Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI: FILI, ELEEMOSYNAM PAUPERIS NE DEFRAUDES.

A D opera misericordiæ, atque ad modum faciendi hæc ipsa, hic plenius exhortatur. Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, id est, fraudulenter et injuste non subtrahas pauperibus quod tibi superfluit, et quo indigent ipsi. Nam, ut ait Ambrosius: Indigentium panis est, quem detines; nudorum vestimentum, quod recludis;12 pretium captivorum pecunia, quam abscondis. Ideo tot indigentibus injuriaris, quot subvenire potes, nec subvenis. Nam et ideo Deus concessit uni multa, ut bonæ erogationis præmia consequatur; alteri parva et pauca, ut patientiæ bravio decoretur. Et oculos tuos ne transvertas a paupere, indignando aut despiciendo: imo ad minus pia compassione respice eum, et bono eloquio consolare, si ei non potes corporaliter subvenire. Ideo pius et sanctus Tobias suum admonuit filium:3 Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini.

Animam esurientem, id est hominem famelicum, ne despexeris: imo condole et succurre homini tali: sicut Isaias hortatur, Frange esurienti panem tuum.4 Animam vero esurientem justitiam, honorare et pro posse reficere spiritualibus cibis debemus. Et non exasperes pauperem in inopia sua, alloquendo eum verbis invectivis et duris, sine rationabili causa, aut improperando ei suam penuriam. Non enim est misero et afflicto addenda afflictio, sed consolatio et relevatio impendenda. Hinc scriptum est: Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus.5 Hinc subditur: Cor inopis ne afflixeris, nisi forsan gravitas suæ culpæ id exigat; et non protrahas datum angustianti, id est, ei qui in angustiis positus est, non differas dare quod rationabiliter petit. Qui enim cito dat, bis dat. Et in Proverbiis scriptum est: Ne dicas, Vade, et eras dabo tibi, quum statim possis dare.6 Rogationem contribulati, id est precem afflicti, ne abjicias, denegando quod rogat, ne ex tua abjectione plus affligatur; et non avertas faciem tuam ab egeno: sicut expositum est. Tamen in foro judicii, non est parcendum egeno in derogationem justitiæ, quum scriptum sit: Juste judica, nec consideres personam pauperis, neque honores vultum potentis.7

Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: id est, ex consideratione ultionis divinæ, quæ imminet immisericordibus, converte oculos tuos ad pauperes per compassionem et subventionem. Vel : Propter iram, id est ex ira concepta contra pauperes propter aliquam rem, in qua te offenderunt, non avertas ab eis oculos tuos; sed abjice iram, et ipsis ignosce ac subveni. Et non relinquas quœrentibus tibi retro maledicere, id est, pauperibus postulantibus sibi aliquid dari, non relinquas maledicere tibi retro : id est, non deneges opem, ne ex hoc des eis occasionem maledicendi tibi secrete. Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur precatio illius: id est, oratio pauperis imprecantis tibi ex zelo justitiæ mala pœnalia, per quæ corrigaris in hac vita, exaudietur a Domino, quando hoc deprecatur in amaritudine animæ, id est in afflictione et dolore quam incurrit, eo quod renuas ei succurrere. Hoc quandoque sic accidit, quamvis non semper. Exaudiet autem eum, scilicet pauperem, qui fecit illum, scilicet creator ipsius. Pius namque et justus Dominus specialiter pronus est ulcisci miserabilium personarum injuriam, et exaudire preces earum. Unde per Moysen sæpius dixit: Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et exaudiam eos, quia misericors sum.8

Congregationi pauperum affabilem te facito, id est, libenter et pie ac consolatorie alloquere pauperes, honorando in eis dona naturæ aut etiam gratiæ, ipsamque paupertatem, per quam Christo assimilantur. Nam et Christus rogatus ire ad filium reguli, non transivit;9 rogatus autem ire ad servum centurionis, mox acquievit.10 Et presbytero, id est sacerdoti, vel potius seni, humilia animam tuam, id est, cordialem et interiorem reverentiam exhibe, quamvis sit pauper, propter senium ejus, etiam dato quod exteriorem ei reverentiam non impendas, quum scriptum sit: Coram cano capite consurge, et honora personam senis.11 Et magnato, id est principi ac superioribus nobilibusque personis, humilia caput tuum, in quantum aliquid excellentiæ in eis præfulget, scilicet auctoritas seu potestas, per quam etiam Deo assimilantur, et ejus vicarii perhibentur: imo et in Scripturis dii vocantur, juxta illud in Exodo, Diis non detrahes;12 et rursus ibidem, Ad deos causa utriusque perveniet.13

Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, id est, jucunde da ei audientiam, non invite et mœste: pauperes enim sunt specialiter membra et fratres Christi; et redde debitum tuum, exhibendo cuique quod ei teneris, et specialiter pauperibus succurrendo, ut requirit justitia et præceptum. Imo qui illis non subvenit, auget sibi debita, pro quorum remissione oramus quotidie:14 Dimitte nobis debita nostra. Et responde pacifica in mansuetudine, id est, mite redde responsum atque pacificum, in quantum materia sustinet.

Libera eum qui injuriam patitur, de manu superbi, a quo inique opprimitur. Hoc est misericordiæ opus, et ad superiores potissime spectat. Sic et Salomon ait: Erue eos qui ducuntur ad mortem, supple, injuste.15 Et non acide, id est moleste, feras in anima tua hoc ipsum implere, vel quod istud tibi injungitur. Vel ægre non feras adversa quæ tibi proveniunt: quæ æquanimiter ferenda sunt, secundum illud, Non contristabit justum, quidquid ei acciderit.16

In judicando esto pupillis misericors ut pater, quantum fieri potest sine derogatione justitiæ, et sine præjudicio partis adversæ. Nam et justitiæ semper addendum est aliquid pietatis: et sic istud non repugnat ei quod dictum est, in judicando non esse considerandam personam pauperis. Et pro viro, matri illorum, id est, matri pupillorum esto protector et consolator, tanquam maritus. Viduis enim est pietas impendenda.17 Sic Job de se ipso testatur:18 Quum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.19 Et eris tu velut filius Altissimi obediens, id est, per pietatem et obedientiam eris adoptivus filius Dei, qui istud præcepit, et cui misericordes assimilantur. Unde et Christus hortatur:

Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.20 Et miserebitur tui magis, quam mater misereri solet filio suo. Deus enim incomparabiliter misericordior est cunctis hominibus, et ineffabiliter plus diligit pios ac virtuosos adoptivosque filios, præsertim prædestinatos, quam carnales parentes sobolem suam.21 Et quanto plus quis affluit visceribus pietatis, tanto pronior Deus est misereri ipsius.22

Sapientia filiis suis vitam inspirat. Sapientia etenim increata vitam naturæ largitur, vitamque gratiæ inspirat efficienter, deinde vitam gloriæ tribuit pro mercede. Sapientia vero quæ donum est, inspirat formaliter vitam, id est, actum vitalem meritorium parit. Et suscipit exquirentes se, id est, preces eorum exaudit, et brachiis caritatis ac pietatis amplectitur eos, qui tota cordis diligentia sibi placere et uniri conantur. Unde et Christus Sapientia Patris testatur: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras.23 Et præibit in via justitiæ, id est, per observantiam præceptorum gratiose deducet, juxta illud: Justum deduxit Dominus per vias rectas. Nam qualiter sit vivendum, ostendit. Propter quod fertur in Psalmo:24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me. Hinc Christus fatetur: Ego sum lux mundi;25 qui sequitur me, non ambulat in tenebris.

Et qui illam diligit, diligit vitam: quoniam ipsa est vita æterna et increata, prout loquitur:26 Ego sum via, veritas, et vita.

Talis quoque diligit vitam gratiæ ac virtutum, et salutem æternam: de qua ait, Si vis intrare ad vitam, serva mandata.27 Et qui vigilaverint ad illam, id est, pervigili corde quæsierint ipsam, ad proficiendum in ejus amore et contemplatione, complectentur placorem ejus, id est, complacentiam, tranquillitatem atque dulcedinem ejus gustabunt et consequentur, juxta quod a Sapiente dictum est: Clara est, et quæ nunquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt illam28, et inve-

Prov. vii, 17, 34.

Ibid. 35.

Joann. xiv, 23.

Lev. xi, 45; xx, 26.

Joann. xvi, 27.

Ibid. xiv, 21.

Sap. vii, 28.

Prov. vii, 15.

1 Cor. ii, 15.

Sap. vii, 10, 11, 14.

Matth. xix, 28. nitur ab his qui quærunt illam. Præoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Hinc Sapientia ista profatur : Ego diligentes me diligo; et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Beatus homo qui audit me, et vigilat ad fores meas quotidie.29

Qui tenuerint illam, perseverando in amore et cultu ipsius, et ei inavertibiliter adhærendo, vitam hereditabunt, id est, æternam obtinebunt salutem, et de vita gratiæ ad vitam gloriæ transferentur. Unde et ipsa disseruit : Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Et quo introierit, benedicet Deus : id est, Deus Pater dona pietatis suæ dabit et multiplicabit in eo, in cujus mentem Sapientia ab eo æternaliter genita, introierit per fidem et caritatem. Unde et ipsa contestatur : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto. Qui enim servit Filio, servit et Patri, qui ait : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et eos qui diligunt illam, diligit Deus Pater : juxta quod Filius loquitur, Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis; et rursus contestatur, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Hinc dictum est : Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.

Qui audit illam, judicat gentes : id est, qui Sapientiæ increatæ obedit perfecte, aptus et dignus est alios judicare : sicut et ipsa locuta est, Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;30 Apostolo quoque testante, Spiritualis homo judicat omnia. Ideo asserit Sapiens : Propter sapientiam habebo claritatem ad turbas, juvenis et acutus inveniar in judicio; disponam populos, et nationes mihi erunt subjectæ.31 Vel, Judicabit gentes, id est, per assessoriam dignitatem judicabit cum Christo, qui ait : Vos qui secuti estis me, sedebitis super thronos, judicantes, etc. Et qui intuetur illam, id est, verba et opera æternæ Sapientiæ pensat, permanebit confidens, id est inter adversa securus, et de futura felicitate spem habens, juxta illud: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit. Sapientia enim confortat et parit fiduciam.

Prov. xxviii, 1.

Si crediderit ei, hereditabit illam : id est, si fide formata adhæserit ei in via, pertinget ad beatificam ejus fruitionem in patria, et vere dicet cum Jeremia : Pars mea Dominus, dixit anima mea; et etiam cum Psalmista : Dominus pars hereditatis meæ; et, Portio mea Dominus in terra viventium. Et erunt in confirmatione creaturæ illorum, id est, opera filiorum Sapientiæ erunt approbata a Deo in die judicii, et confirmata in gratia. Quoniam in tentatione ambulat cum eo, id est, Sapientia dirigit suum filium adoptivum in tentationibus, et undique adest ei : non quod incommutabilis Deus moveatur aut variet locum, qui incircumscriptibilis et illocalis consistit; sed per suum effectum dicitur transire cum homine, juxta illud : Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te. Unde Moyses legitur exorasse : Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus, invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum? Hinc Sapientia fassa est : In viis justitiæ ambulo. Et in primis eligit eum, id est, in spiritualibus, æternis atque præcipuis bonis eum assumit, quia hæc bona ei dare decrevit potius quam terrena. Vel : In primis, id est inter electos, qui sunt primi et carissimi, apud se ipsam adscribit.32

Thren. iii, 24.

Ps. xv, 5.

Ps. cxli, 6.

Deut. xxiii, 14.

Exod. xxxiii, 15. 16.

Prov. vii, 20.

Timorem et metum et probationem inducet super illum, id est, timorem filialem et metum divini judicii, exercitationem quoque per adversa ingeret ei, quatenus juxta hortamenta Apostoli, cum metu et timore suam operetur salutem, et tanquam aurum in fornace probetur. Et cruciabit illum, id est, in vita hac castigabit pro suis peccatis, juxta quod ait : Ego quos amo, arguo, et castigo; in tribulatione doctrinæ suæ, id est tribulatione salubri, quæ dat intelligentiam salutarem, ita quod homo advertit sua peccata, et confugit ad

Philipp. ii, 12.

Sap. iii, 6.

Apoc. iii, 19.

Deum, sicut in libro Judicum multoties leguntur filii Israel ad Deum reversi ex acerbitate afflictionum suarum. Unde et Isaias inducit : Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.33 Et rursus Isaias loquitur Deo : In tribulatione murmuris doctrina tua eis. Vel, In tribulatione doctrinæ suæ, id est in tribulatione paterna: quam sacra Scriptura docet a Deo infligi suis electis, quoniam scriptum est : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias; quem enim diligit Dominus, corripit. Donec tentet eum in cogitationibus illius, id est, per adversa discutiat et inquirat : non ut ipse sciat, sed ut aliis manifestet, an cogitationes ipsius maneant bonæ et timoratæ, nec murmuret neque impatiens fiat. Sic quippe ait Moyses populo Israel : Recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non.34 In libro Judicum quoque legitur : Dimisit Dominus Chananæos, ut in eis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, an non. Et credat animæ illius, id est, approbet eum, seu per effectum ostendat quod reputet eum fidelem :35 juxta illud Sapientiæ, Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Hinc quum Abraham patriarcham tentasset, et fidelem ac obedientissimum invenisset, dixit : Nunc cognovi quod timeas Deum. Quocontra legitur in Evangelio, quod multi credebant in Jesum, sed ipse Jesus non credebat se illis.

Et firmabit illum per charismata gratiarum. Quia, ut ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor. Homo enim per adversa bene exercitatus, et per tentationes probatus, fit firmus et stabilis in virtute.36 Et iter adducet directum ad illum, id est, justam conversationem ei præstabit, adducetque eum per iter salutis, et recordationem ac rectam intelligentiam viæ salutis ei infundet, sicut orat Psalmista :37 Dirige in conspectu tuo viam meam; itemque, Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem. Et lætificabit illum gaudio spirituali in contemplatione divinorum tranquilla, juxta quod unus talium fatetur: Intrans in domum meam, conquiescam Sap. viii, 16 cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed gaudium et lætitiam. Et denudabit absconsa sua illi, id est, de secretis fidei sanctæ mysteriis et de aliis suis occultis ipsum illuminabit, ita ut dicere possit, Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.38 Hinc Sapientia ista dixit discipulis : Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis;39 et denuo, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.

Et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum40 justitiæ, id est, copiose congregabit atque perficiet in eo scientiam necessariorum ad salutem, et scientiam quæ est donum, ac intelligentiam Scripturarum, seu veram et formatam notitiam justitiæ ac virtutum, ut non solum speculative, sed et practice eas agnoscat. De qua formata et boni approbativa scientia C Dominus ait: Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum?41 Hinc Sapientia hæc testatur : In medio semitarum judicii ambulo, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.42

Si autem aberraverit, id est, lucem veritatis et sapientiæ documenta reliquerit, consentiendo tentationibus et peccatis, derelinquet eum, et tradet eum in manibus inimici, id est, divina protectione nudatum debitis pœnis subjiciet.4344 Ideo David loquitur Salomoni : Si reliqueris Deum, projiciet te in æternum.45 Unde quum Roboam et populus ejus, Deo relicto, ad idololatriam lapsi fuissent, et ob hoc in manus Sesac regis Ægypti traditi essent, Dominus ait ad eos : Vos reliquistis me et ego reliqui vos in manus Sesac : ut secundo Paralipomenon fertur. Sic contigit Scribis et Pharisæis propria malitia excæcatis :46 qui dum ad tempus probabilem habuissent de Christo notitiam, postea invidia moti sunt contra eum, quum ipsos acerrime increparet, et recesserunt ab ejus notiarum. Quia, ut ait Apostolus, Optimum versa bene exercitatus, et per tentationes probatus, fit firmus et stabilis in virtute. Et iter adducet directum ad illum, id est, dationem ac rectam intelligentiam viæ salutis ei infundet, sicut orat Psalmista : que, Notam fac mihi, Domine, viam in titia. Propter quod tradidit eos manibus Romanorum.

Præterea, quia jam docuit multarum actus virtutum, subdit quando sint exercendi. Fili, conserva tempus, id est, tempore opportuno fac quidquid facere debes.47 Nam opportunitas temporis, est una de generalibus circumstantiis cujuslibet virtuosi ac meritorii actus. Præcepta equidem affirmativa obligant semper, sed non ad semper, imo pro loco et tempore opportunis.48 Unde scribitur : Tempus est omni rei sub cœlo;49 tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.50 Et devita, id est recede, a malo culpæ, juxta illud Psalmi :5152 Declina a malo, et fac bonum.

Pro anima tua, id est propter obtinendam veram animæ tuæ salutem; vel, Pro anima tua, id est pro conservanda vita tua animali et corporali; non confundaris dicere verum, id est, sine verecundia confitere et prædica quod pertinet ad salutem, et increpa delinquentes, nec ullo metu deseras veritatem vitæ, veritatem doctrinæ, veritatem justitiæ. Ideo ait Salvator : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, quum venerit in regno suo.53 Et Paulus : Corde, inquit, creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem.54 Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam : id est, duplex est erubescentia. Una est vituperabilis, qua quis ex timore patiendi inhonorationem et irrisionem ab hominibus, relinquit actum virtutis, aut silet ab increpatione vel instructione salubri : quæ erubescentia est mala in se, et multorum origo vitiorum. Alia est erubescentia laudabilis, qua quis de turpitudine vitiorum et pristinis suis verecundatur erroribus : sicque compungitur, pœnitet, et abstinet a peccatis : per quod gratiam gloriamque meretur. Porro, ut ait Damascenus : Verecundia est timor ingloriationis, hoc est formido incurrendi aliquid turpe vel indecens : quæ verecundia est passio laudabilis in se, quia dispositiva ad bonum virtutis; sed dum procedit ad detestandum humanam confusionem, et in tantum ut a bonis impediat, fit vituperabilis. De bona autem confusione frequenter cantamus in Psalmo : Confundantur et revereantur simul. De mala vero oramus : In te, Domine, speravi, non confundar in æternum.

Ne accipias faciem adversus faciem tuam, id est, personarum acceptionem devita, quia est contra salutem faciei tuæ interioris. De qua loquitur Paulus : Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes; et Psalmista, Exquisivit te facies mea. Hinc fertur in Psalmo : Usquequo judicatis, id est, judicando approbatis, iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? Jacobus quoque in sua Canonica : Si personas (inquit) accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege tanquam transgressores.55 Hoc vitium est contra justitiam distributivam, quæ dat unicuique quod meretur : idcirco ex suo genere est mortale. Atque, ut ait Ambrosius, Maximum vitium præsidentium est, quod non causas et merita, sed personas attendunt. Vel, Ne accipias faciem adversus faciem tuam, id est, nec persecutori neque alicui alteri consentias unquam in detrimentum tuæ salutis. Nec adversus animam tuam mendacium, id est, nulli consentias falsitati contra tui ipsius salutem.

Ne reverearis proximum tuum in casu suo, id est, non timeas proximum tuum corripere quando peccat, dummodo habeas spem quod corripiendo possis illum erigere. Et si prælatus illius es, etiam rebellem compelle ad sui correctionem. Nec retineas verbum in tempore salutis, id est, ab increpatione et informatione proximorum non cesses tempore congruo, quo queunt converti. De quo ait Apostolus : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; et Isaias :5657 Quærite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est.

Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus : id est, ex consideratione dignitatis et pulchritudinis sapientiæ tuæ, non omittas eam proximis communicare, quasi non favens eis tam pretiosum ac nobile donum. Ideo scriptum est: Quid autem sit sapientia, referam; et ponam in lucem scientiam illius, neque cum invidia tabescente iter habebo.58 Christus quoque in Evangelio loquitur:59 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine. Vel, Non abscondas sapientiam in decore ejus, id est, quamdiu fulget ac placet; vel, In decore ejus, id est per verba ornata, difficilia, et obscura. In lingua enim sapientia dignoscitur, id est, per evidentem locutionem melius edocetur, et ab audientibus clarius intelligitur. Denique, In lingua sapientia dignoscitur, id est, ex qualitate sermonis attenditur qualis sit ipse qui loquitur: quia ex abundantia cordis os loquitur;60 et qualis vir, talis oratio. Unde et Dominus asserit: Bonus homo ex bono cordis sui thesauro profert bona, et malus similiter mala.61 Et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, id est, ex sermone hominis sapientis innotescit interior sua scientia circa divina, moralisque disciplina; et firmamentum in operibus justitiæ, id est, fortitudo animi per opera justa cognoscitur ac nutritur. Unde et Salomon protestatur: Justus quasi fundamentum æternum.62

Non contradicas verbo veritatis agnitæ ullo modo, sicut faciunt contentiosi: ideo non excuses te false, dum accusaris seu corriperis vere. Qui enim abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur, ut dictum est in Proverbiis.63 Et de mendacio ineruditionis tuæ confundere: id est, de falsa doctrina, errore, aut locutione mendosa imperitiæ tuæ, in te ipso verecundare ac pœnite; nec increpantibus ac reprobantibus te indigneris, sed regratieris, quia opus misericordiæ tibi impendunt. Hinc subditur: Non confundaris confiteri peccata tua in foro contentioso et conscientioso. Nam et reus mortis peccat mortaliter negando judici suos excessus. Attamen in confitendo debet homo de vitiorum suorum turpitudine verecundari; non autem sic, ut postponat hæc publicare, quoniam verecundatio talis culpam augeret. Et ne subjicias te homini pro peccato, id est pro adulatione, aut pro aliquo motivo irrationabili et injusto, seu pro peccato perpetrando, id est, ad hoc ut propter hominem pecces.

Noli resistere contra faciem potentis, id est, contra potentiorem non pugnes pro re, pro qua non teneris pugnare. Vel sensus est, ut Omnipotenti resistere non tentemus. Nec coneris contra ictum fluvii, id est contra insuperabilem potestatem, seu contra impetum mali, quod non vales evadere. Ideo dictum est Paulo:64 Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Immoderata namque audacia recte vituperatur.

Pro justitia agonizare, id est, pro defensione veritatis et æquitatis labora, pro anima tua, id est pro salute animæ tuæ; et usque ad mortem certa pro justitia defensanda, cum moderamine discretionis, et loco et tempore opportunis. Præcipue quoque resistendum est adversariis fidei ac boni communis, imo et omnibus ad peccata trahere molientibus, scilicet mundo, carni, dæmonibus. Certandum est autem spiritualibus armis, oratione et lacrimis, aut etiam corporalibus pugnis, juxta illud Catonis: Pugna pro patria. Et Deus expugnabit pro te inimicos tuos invisibiles atque visibiles: id est, divina potestate et ope ac gratia prævalebis: juxta illud in Psalmo, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos.6566

Noli citatus esse in lingua tua, id est, præceps et inconsideratus ad loquendum, quum scriptum sit:67 Vidisti aliquem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Et Ecclesiastes ait: Ne temere quid loquaris, neque cor tuum velox sit ad proferendum sermonem coram Deo. Et inutilis, et remissus in operibus tuis, id est infructuosus, piger, et tardus.68 Hoc enim turpissimum est, lingua magniloqua, et manus remissa; fortia documenta, et opera nulla aut modica.69

Ideo dicit Chrysostomus: Audiant te homines magna facientem, et minora jubentem. O quam multi modo sunt tales! ad corripiendum instruendumque alios præcipites et procaces; sed ad exsequendum quæ docent, inertes, et dum corripiuntur, impatientes. Ad quorum confusionem et correctionem, scriptum est: Cœpit Jesus facere et docere. Unde et Salomon in Proverbiis dixit: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis; et rursus, Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat.

Noli esse sicut leo in domo tua, id est, non sis crudelis et animosus inter domesticos tuos, evertens, id est, inquietans et turbans, domesticos tuos, quos pie tractare et ædificare teneris, et opprimens subjectos tibi, regendo eos tyrannice magis quam virtuose, et voluntatem ac passiones, non rationem et discretionis censuras, sequendo. Hoc ad patresfamilias pertinet, imo ad omnes qui præsunt: qui quanto majores, eo et humiliores esse jubentur.70 Contra quod faciunt multi iracundi, inquieti, protervi, qui nec se ipsos, nec cohabitantes sinunt quiescere: ideo graves sunt ad portandum, scandalizantque plurimos, et periculosi sunt valde, suam ac aliorum impedientes salutem.71 Ira enim non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus quis poterit sustinere?

Non sit porrecta manus tua ad accipiendum munera sine necessitate et rationabili causa, aut ex cupiditate, et ad dandum collecta, id est tarda et clausa ad communicandum aliis bona tibi concessa. Unde in Evangelio loquitur Christus:72 Date, et dabitur vobis. In Actibus quoque apostolus loquitur Paulus: Oportet reminisci verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit:73 Beatius est magis dare, quam accipere. Hoc totum est contra avaros: quibus pensandum quod ait Scriptura, Radix omnium malorum est cupiditas.74

Footnotes

  1. Prov. xvii, 24. ↩

  2. 1 Tim. vi, 17-19. ↩

  3. Tob. IV, 7. ↩

  4. Is. LVIII, 7. ↩

  5. Prov. XVII, 5. ↩

  6. Prov. III, 28. ↩

  7. Lev. XIX, 15. ↩

  8. Exod. XXII, 23, 27. ↩

  9. Joann. IV, 47, 50. ↩

  10. Matth. VIII, 5, 7. ↩

  11. Lev. XIX, 32. ↩

  12. Exod. xxii, 28. ↩

  13. Ibid. 9. ↩

  14. Matth. vi, 12. ↩

  15. Prov. xxiv, 11. ↩

  16. Prov. xu, 21. ↩

  17. Prov. xiv, 6. ↩

  18. Lev. xix, 15. ↩

  19. Job xxix, 25. ↩

  20. Luc. vi, 36. ↩

  21. Is. xlix, 15. ↩

  22. Sap. xii, 21. ↩

  23. Joann. vi, 37. ↩

  24. Sap. x, 10. ↩

  25. Ps. lxxii, 24. ↩

  26. Joann. viii, 12. ↩

  27. Matth. xix, 17. ↩

  28. Sap. vi, 13. ↩

  29. Prov. viii, 17, 34. ↩

  30. Prov. viii, 15. ↩

  31. Sap. viii, 10, 11, 14. ↩

  32. Prov. viii, 20. ↩

  33. Is. xxviii, 19. ↩

  34. Deut. viii, 2. ↩

  35. Is. xxvi, 16. ↩

  36. 1 Par. xxviii, 5. ↩

  37. Hebr. xi, 9. ↩

  38. Ps. l, 8. ↩

  39. Joann. xv, 15. ↩

  40. Luc. viii, 10. ↩

  41. Mich. m, 1, 2. ↩

  42. Prov. viii, 20, 21. ↩

  43. Ibid. 12. ↩

  44. Gen. xxii, 1-10. ↩

  45. 1 Par. xxviii, 9. 11 Par. xii, 1-4. ↩

  46. Matth. xv, 1-9, 12; xxii, 15-22. ↩

  47. Ps. XXXIV, 4; XXXIX, 15; LXIX, 3 Ps. XXX, 2; LXX, 1. ↩

  48. II Cor. III, 18. ↩

  49. Eccle. III, 1, 5. ↩

  50. Ps. XXVI, 8. ↩

  51. Ps. LXXXI, 2. ↩

  52. Ps. XXXIII, 15. ↩

  53. Luc. IX, 26. ↩

  54. Rom. X, 10. ↩

  55. Jacob. II, 9. ↩

  56. II Cor. VI, 2. ↩

  57. Is. LV, 6. ↩

  58. Sap. vi, 24, 25. ↩

  59. Matth. x, 27. ↩

  60. Matth. xxv, 34. ↩

  61. Luc. vi, 45. ↩

  62. Prov. x, 25. ↩

  63. Prov. xxviii, 13. ↩

  64. Act. ix, 5. ↩

  65. Ps. xvii, 38. ↩

  66. Ps. xvii, 38. ↩

  67. Prov. xxix, 20. ↩

  68. Eccle. v, 1. ↩

  69. Ps. xii, 34. ↩

  70. Eccl. 10. ↩

  71. Prov. 17. ↩

  72. Luc. 16. ↩

  73. Act. 17. ↩

  74. 1 Tim. 1. ↩

Chapter 4 of 54