Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : FILII SAPIENTIÆ, ECCLESIA JUSTORUM.

DE cultu latriæ, qui exhibendus est Deo, tractatum est in duobus primis capitulis; nunc de cultu duliæ parentibus impendendo, specialiter agitur. Aliqua tamen alia inseruntur.

Filii sapientiæ, id est fideles amantes sapientiam, et studio ejus sincere intenti, seu adoptivi filii Sapientiæ increatæ, ecclesia justorum, id est, tales sunt congregatio vere electa, et justorum collectio. De qua in Psalmo: Cantate Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia Sanctorum.1 Hæc est civitas Dei et vera Jerusalem: de qua cantamus, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;2 et de qua uno modo exponitur illud Apostoli: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.3 Porro filii superbiæ, filii insipientiæ, ad malignantium spectant ecclesiam, ad Babylonicam civitatem.4 Et natio illorum, obedientia et dilectio: id est, filii tales et generatio tam electa, ita intenti ac dediti sunt obedientiæ et caritati, ut abstractive dicantur obedientia et dilectio, id est valde obedientes et caritativi, sicut de homine multum consolatorio ac dilecto, dicimus: Tu es consolatio mea, et amor meus.

Judicium patris audite, filii dilecti. Per patrem intelligit vel Deum omnium creatorem: cujus judicium, id est dictamen seu decretum justitiæ ejus, omnes diligentissime debemus advertere. Vel per patrem designat se ipsum, tanquam doctorem præcipuum. Et sic facite, obtemperando divinis præceptis, ut salvi sitis: juxta illud, Si vis intrare ad vitam, serva mandata.5 Deus enim honoravit patrem in filiis, id est, parentes carnales ac spirituales a filiis ac subditis honorari præcepit, juxta illud in Exodo: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longævus super terram.6 Apostolus quoque: Filii, inquit, obedite parentibus vestris per omnia.7 Sunt itaque honorandi ex corde, cum exteriori reverentiæ signo, et obeditione in his quæ ad curam domesticam et præsidentiam pertinent eorumdem. Et judicium matris exquirens, id est, exigens adimpletionem sententiæ suæ seu jussionis, quam dedit de matre carnali ac spirituali, et præsertim de sancta matre Ecclesia honoranda, in observantiis præceptorum ipsius, firmavit in filios, id est, præmiationem hujus adimpletionis seu transgressionis firmiter exercuit et monstravit in prole ac subditis: quia gloriosum dat præmium, honorem et obedientiam exhibentibus suis parentibus, inobedientibus vero, damnationem gravissimam. Nam et teste Philosopho: Deo, parentibus et magistris nemo potest reddere æquivalens seu condignum.

Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis. Ei qui diligit Deum per caritatem, cuncta mortalia sunt dimissa, ad minus quantum ad culpam, quamvis de hoc certitudinem ipse non habeat, nisi ex revelatione. Talis ergo orat pro peccatis mortalibus suis præteritis, ut sibi dimittantur quoad culpam, si adhuc in eis exsistit. Si autem dimissa sunt quoad culpam, orat ut sibi dimittantur quantum ad pœnæ reatum, vel partim aut in toto, aut simul vel successive: quod etiam orat, quamvis nondum dimissa sint quantum ad ipsam offensam seu culpam. Remissio quippe mortalium, quoad culpam, fit simul; remissio autem quoad pœnam, potest et simul fieri et successive. Pro culpis demum venialibus et quotidianis, in quibus scimus nos esse, imo quas omnes et singulas advertere non valemus, jugiter orare egemus, et dicere cum Psalmista : Ab occultis meis munda me, Domine.8 Pro peccatis etiam proximorum et totius Ecclesiæ, imo vivorum ac mortuorum, debemus orare assidue, prout caritas Dei et proximorum requirit. Et continebit, id est præservabit, se ab illis, puta a recidivo, ne Deum super omnia incomparabiliter dilectum offendat, inhonoret, amittat. Nam et vulnera repetita sunt graviora. Et pœnitere, est præterita peccata deflere, ac deflenda non ultra incidere.

Et in oratione dierum exaudietur. Hoc tripliciter potest intelligi. Primo, In oratione dierum, id est in oratione per dies multos stabiliter continuata (oportet enim perseveranter orare), exaudietur.9 Secundo, In oratione dierum gratiæ, quoniam videlicet homo est in statu salutis, et orat ex caritate. Tertio, In oratione dierum, id est fusa pro felici adeptione diei æternitatis, seu vitæ æternæ : quæ per dies pluraliter exprimi solet, juxta illud in Psalmo, Longitudine dierum implebo eum;10 istudque in Proverbiis, Longitudo dierum in dextera ejus.11

Et sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam : id est, sicut thesaurizans congregat sibi opulentiam temporalem, et sæculariter agit prudenter; sic qui matrem carnalem et spiritualem veneratur, vere sapientialiter operatur, et spirituales sibi reponit divitias, merito recepturus pro eis abundantiam præmiorum.12 Unde ait Salvator : Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis, id est, filios disciplinatos et bonos habebit, in quibus merito poterit gloriari. Nam sicut ipse patrem honorat, sic filios suos verbis et factis ædificat. Filii quoque frequenter sequuntur suorum mores parentum. Similiter qui superioribus suis digne obedit, meretur obedientes habere discipulos ac subjectos. Et in die orationis suæ exaudietur, quum sit virtuosus et exemplaris, aliosque ad virtutes inducens. Unde et pro illis exauditur frequenter; semper autem pro se, tempore scilicet opportuno.

Qui honorat patrem, aut etiam matrem, vita vivet longiori : quod certum est de vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. Sæpe quoque impletur de vita naturæ in corpore, sicut in Exodo hoc ipsum pro præmio est expressum : Honora patrem et matrem, ut sis longævus super terram.13 Quum enim proles a parentibus habeat esse, congruum est ut honorando principia sui esse, mereatur ac habeat diuturnius esse et vivere in hac carne; et qui inobediens exstat parentibus, citius de hac vita auferatur, quia ingratus est principiis sui esse. Interdum tamen ex alia causa aliter accidit, juxta occultam divini dispensationem judicii, quod penetrari nequit ab homine. Et qui obedit patri, refrigerabit matrem. De carnalibus patre ac matre hoc accipi potest : quoniam uxor diligens tam filium quam maritum, gaudet tam de filii obedientia virtuosa, quam de mariti sui honore. Refrigeratur quoque, spe bona confidens quod sicut filius suus obedit proprio patri, sic quoque obediturus sit sibi. Spiritualiter vero, qui obedit prælato seu Deo Creatori, refrigerat atque lætificat matrem suam Ecclesiam.

Qui timet Dominum filiali aut initiali timore, honorat parentes carnales et spirituales, ne per divini transgressionem præcepti Deum offendat, cujus offensam summe abhorret; et quasi dominis serviet his qui se genuerunt in esse naturæ, scilicet parentibus carnalibus, loco et tempore opportuno, vel in esse fidei ac gratiæ, ut prælatis et prædicatoribus, sicut quibusdam scribit Apostolus :14 In Christo per Evangelium ego vos genui;15 et rursus nonnullis, Filioli, quos iterum parturio. Sic quoque Deus præsertim nos generat, juxta illud :16 Voluntarie genuit nos verbo veritatis. Denique, quam eminenter tales sint honorandi, pandit Apostolus, loquens :17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo.181920

Itaque serviet eis in opere et sermone, id est, faciendo et loquendo quod sibi injunxerint; vel, In opere et sermone, id est, non solum per effectum, sed et per locutionem protestabitur se paratum illis servire. Quocontra in Matthæo in parabola legitur: Homo quidam habebat filios duos, et dixit ad primum: Fili, vade operari hodie in vineam meam. At ille respondens, ait, Nolo. Postea, pœnitentia ductus, abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter.21 At ille respondens, ait: Eo, domine; et non ivit. Et omni patientia, ita quod propter laborem et difficultatem obsequii non murmurabit, nec contristabitur contra eos. Imo, si in exsecutione injuncti operis corripiatur ab illis, sive juste, sive injuste, æquanimiter feret, nec debet contra parentes contendere.

Honora patrem tuum carnalem et spiritualem, ut superveniat tibi benedictio a Deo, id est, dona gratiæ in præsenti, et bona gloriæ in futuro multipliciter consequaris ab eo, imo et sufficientiam in terrenis. Et benedictio illius in novissimo, id est finaliter et æternaliter, manet: quia de statu gratiæ transfertur ad plenitudinem gloriæ. Benedictio patris firmat domos filiorum, id est imprecatio, qua pater carnalis aut spiritualis imprecatur bona filiis aut subditis suis: quæ imprecatio solet sortiri effectum auctoritate et virtute patrum, seu ratione ministerii, et præcipue ex gratia Dei. Sic enim Noe benedixit Sem et Japheth, et Isaac Jacob, Jacob quoque duodecim Patriarchis, ut patet in Genesi. Non tamen sunt omnes electi, qui sic benedicuntur a patribus:22 quoniam benedictionis effectu faciunt se indignos, aut non perseverant in illo.23 Benedictio igitur patris firmat domos, id est posteros aut habitacula filiorum, qui temporalia aut spiritualia aut utraque sortiuntur.24 Maledictio autem matris eradicat fundamenta, id est, stabilitatem sobolis sibi rebellis exstirpat. Proles enim multa suscepit a matre, et propter prolem multa passa est mater: ideo periculosa est imprecatio qua mater filiis aut filiabus suis mala imprecatur, quia frequenter effectum sortitur: quemadmodum in libro de Civitate Dei recitat Augustinus de muliere, quæ fuit in Cappadocia: quæ quum septem filiis suis sibi inobedientibus maledixisset, mox horribilem capitis incurrerunt tremorem.

Ne glorieris in contumelia patris tui, id est in inhonoratione ipsius; non est enim tibi gloria, sed confusio: id est, contumelia patris tui redundat in te. Et valde confusibile tibi esset gloriari in contumelia patris tui, cujus adversitati compati debes, nec deridere eumdem; sed potius exemplo Sem et Japheth, operire quod verecundabile seu inhonestum est in patre tuo carnali aut spirituali, nisi in quantum caritas aut justitia, pro cura et salute patris tui quid aliud exigit.25 Gloria enim hominis ex honore patris: id est, veneratio patris, gloriosa et honesta est filio, qui est aliquid patris, et in quo pater manet sicut radix in ramo, principium in principiato, et causa in suo effectu; solentque filii parentum vestigia sequi. Et dedecus filii, pater sine honore: quia inhonoratio parentum redundat in prolem, quum et ipsa in primis teneatur providere pro posse, ut parentes sui honeste tractentur. — Et referenda sunt omnia ista etiam ad spirituales patres ac subditos. Turpe quippe et confusibile est inferioribus, si superiores suos non venerentur. Ideo scribit Apostolus: Rogo vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate: propter opus illorum pacem habete cum illis.26

Fili, suscipe senectam patris tui, id est, parentes tuos in senectute eorum præcipue pie tractes, et tanto plus, quo amplius indigent consolatione, sustentatione, obsequio; et non contristes eum in vita illius per inobedientiam, derisionem, aut per subtractionem eorum quæ ei impendere tunc teneris. Et si defecerit sensu, id est in judicio rationis, veniam da, quamvis contingat ex aliqua praecedenti causa culpabili, seu malo regimine, vel gula frequenti. Tamen ex naturalibus causis tunc solet contingere propter indispositionem complexionis, sensuumque et capitis dyscrasiam. Et ne spernas eum in tua virtute, id est in tuo robore corporali, scilicet tuæ tempore juventutis. Sic sumitur virtus primo Machabæorum, ubi de impiissimo Antiocho legitur : In virtute sua faciebat hæc Israel, id est Israeliticæ plebi.27 Quidam autem corporaliter fortes et sani, solent esse incompassivi, quia in se ipsis miserias pœnæ non experiuntur : ad cujus contrarium hic monemur.

Eleemosyna enim patris, id est opus pietatis patri exhibitum, non erit in oblivione, id est, præmio non carebit. Similiter opus pietatis quod pater exhibuit filio, merito non debet ipse filius oblivisci, sed patri pro posse rependere vicem. Quidam vero exponunt istud de eleemosyna spirituali aut corporali, quam proles facit pro anima patris defuncti.

Nam pro peccato matris, id est pro oblatione seu eleemosyna facta pro anima matris, restituetur tibi bonum, id est præmium gloriosum a Deo, qui nullum opus bonum relinquit irremuneratum. Porro hostia pro peccato oblata, solet in Scripturis peccatum vocari, juxta illud Osee :28 Peccata populi mei comedent. Et in justitia ædificabitur tibi : id est, pro hac tua justitia circa parentes vivos ac mortuos, fiet tibi mansio firma, id est, tam in spiritualibus quam in corporalibus benediceris a Deo, et post vitam hanc ad domum perduceris cœlestem, in qua multæ sunt mansiones.29 Juxta quem sensum scriptum est in Exodo :30 Quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit illis domos. Et in die tribulationis commemorabitur tui, id est, tempore angustiæ et in morte erit Dominus memor hujus tuæ beneficentiæ : quoniam ipse dixit, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur;31 et rursus, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus.32 In Proverbiis quoque habetur :33 Fœneratur Domino, qui miseretur pauperis.

Et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua, id est, peccata tua tibi dimittentur et absolventur, sicut glacies resolvitur solis calore, dum serena est aura. Hinc Christus in Evangelio :34 Quod superest, inquit, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. In Proverbiis quoque fertur : Per fidem et misericordiam purgantur peccata.35

Quam malæ famæ est, qui relinquit patrem! id est, merito infamis et impius reputatur, qui patri indigenti subvenire et adstare recusat, quum agat contra legem naturalem, divinam et positivam. Nec obest quod in Evangelio loquitur Christus : Omnis qui reliquerit patrem aut matrem, etc., centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.36 Hoc etenim ait de corporali relictione, intuitu religionis, et extra casum necessitatis. Et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Talis enim ad minus secundum præsentem justitiam reprobatur a Deo, et donis gratiæ ejus privatur; et nisi pœniteat, in æternum peribit cum illis quibus dicetur :37 Ite, maledicti, in ignem æternum. Sic et in Psalmo terribiliter dicitur :38 Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Quæ omnia ad spirituales quoque parentes, et ad matrem Ecclesiam sunt extendenda.

Consequenter docetur, quod præfata opera pietatis, imo et cuncta virtutum exercitia, sint agenda mansuete atque humiliter, sine ira, lite, præsumptione et vanitate. Fili, in mansuetudine opera tua perfice, id est, perfecte adimple, mititer et tranquille, non impetuose et turbulenter; et super hominum gloriam diligeris, id est, specialiter eris cunctis amabilis, ultra communem hominum conditionem et qualitatem.

Sic et a Jacobo præcipitur :39 Abjicientes omnem immunditiam, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Hanc virtutem Scriptura eminenter ac frequenter commendat, et per ipsam fit homo specialiter docilis, consolationisque capax, et salute condignus.

Ideo quum dixisset Psalmista, In Domino laudabitur anima mea, mox addidit: Audiant mansueti, et lætentur;40 itemque, Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis;41 et denuo, Exaltabit mansuetos in salutem. Hoc est quod asserit Veritas:42 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Sed quia mansuetudini potest se admiscere elatio vanaque gloria, dum mansuetus ab omnibus honoratur, diligitur et laudatur, recte subjungitur:43 Quanto magnus es, id est, quo majora desuper dona sortitus es, quo plus emines aliis, humilia te in omnibus actibus tuis interioribus et exterioribus, cum debita discretione, ut semper parva et vilia sentias de te ipso, quantum est ex parte tui ipsius. Et quo plura ac majora a Deo adeptus es bona, eo sis gratior et timoratior coram ipso, et amplius ei subjectus. Quid enim habes quod non accepisti? Nam et Christo testante, Cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Et alibi dicitur: Judicium durissimum fiet in eis qui præsunt.44 Ideo dixit Gregorius: Dum crescunt dona, rationes crescunt donorum. Tanto ergo humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque debet esse ex munere, quanto obligatiorem se conspicit in reddenda ratione. Et coram Deo invenies gratiam: id est, per hanc tui præcipuam humiliationem, eris Deo valde specialiter acceptus et carus, gratiarumque dona eximia ab eo suscipies:45 quia humilitas specialissime mentem disponit, capacemque efficit gratiæ amplioris, et magni assiduique spiritualis profectus, quemadmodum concava vallium loca sunt majoris aquæ capacia. Humilitas quippe mentem Creatori substernit, subdit, profundat; et quo minus de se præsumit, eo præclariora a Domino suscipit. Quoniam magna potentia Dei solius, id est, ipse solus ex se magnifice potens est atque omnipotens. Ideo debemus nos ei profundissime cum omni obedientia jugiter humiliare, sicut et beatissimus Archiapostolus cohortatur: Humiliamini, inquiens, sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Et quia tam potens est, idoneus est gratiam semper largiri majorem. Et ab humilibus honoratur: quia non præsumunt de viribus suis, sed omne bonum Deo adscribunt, ac sine vanæ gloriæ atque elationis admixtione, obsequuntur eidem.

Hæ duæ præclaræ virtutes, mansuetudo et humilitas, reddunt hominem Deo ac proximis valde amabilem, gratiosum, acceptum. Suntque fundamenta et munimenta, custodes et assecurationes ceterarum virtutum, ac mutuo familiares: quibus grandis quies annexa est. Idcirco ad eas Christus singulariter exemplo sui ipsius nos hortatur, dicendo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.46 Hinc dicitur Deo: Humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio.47

Nec sufficit interior humiliatio, sed ipsum quoque intellectum oportet humiliare, ne ultra vires suas conetur incomprehensibilia penetrare. Unde subjungitur: Altiora te ne quæsieris. Debemus utique altiora, utpote summum bonum et spiritualia ac divina, assidue quærere, ad contemplandum ac diligendum, cum sobrietate, et ad obtinendum ea finaliter, juxta illud: Lætetur cor quærentium Dominum. Quærite Dominum et confirmamini; quærite faciem ejus semper. Itemque: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Ideo Paulus hortatur: Quæ sursum sunt quærite; et Isaias: Quærite Dominum dum inveniri potest. Sed non debemus altiora quærere, id est, ea quæ nostri intellectus capacitatem excedunt, plene comprehendere velle. Juxta quem sensum subjungitur: et fortiora te, ad quæ non extendit se vis intelligentiæ tuæ, ne scrutatus fueris scrutatione curiosa, superba, immoderata, et ultra quam in Scripturis docetur ac revelatur. Est tamen quædam scrutatio moderata ac diligens, auxilio divinæ illustrationis innitens. De qua ait Psalmista: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima ra te ne quæsieris.48 Debemus utique altiora, utpote summum bonum et spiritualia ac divina, assidue quærere, ad contemplandum ac diligendum, cum sobrietate, et ad obtinendum ea finaliter, juxta illud: Lætetur cor quærentium Dominum. Quærite Dominum et confirmamini; quærite faciem ejus semper.49 Itemque: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Ideo Paulus hortatur: Quæ sursum sunt quærite; et Isa-ias: Quærite Dominum dum inveniri po- 22 test. Sed non debemus altiora quærere, id est, ea quæ nostri intellectus capacitatem excedunt, plene comprehendere velle. Juxta quem sensum subjungitur: et fortiora te, ad quæ non extendit se vis intelligentiæ tuæ, ne scrutatus fueris scrutatio-ne curiosa, superba, immoderata, et ultra quam in Scripturis docetur ac revelatur.50 Est tamen quædam scrutatio moderata ac diligens, auxilio divinæ illustrationis innitens. De qua ait Psalmista: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima test. Sed non debemus altiora quærere, id est, ea quæ nostri intellectus capacitatem excedunt, plene comprehendere velle. Juxta quem sensum subjungitur: et fortiora te*, ad quæ non extendit se vis intelligentiæ tuæ,* ne scrutatus fueris scrutatio-ne curiosa, superba, immoderata, et ultra quam in Scripturis docetur ac revelatur.51 Est tamen quædam scrutatio moderata ac diligens, auxilio divinæ illustrationis innitens. De qua ait Psalmista:52 Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima 22535455

Ps. cxviii, 2. mea; et rursus, Beati qui scrutantur testimonia ejus. De qua in Actis legitur: Nobiliores ex eis, scilicet Thessalonicensibus, susceperunt verbum Dei cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas. Ad hanc monet nos Dominus, loquens: Scrutamini Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me.

Joann. v, 39.

Sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, ut impleas ea: juxta illud Psalmi, Ps. 1, 2. In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. O vere saluberrimum documentum, et multarum inutilium ac inquietarum occupationum exclusivum! Quo multorum curiositas, inordinatio, insipientia, increpantur, qui relictis necessariis ad salutem, in his assidue occupantur, quæ ab eis Dominus non requirit. Quibus pensandum est illud sancti patris Bernardi: Ingratum est Spiritui Sancto, quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Hinc subditur:

Et in plurimis operibus ejus ne fueris curiosus, immorando inquisitionibus ad rem non pertinentibus, seu investigando quæ nil conferunt ad salutem, neque expediunt, sed magis deserviunt vanitati. Porro, ut ait Hugo, Curiositas est superflua investigatio ad se non pertinentium. Contra quam sanctus loquitur Augustinus: Sunt qui desertis virtutibus, magnum aliquid se agere arbitrantur, si universam hanc corporis molem, quam mundum vocamus, curiosissime perscrutentur. Unde eis tanta superbia gignitur, quod in ipso cœlo, de quo sæpe disputant, sibimet habitare videntur. Verum in consideratione creaturarum non est vana curiositas exercenda, sed gradus ad immortalia ac divina formandus. Sed, heu! jam in multis cernimus adimpleri quod scribit Richardus: O quanti veritatem quærunt non in veritate, sed in vanitate; et quæsitam inveniunt non ad veritatem, sed ad vanitatem; et quod miserrimum est, in verbis vitæ lucra mortis negotiantur! Hinc beatus affirmat Gregorius: Grave curiositatis est vitium, quod dum mentem circa aliena et extranea occupat, eam sibi ipsi semper abscondit. Non est enim tibi necessarium, ea quæ abscondita sunt, id est imperscrutabilia et secreta, videre, id est intelligere, oculis tuis interioribus, de quibus Propheta: Oculi mei semper ad Dominum.

Ps. xxiv, 15.

In supervacuis, id est vanis atque superfluis, rebus, ut sunt multorum sophismata et figmenta, noli scrutari multipliciter. Unde legitur quidam in talibus glorians, post mortem suo apparuisse consocio cum cappa, sophismatibus undique picta, et intus igne operta, atque dixisse: Hæc cappa magis me opprimit, quam si unam super me turrim haberem: et data est mihi pro gloria quam in sophismatibus habui. Et in pluribus operibus ejus non eris, id est, esse non debes, nec eris, si beatitudinem consequeris, curiosus. Ideo Salomon loquitur: Mel invenisti? comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud; et rursus, Quid necesse est homini majora se quærere, quum ignoret quid conducat sibi in vita sua? Et Paulus: Non plus, inquit, sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem.56

Prov. xxv, 16.

Eccle. vu, 1.

Rom. xii, 3.

Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: id est, Deus in Scripturis multa te docuit, quæ intellectum tuum excedunt. Propter quod proponuntur tibi credenda. His debes esse contentus, nec quærere nova, vel incomprehensibilia comprehendere velle, seu proprio intellectu metiri, ut fecerunt hæretici: propterea in diversos sunt lapsi errores. Hinc scriptum est: Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Hinc additur: Multos enim supplantavit suspicio eorum: id est, propria suspicione seu præsumptione, qua suspicabantur se posse incomprehensibilia penetrare, supplantaverunt et perdiderunt se ipsos; et in vanitate detinuit sensus illorum, id est, intellectum eorum fecit pertinaciter inhærere vanis erroribus, ita quod incorrigibiles facti sunt, sicut ait Apostolus: Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita; sciens quia subversus est, qui hujusmodi est, et

Job xxxiii, 14.

Tit. m, 10, 11.57 delinquit, proprio judicio condemnatus. Hinc sancti Patres prætactam perscrutationem curiosam et superfluam, maxime vitaverunt. Unde abbas Copres interrogatus a fratribus: Quid est quod scriptum est, Cœli non sunt mundi in conspectu Dei?58 respondit: Reliquerunt fratres peccata sua, et scrutantur cœlestia. Quo audito, fugit unusquisque in cellulam suam.

Cor durum male habebit in novissimo, scilicet in hora mortis, et in die sui judicii particularis ac universalis: quoniam in agone non pœnitet vere, Augustino dicente: Hac animadversione peccator percutitur, ut moriens obliviscatur sui, qui vivens et sanus oblitus est Dei. Ideo fatetur Apostolus: Secundum duritiam tuam et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.59 Hinc Dominus loquitur reprobo: Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.60 Nonne durum atque lapideum habet cor, qui nec blanditiis emollitur, nec promissionibus allicitur, nec comminationibus revocatur, sed obicem ponit Spiritui Sancto, nec inspirationi acquiescit divinæ, nec admonitioni angelicæ, nec informationi humanæ? Et qui amat periculum, id est vitium, seu peccati occasionem, in illo peribit, id est, damnationem incurret, juxta illud in Psalmo: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.61 Nec potest peccata evadere, qui non curat vitiorum occasiones effugere.

Cor ingrediens duabus viis, non habebit successus, id est bonos processus. Hoc est quod præcedenti capitulo dictum atque expositum est: Væ duplici corde, et peccatori ingredienti terram duabus viis.6263 Et pravicors in illis scandalizabitur, id est, homo pravi cordis incurret peccatum ex consideratione illorum duplicium, seu in viis illis duabus. Mali enim sunt ad scandala proni, utpote paratiores sequi mala quam bona.

Cor nequam gravabitur in doloribus. Nequam est cor, quod duplicitate, calliditate, hypocrisi tegit se, et decipit alios.

Hoc gravatur sarcina vitiorum, remorsu conscientiæ, propria inordinatione: qua animus inordinatus sibi ipsi est gravis, et sæpe incurrit tormenta in vita præsenti, dum in laqueum quem aliis parat, dilabitur, et dignis pœnis afficitur; et nisi pœniteat, doloribus opprimetur inferni. Et peccator adjiciet ad peccandum, id est, peccatis addet peccata, et de minoribus corruet ad majora, scandalizabitque proximos. Et tandem sic excæcatur, ut glorietur quum malefecerit, vel excuset se false, ac in pessimam consuetudinem ruat:64 ita quod vitia sua, quamvis enormia, parum aut nil ponderet. Peccatum namque quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud. Nam sequens peccatum, est peccatum et pœna peccati. Ideo quanto quis frequentius ac gravius Deum offendit, tanto plus meretur relinqui ab eo, ac juste relictus, cadit assidue gravius. Hinc legitur:65 Qui in sordibus est, sordescat adhuc.66

Synagogæ, id est congregationi, superborum non est sanitas spiritualis, quæ in virtutum integritate consistit, quum sint mortui morte culpæ, secundum illud:67 Nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Frutex enim peccati eradicabitur in illis. Frutex dicitur arbor parva. Frutex ergo peccati, est iniqua voluntas, juxta illud: Jam securis ad radicem arboris posita est.6869 Hic frutex eradicabitur in superbis, id est, publice deducetur in lucem in divino judicio, quod illuminabit abscondita tenebrarum, ac radicitus destruetur;70 ita quod ab effectu sui intenti impedietur, juxta quod scriptum est:71 Iter impiorum peribit; et, In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.72 Ideo scriptum est:73 Vidi iniquos Domino flante periisse. Eradicatur quoque frutex peccati, quia iniqui a mystico corpore Christi evelluntur, et a consortio ac patria electorum penitus exstirpantur, prout ad Romanos et in Isaia habetur.7475 De quibus Osee inducit:76 Radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Et non intelligetur, id est, talis frutex per approbationem non cognoscetur, juxta illud:777879 Non novi vos; discedite a me, omnes operarii iniquitatis.80 Vel, Non intelligetur, id est, impii non advertent qualiter condemnetur iniquus, quia non pensant divini rigorem judicii.81

Cor sapientis intelligitur in sapientia, id est, per verba et opera sapientialia ab ipso procedentia, agnoscitur: habitus enim cognoscitur per proprium actum, et causa per effectum. Imo, Salomone testante, In facie prudentis lucet sapientia.82 Et Seneca teste, Imago mentis, est sermo loquentis; qualis vir, talis et sermo ipsius. Ideo ait Salvator:83 Unaquæque arbor per fructum suum cognoscitur. Habitus autem supernaturales infusi, ad gratiam gratificantem pertinentes, hoc modo probabiliter saltem noscuntur, quamvis non certitudinaliter. Et auris bona, id est homo studiosus et docilis, Deoque cupiens complacere, cum omni concupiscentia audiet sapientiam, id est verba salubria.84 Qui enim ex Deo est, verba Dei audit. Hæc est concupiscentia spiritualis et munda, ex caritate procedens:85 de qua in Psalmo, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Talis etenim delectatur atque reficitur in sapientiæ verbis, nec somno inerti opprimitur in sermone. Imo ab omni peccato se retrahit, sicut subjungitur: Sapiens cor et intelligibile, id est docile, ad intelligendum bene dispositum, quod dici potest intellectivum et capax, abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ, quæ est generalis ac omnis virtus, successus habebit, id est, in omni virtute proficiet, sicut sapientia sibi dictat. Hæc enim sapientia quæ est donum, plena est fructibus bonis, ut dictum est sæpe.

Postremo redit auctor ad commendationem operum misericordiæ, de quibus paulo ante disseruit. Ignem ardentem exstinguit aqua, quæ sua frigiditate corrumpit ignis calorem, et ex consequenti ejus substantiam; et eleemosyna resistit peccatis: quia meretur gratiæ incrementum, per quod superantur peccata; et debitam vitiis aufert pœnam, juxta illud: Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.86 Et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam, id est gratiosus adspector, adjutor, et approbator illius qui pius et gratiosus est proximis suis, ac gratias agens Deo. Meminit in posterum, id est, suo tempore vicem rependet ac præmium facienti misericordiam, quemadmodum dixit: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus; et in tempore casus sui, id est hora mortis, inveniet ipse homo misericors, firmamentum, id est forte ac stabile adjutorium Dei, ac præmium salutis æternæ, in quo immobiliter fulcietur.87 De quo ait Apostolus: Divitibus hujus sæculi præcipe, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Vel: In tempore casus sui, id est ruinæ, dum cadit in culpam, inveniet firmamentum: quia multos habet intercessores, et facilius impetrat veniam, nec de facili in finem relinquitur.

Footnotes

  1. Ps. cxlix, 1. ↩

  2. Ps. lxxxvi, 3. ↩

  3. Ephes. v, 25, 27. ↩

  4. Ps. xxv, 5. ↩

  5. Matth. xix, 17. ↩

  6. Exod. xx, 12. ↩

  7. Coloss. iii, 20. ↩

  8. Ps. xvm, 13. ↩

  9. Luc. xvm, 1. ↩

  10. Ps. xc, 16. ↩

  11. Prov. m, 16. ↩

  12. Matth. vi, 20. ↩

  13. Exod. xx, 12. ↩

  14. 1 Cor. iv, 15. ↩

  15. Galat. iv, 19. ↩

  16. Jacob. i, 18. ↩

  17. 1 Tim. v, 17. ↩

  18. Prov. iii, 16. ↩

  19. Luc. xviii, 1. ↩

  20. Ps. xviii, 13. ↩

  21. Matth. xxi, 28-30. ↩

  22. Gen. ix, 26, 27. ↩

  23. Gen. xxvii, 28, 29. ↩

  24. Gen. xlix, 28. ↩

  25. Gen. ix, 23. ↩

  26. 1 Thess. v, 12, 13. ↩

  27. 1 Mach. 1, 61. ↩

  28. Osee. iv, 8. ↩

  29. Joann. xiv, 2. ↩

  30. Exod. 1, 21. ↩

  31. Matth. v, 7. ↩

  32. Ps. xi, 2. ↩

  33. Prov. xix, 17. ↩

  34. Luc. xi, 41. ↩

  35. Prov. xv, 27. ↩

  36. Matth. xix, 29. ↩

  37. Matth. xxv, 41. ↩

  38. Ps. cxviii, 21. ↩

  39. Jacob. 1, 21. ↩

  40. Ps. xxxiii, 3. ↩

  41. Ps. xxxvi, 11. ↩

  42. Matth. v, 4. ↩

  43. Ps. ↩

  44. Sap. vi, 6. ↩

  45. Luc. xii, 48. ↩

  46. Matth. xi, 29. ↩

  47. Judith ix, 16. ↩

  48. Ps. cxviii, 129. ↩

  49. Ps. civ, 3, 4. ↩

  50. Ps. xxvi, 8. ↩

  51. Coloss. iii, 1. ↩

  52. Is. lv, 6. ↩

  53. 1 Petr. v, 6. ↩

  54. 1 Cor. iv, 7. ↩

  55. Ps. cxlix, 4. ↩

  56. Eccle. vii, 1. ↩

  57. Tit. iii, 10, 11. ↩

  58. Job xv, 15. ↩

  59. Rom. ii, 5. ↩

  60. Is. xlviii, 4. ↩

  61. Ps. x, 6. ↩

  62. Eccli. ii, 14. ↩

  63. Eccli. ii, 14. ↩

  64. Prov. n, 14. ↩

  65. Apoc. xxii, 14. ↩

  66. Apoc. xxii, 11. ↩

  67. Apoc. m, 1. ↩

  68. Matth. m, 10. ↩

  69. Matth. iii, 10. ↩

  70. 1 Cor. iv, 5. ↩

  71. Ps. i, 6. ↩

  72. Ps. cxlv, 4. ↩

  73. Job iv, 8, 9. ↩

  74. Is. xxvi, 5, 10. ↩

  75. Rom. xi, 17, 19, 21; ↩

  76. Osee ix, 16. ↩

  77. Matth. iii, 1. ↩

  78. Prov. ii, 14. ↩

  79. Rom. ii, 5. ↩

  80. Matth. vii, 23; ↩

  81. Luc. xiii, 27. ↩

  82. Prov. xvi, 24. ↩

  83. Luc. vi, 44. ↩

  84. Joann. viii, 47. ↩

  85. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  86. Tob. iv, 11. ↩

  87. Matth. v, 7. ↩

Chapter 3 of 54