Articulus 9
ELUCIDATIO CAPITULI NONI : SUNT JUSTI ATQUE SAPIENTES.
HIC reprimit hominem ab omni vana securitate, elatione et præsumptione, eo quod nesciat an placeat Deo, an habeat caritatem infusam, an finaliter sit salvandus.
Sunt justi atque sapientes habentes sapientiam quæ est donum; et opera eorum in manu Dei sunt, id est, actus eorum interiores et exteriores, ab ipsis oblati, exhibiti, et commissi sunt Deo, tanquam creatori ac judici. Sunt quoque opera eorum in manu Dei, quia conservantur a Deo, et ipse potest judicare de eis ut vult. Et tamen nescit homo, id est, certitudinalem notitiam de isto non habet, videlicet utrum amore an odio dignus sit. Hoc, inquam, nescit homo, quamvis virtuosus ac sapiens sit: quoniam nescit an sit in caritate et statu salutis, an in peccato mortali; sicque ignorat an mereatur et dignus sit amari a Deo, an odio haberi ab eo. Et quamvis experiatur se Deum diligere, ignorat tamen an diligat Deum caritate infusa, an solum naturali et acquisito amore: eo quod tanta sit similitudo et convenientia actuum harum duarum dilectionum, quod homo non valet inter eos certo discernere, ut communiter dicunt doctores. Verumtamen multi pro certo sciunt, aut scire possunt, se esse in peccatis mortalibus, atque ob hoc Deo esse odibiles secundum præsentem justitiam; quid autem finaliter fiet de eis, ignorant.
Sed omnia in futurum reservantur incerta: id est, Deus interim ista occultat hominibus, sed in futuro generali judicio omnibus innotescet quis a Deo electus sit et dilectus, et quis præscitus; eo quod universa, scilicet prospera et adversa, vita longa et brevis, vitia et virtutes, æque, id est indifferenter, quantum ad apparentiam exteriorem, quamvis coram Deo diversa sit ratio, eveniant justo et impio, quantum ad virtutes infusas, et vitia eis contraria, bono et malo, id est habenti virtutes morales, et eis carenti, mundo, per fidem et sapientiam, et immundo per hæresim, perfidiam et errores, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator habet jam dicta. Nam et quidam electi quandoque vitiis sunt subjecti. Similiter virtuosi et electi interdum prosperantur in sæculo, et divitiis ac honore abundant, et reprobi quidam premuntur adversis. Ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat, id est, valde affirmat, et multum assertive jurat, prout primo Regum habetur:1 Addidit Jonathas dejerare David.
Hoc est pessimum inter omnia quæ fiunt sub sole, quia eadem cunctis eveniunt, id est, similia contingunt quibusdam de omni genere hominum. Sed quum istud ex divina providentia, non sine rationabili causa procedat, quomodo pessimum est? Et respondendum, quod pessimum est, id est valde periculosum quampluribus, atque occasio vitiorum multorum. Propter quod subditur:
Unde et corda filiorum hominum implentur malitia, id est, in vitiis perseverant ac habituantur, sine timore peccando, ut dictum est, quum videant omnia quasi indifferenter bonis et malis hominibus evenire. Verumtamen talia, quæ in se non sunt bona aut mala moraliter, quæ scilicet justis et injustis communia sunt, philosophi vocant bona media seu indifferentia; sed vulgo sæpe pessima, aut etiam optima esse videntur. Siquidem dona gratiæ gratis datæ, ut potestas faciendi miracula, donum prophetiæ, genera linguarum, maxime reputantur a plebe communi. Sapientes autem dona gratiæ gratum facientis, incomparabiliter amplius magni pendunt et appetunt. Implentur etiam et contemptu in vita sua, ita quod ex superbia se invicem aspernantur, vel superiores suos et eorum jussiones despiciunt, et circa præcepta Dei tam parvam aut nullam habent curam et diligentiam, quod ipso facto ostendunt se præcepta Dei, imo et Deum præcipientem, contemnere. Talibus Dominus per Jeremiam ait : sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti, Non serviam;2 et rursus per Osee, Sicut vacca lasciviens declinavit Israel.3 Et post hæc ad inferos deducentur. Quibus dicturus est Judex :4 Ite, maledicti, in ignem æternum. Interim vero, quantum ad animas, in infernum dejiciuntur, quemadmodum in Ezechiele habetur : Omnes hi descenderunt ad terram ultimam; et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum;5 et descenderunt ad infernum.
Nemo est qui semper vivat vita naturæ in sæculo isto: quia oportet omnem hominem solvere debitum mortis, quum constet ex contrariis elementis, et propter reatum originalis peccati. Unde et quotidie famem, sitim, et consimilia naturæ incommoda, tanquam quotidianas sustinemus infirmitates: contra quas cibo, potu, somno, tanquam medicinalibus remediis utimur. Hinc ait Psalmista: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?6 Et impii dum moriuntur, in infernum labuntur. Et qui hujus rei habeat fiduciam.
Melior est canis vivus leone mortuo. Hoc juxta superficiem litteræ constat, quod res viva, quamvis ratione carens, melior sit, non moraliter, sed bonitate rei, ente non vivo atque cadavere. Iste tamen non est sensus litteralis; sed Salomon metaphorice loquens, per canem vivum, intelligit hominem in carne viventem, utpote peccatorem, qui propter iracundiæ impetum, aut animi sui irrationabilitatem, canis vocatur. Unde de quibusdam in Isaia dicitur: Speculatores ejus cæci omnes;7 canes muti, non valentes latrare. Per leonem vero mortuum, intelligit hominem iniquum, superbum, jam mortuum corpore: quo melior dicitur peccator adhuc vivens, quoniam potest se emendare, ac vitam promereri beatam; nec est obstinatus in malo totaliter, sicut qui in mortali decesserunt peccato. Hinc subditur:
Viventes enim sciunt se esse morituros: ideo ex consideratione suæ mortalitatis, possunt per pœnitentiam corrigere vitam, seque parare ad mortem; mortui vero, nihil noverunt amplius. De injustis mortuis loquitur Salomon: quos affirmat nil amplius scire, videlicet in inferno, eo sensu quo infra ait in isto capitulo, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos:8 quod paulo post exponetur. Nil quippe salubriter sciunt, quo ad consolationem, relevamen aut pœnitentiam possint juvari. Nec habent ultra mercedem: quia damnati sunt, nec sunt in statu merendi ac demerendi. In hac autem vita, etiam vitiose vivendo, habuerunt quamdam mercedem: quoniam pro quibusdam bonis ex genere, quæ interdum egerunt, contulit eis, pius et justus Deus aliquid temporalis prosperitatis, vitæve longioris. Unde diviti condemnato Abraham dixit: Recepisti bona in vita tua.9 Verum post vitam hanc, cessat hujusmodi merces. Quia oblivioni tradita est memoria eorum: id est, Deus oblitus est eorum, ita quod misericordiam suam aufert ab eis in sempiternum, juxta illud Job:10 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius, vermes. Unde in Osee Dominus loquitur:11 Quia oblitus es mei, obliviscar et ego tui. Hanc oblivionem misericordiæ Dei merentur iniqui, non Deo, sed vanitatibus inhærendo, quemadmodum scriptum est:12 Qui custodiunt vanitates, frustra misericordiam suam derelinquunt. Quocontra dicitur de electo:13 In memoria æterna erit justus. Verumtamen puniuntur citra condignum, idcirco non penitus privantur misericordia.14
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt : id est, inordinatæ et vitiosæ eorum affectiones, quibus quosdam carnaliter amarunt, et Deum aut justos odio habuerunt, jam cum ipsis damnatæ sunt, nec possunt eos juvare. Nec habent partem in hoc sæculo : id est, a corpore Ecclesiæ sunt omnino abscisi, nec caritatis communionem aut participationem cum viventibus habent, nec possidere possunt aliquid hujus mundi; et in opere quod sub sole geritur, id est, in operibus pietatis, quæ pro mortuis fiunt, non habent partem, quia per suffragia talia non juvantur.
Præterea, per canem vivum, quidam intelligunt pauperem justum, vilem reputatum, tamen instar canis Domino suo fidelem, et pro Deo contra peccata latrantem : qui melior est leone mortuo, id est potente sæculi hujus defuncto. — Spiritualiter, per canem vivum, designatur populus gentilis, in fide et gratia Christi vivens. Unde ad Chananæam dixit Salvator : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.15 Canis iste melior est leone mortuo, id est populo Judæorum sua incredulitate perempto, et jam corporaliter pro maxima parte destructo : qui de veritatibus fidei catholicæ nil aut parum agnoscit, atque a Deo relictus est. Quorum amor inordinatus ad legem, et odium ac invidia contra Christum et ejus Apostolos, perierunt.
Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum : id est, corporalem ac spiritualem refectionem sume cum hilaritate in Deo : sicut istud jam sæpe præhabitum est; quia Deo placent opera tua, si feceris ita, et quia hoc ipsum potes sperare, et vivere cum jucunditate in spe. Omni tempore sint vestimenta tua candida, id est, opera tua, quibus anima vestitur, decoratur, protegitur, sint pura et casta. Unde in Apocalypsi legitur : Qui vicerit, vestietur vestimentis albis.16 Ubi et Dominus protestatur :17 Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis. De hujusmodi vestimentis sanctus Job loquitur Deo :18 Si fulserint velut mundissimæ manus meæ, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Atque in Ezechiele Dominus loquitur Synagogæ : Indui te discoloribus, et posui amictum meum super te.19 Et oleum de capite tuo non deficiat, id est, pietas nunquam a tua mente recedat, nec unctio gratiæ mentem illustrans, tibi desit. Potest quoque per oleum spiritualis lætitia, sed et claritas bonæ famæ intelligi, quum de Christo legatur : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis;20 et in Isaia, Oleum gaudii pro luctu;21 atque in Canticis, Oleum effusum nomen tuum.22
Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole, omni tempore vanitatis tuæ. Hæc est enim pars tua in vita, et in labore tuo. Quidam dicunt istud ad litteram spiritualiter et metaphorice esse intelligendum, ita ut per uxorem, intelligatur mentis sponsa, videlicet Sapientia increata, aut sapientia salutaris infusa, quæ est donum, per quam contemplamur cum gustu interno divina. Unde de sapientia illud dicitur : Quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.23 Cum hac perfruendum est vita, id est, occupandum est cor in amplexu, contemplatu, amore et quiete Sapientiæ æternalis, sicut ibidem additur :24 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Alii exponunt hæc de uxore legitima : cum qua, qui omnino continere non potest, aut non vult, debet delectabiliter vivere cum honestate et castimonia conjugali, ut omnem fornicationem devitet. Sicque conversari cum contorali, est pars sua, id est præcipuum quid ad suam spectans vocationem.
Quodcumque potest facere manus tua, id est, quidquid boni agere valet tua potestas seu virtus operativa, instanter operare, id est, sine dilatione et cessatione prosequenre et adimple : quia, ut in Evangelio ait Christus, Venit nox, quando nemo potest operari.25 Unde et ipse idem : Vigilate, inquit (nescitis enim quando Dominus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu), ne, quum venerit repente, inveniat vos dormientes.26 Ideo subjungitur :
Quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos, quo tu properas. Albinus et alii quidam, per inferos intelligunt mortem, in qua ista non sunt, sed suspenduntur præ nimia mortis angustia, juxta illud :27 Quoniam non est in morte qui memor sit tui. — Alii, per inferos intelligunt limbum patrum : quia Salomon loquebatur Judæis pro tempore illo, quo justi omnino purgati, descenderunt in limbum illum seu Abrahæ sinum : in quo limbo non erant opus, ratio, sapientia, aut scientia ad promerendum, sed bene ad alia. Et pro tempore isto, per inferos intelligunt purgatorium, in quo etiam nullum istorum ad promerendum consistit. Nam Salomon loquitur justo, qui non properat inferno damnatorum. Hæc autem duo loca creduntur esse in superiori parte inferni, et quandoque inferni nomine designantur, sicut et limbus puerorum. — Porro doctores super quartum Sententiarum communiter auctoritatem istam allegant de inferiori reproborum inferno : in quo non est opus, id est aliqua meritoria actio, nec ratio, id est usus rationis ad discernendum salubriter, nec sapientia ad contemplandum divina, nec scientia ad considerandum pœnitentialiter propriam conditionem. Sapientia quoque et scientia, ut sunt dona, nequaquam sunt in damnatis, sicut nec caritas. Atque, ut aliqui opinantur, ratio ex vehementia suppliciorum totaliter absorbetur in illis, præsertim post diem judicii. Sed obviare videtur, quod dives epulo positus in inferno, deprecatus est Abraham, ut mitteret Lazarum in domum patris sui.28 Dæmones quoque, quamvis damnati, valde vigent acumine intellectus. Thomas autem super quartum testatur, quod ea quæ augent dolorem, et infernalium miseriarum sunt augmentativa, damnati possunt considerare, imo considerant; non autem ea quæ alleviativa sunt tormentorum. Unde super Apocalypsim scribit Albertus, quod damnati acrius affliguntur in mente, dum attendunt miseriam suam æternaliter duraturam, quam ab igne tartareo. — Porro Salomon intendebat instruere in his libris, non solum Judæos, sed et universos fideles. Idcirco, quod ait, Quo tu properas, dixit comminando, vel advisando, vel asserendo. Nam et verbum istud potuit dirigere ad iniquum, imo ad quemlibet hominem, quia et venialiter peccando, properat homo ad infernum dispositive. Vel, quod ait, Quo tu properas, intelligendum est sub conditione implicita, utpote, nisi emendes te, seu obedieris Deo.
Verti me ad aliud considerandum, videlicet, an homines viribus suis possint implere quod monui, dicens, Quodcumque potest manus tua, instanter operare.
Et vidi sub sole, id est, Deo illustrante cognovi, nec velocium esse cursum, id est, veloces et fervidos in actibus bonis, suis viribus non posse bona meritoria agere, ita quod cursus, id est expedita actio virtuosa, et conversatio fervida, qua non solum eunt, sed etiam currunt ad beatificum finem, non est eorum, id est, ipsis adscribenda non est principaliter, sed Deo et ejus gratioso auxilio, sicut ait Apostolus : Gratia Dei sum id quod sum. Rursus quoque quum dixisset, Plus omnibus laboravi;29 mox addidit : Non autem ego, sed gratia Dei mecum.3031 Unde Salvator : Sine me, inquit, nihil potestis facere. Et in Osee : Perditio tua ex te;32 in me tantummodo auxilium tuum. Et juxta hunc sensum subjungitur :
Nec fortium bellum : id est, resistentia ac triumphus servorum et militum Dei, contra invisibiles hostes vitiorumque aciem præliantium, non ipsis, sed Deo et ejus pio subsidio, sunt adscribendi. Cui ait Propheta : In te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.33 Imo et in corporali bello ab ipso datur victoria, sicut ait Scriptura : De cœlo victoria est.34 Nec sapientium panem : id est, panem vitæ et intellectus, et omnem salubrem refectionem, qua sapientes prælati prædicatores reficiunt audientes ac subditos seu se ipsos, a Deo habent, non a se. Imo in vanum laborat lingua prædicatoris, si desit inspiratio Creatoris. Ideo loquitur Isaias :35 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo. Propter quod etiam orat Apostolus : Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.36 Nec doctorum divitias, id est, spirituales opes doctorum, esse Domino attribuendas. De quibus in Proverbiis dictum est :37 Redemptio animæ viri, divitiæ ejus; atque in Psalmo, Gloria et divitiæ in domo ejus.38 Nec artificum gratiam, id est, acceptabilitatem prudentiamque artificum, qui industriose fabricant in se et in aliis structuram virtutum, perfectionisque turrim, non esse eorum, sed donum Dei.
Sed tempus casumque in omnibus : id est, in universis prædictis inveni variam mutationem, per temporum intervalla : quoniam unus a celsitudine gratiæ labitur ad bassitudinem culpæ. Et qui hodie vincit, cras vincitur; et qui nunc docet et corripit alium, paulo post indiget increpari. Ideo nullus debet præsumere, neque inaniter gloriari : tum quia quidquid gratiæ et virtutis seu meriti habet, a Deo accepit; tum quia ignorat quam diu perseverabit in eis, et quia indesinenter eget conservatione ac protectione divina. Propter quod Paulus hortatur : Qui stat, videat ne cadat.39 Denique huic Salomonis sententiæ consonat illud quod Jeremias ait : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus; nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.40 Similiter illud ad Romanos :41 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Quidam exponunt hunc passum superficialiter valde, dicendo : Vidi nec velocium esse cursum : quia quandoque contingit, quod velocior cursor non venit prior ad terminum; nec fortium bellum : quia quandoque fortior a minus forti superatur; etc. Verum de tali cursu non loquitur hic Scriptura, sed magis de eo de quo ait Apostolus : Cursum consummavi; et item, Sic currite, ut comprehendatis; et Psalmista, Viam mandatorum tuorum cucurri.42
Nescit43 homo finem suum, id est terminum vitæ præsentis, seu diem et horam mortis, nisi reveletur a judice Deo, vel jure humano aut per violentiam tradatur ad mortem, ita quod prænuntietur ei quando sit moriturus.44 Hinc orat Psalmista : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est.45 Nescit etiam homo finem suum supernaturalem : quoniam Deus qui est objectum beatitudinis nostræ, seu finis objectalis, incomprehensibilis est. Similiter beatifica visio Dei, quæ est finis et salus nostra formalis, tanta res est, quod ejus dignitatem ac eminentiam in hac vita plene agnoscere non valemus, juxta quod scriptum est :46 Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Sed sicut pisces capiuntur hamo improvise, et sicut aves laqueo comprehenduntur deceptorie; sic capiuntur homines, id est, de vita hac subtrahuntur, tempore malo, id est hora diræ mortis ac particularis sui judicii, quum eis extemplo, id est repente, supervenerit. Ideo Dominus admonet : Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit;47 itemque, Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.48
Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, id est sapientialem seu prudentem effectum : quia quod sequitur, potuit esse res gesta, vel ponitur pro exemplo : quamvis et aliter exponatur, sicut tangetur; et probavi maximam, id est valde magnam. Civitas parva, et pauci in ea viri. Venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, dando consilium, qualiter hostibus multis pauci cives prævalerent, vel adjutorium implorarent a Deo, vel adversariis persuaderent recedere.4950 Tale quid accidit sæpe. Et nullus deinceps civium urbis illius, recordatus est hominis illius pauperis. In quo patent eorum insipientia, ingratitudo, improbitas. Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine corporali. Sapientia quoque quæ donum est, est dignior fortitudine quæ est donum. Similiter sapientia quæ est virtus intellectualis, dicitur dignior fortitudine quæ est virtus cardinalis. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est ab illis ingratis, et verba ejus non sunt audita ab ipsis, cessante necessitatis articulo? Nam durante obsidione, fuerunt audita. Verba sapientium audiuntur in silentio, id est a quietis prudentibusque hominibus, in quibus est tranquillitas mentis, non passionum et vitiorum inquietudo: ideo stulti non audiunt ea; magis, id est attentius, quam clamor principis inter stultos, id est passionatos et imprudentes, qui non advertunt nisi sibi placentia.
Præterea, per civitatem hanc parvam, multi intelligunt Ecclesiam humilem, propria reputatione parvam, et quæ in exordio suo fuit parva, sicut in Evangelio ait Salvator: Nolite timere, pusillus grex.51 Contra quam venit rex magnus, id est diabolus: cui in Zacharia dicitur:52 Quis tu, mons magne, contra Zorobabel in planum?53 Quem Christus principem mundi hujus appellat:54 qui est rex super omnes filios superbiæ. Hic per se et angelos suos, ac per tyrannos, per heresiarchas atque philosophos, multipliciter oppugnavit Ecclesiam. Christus autem propter nos pauper factus, per evangelicæ legis sapientiam, liberavit Ecclesiam:55 Ego, inquiens, dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.56 In Ecclesia autem sunt pauci viri virtutum, et pauci electi; sed paucissimi deinceps sunt memores Salvatoris:57 quoniam omnes, quæ sua sunt, quærunt, non quæ Christi. — Insuper potest per urbem istam, intelligi quilibet homo: in quo sunt pauci viri, id est boni cogitatus atque affectus viriles; in quo rex est ratio; quem circumdat diabolus: et fomes tanquam tyrannus impugnat eumdem. Sed vir pauper, id est intellectus aut synderesis, liberat eum, remurmurando iniquitati, et erudiendo qualiter sit resistendum. Habita autem victoria, interiores exterioresque sensus, et appetitus irascibilis ac concupiscibilis, tanquam fatui cives, censuram intellectus atque synderesis respuentes, cito ac faciliter recidivant.
Melior est sapientia, quam arma bellica corporalia, aut etiam, quam arma bellica quædam spiritualia (de quibus ait Apostolus: Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo), id est, quam morales et inferiores virtutes intellectuales.58 Siquidem ex sua specie, et ratione sui objecti, est illis præstantior. Plus etiam valet ad obtinendum victoriam tam in spirituali quam corporali pugna, quam bellica arma. Et qui in uno peccaverit, id est, quodcumque mortale peccatum inciderit, multa bona perdet: quia peccando amittit caritatem, ceterasque virtutes infusas formatas, ad minus quantum ad esse earum formatum: quoniam formantur et decorantur, atque ad operandum meritorie redduntur idoneæ a caritate, quæ est forma, vita, decor et vertex virtutum, motrix et imperatrix earum. Amittit etiam omnia merita sua præhabita, communionemque mystici corporis Christi; et desinit esse membrum, minister ac miles Dei, fitque servus et membrum diaboli. Sed et summum et incommutabile bonum, Deum creatorem ac salvatorem suum amittit, et pretiosissima bona gloriæ æternalis. Ideo Jacobus dixit apostolus: Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.59 Ecce quanta est peccantis stultitia, qui pro modica voluptate incurrit et infligit sibi ipsi tot damna, et sapientiam aspernatur. Videat sibi unusquisque, ne sapientem despiciat, aut sapientiam parvi pendat: quoniam hoc est unum de maximis malis, quæ geruntur sub sole; et plane tam malum, ut in Ecclesiastico dicatur:60 In duobus contristatum est cor meum: vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus.
CIRCA præhabita quæritur, an homo posset certo scire se esse in caritate, et per consequens quod dignus sit amore, id est amari a Deo. Ad hanc quæstionem pro utraque parte multæ possent auctoritates adduci. Quod enim posset hoc scire, etiam sine revelatione, apparet ex eo quod princeps Apostolorum in sua ait Canonica: Per bona opera certam faciatis vocationem vestram.61 Joannes quoque in sua prima affirmat epistola: In hoc scimus quia in Deo manemus, et Deus in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis;62 et rursus, Scimus quia ex Deo sumus.63 Paulus etiam fatetur: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.64 In oppositum est auctoritas hujus capituli; et quod alibi Salomon loquitur:65 Quis gloriabitur mundum se habere cor? Et demum, quod beatus Job protestatur: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam.66
Ad hanc quæstionem Antisiodorensis in secunda parte Summæ suæ respondet: Aliqui dicunt, quod quidam sciunt se non habere caritatem: ut qui sunt in proposito vel actu peccandi. Aliqui dubitant se caritatem habere, quoniam habent rationes æque fortes pro parte utraque: ut qui incipiunt facere quod in ipsis est, et proponunt non peccare de cetero. Alii putant se habere caritatem: ut qui jam fecerunt multa bona opera, et diu est quod non fuerunt in proposito vel actu peccandi. Tamen adhuc sustinent primos motus, et turpia imaginantur, patiunturque inquietudinem muscarum morientium, quæ perdunt suavitatem unguenti (id est cogitationum distractiones, quæ orationis dulcedinem tollunt).67 Alii sciunt se caritatem habere: qui scilicet gustant dulcedinem Dei, et in quibus fomes fere exstinctus est, ut in Maria Magdalene et Maria Ægyptiaca, post plurimos fletus. Denique duplex est scientia, scilicet experimenti, quæ est per signa; et scientia proprie dicta, videlicet cognitio alicujus per se noti, ut in primis principiis, vel alicujus ex illis deducti. Primo modo potest quis scire se caritatem habere, puta per signa; quæ sunt tria, videlicet jucunditas spiritualis, desideria bona, et opera bona. Secundo modo nullus potest scire se caritatem habere, nisi ex revelatione. Sciendum est etiam, quod duplex est dilectio Dei, videlicet naturalis, et gratuita: quæ tantam habent affinitatem et conjunctionem ad invicem, quod non potest aliquis discernere utrum suum diligere sit motus dilectionis naturalis, an gratuitæ. Nam et naturalis dilectio habet delicias suas. Itaque voluit Deus nos aliquo modo scire, quod simus in caritate, tribus de causis: prima, ut aliquam consolationem habeamus in miseriis sæculi hujus; secunda, ut Deo gratias referamus; tertia, ut provocemur ad meliora. Voluit quoque nos istud aliquo modo nescire, ut cautiores simus, et magis solliciti de nostra salute. Auctoritatem autem Salomonis, dicentis, Nescit homo an amore sit dignus, quidam exponunt de amore prædestinationis.68 Hæc Antisiodorensis.
Præterea, super primum Sententiarum, distinctione 17, S. Thomas respondet: Potentias et habitus non possumus cognoscere, nisi per actus et conatus qui proportionantur eorum naturæ, et actus per objecta. In actu autem animæ, est plura considerare, scilicet speciem actus, quæ sumitur ab objecto, et modum, ac effectum. Si ergo accipiamus actum caritatis, qui est diligere Deum et proximum, ex specie actus, non discernitur an sit a caritate gratuita, vel naturali, quia utraque versatur circa idem objectum. Modus vero, quem ponit habitus in opere, est facilitas et delectatio. Per hunc autem modum non discernitur an sit a caritate infusa, vel naturali seu acquisita. Proprius vero effectus caritatis seu actus caritatis, est in virtute merendi :69707172 quod nullo modo cadit in nostram cognitionem. Ideo nemo certitudinaliter scire potest se esse in caritate. Hæc Thomas. Cui Richardus de Mediavilla satis concordat.
Porro Petrus de Tarentasia, præallegata ait distinctione : Illos habitus, qui habent actus omnino diversos, et dissimiles ab aliis, ut fides et spes, possumus cognoscere sub propria ratione. Illos vero, qui habent actus similes actibus aliorum habituum, vel innatorum, vel acquisitorum, ut caritas, non possumus cognoscere cognitione perfecta in propria ratione, sed solum in universali. Unde scire possumus habere nos dilectionem, sed non caritatem. Et hoc, quadruplici ratione : primo, quia caritas importat Dei acceptationem, quæ nos latet; secundo, quia intellectus noster obumbratus ex carne, hebes est ad supernaturalia; tertio, quoniam actus caritatis similis est actui dilectionis acquisitæ et naturalis; quarto, propter judicium Dei, qui ad humiliandum nos, vult nos bona nostra latere. Proprium quoque effectum caritatis, quem addit supra naturalem dilectionem, scire non possumus, quia hic effectus, est quædam ineffabilis unio ad Deum : de qua Salvator loquitur ad Patrem, Ut sint unum sicut et nos.73 Hæc Petrus. — Postremo ad idem probandum, Alexander de Hales et Dominus Antisiodorensis adducunt hoc argumentum : Spiritum Sanctum esse in te, et caritatem esse in te, sunt duo convertibilia. Primum nescis, quoniam Spiritum Sanctum esse in te, non est scibile, sed credibile : ergo nec secundum scis.
De hac materia, et de signis per quæ probabiliter scitur, quod caritas habeatur, multum consolatorie loquitur S. Bernardus; et multa de his dici possent. Sed prolixitas est vitanda : ideo pro præsenti sufficiant ista.
Footnotes
-
1 Reg. xx, 17. ↩
-
Jer. ii, 20. ↩
-
Osee iv, 16. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Ezech. xxxii, 24, 27. ↩
-
Ps. lxxxviii, 49. ↩
-
Is. lvi, 10. ↩
-
vers. 10. ↩
-
Luc. xvi, 25. ↩
-
Job xxiv, 20. ↩
-
Osee iv, 6. ↩
-
Jonæ II, 9. ↩
-
Ps. cxi, 7. ↩
-
Jer. ii, 20. ↩
-
Matth. xv, 26. ↩
-
Apoc. III, 5. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Job IX, 30, 31. ↩
-
Ezech. XVI, 10, 8. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Is. LXI, 3. ↩
-
Cant. I, 2. ↩
-
Sap. VIII, 2. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Joann. IX, 4. ↩
-
Marc. XIII, 35, 36. ↩
-
Ps. VI, 6. ↩
-
Luc. XVI, 27. ↩
-
1 Cor. ↩
-
1 Cor. XV, 10. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Osee XIII, 9. ↩
-
Ps. XVII, 30. ↩
-
1 Mach. III, 19. ↩
-
Is. I, 4. ↩
-
Ephes. VI, 19. ↩
-
Prov. XIII, 8. ↩
-
Ps. CXI, 3. ↩
-
1 Cor. X, 12. ↩
-
Jer. X, 23. ↩
-
Rom. IX, 16. ↩
-
Ps. CXVIII, 32. ↩
-
I Cor. IX, 24. ↩
-
II Tim. IV, 7. ↩
-
Ps. XXXVIII, 5. ↩
-
Is. LXIV, 4. ↩
-
Matth. XXIV, 42, 44. ↩
-
Luc. XII, 40. ↩
-
I Cor. X, 12. ↩
-
Is. L, 4. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Zach. iv, 7. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
II Cor. viii, 9. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Ephes. vi, 13. ↩
-
Jacob. ii, 10. ↩
-
Eccl. xxvi, 25, 26. ↩
-
11 Petr. 1, 10. ↩
-
1 Joann. III, 24. ↩
-
1 Joann. IV, 6. ↩
-
1 Cor. II, 12. ↩
-
Prov. XX, 9. ↩
-
Job IX, 11. ↩
-
Eccle. X, 1. ↩
-
vers. 1. ↩
-
I Cor. ii, 12. ↩
-
I Joann. iii, 24. ↩
-
II Petr. i, 10. ↩
-
Eccli. xxvi, 25, 26. ↩
-
Joann. XVII, 11, 22. ↩
Chapter 9 of 12