocet, ut quasi non credendo credatur, et qualis sit ipse qui loquitur, consideretur.

Ne forte audias servum tuum maledicentem tibi, eo quod cunctis verbis adhibeas aurem; vel, ne percipias servum tuum tibi maledixisse, id est, mala tibi imprecatum fuisse, sicque habeas contra eum grandem commotionem. Etenim qui adhuc faciliter passionantur, sibimetipsis magnam procurant turbationem atque tentationem, de omnibus verbis, præsertim de ipsis (ut eis narratur) dictis, quærendo, et an dicta sint, inquirendo. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis: ideo patienter ferre debes, si et alii maledixerint tibi, juxta illud: Sicut fecisti, fiet tibi. Porro, conscientia teste ac judice, nemo nocens absolvitur. Ideo Seneca dixit :

23

Neminem magis verearis, quam conscientiam tuam. Nam aliorum notitiam potes effugere, sed non tuam.

24

Cuncta tentavi in sapientia: id est, sapienter, et per sapientiam universa probavi et investigavi ut potui, quatenus de omnibus certam obtinerem notitiam. Unde Apostolus: Omnia (inquit) probate;80 quod bonum est, tenete. Experientia namque exigit multa. Dixi: Sapiens efficiar: id est, fiduciam habui pertingendi ad sapientiam magnam ex inquisitione et studio. Et ipsa longius recessit a me: id est, quanto plus profeci in ea, tanto limpidius cognovi eminentiam ejus, et vidi quantum ab ejus plenitudine distem. Sapientia etenim proprie est, cognitio divinorum: et quanto in hac vita Deum sublimius contemplamur, tanto perspicacius intuemur quam infinite ab ejus comprehensione deficimus; et tandem per mysticam theologiam conjungimur ei tanquam prorsus ignoto, quantum ad quid est. Propter quod divinus et magnus Dionysius libro de Mystica theologia disseruit: Hoc est Deum vere cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium ablationem laudare. Multo magis quam erat: id est, transcendit meam capacitatem multo plus quam ante mihi innotuit.

25

Et alta profunditas, id est, imperscrutabilis altitudo in Deo est, præsertim quantum ad superbeatissimæ Trinitatis mysterium; quis investigabit eam? id est, nullus poterit eam plene scrutari aut scire. Unde ad Moysen Dominus dixit: Faciem meam videre non poteris; non enim videbit me homo, et vivet.81 Et Christus in Evangelio: Nemo novit Patrem nisi Filius.82 Ideo dixit Psalmista: Mirabilis facta est scientia tua ex me;83 confortata est, et non potero ad eam. Quum enim scire, sit rem per causam cognoscere, ens illud æternum, independens ac infinitum, infinite excedit omnem mentis creatæ capacitatem. Quapropter ait Apostolus: Videmus per speculum in ænigmate. Denique (juxta Philosophum) unumquodque tantum habet de cognoscibilitate, quantum habet de actualitate.8485 Ideo, sicut Deus incomparabilis et immensus, est infinitæ actualitatis, ita et infinitæ cognoscibilitatis. Propter quod plene comprehendi ac sciri non potest, nisi ab intellectu perspicacitatis et virtutis penitus infinitæ, utpote a se ipso.

Lustravi, id est, considerando circuivi, universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam et rationem de singulis rebus atque eventibus; et ut cognoscerem impietatem stulti, ad evitandum et reprobandum eamdem, et errorem imprudentium, quatenus et mihi ac aliis inde caverem. Et inveni amariorem morte mulierem: id est, hoc reperi, quod mulier amarissimam faciat separationem mentis a Deo: quæ separatio morte corporali amarior est, quia incomparabiliter pejor, et damnationis perpetuæ inductiva, juxta illud Jeremiæ: Scito et vide, quia malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum.8687 Quæ laqueus venatorum est: quia per mulierem dæmones, qui animas venantur ad mortem, fallunt et capiunt adolescentes et juvenes atque viros. Unde in Psalmo:88 Ipse liberabit me de laqueo venantium. Et sagena cor ejus. Est equidem rete diaboli: et sicut sagena capit quoslibet pisces, sic cor mulieris lascivæ appetit omnes sibi allicere. Vincula sunt manus illius: quia per manuum suarum contactum et amplexus, vinculo concupiscentiæ ligat virum. Quemadmodum enim asserit Augustinus, Nihil virilem sic dejicit animum, sicut feminea blandimenta, corporumque contactus. Libido quoque ferreas domat mentes. Qui placet Deo, effugiet illam, id est vir timoratus et castus. Interdum tamen et talis dejicitur, quemadmodum David per Bethsabee.89 Unde Augustinus fatetur: Vidi cedros Libani cecidisse, de quorum ruina non magis suspicabar, quam de casu Hieronymi et Ambrosii. Qui autem peccator est, capietur ab illa.90 Peccator enim adjiciet ad peccandum, et unum peccatum pondere suo trahit ad aliud; nec talis meretur retrahi per gratiam Dei.91 — Spiritualiter, per mulierem istam, hæretica pravitas designatur, quæ amarissime vulnerat corda, et per quam hæresiarchæ maledicti ac dæmones, plurimos deceperunt.

Ecce hoc, quod jam dictum est, inveni, id est, considerando et inquirendo cognovi, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, id est, ista et illa discutiendo, ut invenirem rationem de singulis, sicut jam tactum est: quam adhuc quœrit anima mea. Nam, sicut homo videns a longe rem pulchram, appetit eam clarius cernere, et desiderio quodam accenditur; ita qui studet pro veritate intelligenda, dum incipit eam cognoscere, inflammatur ad pleniorem ejus notitiam obtinendam.92 Et non inveni eam perfecte. Vix enim possumus de aliqua creatura universas ejus causas assignare aut scire, omnesque ejus proprietates et vires dignoscere, quemadmodum expositum est super illud, Cunctæ res difficiles.9394

Virum de mille unum reperi: id est, tantam inveni in hominibus defectuositatem, quod de mille viris vix reperi unum nomine viri dignum, utpote virtuosum, perfectum, feminea blandimenta spernentem. In quibus verbis ponitur numerus determinatus pro indeterminato, ad innuendum paucitatem bonorum respectu malorum, quemadmodum ait Salvator: Multi sunt vocati, pauci vero electi.95 Et Apostolus ait: Omnes quæ sua sunt quærunt. Atque in Psalmo: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Mulierem ex omnibus non inveni: id est, in feminis tantam inveni fragilitatem, ut nulla in eis virtuosa appareat. Non quod penitus nulla sit virtuosa, sed respective et per hyperbolen dictum est hoc: quia quod modicum est, pro nihilo reputatur, et quia in naturalibus mulieres imperfectiores sunt viris communiter, quamvis non sit ita de singulis. Sicque per verba hæc videtur insinuari, quod plures sint virtuosi viri quam feminæ. Et credibile satis apparet, quod plures sint viri perfecti, quam feminæ, sicut et in naturalibus viri præfulgent. Unde in regula sua beatus ait Hieronymus, quod quantumcumque virtuosa sit mulier, si virtus in viro deficiat, tandem deficit et in muliere.

Solummodo, id est præcipue, hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum: id est, protoplastum parentem in originali justitia condidit, scientiis virtutibusque perfectum; vel, quemlibet hominem Deus efficit rectum, id est in naturalibus bonum, ad virtutes dispositum, habentem in se quamdam inchoationem scientiarum atque virtutum concreatam. De primo tamen homine magis potest intelligi, ut ex Genesis primo ac secundo capitulis elucescit. Nam et alibi asseritur: Deus creavit hominem inexterminabilem. In Ecclesiastico quoque de primis parentibus legitur: Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit corda illorum.96 Et ipse se infinitis miscuerit quœstionibus, id est innumerabilibus, non solum quæstionibus utilibus, fructuosis et licitis, sed insuper curiosis, superstitiosis, illicitis: per quarum occupationem negligit quæ sunt salutis, et tempus infructuose consumit.

Quis talis ut sapiens est? Secundum Glossam videtur hoc Salomon implicite et oblique dicere de se ipso, ut sit sensus: Quis talis ut sapiens est? id est, quis tantæ scientiæ, ut ego Salomon, qui antonomastice Sapiens vocor? et tamen in rerum plenaria perscrutatione in tantum deficio. Ideo alii debent de immoderato et curioso scrutinio supersedere.9798 Et quis cognovit solutionem verbi, id est difficilium quæstionum per verba propositarum? Vel, Solutionem verbi, id est rei significatæ per verba. Sic enim verbum pro re frequenter accipitur, ut ibi: Quod est verbum quod factum est?99 Quasi dicat: Talem solutionem ego præ aliis scio, nec tamen respondere ad omnia valeo: quanto magis alii debent manum superponere ori? Vel sic: Quis talis ut sapiens? id est, quum tam arduum sit et rarum, ad sapientiam pervenire, quis talis, id est, quis in sæculo isto tam appretiandus et commendandus, sicut vir qui ad sapientiam veram pertingit?100101102103104 Et quis novit solutionem verbi, nisi hujusmodi sapiens?

Sapientia hominis lucet in vultu ejus, id est in apparatu atque modestia faciei.105 Interiora namque per exteriora noscuntur, et dispositio ac qualitas mentis, in vultu et oculis præcipue repræsentantur, juxta illud Ecclesiastici:106 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. De hoc dictum est super illud Proverbiorum: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.107 Insuper, Sapientia hominis lucet in vultu ejus, id est, per oris responsionem innotescit sapientia intellectus: similiter per gestus ipsius vultus, sicut per risus refrenationem, dum vana et frivola videntur et audiuntur; per bonam mœstitiam, dum verba detractoria aut lasciva seu consimilia proferuntur; per diligentem auscultationem verborum ad rem spectantium. Et Potentissimus faciem illius commutabit: id est, Deus omnipotens faciem sapientis interiorem et exteriorem ad placitum suum diversimode alterabit, afficiet et movebit, nunc jucunditatem, nunc tristitiam, nunc spei fiduciam, nunc timoris vehementiam infundendo. Unde in Proverbiis scriptum est: Cor regis in manu Dei est;108 quocumque voluerit, vertet illud; atque in Job, Qui immutat cor principum terræ.109 Hinc loquitur Isaias: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.110

Footnotes

  1. vers. 17. ↩

  2. Eccl. III, 22, 23. ↩

  3. Eccli. III, 22, 23. ↩

  4. Ps. xxxiii, 22. ↩

  5. Judæ i, 13. ↩

  6. Exod. xxxii, 6. ↩

  7. Prov. xxv, 23. ↩

  8. II Cor. vii, 10. ↩

  9. II Cor. vii, 10. ↩

  10. Prov. xxv, 20. ↩

  11. Eccle. ii, 2. ↩

  12. Prov. ii, 14. ↩

  13. Job xxi, 12, 13. ↩

  14. Philipp. iv, 4. ↩

  15. Ps. xcix, 2. ↩

  16. Matth. v, 5. ↩

  17. Luc. vi, 25. ↩

  18. Ps. x, 3, sec. ↩

  19. Hebr. ↩

  20. Jacob. i, 2. ↩

  21. Job v. 2. ↩

  22. Prov. xviii, 14. ↩

  23. Mich. n. 3. ↩

  24. Ephes. v, 16. ↩

  25. Gen. vi, 12. ↩

  26. Deut. xv, 4. ↩

  27. Eccl. xl, 29. ↩

  28. Matth. viii, 20; v, 3. ↩

  29. Matth. xix, 21. ↩

  30. Act. iii, 6. ↩

  31. II Cor. viii, 2. ↩

  32. Prov. xxx, 8. ↩

  33. Eccli. xl, 29. ↩

  34. Prov. II, 7. ↩

  35. Luc. XVI, 9. ↩

  36. Joann. VI, 44, 45. ↩

  37. Rom. IX, 18. ↩

  38. Exod. XXXIII, 19. ↩

  39. Rom. IX, 23, 22. ↩

  40. Ps. CXVIII, 118. ↩

  41. Matth. VI, 13. ↩

  42. Ps. XL, 2. ↩

  43. II Esdr. VIII, 10. ↩

  44. Tob. II, 1, 2. ↩

  45. Lev. XXIII, 29. ↩

  46. Ps. CIII, 24. ↩

  47. II Tim. II, 5. ↩

  48. Matth. XX, 13. ↩

  49. Job II, 10. ↩

  50. Tob. XII, 13. ↩

  51. Is. LVII, 1. ↩

  52. Jer. XII, 1. ↩

  53. Malach. III, 13-15. ↩

  54. Prov. x xiii, 4. ↩

  55. Jer. xlviii, 36. ↩

  56. Jer. vi, 14. ↩

  57. Matth. vii, 1. ↩

  58. Rom. xi i, 20. ↩

  59. Job x xii, 15, 16. ↩

  60. Ps. liv, 24. ↩

  61. Ps. liv, 24. ↩

  62. Num. xvi, 1, 32. ↩

  63. Gen. xv, 16. ↩

  64. Jer. xliv, 22. ↩

  65. Jer. xliv, 22. ↩

  66. Eccl. xii, 2. ↩

  67. Eccli. xii, 2. ↩

  68. Galat. vi, 10. ↩

  69. Ps. xxxiii, 10. ↩

  70. Jer. xvii, 5. ↩

  71. Ps. cxvii, 9. ↩

  72. Sap. vi, 1. ↩

  73. Sap. vii, 30. ↩

  74. Is. lxiv, 6. ↩

  75. Job xv, 14. ↩

  76. 1 Joann. IV, ↩

  77. Gen. xviii, 21. ↩

  78. IV Reg. xxv, 25; ↩

  79. Jer. xli, 2; xl, 13, 14. ↩

  80. 1 Thess. v, 21. ↩

  81. Exod. xxxiii, 20. ↩

  82. Matth. xi, 27. ↩

  83. Ps. cxxxviii, 6. ↩

  84. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  85. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  86. Jer. ii, 19. ↩

  87. Jer. ii, 19. ↩

  88. Ps. xc, 3. ↩

  89. II Reg. xi, 2-4. ↩

  90. Eccli. u, 29. ↩

  91. Eccli. iii, 29. ↩

  92. Sap. 11, 23. ↩

  93. Eccl. xvii, 6. ↩

  94. Eccle. 1, 8. ↩

  95. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  96. Eccli. xvii, 6. ↩

  97. Ps. lli, 4. ↩

  98. Philipp. 11, 21. ↩

  99. II Reg. 1, 4. ↩

  100. II Reg. i, 4. ↩

  101. Sap. ii, 23. ↩

  102. Ps. lii, 4. ↩

  103. Philipp. ii, 21. ↩

  104. Eccle. i, 8. ↩

  105. 1 (cap. viii) ↩

  106. Eccl. xix, 26. ↩

  107. Prov. xxvii, 19. ↩

  108. Prov. xxi, 1. ↩

  109. Job xu, 24. ↩

  110. Is. xl, 31. ↩

Chapter 7 of 12