Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI: NOLI ATTENDERE AD POSSESSIONES INIQUAS.

HORTATUR hic ad vitandum ea quæ ab eleemosynarum largitione, ad quam præcedenti capitulo monuit, retrahunt: quæ sunt, avaritia, concupiscentia, et consimilia vitia, contra quæ loquitur.

Noli attendere ad possessiones iniquas: id est, non occupes te neque consideres qualiter possis terrena bona superflua adipisci, conservare, augere. Dicuntur autem possessiones iniquæ, non quia in se vitiosæ aut malæ, quoniam omnis creatura Dei bona; sed, vel quia injuste et cupide acquiruntur et reservantur, vel quia sunt plurimorum occasio vitiorum. Idcirco a Christo vocantur mammona iniquitatis. Ideo ait Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli, et in desideria multa nociva, quæ mergunt homines in perditionem. Christus quoque: Quam difficile, inquit, qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum!1 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum cœlorum intrare. Et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: id est, non præsumas te tam diu victurum, ut indigeas omnibus illis terrenis, ne tibi contingat quemadmodum diviti, qui ut in Luca scribitur, dixit: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos;2 requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? Vel: Ne dixeris, Est mihi sufficiens vita, id est, non putes te tibi sufficere viribus tuis, aut sufficienter divitem esse in charismatibus gratiarum, vitaque gratiæ, ne illud Apocalypsis merearis audire: Dicis, Quod dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Unde et Paulus disseruit: Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit. Etenim quum ignoremus an simus in caritate, quæ vita est animæ, non possumus nos jactare quod sufficiens vita sit nobis, præsertim quum non simus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo sit. [Nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.]

Ne sequaris in fortitudine tua, id est tempore juventutis ac roboris corporalis, concupiscentiam cordis tui carnalem, ad venerea consentiendo aut procedendo; vel, concupiscentiam cupiditatis, bona proximorum violenter tollendo in tua fortitudine corporali, quum in Exodo scriptum sit, Non concupisces rem proximi tui;3 et princeps dicat Apostolorum, Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.4 Et ne dixeris: Quomodo potui! id est, non jactes te potentem fuisse ad faciendum illicita, asserendo: Quomodo potui! id est, valde potens fui ad talia. Aut quis me subjiciet suo jugo, aut pœnis, seu captivitati, propter facta mea iniqua? quasi diceret: Impune pecco. Talis fuit superbissimus impiissimusque Sennacherib, qui narratur dixisse: In fortitudine manus meæ ego feci; et abstulli terminos populorum, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os et ganniret.5 Noli ergo sic æstimare. Deus enim vindicans vindicabit: id est, dato quod a nullo hominum puniaris in vita hac, ultionem tamen divinæ justitiæ nequaquam evades, cujus judicium incomparabiliter est horrendum. Ideo Eleazarus ait: Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manus Omnipotentis neque vivens, neque defunctus effugiam.67 Hinc scriptum est in Job:8 Deus inultum abire non patitur.

Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? id est, impune feci quod volui, nec pro culpa passus sum pœnam. Altissimus enim est patiens redditor: id est, pœnam differt, non aufert, juxta quod dici solet: Quod differtur, non aufertur. Nam, ut dictum est a Sapiente, Ipse dissimulat peccata hominum propter pœnitentiam.9 Sed quos diutius tolerat, hos suo tempore induratos acrius punit, et terribilius damnat. De quo ait Psalmista: Deus judex justus, fortis et patiens; nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit.10 Nil ergo stolidius, nil periculosius, quam longanimitate et patientia Dei abuti.

De propitiatu peccatorum noli esse sine metu: id est, non promittas tibi periculosam securitatem de hoc, quod peccata tua sint tibi remissa; sed metue inde, quia etsi confessus sis, ignoras tamen an ex vera contritione, nec scis an finaliter in mortali peccato decedes. Ideo in Proverbiorum libro habetur:11 Beatus homo qui semper est pavidus. Neque adjicias peccatum super peccatum, peccando assidue et recidivando, prout Ecclesiastes inducit: Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.12 Et ne dicas, dando tibi ipsi audaciam perseverandi in peccatis, et peccandi in spe: Miseratio Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum mi**serebitur. Hoc enim incertum est tibi, quia ignoras qualem sortiturus sis finem, nec vera contritio potest propriis viribus obtineri, absque respectu et immutatione Spiritus Sancti:13 quia non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Denique hoc modo (ut Climacus plenius docet) seducit diabolus miseros homines: quia dum sani sunt, suggerit eis infinitam esse misericordiam Dei, et posse faciliter veniam impetrari; dum vero in extremis sunt, proponit eis divinæ rigorem justitiæ, et multitudinem magnitudinemque culparum suarum, ut desperent.14 Misericordia enim, id est indulgentia circa pœnitentes, et ira, id est ultio circa impœnitentes, ab illo cito proximant: juxta illud: Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic homines capiuntur tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.15 Unde scriptum est in Deuteronomio: Dominus Deus tuus reddet odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.16 Et in peccatores in vitiis persistentes, respicit ira illius: juxta illud in Psalmo, Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.17

Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Nam periculum est in mora, quum dicat Salvator:18 Vigilate itaque, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit; et rursus, Nescitis diem neque horam.19 Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ, scilicet judicii tui particularis, quantum ad animam, et universalis, quoad corpus et animam, disperdet te, nisi tempestive pœniteas: sicut ait Propheta, Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.20

Noli anxius esse in divitiis injustis, id est formidolosus ne eas amittas, nec pœnaliter sollicitus ut eas acquiras. Qualiter autem divitiæ dicantur injustæ, jam patuit. Non enim proderunt in die obductionis, id est mortis, et vindictæ: juxta illud: Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia.2122 Atque in Psalmo: Nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Unde dicunt:23 Quid divitiarum jactantia contulit nobis? Ideo in Proverbiis dictum est:24 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam.

Non ventiles te in omnem ventum, id est, non te reddas instabilem, inquietum et levem, nec passionum impulsibus subditum; et non eas in omnem viam, sequendo omnem concupiscentiam, et quidquid apprehensioni occurrit;25 sed declina a malo, et in via ruinæ non eas.26 Imo nec in via apparenter bona, sed vere mala: de qua in Proverbiis dicitur:27 Est via quæ videtur homini bona, et novissimum ejus ducit ad mortem. Hoc modo ventilantur et gradiuntur passionati et vitiosi, qui sunt tanquam pulvis ante faciem venti.28 De quibus ait vir sanctus: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.29 Sic enim peccator probatur in duplici lingua, id est, per duplicitatem instabilitatemque linguæ, ostenditur homo esse iniquus: quia duplicitas oris ex duplicitate oritur cordis. Passiones ergo et vitia instabilem faciunt hominem; virtutes vero, constantem, prout legitur: Si iniquitatem, quæ est in manu tua, abstuleris, stabilis eris.30 Esto firmus in via Domini, id est in fide catholica, quæ est via ad beatificam visionem, et in lege divina, in conversatione laudabili, in observatione Decalogi, et in veritate sensus tui, id est vera notitia intellectus, vitando errores, sicut monet Vas electionis:31 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; et alibi: Nolite pueri effici sensibus;32 sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti; et scientia, id est in scientia, quæ est donum caritati semper annexum. Et prosequatur te verbum pacis et justitiæ: id est, verba pacifica et justa proferantur a te, teque sequantur, sicut accidentia suum subjectum.

Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, id est, patienter ac mititer audi verba salubria, quamvis increpatoria. Impatientia namque et ira mentem ita obtenebrant, ut rite advertere nequeat, nec quæ dicuntur efficaciter penset. Sic et Jacobus:33 In mansuetudine, inquit, suscipite insitum verbum. Unde et in Isaia loquitur Christus de Patre:34 Ad annuntiandum mansuetis misit me. Idcirco subjungitur: ut intelligas ea quæ audis, corde a passionum inquietudine alieno. Ad illuminationem etenim et instructionem præcipue aptat mansuetudo. Propter quod fertur in Psalmo: Diriget mansuetos in judicio, docebit mites vias suas.3536 Et cum sapientia, id est ex lumine et notitia sapientiæ tibi concessæ, proferes responsum verum ad interrogata : prout in prima sua Canonica præstantissimus Archiapostolus cohortatur : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, fide et spe.37

14

Si tibi est intellectus, id est, si nosti ea quæ quæruntur a te, responde proximo, instruendo minus scientem : quod est eleemosyna spiritualis; sin autem, manus tua sit super os tuum, id est, silentium tibi injunge, ne capiaris in verbo indisciplinato, id est, ne proberis imperitum dedisse responsum, et confundaris. Quemadmodum enim qui negat se scire quod scit, et renuit respondere ad ea quæ novit, et ad quæ expedit responderi, ingratus est; sic qui prætendit se scire quod nescit, vanus est et elatus. Ideo Glossa ait : Sicut peccat qui scit, et non vult proximum suum docere; sic, qui nescit, et vult magister esse. Denique periculose se habent medici et jurisperiti, qui cupiditate lucri, vel ne videantur ignari, præstant consilia et responsa ad ea, in quibus eruditi non sunt. Unde medici tales interdum fiunt homicidii rei, et juristæ ad restitutionem tenentur damnorum, quæ simplices ex imperito illorum consilio et responso incurrunt, prout super Genesim Henricus de Hassia plenius docet. De talibus ait ad Timotheum Apostolus : Volunt esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.3839

15

Honor et gloria in sermone sensati, id est, sapiens suo sapientiali sermone honorem gloriamque meretur apud Deum et homines. Ideo in Daniele fertur :40 Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. Imo, secundum Philosophum, magistris non potest a discipulis reddi æquivalens. Lingua vero imprudentis, subversio est ipsius : id est, imprudens per incustodiam suæ linguæ occidit se ipsum jam morte culpæ, et meretur incidere damnationem gehennæ. Ideo dicitur :41 Lingua placabilis, lignum vitæ; quæ autem immoderata est, conteret spiritum. Sic et in libro Sapientiæ habetur : Os quod mentitur, occidit animam.42

16

Non appelleris susurro in vita tua : id est, tam custodite te habeas in loquendo, ne vere voceris susurrator, seu occultus murmurator, aut latens maleloquus de proximo tuo; et lingua tua ne capiaris et confundaris, id est, juste redarguaris de locutione tam vitiosa. Super furem enim est confusio et pœnitentia, id est, susurrator pejor est fure, quoniam majus infert nocumentum proximo quam fur. Fur namque tollit exteriora, susurrator autem famam, pacem, et amicitiam, prout de his infra magis dicetur. Et sicut gravius peccat quam fur, sic major confusio ei debetur, et magis de eo dolendum est. Ipse quoque magis dolebit, saltem in pœnis, et dum fuerit deprehensus : saltem in divino judicio, quamvis in foro humano soleat major pœna pro furto infligi. Et denotatio pessima super bilinguem, id est, gravissima ac pœnalissima exsecratio, irrisio, et cum digito demonstratio debetur bilingui, qui aliter in præsentia, aliter in absentia, et aliter apud unum, aliterque apud alterum loquitur de eodem; et ita mentitur et fallit, diffamat et lædit quamplures. Susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia : id est, ipse tam graviter peccat, quod facit se ipsum odibilem, secundum quod talis est, et tanquam hostis vitandus est, ac contumelia dignus.

17

Justifica pusillum et magnum similiter, id est, sine personarum acceptione profer judicium de hominibus parvi status, excellentibusque personis, ita ut pusillos ita judices justos, si eorum vita hoc mereatur, sicut majores. Hinc in Deuteronomio Moyses legitur præcepisse judicibus : Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam.43444546

Footnotes

  1. Luc. 18. ↩

  2. Ibid. 20. ↩

  3. Exod. xx, 17. ↩

  4. 1 Petr. ii, 11. ↩

  5. Is. x, 13, 14. ↩

  6. Il Mach. vi, 26. ↩

  7. II Mach. vi, 26. ↩

  8. Job xxiv, 12. ↩

  9. Sap. xi, 24. ↩

  10. Ps. vii, 12, 13. ↩

  11. Prov. xxviii, 14. ↩

  12. Eccle. viii, 11. ↩

  13. Rom. ix, 16. ↩

  14. 1 Petr. ii, 11. ↩

  15. Eccle. ix, 12. ↩

  16. Deut. vii, 10. ↩

  17. Ps. xxxiii, 17. ↩

  18. Matth. xxiv, 42. ↩

  19. Matth. xxv, 13. ↩

  20. Ps. cxliv, 20. ↩

  21. Job xxvii, 19, 20. ↩

  22. Ps. lxxv, 6. ↩

  23. Sap. v, 8. ↩

  24. Prov. xv, 27. ↩

  25. Ps. xxxvi, 27. ↩

  26. Eccl. xxxii, 25. ↩

  27. Prov. xiv, 12; xvi, 25. ↩

  28. Ps. xxxiv, 5. ↩

  29. Ps. lxxxii, 14. ↩

  30. Job xi, 14, 15. ↩

  31. Hebr. xiii, 9. ↩

  32. I Cor. xiv, 20. ↩

  33. Jacob. i, 21. ↩

  34. Is. lxi, 1. ↩

  35. Eccli. xxxii, 25. ↩

  36. Ps. xxiv, 9. ↩

  37. 1 Petr. iii, 15. ↩

  38. 1 Tim. 1, 7. ↩

  39. 1 Tim. i, 7. ↩

  40. Dan. xii, 3. ↩

  41. Prov. xv, 4. ↩

  42. Sap. 1, 11. ↩

  43. Deut. i, 17. ↩

  44. Sap. i, 11. ↩

  45. 1 Petr. iii, 15. ↩

  46. Deut. 1, 17. ↩

Chapter 5 of 54