Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI: EGO OS REGIS OBSERVO, ET PRÆCEPTA JURAMENTI DEI.

DIXIT Salomon in fine præcedentis capituli: Potentissimus faciem illius, scilicet hominis, commutabit. Ideo docet hic, quid ipse ad hoc egit, et quid nobis agendum sit, ut facies nostra commutetur in melius, atque in resurrectione communi faciem gloriosam recipiamus a Domino. Nam (ut ait Apostolus) omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.1

Ego os regis observo, id est, verba a Deo omnipotente procedentia, diligenter adverto, et mandata Decalogi ore ejus prolata custodio; et præcepta juramenti Dei, id est etiam præcepta cærimonialia ac judicialia: quæ contulit Deus cum juramento seu firma assertione, quod obedientibus sibi conferret præmia copiosa. Quæ etiam præcepta populus Israel accepit cum grandi affirmatione, quod obediret, juxta illud in Exodo: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.2 Porro cærimonialia legis præcepta, Evangelio divulgato, jam cessaverunt, quoniam erant figurativa rerum nunc impletarum. Præcepta quoque judicialia, populum Israel specialiter concernebant.3

Ne festines recedere a facie ejus, id est ab ipso Deo omnia intuente, seu ab ejus sapientia, per inobedientiam atque stultitiam, seu per aversionem mentis tuæ a consideratione et honorificentia gratiosæ ac summæ præsentiæ ejus: sicut Cain, qui egressus a facie Domini, habitavit profugus in terra, ut dicitur in Genesi.4 Jonas quoque peccavit surgendo ut fugeret a facie Domini.5 Denique quidam peccant ex infirmitate, id est passionis vehementia et fragilitate humana: qui ad horam resistunt, sed superari se sinunt. Isti non festinant a facie Dei recedere, sed recedunt. Alii vero peccant ex consuetudine prava, ex deliberatione, ex proposito et certa scientia.678 Isti festinant a Deo recedere, et currunt ad vitia ac infernum. De quibus apud Jeremiam legitur:9 Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. De quibus Deus, quasi de eorum perversitate admirans, rursus per Jeremiam locutus est: Quare aversus est populus iste aversione contentiosa?10 Unde et Zacharias de talibus ait: Noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes;11 et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem. Neque permaneas in opere malo, vel in omissione operis boni. Quamvis enim humanum sit peccare, diabolicum tamen est in vitio permanere. Qui autem ex infirmitate aut ignorantia peccant, facta informatione et passione cessante, faciliter pœnitent; qui autem ex habitu pravo, difficulter et raro.

Quia omne quod voluerit Dominus, faciet. Est enim omnipotens et infinite beatus, ideo voluntati ejus nil deest. Qui per Isaiam testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.12 Propter quod ait Psalmista: Omnia quæcumque voluit13

Dominus fecit, in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Et sermo illius potestate plenus est, id est efficax ad agendum, præsertim sermo ejus in ipso manens. Unde sæpe in Genesi dicitur: Dixit Deus, Fiat hoc aut illud; et factum est ita. Proprie autem sermo Dei loquentis, est unigenitus Filius ejus, sermo ac Verbum æterni Patris. De quo ad Hebræos ait

Apostolus: Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.14 Hic sermo omnipotens est sicut et Pater; et utriusque, imo totius superessentialis, incomprehensibilis et supergloriosissimæ Trinitatis, est una et indivisa potestas. De hoc sermone alibi sic habetur: Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit.15 Hinc dixisse Dei, fecisse est: cui, quum voluerit, subest posse.16 Nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? Hoc, de jure et licite seu per resistentiam efficacem, nullus potest dicere Deo, qui est causa, mensura et regula prima omnis juris et virtutis ac totius ordinis rerum, juxta illud Isaiæ: Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et viam prudentiæ ostendit illi?17 Unde ait Apostolus: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.18 Cui alio loco dicitur: Virtus tua, justitiæ initium est.19 Quum ergo nequeamus Omnipotenti resistere, nec ejus sapientiam aut judicia increpare, nec manum ejus effugere, nec appellare ab ipso; hoc solum restat et consulendum ac necessarium nobis est, ut confugiamus ad ipsum, obediendo eidem humiliter, sine discussione temeraria præceptorum, consiliorum et judiciorum ipsius. Ideo dixit Propheta: Quo ibo a spiritu tuo?20 et quo a facie tua fugiam? Sed et sanctus Job istud perpendens, ait: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. Idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.21 Hinc saluberrime ait, et sapientissime consulit Scriptura, dicendo: Acquiesce Deo, et habeto pacem, et per hoc habebis fructus optimos.22

Qui custodit præceptum, id est universa præcepta Dei, et vicariorum ipsius. De quibus denuntiat:23 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.24 Qui autem offendit in uno, fit omnium reus. Non experietur quidquam mali, id est, nihil sustinebit supplicii in futuro, dummodo perseveraverit usque in finem, et tam perfecte ea impleverit, ut nihil purgandum deferat secum.25 Quod si lignum, fœnum, stipulam portaverit secum, purgatorium sustinebit; ac (juxta Apostolum) salvus erit, sic tamen quasi per ignem.26 Et non solum nil mali experietur, sed et plenam beatitudinem consequetur.

Tempus et responsionem cor sapientis intelligit, id est, considerat quid cui tempori congruat, et quod ipsum tempus incessabiliter currat ac defluat. Tempus quoque judicii pensat, et qualiter debeat respondere, advertit. Attendit quoque aliorum responsa, ut proficiat ex eisdem, vel erronea reprobet. Hinc princeps Apostolorum

I Petr. III, 15. hortatur : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, fide et spe. Mansuete ergo, opportune ac sapienter est respondendum.

Job xv, 2. Propter quod in Job scriptum est : Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? Omni negotio tempus est et opportunitas : id est, unumquodque opus fieri debet suo loco et tempore opportuno. Locus quippe et tempus, sunt circumstantiæ generales in omni actu virtutis humanæ.

Eccle. III, 1. Propter quod dictum est supra : Omnia tempus habent. Hinc legi naturæ et sacramentis ac sacrificiis ejus, successit lex Moysis cum sacramentis et sacrificiis suis : quibus evangelica lex cum sacrificiis et sacramentis suis successit. Unde et in Es-

Esther XVI, 9. ther scriptum est : Nec æstimare debetis, si pro temporum varietate diversa jubeamus, ex animi nostri levitate venire, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut rei publicæ poscit utilitas, ferre sententiam.

7 Et multa hominis afflictio, quia ignorat præterita, et futura nullo potest scire nuntio. Circa hoc quidam scribit : Futura præmia non potest homo scire per se, vel per alium humana investigatione : et hoc causat afflictionem aliquam in adimpletione præceptorum. Si enim sciret futura præmia, non esset aliqua afflictio in impletione præceptorum, sed magis consolatio. Istud inidonee dictum videtur. Primo, quoniam quamvis futura præmia demonstrative non scimus, tamen indubitanter hæc credimus. Et quamvis major dicatur

Sap. IX, 15. II Cor. XII, 4, 7. certitudo scientiæ, quam fidei, loquendo de certitudine evidentiæ; loquendo tamen de certitudine adhærentiæ, fides certior exstat scientia. Secundo, quoniam afflictio in actibus bonis fidelium, non consurgit ex defectu nescientiæ seu incertitudinis præmiorum, de quibus nil ambigunt; sed ex rebellione sensualitatis ac fomite, et vitiorum reliquiis, et gravitate ac lassitudine corporis, quod aggravat animam, ex dæmonum etiam tentamentis. Tertio, quia et Paulus præmia illa clare intuitus et expertus, reversus ad se, interdum sensit afflictiones in actibus bonis : quia et stimulum carnis sustinuit, et diversa pœnalia, quæ ad Corinthios narrat.

Est itaque exponendum : Et multa hominis afflictio, quia ignorat præterita. Si enim sciret præterita, qualiter ab initio mundi, electi et sancti Dei passi sunt multa et magna adversa, et qualiter Deus sæpe ac dire etiam in sæculo isto punivit iniquos, et consolatus est coronavitque justos; posset se consolari in multis, et bonis actibus alacriter immorari, vitiisque indefesse reniti. Et futura nullo scire potest nuntio : id est, nullus hominum, nisi super hoc informatus, potest ei prænuntiare pro certo futura pure contingentia, sibi aliisque ventura. Ideo sæpe sibi occurrunt tristia et adversa, dum speravit læta et prospera. Sicque dupliciter affligitur : quoniam improvise talia ei occurrunt (jacula enim prævisa minus affligunt), et quia spei suæ inveniuntur contraria. Unde et Jeremias locutus est :27 Sustinuimus pacem, et non venit; et tempus curationis, et ecce turbatio. Et Poeta :

Nescia mens hominum fati sortisque futuræ.

Semper igitur simus ad quæcumque adversa parati, ac clypeo patientiæ præmuniti.

Non est in hominis ditione, prohibere spiritum :28 id est, in potestate ac dominio hominis non est, aliorum corda seu spiritum ad suum libitum immutare, ac prohibere a conceptu et opere eis placentibus; nec potentiorum animos valet reprimere a persecutione et oppressione infirmiorum, nec propriam mentem a fluctuatione cogitationum et varietate affectionum.29 Propter quod ait Bernardus : Non puto quod animum clausit a cogitationibus, qui cœlum clausit orationibus, puta Elias. Nec his obstat quod ait Apostolus :3031 Spiritus Prophetarum, Prophetis subjecti sunt. Hoc etenim dixit contra quosdam hæreticos, asserentes Prophetas esse locutos tanquam arrepticios et insanos. Contra quod docet Apostolus, quod per liberum usum rationis dominabantur sibimetipsis, quemadmodum et nos possumus cogitationibus affectibusque perversis resistere, quamvis eorum ortum non valeamus jugiter prævenire ac prohibere. Insuper non est in hominis ditione, prohibere spiritum suum quum suo tempore recedat a corpore. Ideo subditur : nec habet potestatem in die mortis retinere animam suam in corpore. Horum quoque qui persequuntur nunc et opprimunt alios, tunc cessat potestas. Nec sinitur quiescere ingruente bello : quia dum homo impugnatur a dæmonibus, mundo, aut acie vitiorum, non potest quiescere, sed oportet eum resistere aut succumbere. Quod bellum tempore mortis a dæmonibus fortissime ac periculosissime excitatur in homine. Neque salvabit impietas impium : imo gravabit atque damnabit eum. Quidam autem in suis simulationibus, fraudibus, malitiisque confidunt, quasi per talia queant salvari. Qui dicunt in Isaia : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.32 De quibus et apud alium Prophetam legitur : Væ qui lætamini in nihili, et dicitis :33 Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?

Omnia hæc præinducta ac subsequentia consideravi, et dedi cor meum, id est, applicui illud ad considerandum, in cunctis operibus, id est in quibusdam de cunctis generibus operum, quæ fiunt sub sole : præsertim inter homines. Interdum dominatur homo homini in malum suum, id est ad majorem suam damnationem, quando videlicet negligenter, carnaliter, scandalose, aut superbe se habet in officio præsidentiæ suæ : quia tunc Dominus requirit de manu ipsius animas pereuntium subditorum sub ipso.34 Et quo ejus gradus est altior, et quo pluribus præest, eo ruina ipsius est gravior. Et unusquisque prælatus ac præsidens tot mortibus, tot damnationibus dignus est, quot subditi scandalizantur sub eo, et ex ejus vitiis periclitantur, ut ait Gregorius. Nempe qui coram aliis male agit, quantum in ipso est, eos a quibus videtur, occidit, ut asserit Augustinus. Denique taliter præsidens, dominatur subditis etiam in magnum malum ipsorum : quia sub ejus regimine pereunt, prout in Jeremia fertur : Quia stulte egerunt pastores, omnis grex eorum dissipatus est.35

Vidi impios sepultos, id est sepultos quosdam, qui ante et usque ad mortem iniqui fuerunt, nec pœnituerunt; qui etiam quum adhuc viverent, in loco sancto erant, id est in sacris officiis constituti, ita quod erant Dei vicarii ac ministri, et laudabantur in civitate quasi justorum operum, id est, a subditis suis commendabantur ut justi, vel ex adulatione, vel ex timore, vel proprii commodi cupiditate, vel ex ficta justitia. Ex his namque et consimilibus causis, multi subditorum suos laudant superiores, quamvis iniquos. Sed et hoc vanitas est : quia (ut ait Gregorius) culpa vehementer diffunditur, dum is qui peccat, propter sui dignitatem officii honoratur.

Etenim, quia non cito profertur contra malos sententia divini judicii : Deus enim pluribus diu parcit, ut convertantur, juxta illud Sapientiæ, Dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam ;36 absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Hoc de intimoratis et excæcatis hominibus est intelligendum : qui ex dilatione vindictæ, fiunt ad peccandum audaciores, non considerantes rigorem divini judicii, vel persuadentes sibi vanissime quod postea pœnitebunt, vel quod sufficiat pœnitere in fine vitæ, quemadmodum per Ezechielem Dominus loquitur : Quacumque hora peccator ingemuerit, omnium peccatorum suorum non recordabor.37 Et quoniam vident alios diu impune peccasse, putant sibi quoque periculum non instare. Isti ingrati ac obdurati, non pensantes occulta ac metuenda Dei judicia, abutuntur patientia Dei. Quibus ad Romanos loquitur Paulus : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?38 Secundum duritiam autem tuam, et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei. O quam paucissimi eorum, qui tempore sanitatis ac juventutis Deum tam intimorate et irrefrenate offendunt, in fine aut senio veraciter pœnitent! Verumtamen ex tanta dilatione punitionis pravorum, non debet quis pronior esse ad culpam. Propterea subditur :

Attamen peccator ex eo quod centies, id est diu ac sæpissime, facit malum, id est peccata mortalia, etiam bona debita omittendo. Itaque numerus determinatus pro indeterminato hic ponitur, quum dicitur, Centies : sicut in Evangelio :39 Non dico tibi, Usque septies; sed, Usque septuagesies septies. Et per patientiam sustentatur, id est, misericorditer sustinetur, conservatur, et nutritur a Deo in vita naturæ, non obstantibus tot et tantis ejus sceleribus. Ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum filiali timore, qui verentur faciem ejus omnia intuentis, ita quod dicere queunt :40 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Si enim Deus iniquis ac reprobis, gratis et pessimis largitur et diu conservat dona naturæ, bona fortunæ, et beneficia multa in præsenti hac vita, non dubium quin gratis, justis, ac timoratis dabit bona incomparabiliter meliora, videlicet charismata gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt.41 Hinc per Malachiam ait Altissimus : Convertimini, et videbitis quid sit inter justum et impium ;42 et inter servientem Deo, et non servientem ei. Ecce enim dies veniet succensa quasi ignis, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula, et inflammabit eos ; et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis vestris.

Præterea, quia iniqui et reprobi, indigni et ingrati sunt prætactis beneficiis Dei, Salomon zelo justitiæ subdit : Non sit bonum, id est temporalis prosperitas, impio : quia abutitur ea; nec prolongentur dies ejus, id est, non diu vivat : quia quo vivit diutius, peccat enormius, et graviorem sibi damnationem mercatur. Sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Domini, quem tam graviter inhonorant, et alios scandalizant. Itaque transeant quasi umbra, non diu tendendo ad mortem, sed cito corruendo in eam. Istud itaque dicitur non zelo invidiæ aut vindictæ, sed potius ex amore et zelo justitiæ. Ideo non repugnat verbo Psalmistæ, dicentis :43 Noli æmulari in malignantibus.

Est et alia vanitas, quæ fit super terram : quia in casu qui sequitur, quamvis sit justa ac sapientialis dispositio Dei, tamen in eodem est etiam inordinatio culpæ, sicut patebit. Sunt justi quibus mala pœnæ proveniunt :44 multæ enim tribulationes justorum ; quasi opera egerint impiorum, id est, ac si peccando meruerint illa pati, et omnino injusti sint. Unde amici Job, videntes eum tam dire percussum, putaverunt eum fuisse hypocritam et iniquum, ac pro suis percussum sceleribus : quemadmodum et amici ac uxor Tobiæ, visa excæcatione ejus tam inopinata.4546

Quum enim pœna debeatur culpæ, dum justi sic affliguntur, putantur suis id meruisse peccatis : sed Deus infligit pœnas suis electis non solum propter eorum demerita, sed etiam ut exercitentur, aliisque in exemplum ponantur, et incrementa gratiæ in præsenti, ac gloriæ in futuro obtineant; vel, ut in curatione seu liberatione eorum, potestas Dei monstretur, sicut de cæco nato ait Salvator : Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut scilicet cæcus nasceretur ;47 sed ut manifestentur opera Dei in illo. De Lazaro quoque ait : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed ad gloriam Dei. Et sunt impii qui ita securi sunt, id est tam immunes ac liberi ab adversis, et tam parum aut nihil formidantes de inferni suppliciis, quasi justorum facta habeant, id est, tanquam suis meritis istam securitatem sortiti sint.48 Nam et perfecta caritas justorum, excludit timorem suppliciorum.49 Sed et hoc vanissimum judico, quod scilicet impii tam periculosa securitate fruantur.

Verumtamen, quod justi præfata sustineant mala, ex providentia venit divina. Nec malum est, nisi ex parte affligentium justos, qui eos persequendo, enormiter peccant. Verumtamen iste eventus sæpe perturbat et in admirationem convertit pusillos, qui ad præsentia oculos habent, nec pensant quam multipliciter atque ineffabiliter prosit electis et justis, tribulationibus exerceri in vita præsenti. Idcirco in pusillorum persona loquitur Habacuc Deo : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum ; et respicere ad iniquitatem non potes. Quare non respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se ? Sed Gregorius in persona viri perfecti fatetur : Quamvis mira sint judicia Dei, dum justis adversa, et impiis prospera in mundo isto eveniunt ; mirabiliora tamen sunt, dum hic justis prospera, et reprobis adversa contingunt.

Laudavi igitur lætitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet, atque gauderet; et hoc solum secum auferret, id est, consequeretur, nec aliud desuper præmium præstolaretur, de labore suo omnibus diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole. Si istud, ut textus videtur prætendere, intelligatur de carnali lætitia, et corporali manducatione atque potatione; tunc Salomon loquitur ista in carnalis viri persona, ut dictum est sæpe. Si vero hæc spiritualiter exponantur, possunt pertinere ad sapientem : ad quem spectant conscientiæ bonæ lætitia, esus et potus sacramentalis, panisque vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris.

Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distinctionem, id est discretionem variumque eventum, qui contingit hominibus : ita quod unus prosperatur, alter adversis affligitur; unus prævenitur a Domino, et gratiis adimpletur ab eo, iste indesinenter peccare, ac obdurari permittitur; unus cæcus, alter surdus, aut claudus generatur sive efficitur : quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum sufficientem modicum, non capit oculis suis. Quod autem modicum est, reputatur pro nihilo. Talis igitur vigilat, ut studendo, considerando, sciscitando, valeat horum invenire rationem et causam in speciali : quod curiosum superfluumque consistit. Quamvis enim monstruosorum effectuum quasdam rationes assignent philosophi, talia tamen principaliter referenda sunt ad providentiam Dei. Nec potest quis tradere rationem distinctam, cur anima ista infundatur corpori monstruoso, alia corpori integro, sed ignobili, alia corpori nobili et illustri. Hinc subditur : Et intellexi quod omnium operum Dei, videlicet talium abditorum, nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole. Et quanto plus laboraverit ad quærendum talium rationem in particulari, tanto minus inveniet : quia justo judicio Deus permittet eum errare, et falsa pro veris inducere : sicut Origeni accidisse timetur. Qui, quum post Apostolos esset præcipuus doctor Ecclesiæ, voluit considerationem suam circa talia nimium profundare; atque ex hoc videtur magnos incidisse errores, sicut in libris Periarchon et Stromatum, et super Threnos, ac Danielem, locisque aliis invenitur. Etiamsi dixerit sapiens, id est in Scripturis eruditus, et qui inter homines sapiens reputatur, aut esse se credit, se nosse talium rationem, non poterit invenire rationem illorum.

Omnia hæc tractavi in corde meo per diligentem considerationem, ut curiose intelligerem talium rationem. Quod tamen vitandum est, dicente Apostolo : Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? In Jeremia quoque scriptum est : Quis adfuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus ?

Rom. xi, 33, 34.

Jer. xxiii, 18.

Cf. Habac. i, 13, 3.

Eccli.xv,3.

Footnotes

  1. 1 Cor. xv, 31. ↩

  2. Exod. xxiv, 7. ↩

  3. Gen. I, 3, 6, 7, 9, 11, 14, 15, 24. ↩

  4. Gen. iv, 16. ↩

  5. Jonæ 1, 3. ↩

  6. Jonæ i, 3. ↩

  7. Job xii, 24. ↩

  8. Eccli. xix, 26. ↩

  9. Jer. V, 3. ↩

  10. Jer. VIII, 5. ↩

  11. Zach. VII, 11, 12. ↩

  12. Is. XLVI, 10. ↩

  13. Ps. CXXXIV, 6. ↩

  14. Hebr. IV, 12. ↩

  15. Sap. XVIII, 15. ↩

  16. Sap. XII, 18. ↩

  17. Is. XL, 14. ↩

  18. Rom. XI, 36. ↩

  19. Sap. XII, 16. ↩

  20. Ps. CXXXVIII, 7. ↩

  21. Job XXIII, 13, 15. ↩

  22. Job XXII, 21. ↩

  23. Luc. X, 16. ↩

  24. Jacob. II, 10. ↩

  25. I Cor. III, 12, 13. ↩

  26. Ibid. 15. ↩

  27. Jer. VIII, 15; XIV, 19. ↩

  28. 8 potestate ↩

  29. II Cor. XII, 10. ↩

  30. I Cor. XIV, 32. ↩

  31. III Reg. XVII, 1, 7. ↩

  32. Is. xxviii, 15. ↩

  33. Amos vi, 14. ↩

  34. Ezech. III, 18, 20; XXXIII, 6, 8. ↩

  35. Jer. x, 21. ↩

  36. Sap. XI, 24. ↩

  37. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

  38. Rom. II, 4, 5. ↩

  39. Matth. xviii, 22. ↩

  40. Ps. cxviii, 168. ↩

  41. 1 Cor. II, 9. ↩

  42. Malach. III, 18; IV, 1, 2. ↩

  43. Ps. xxxvi, 1. ↩

  44. Ps. xxxiii, 20. ↩

  45. Job II, 7-11; VIII, 11-19; XI, 14; XX, 4, 5; XXII, 5-10; XXXIV, 7, 8, 36, 37; XXXVI, 17. ↩

  46. Tob. II, 15, 16, 22, 23. ↩

  47. Joann. IX, 3, 2. ↩

  48. Joann. XI, 4. ↩

  49. 1 Joann. IV, 18. ↩

Chapter 8 of 12