Articulus 10
EXPLANATIO CAPITULI DECIMI : MUSCÆ MORIENTES PERDUNT SUAVITATEM UNGUENTI.
MULTA moralia documenta in isto continentur capitulo. Nec est hic continuatio ejusdem materiæ, sicut nec in Proverbiis. Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Ad litteram, dum musca infirma cadit in unguentum suave, manendo et moriendo in illo, destruit ejus valorem atque odorem. Sic, qui in uno reus est, plurima perdit bona; et tota meritorum congeries, uno mortali peccato destruitur. Unus quoque perversus et scandalosus ac pestilens, totam perturbat ac inficit communitatem. Propter quod ait Apostolus :1 Modicum fermentum totam massam corrumpit. — Spiritualiter, muscæ morientes, sunt cogitationes vanæ, inutiles, affectiones illicitæ, distractiones morosæ, præsertim in divino Officio : quæ perdunt suavitatem unguenti, id est experimentalem dulcedinem spiritualium exercitiorum, quæ sentiri solet in orationibus, meditationibus, contemplationibus, psalmodiis, recollecta ac stabili mente Deo oblatis. Imo in cunctis actibus virtuosis hanc utique tollit et impedit muscarum istarum admixtio, hoc est misera et detestanda illa distractio, ita quod homo sine sapore et gustu, vaga et vana mente orat, psallit et meditatur, ac cetera bona exercet. Hinc in Summa sua Antisiodorensis disseruit : Psalmista ait : In custodiendis illis, scilicet Dei mandatis, retributio multa.2 Non enim tantum pro custodiendis, sed etiam in custodiendis mandatis Dei, retributio multa. Et hoc, propter jucunditatem mentis, et prægustationem dulcedinis Dei, quæ habetur in divinorum custodia mandatorum.
Pretiosior est sapientia, parvaque gloria, id est cum gloria modica, seu cum parvo honore, ad tempus stultitia, id est temporali insipientia: quamvis ei adjuncta sit honorificentia magna, quemadmodum dictum est supra: Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto.3 Vel: Pretiosior est sapientia, quæ simplicitate et innocentia decoratur, parvaque gloria, id est humilis gloriatio de Deo in ipso, vel de se in Deo, juxta illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur;45 ad tempus stultitia, id est superba sui ipsius exaltatione atque jactantia. — Cor sapientis, in dextera ejus: id est, ratio et intentio sapientis, dirigitur et versatur circa spiritualia et cœlestia bona, ut bene conversando, obtineat ea; et cor stulti, id est iniqui, est in sinistra illius, id est, circa carnalia et terrena, animæ suæ nociva, intentum est. Per dexteram enim, bona et prospera; per sinistram vero, designantur adversa et noxia. Hoc (ni fallor) est, quod in Matthæo ait Salvator: Si oculus tuus fuerit simplex, id est recta intentio, totum corpus tuum lucidum erit, id est, operum tuorum congeries erit virtuosa et clara, et nomine sapientis eris condignus, atque ad dexteram Judicis stabis;6 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.7
Sed et in via stultus ambulans, id est peccator in sæculo degens et conversans, quum ipse insipiens sit, constituendo sibi finem in rebus carnalibus et caducis, omnes stultos æstimat, id est, omnes reputat similes sibi, seu omnes putat peccare, et alicui vitio deservire, sicut et ipse: sicque ex qualitate sui ipsius, accipit formam judicandi de aliis. Hinc sæculares, communiter reputant religiosos aut avaros, aut invidos, aut alicui vitio simili obnoxios. Vel, Omnes æstimat stultos, qui aliter sentiunt quam ipse, et terrena ista despiciunt, quæ ipse maxime appretiatur. Unde, ut legitur quar-to Regum, quum unus ex filiis propheta-rum unxisset ipsum Jehu in regem, principes dixerunt: Quid venit insanus iste ad te? Ideo et in Job dicitur:8 Deridetur justi simplicitas; lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Et Apostolus: Nos, inquit, stulti propter Christum.9 Unde, ut in Evangelio legitur, Christo contra avaritiam et ambitionem prædicante, Scribæ et Pharisæi qui erant ambitiosi ac cupidi, audientes, deriserunt eum, dicentes:1011 Insanit;12 quid eum auditis? Hinc reprobi tandem dicturi sunt illud Sapientiæ: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii.13 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam. Non igitur contristetur vir bonus, nec doleat sapiens, quando ab imprudentibus et carnalibus, a negligentibus et intimoratis contemnitur, deridetur, vituperatur. Hinc in Proverbiis suis Seneca protestatur: Malis displicere, laudari est; et rursus, Nondum felix es, si nondum te turba deridet. Causam quoque hujus tam erronei judicii impiorum, tangit Seneca, dicens: Omnis affectus habet, ut in quo ipse insanit, ceteros furere putet. Hinc sancti patres Cassianus et Climacus dicunt, quod qui alicui passioni aut vitio subjacet, pronus est alium de eadem passione aut vitio judicare.
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te: id est, si impulsus diaboli tentaverit et impugnaverit te, ut ex mystico corpore Christi trajiciat te in corpus suum, hoc est in ecclesiam malignantium, ut te faciat membrum et servum suum; vel, Si spiritus potestatem habentis, id est exagitatio fomitis, quæ pluribus dominatur, impugnaverit te; vel, Spiritus, id est indignatio, habentis potestatem, id est alicujus te fortioris, ascenderit super te, ut te persequatur et opprimat; locum tuum ne dimiseris: id est, a mystico corpore Christi, a congregatione devota, a statu gratiæ ac stabilitate virtutum, a patientia sancta, nequaquam recedas, nec acquiescas iniquis; sed invoca Deum, et per virtutes resiste, ac tanto instantius occupa te in bonis, quanto acrius impugnaris. Hinc Jacobus exhortatur: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.14 Et Paulus: Deus, inquit, pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.15 Porro diabolus potens est valde. De quo Christus, victor ipsius, fatetur, Dum fortis armatus custodit atrium suum;16 et de quo in Job asseritur, Non est potestas super terram quæ comparetur ei.17 Denique, si hæreticus potens in philosophia aut in Scripturis, aut tyrannus insurgat adversum nos, locum et doctrinam Ecclesiæ nullatenus dimittamus.
Quia curatio, id est resistentia talis contra peccata, qua anima a læsione præservatur, et sanitatem recuperat; vel, Curatio, id est fomitis sanatio, seu mitigatio per resistentiam contra concupiscentiam; Curatio quoque, id est contritio seu pœnitentia de peccatis, et superatio interioris tentationis; cessare faciet peccata maxima, id est vitia multa atque enormia, quæ ex fomite et interiori tentatione nascuntur, nisi idonee resistatur. Nempe, ut Jacobus ait, Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus:18 deinde concupiscentia, quum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, quum consummatum fuerit, generat mortem. Unde Hieronymus ait: Primum peccatum est, cogitasse quæ mala sunt, cum mora superflua, aut complacentia aliqua; secundum est, cogitationibus acquievisse; tertium, quod deterius est, opere complevisse; quartum, post peccatum non pœnitere, et in suo sibi complacere delicto. Merito igitur dixit Propheta: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.19
Est et aliud malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis. Si per principem intelligatur Deus omnipotens, tunc malum istud quod sequitur mox in textu, non egreditur ab eo veraciter per errorem, sed quasi per errorem: quia insipientibus videtur erroneum et injustum, quum tamen juste permittatur a Deo. Si vero per principem intelligatur quicumque princeps terrenus, sic malum quod subditur, vere ex errore pravitateque accidit sæpe: videlicet, positum stultum in dignitate sublimi. Vitiosi enim, ambitiosi, imperiti, frequenter ad officia promoventur, melioribus derelictis. De quibus subjungitur: et divites sedere deorsum, id est, spiritualibus gratiis locupletes et virtuosos, subesse. Vidi servos in equis, id est, ignobiles et vitiis subditos, per violentiam ad præsidentiam ascendisse; et principes ambulantes super terram quasi servos, id est, eos quibus ex jure competebat præesse, oppressos et pulsos ab impiis illis. Istud Deus fieri sinit propter subditorum flagitia: quia frequenter dantur hominibus principes ac prælati secundum ipsorum demerita hominum. Ideo per Osee Dominus loquitur:20 Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea. De quo etiam in Job inducitur: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.21 Verumtamen, quod talia non sint directe et effective a Deo, constat ex hoc, quod ipse rursus in Osee testatur: Ipsi regnaverunt, et non ex me;22 principes exstiterunt, et non cognovi. Aliqui tamen sua promotione fuerunt digni, et directe a Deo promoti; sed tempore procedente, potestate abusi sunt, et tyranni effecti, sicut et Saul.
Qui fodit foveam, incidet in eam: id est, qui alteri quærit nocere, et deceptionis laqueum23 præparare atque extendere, lædit se ipsum in anima, et debitas luet pœnas, ac similia patietur. Hinc in Proverbiis scriptum est: In insidiis suis capientur iniqui.24 Et iterum ait Scriptura: Qui expandit laqueum, capietur in illo. Etenim uniuscujusque malum redundat in suum auctorem; et propriam linguam detractor coinquinat; propriam mentem invidiosus exulcerat, se ipsum iracundus conturbat. Ideo ait Psalmista de impio: Lacum aperuit, et effodit eum;25 et incidit in foveam quam fecit. Denique qui vitiorum occasiones non vitant, sed sponte assumunt, sibi ipsis foveam parant, et in eam labuntur, dum ex occasionibus talibus corruunt in peccata: sicut qui pergunt ad loca suspecta, et prava admittunt consortia. Et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Hoc corporaliter quandoque sic accidit. Sed sensus est, quod qui canonicas Patrum sanctiones et ecclesiasticam disciplinam, quibus muniuntur fideles, transgreditur, a dæmone punietur: qui in Genesi serpens vocatur. Unde et alibi scriptum est:26 Mordeat eum coluber.
Qui transfert lapides de loco suo ad locum indebitum, affligetur in eis: id est, qui fideles (qui sunt lapides vivi, ex quibus ædificatur Ecclesia) fallit, et de Ecclesia ad hæreticorum, aut schismaticorum, aut perversorum consortia trahit, enormiter peccat et tormenta sustinebit perpetua, ecclesiasticis quoque percutietur censuris. De talibus lapidibus loquitur beatissimus Petrus in prima sua epistola, dicens: Et vos tanquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre hostias spirituales, acceptabiles Deo per Jesum Christum.27 Unde per Isaiam Dominus promisit Ecclesiæ:28 Fundabo te in sapphiris. Et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. Per ligna quoque et arbores, passim signantur credentes. Unde ait Salvator:29 Aut facite arborem bonam, aut facite arborem malam. Qui itaque ligna scindit, id est, credentes scandalizat, et pusillos a bono incepto avertit, atque a Christo præscindit; nunc vulnera incidit vitiorum, passurus deinceps vulnera infernalium suppliciorum.30 Nempe, Væ homini per quem scandalum venit. Et in Proverbis dictum est:31 Mallei percutientes præparati corporibus stultorum.
Si retusum fuerit ferrum, id est, si acumen suum amiserit securis aut clavus ex percussione super saxum, et hoc non ut prius, id est, non parum ita acciderit, sed hebetatum fuerit, id est omnino obtusum, multo labore exacuetur. Quod autem istud non dicatur ad litteram de ferro, sed metaphorice de homine negligente ac duro, constat ex eo quod subditur: et post industriam sequetur sapientia. Tanquam dicat: Si homo acuti ingenii, et in Scripturis competenter instructus, postposito eo quod novit, in superbiam aut luxuriam corruat, et mente obtenebrata, hebes ac deses fiat ad ea quæ Dei sunt ac suæ salutis; non faciliter ad veram pertinget contritionem, nec recuperabitur levi labore, sed ex intimo corde oportet ingemiscere eum, et omnem carnalitatem hebetantem abjicere, atque ad spiritualem consurgere intellectum, considerando Dei justitiam, et sua novissima: sicque post talem industriam et laborem sequetur sapientia, et ipse sapientiam assequetur. Ideo monet Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.32 Unde per Ezechielem Dominus contestatur: Multo labore sudatum est, ut auferretur ab ea nimia rubigo ejus;33 et iterum, Non mundaberis priusquam requiescere in te faciam indignationem meam.3435
Periculosum est ergo peccare; periculosius, in peccatis manere; periculosissimum, usque ad mortem, aut infirmitatem vel senium, pœnitentiam ipsam differre: quia tunc vix aliquis veraciter pœnitet, inveterata consuetudine pressus et victus, de qua ex fundo cordis resipiscere, difficulter nimis contingit, nisi quod per omnipotentis Dei gratiam prævenientem faciliter fieri potest, quod per naturam vix effici valet. Et tamen ipse Omnipotens, apud quem non est impossibile, imo nec difficile, omne verbum, in hoc ipso difficultatem quamdam ostendit, asserens per Prophetam:3637 Abominabilis facta es, quia mundare te volui, et non es mundata; et per Isaiam iterum, Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.38 Et in Malachia habetur: Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris.39
Si mordeat mordens serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit fratri suo: id est, sicut letaliter nocet corpori serpens qui morsu occulto ei infundit venenum, ita detractor propriam animam detrahendo occidit.40 Similiter animam audientis, quantum in ipso est, et eum cui obloquitur, occidit, quantum ad esse bonæ reputationis ac famæ, quod in cordibus habuit proximorum. Unde, ut S. Clemens refert, sacratissimus Petrus asseruit, tria esse homicidii genera : unum corporale, aliud odium, tertium detractionem. Merito igitur detractores sunt Deo odibiles;41 et, Jacobo protestante apostolo, Qui detrahit fratri suo, detrahit legi.42 Præterea, per serpentem silenter mordentem, intelligi potest diabolus, pestifera suggestione mentem inficiens : quam necat silentio, dum eam sic detinet in peccato, quod vitia sua excusat, nec confitetur. Audi hoc, o detractor malevole et infelix; vide cui assimileris. Certe non solum terreno, sed infernali colubro comparat te Scriptura. Resipisce ergo, insipiens; et quod tibi fieri indignaris, non facias proximis.
Verba oris sapientis, gratia, id est gratiosa et accepta, facientia eum Deo hominibusque benevolis amabilem et placentem, juxta illud Ecclesiastici : Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit. Unde de Christo refert Evangelista :43 Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus. De quo Psalmista prædixit : Diffusa est gratia in labiis tuis.44 Et labia insipientis præcipitabunt eum in foveam vitiorum, deinde in voraginem tormentorum. In multa quoque damna, pericula, afflictionesque cordis et corporis incidit homo ex verbis suis insipientibus, pungitivis, mordacibus. Unde in Proverbiis dictum est :45 Labia insipientis supplantabunt eum;46 itemque, Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Initium verborum ejus, stultitia, id est, stulte incipit loqui, et sine deliberatione ac consideratione matura, sicut alibi dictum est :47 Os fatuorum ebullit stultitiam. Et novissimum oris illius, error pessimus :48 quia quanto plus ac diutius loquitur, tanto gravius peccat loquendo; et tandem ad detractiones, mendacia, perjuria, contentiones, contumeliosaque verba prorumpit. Multi quoque per suam facundiam vel potius loquacitatem, inciderunt hæreticam pravitatem. Ideo, qui imponit stulto silentium, mitigat iras, et præcidit varias culpas.49
Stultus verba multiplicat. Non enim habet in loquendo discretionem; et sæpe per verba superflua nititur et intendit suam jactare scientiam, quum potius suam pandat stultitiam. Ideo in Proverbiis conscriptum est : Totum spiritum suum profert stultus.50 Compendiose ergo loquendum est, nec sine necessitate, fructu, seu rationabili causa protrahendus est sermo. In multiloquio enim non deest peccatum. Ignorat homo quid ante se fuerit. De multis enim præteritis ignorantiam habemus; et quæ ex relatione, scripturis, aut chronicis agnoscimus de præteritis, pauca et modicissima sunt respectu horum quæ nescimus de talibus. Et præsertim stultus non studiosus, de talibus est ignarus. Et quod post se futurum est, quis ei poterit indicare? quasi dicat, Hominum nullus : loquendo de futuris omnino contingentibus, nec a Deo in sacro eloquio, aut alias revelatis. Ideo stultus, horum tam nescius, non debet verba multiplicare, nec apud imperitos per loquacitatem velle doctus videri. Qui enim moderatur labia sua, prudentissimus est;515253 vir autem linguosus non dirigetur in terra.
Labor stultorum affliget eos : id est, inane et immoderatum studium iniquorum, quod habent in curiosa inquisitione, ornata locutione, illicita actione, ingeret eis pœnam, tam in sæculo isto, quam in futuro. Multam enim in talibus inquietudinem, molestiam, sollicitudinem, patiuntur. Ideo dicunt illud Sapientiæ : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.54 De qualibus ait Psalmista : Labor labiorum ipsorum operiet eos.55 Qui nesciunt in urbem pergere, id est ad patriam tendere Beatorum, et incorporari Ecclesiæ militanti per fidem et caritatem. De qua urbe fertur in Psalmo : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.565758
Apoc. xxi, 23.
Osee xi, 9.
Jer. iv, 22.
Act. xvii, 11.
Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Et in Apocalypsi: Civitas non eget sole neque luna. Et in Ezechiele: Nomen civitatis, Dominus ibidem. Interdum autem civitas in malo accipitur, ut quum Dominus ait per Osee prophetam:59 Non ingrediar civitatem. Denique labor hæreticorum, paganorum et philosophorum, præsertim eorum qui contra Religionem christianam verbis et scriptis plurimis acriter disputaverunt, ut Porphyrius atque Averroes, æternaliter eos affliget. Qui sapientes fuerunt ut facerent mala, bene facere autem, id est civitatem Domini virtutum ingredi, nescierunt.
Væ tibi, terra, id est politia seu regnum, cujus rex, id est princeps, dux, comes, aut prælatus, seu præsul, puer est, non solum ætate, sed et moribus et inexperientia ac imperitia. Dum enim supremus in populo, talis est, multa pericula, damna, turbationes imminent subditis. Nam, ut ait Philosophus, in omni genere oportet primum esse potissimum et perfectum. Et quo pluribus aliquis præsidet, eo ampliori prudentia virtuositateque eget. Pueri autem sunt inexperti, et per consequens imprudentes: quia, ut Aristoteles docet, ad prudentiam experientia requiritur. Hinc rursus in Politicis scribit, quod nemo eligit pueros in principes. Et cujus principes mane comedunt, id est, gulæ ac luxui vacant, nec sobrietati student atque prudentiæ, abstinentes quousque causas ac judicia expedierint subditorum: ad quod ante comestionem aptiores essent, quam postea. Hanc eamdem sententiam allegat Tullius a Platone dictam et scriptam, sicut et eam quæ subditur.
Beata terra, cujus rex nobilis est, non solum carnis propagine, quæ nobilitas (secundum Aristotelem in libro Politicorum) non est nisi antiquata opulentia, sed et sapientiæ ac virtutum præclaritate. De qua in Actibus Apostolorum sic dicitur: Nobiliores ex eis susceperunt verbum Dei cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas. Dum hæ duæ nobilitates in eodem concurrunt, se invicem ornant, dicente Gregorio: Dum una alteri sociatur, quasi gemma carbunculi in ornamento auri locatur. Et cujus principes, scilicet judices et ceteri officiati, vescuntur in tempore suo, expeditis pro posse causis reipublicæ et litibus subditorum, ad reficiendum corpora sua moderate, post laborem et fatigationem pro bono communi, et non ad luxuriam: per quam ratio maxime obscuratur: ideo summe principibus et prælatis cavenda. De talibus præsidentibus in Isaia inducitur: Princeps ea quæ digna sunt principe, cogitabit; et ipse super duces stabit. Hinc Antigonus dixisse legitur Alejandro: Indignus es imperare, propter incontinentiam tuam et juventutem. — Allegorice, Beata terra, id est militans Ecclesia: cujus rex nobilis est, scilicet Christus Filius Dei Patris ac reginæ Virginis Matris; cujus principes, id est Apostoli, sobriissimi exstiterunt, primum quærentes regnum Dei et justitiam ejus, incessabiliterque intenti ad procurandam hominum universorum salutem.
In pigritiis humiliabitur contignatio. Contignatio vocatur conjunctio seu coaptatio lignorum et tignorum in ædificio domus. Quemadmodum ergo contignatio talis humiliatur, id est, dissolvitur et cadit, ex pigritia rectorum ac civium urbis, qui ex sua ignavia permittunt turres et domos civitatis perire; sic ex acedia unuscujusque hominis, perit in eo virtutum constructio, et caritatis prosternitur altitudo. Ex negligentia quoque prælatorum sic deformatur Ecclesia, et munimenta ipsius labuntur. De quibus ait Bernardus: Arcem Sion obtinuerunt, et potestative deinceps totam tradunt incendio civitatem. Misera eorum conversatio, plebis tuæ, o Domine Jesu, subversio est. Non jam ornant Ecclesiam, sed spoliant, scandalizant, evertunt. Hinc est quod Ecclesia hispida est, exsanguis, deformis, et facie miseranda.
Et in infirmitate manus, perstillabit manuum domus: id est, ex remissione et debilitate
Is. xxxii, 8.
Matth. vi, 33. manuum ad operandum, et reparandum confracta in tecto, contingit quod guttæ cadunt per tectum. Sic ex caritatis defectu et tepefactione virtutum anima ictibus passionum colliditur, imbribus adversitatum et ventis tentationum dejicitur, quemadmodum in Matthæo ait Salvator: Omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:60 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Hinc tepido in Apocalypsi dicitur: Utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Atque in Isaia Dominus loquitur: Confortamini, manus fatigatæ, et, genua debilia, roboramini.61 Paulus quoque: Manus, inquit, remissas erigite, et rectos facite gressus pedibus vestris.62
Conformiter ex carnalitate, perversitate et negligentia prælatorum et prædicatorum, contingunt hæc mala in singulis quibusque Ecclesiis: quoniam deformata, lapsa, infirma, confracta non reformant, erigunt, roborant, neque consolidant. Sed, sicut subjungitur, In risu faciunt panem et vinum: id est, cum jucunditate carnali procurant et præparant sibi victualia delicata, et populo blandiuntur, atque placentia potius quam salubria sermocinantur, ut propria commoda consequantur. De quibus in Osee conqueritur Dominus: Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem sublevant animas eorum. Vix aliquem pro suis peccatis caritative et juste corripiunt, ne temporalium detrimentum incurrant. Propter quod subditur, ut epulentur bibentes. De quibus per Isaiam loquitur Deus:63 Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, videntes vana, et dormientes, canes impudentissimi, nescientes saturitatem; et iterum per Ezechielem: Nonne oves pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lana operiebamini; gregem autem meum non pascebatis.64
Et pecuniæ obediunt omnia: id est, quia per pecuniam omnia ista delectabilia, utilia et honesta hujus sæculi procurantur; ideo omnes avaritiæ student, et amore pecuniæ relinquunt justitiam. Nec hi qui præsunt, subditis debitam adhibent disciplinam, ne illis offensis, aut certe correctis et juste agentibus, cessent adipisci ab eis pecuniam. Sunt equidem quidam tam obtenebrati et sceleratissimi, ut malint subditos peccare atque in vitiis perseverare, quam pecuniarum (quas loco emendationis accipiunt) emolumenta amittere. Quocontra Seneca ait: Pecuniæ imperare oportet, non obedire. Et sanctus pater Bernardus: Filii Adam, genus avarum et ambitiosum, audite: Quid vobis cum terrenis divitiis, quæ nec veræ nec vestræ sunt? Aurum et argentum quid sunt, nisi terra alba et rubea, quæ hominum error pretiosiora facit, quam sunt? Verumtamen veri et perfecti discipuli Christi, aurum arbitrantur ut lutum, et pecuniam aspernantur ut stercora, in tantum ut nec tangere eam dignentur, et videre vix acquiescant.65
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: id est, tam diligenter præcave obloqui superioribus tuis, principibus ac prælatis, et potentioribus, ut nec in corde tuo murmures contra eos, aut obtrectare proponas, nec in secretissimo loco id facias, quamvis iniqui sint; sed committe eos divino judicio, et superioribus suis quos habent in terra, aut summo Pontifici, seu synodo generali, ubi ordinate poterunt accusari. Dic ergo cogitatui tuo: Ecce ipsi sunt judices mei, non ego eorum. Non est meum judicare meos superiores, quibus (quamvis dyscolis) oportet me obedire, et cum reverentia subdi, intuitu et amore illius a quo omnis potestas, cujus vicarii sunt.6667 Quia et aves cœli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam: id est, quocumque modo ipsi superiores tui percipient tuam detractionem et maledictionem: quia quod sæpe cogitaveris, tandem effundes, quoniam ex abundantia cordis os loquitur.68 Et quoniam multi quærunt placere majoribus suis, aliqui deferent verba tua (te ignorante) ad eos, sicque improvise punieris ab eis. Sicque quod dicitur, Aves cœli, etc., est hyperbolica locutio, et tropicus sermo : quemadmodum Christus dixit ad Pharisæos, Si hi tacuerint, lapides clamabunt.69 Et Propheta :70 Lapis, inquit, de pariete clamabit. Et communiter dicimus : Parietes non celabunt.
Possunt autem per aves cœli, intelligi homines leves, garruli, inconstantes, quemadmodum in Matthæo, per aves cœli, designantur dæmonia.71 Et, habens pennas, vocatur superior, potestate se erigens : qui contra detrahentem sibi proferet damnationis sententiam. — Porro mystice, prohibemur obloqui, murmurare, maledicere Regi sæculorum omnipotenti, omnia intuenti, ne a dæmonibus accusemur apud eumdem.
Footnotes
-
1 Cor. v, 6. ↩
-
Ps. XVIII, 12. ↩
-
Eccle. IV, 13. ↩
-
I Cor. I, 31; ↩
-
II Cor. X, 17. ↩
-
Matth. VI, 22. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
IV Reg. IX, 11. Job XII, 4, 5. ↩
-
I Cor. IV, 10. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Luc. XVI, 13. ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
Sap. V, 3, 4. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Rom. XVI, 20. ↩
-
Luc. XI, 21. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Jacob. i, 14, 15. ↩
-
Ps. xviii, 14. ↩
-
Osee xiii, 11. ↩
-
Job xxxiv, 30. ↩
-
Osee viii, 4. ↩
-
Eccli. xxvii, 29. ↩
-
Prov. xi, 6. ↩
-
Ps. vii, 16. ↩
-
Gen. III, 1, 4, 13, 14. Amos v, 19. ↩
-
1 Petr. II, 5. ↩
-
Is. LIV, 11. ↩
-
Matth. XX, 33. ↩
-
Matth. XVIII, 7. ↩
-
Prov. XIX, 29. ↩
-
Ephes. V, 14. ↩
-
Ezech. XXIV, 12. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Ezech. XXIV, 13. ↩
-
Jer. XXXII, 17, 27. ↩
-
Luc. I, 37; ↩
-
Is. XLIII, 24. ↩
-
Malach. II, 17. ↩
-
Matth. XII, 33. ↩
-
Rom. 1, 30. ↩
-
Jacob. IV, 11. ↩
-
Luc. IV, 22. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Cf. Prov. XXII, 12. ↩
-
Cf. Prov. XIII, 3. ↩
-
Cf. Prov. XV, 2. ↩
-
Eccl. X, 13. ↩
-
Prov. XXVI, 10. ↩
-
Prov. XXIX, 11. ↩
-
Prov. X, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. CXXXIX, 12. ↩
-
Sap. V, 7. ↩
-
Ps. CXXXIX, 10. ↩
-
Eccli. xx, 13. ↩
-
Rom. i, 30. ↩
-
Ps. LXXXVI, 3, 7. ↩
-
Ezech. xlviii, 35. ↩
-
Matth. vii, 26, 27. ↩
-
Is. xxxv, 3. ↩
-
Hebr. xii, 12, 13. ↩
-
Is. Lvi, 11, 10. ↩
-
Ezech. xxxiv, 2, 3. ↩
-
Philipp. iii, 8. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
I Petr. ii, 18. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Luc. xix, 40. ↩
-
Habac. n, 11. ↩
-
Matth. xiii, 4, 19. ↩
Chapter 10 of 12